|
[ 1, 2, 3, 4, 5,
6, 7, 8, 9, 10,
11, 12, 13, 14, 15,
16, 17, 18, 19, 20,
21, 22, 23, 24, 25,
26 ]
Liber I
I. Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse
Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate, qua
fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret.
I. Plutarchus in libro, quem de Herculis, quamdiu inter homines fuit, animi
corporisque ingenio atque virtutibus conscripsit, scite subtiliterque
ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in reperienda modulandaque status
longitudinisque eius praestantia.
II. Nam cum fere constaret curriculum stadii, quod est Pisis apud Iovem
Olympium, Herculem pedibus suis metatum idque fecisse longum pedes
sescentos, cetera quoque stadia in terra Graecia ab aliis postea instituta
pedum quidem esse numero sescentum, sed tamen esse aliquantulum breviora,
facile intellexit modum spatiumque plantae Herculis ratione proportionis
habita tanto fuisse quam aliorum procerius, quanto Olympicum stadium
longius esset quam cetera.
III. Comprehensa autem mensura Herculani pedis secundum naturalem membrorum
omnium inter se competentiam modificatus est atque ita id collegit, quod
erat consequens, tanto fuisse Herculem corpore excelsiorem quam alios,
quanto Olympicum stadium ceteris pari numero factis anteiret.
II. Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quendam iactantem et
gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba
Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit volgus loquacium
nebulonum, qui se Stoicos nuncuparent.
I. Herodes Atticus, vir et Graeca facundia et consulari honore praeditus,
accersebat saepe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in villas ei urbi
proximas me et clarissimum virum Servilianum compluresque alios nostrates,
qui Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant.
II. Atque ibi tunc, cum essemus apud eum in villa, cui nomen est Cephisia,
et aestu anni et sidere autumni flagrantissimo, propulsabamus incommoda
caloris lucorum umbra ingentium, longis ambulacris et mollibus, aedium
positu refrigeranti, lavacris nitidis et abundis et collucentibus totiusque
villae venustate aquis undique canoris atque avibus personante.
III. Erat ibidem nobiscum simul adulescens philosophiae sectator,
disciplinae, ut ipse dicebat, stoicae, sed loquacior inpendio et promptior.
IV. Is plerumque in convivio sermonibus, qui post epulas haberi solent,
multa atque inmodica de philosophiae doctrinis intempestive atque
insubide disserebat praeque se uno ceteros omnes linguae Atticae principes
gentemque omnem togatam, quodcumque nomen Latinum rudes esse et agrestes
praedicabat atque interea vocabulis haut facile cognitis, syllogismorum
captionumque dialecticarum laqueis strepebat kyrievontas et hesychazontas
et soreitas aliosque id genus griphos neminem posse dicens nisi se
dissolvere. Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines
officiaque earum et confinia aut contra morborum vitiorumque fraudes
animorumque labes, pestilentias asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia
explorata, comperta meditataque.
V. Cruciatibus autem doloribusque corporis et periculis mortem minitantibus
habitum statumque vitae beatae, quem se esse adeptum putabat, neque laedi
neque inminui existimabat ac ne oris quoque et vultus serenitatem stoici
hominis umquam ulla posse aegritudine obnubilari.
VI. Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent
verbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus
ei mos fuit, oratione utens "permitte," inquit "philosophorum amplissime,
quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, non quimus, recitari ex
libro, quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque
Epictetus, Stoicorum maximus", iussitque proferri dissertationum Epicteti
digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes,
qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, sed
theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus
deblaterantes obiurgatione iusta incessivit.
VII. Lecta igitur sunt ex libro, qui prolatus est, ea, quae addidi; quibus
verbis Epictetus severe simul et festiviter seiunxit atque divisit a vero
atque sincero Stoico, qui esset procul dubio akolytos, ananankastos,
aparapodistos, eleutheros, euporon, eudaimonon, volgus aliud nebulonum
hominum, qui se Stoicos nuncuparent atraque verborum et argutiarum fuligine
ob oculos audientium iacta sanctissimae disciplinae nomen ementirentur:
VIII. Eipe moi peri agathon kai kakon. Akove.
Iliothen me pheron enemos Kikonessi pelassen.
IX. Ton onton ta men estin agatha, ta de kaka, ta de adiaphora. Agatha men
oun aretai kai ta metechonta auton, kaka de kakia kai ta metechonta kakias,
adiaphora de kai ta metaxu touton, ploutos, hygeia, zoe, thanatos, hedone,
ponos.
X. Pothen oidas? Hellanikos legei en tois Aigyptiakois. Ti gar diapherei
touto eipein, e hoti Diogenes en tei ethikei e Chrysippos e kleanthes?
Bebasanikas oun ti auton kai dogma sautou pepoiesai?
XI. Deiknye, pos eiothas en ploioi cheimazesthai; memnesai tautes tes
diaireseos, hotan psophesei to histion kai anakraugaseis? An soi tis
kakoscholos pos parastas eipei: "lege moi, tous theous soi, ha proien
eleges, me ti kakia estin to navagesai, me ti kakias metechon?" ouk ara
xylon enseiseis autoi? "ti hemin kai soi, anthrope! apollymetha, kai sy
elthon paizeis."
XII. Ean de se ho Kaisar metapempsetai kategoreumenon ...
XIII. His ille auditis insolentissimus adulescens obticuit, tamquam si ea
omnia non ab Epicteto in quosdam alios, sed ab Herode in eum ipsum dicta
essent.
III. Quod Chilo consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est
circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitatibus amicorum
delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata, quae et Theophrastus
et M. Cicero super ea re scripserunt.
I. Lacedaemonium Chilonem, virum ex illo incluto numero sapientium,
scriptum est in libris eorum, qui vitas resque gestas clarorum hominum
memoriae mandaverunt, eum Chilonem in vitae suae postremo, cum iam inibi
mors occuparet, ad circumstantis amicos sic locutum:
II. "Dicta" inquit "mea factaque in aetate longa pleraque omnia fuisse non
paenitenda, fors sit ut vos etiam sciatis.
III. Ego quidem in hoc certe tempore non fallo me nihil esse quicquam
commissum a me, cuius memoria mihi aegritudini sit, ni illud profecto
unum sit, quod rectene an perperam fecerim, nondum mihi plane liquet.
IV. Super amici capite iudex cum duobus aliis fui. Ita lex fuit, uti eum
hominem condemnari necessum esset. Aut amicus igitur capitis perdendus aut
adhibenda fraus legi fuit.
V. Multa cum animo meo ad casum tam ancipitem medendum consultavi. Visum
est esse id, quod feci, praequam erant alia, toleratu facilius:
VI. ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli, is qui simul iudicabant,
ut absolverent, persuasi.
VII. Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta salvum fuit. Hanc
capio ex eo facto molestiam, quod metuo, ne a perfidia et culpa non
abhorreat in eadem re eodemque tempore inque communi negotio, quod mihi
optimum factu duxerim, diversum eius aliis suasisse."
VIII. Et hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam usque
debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi, dubitavit, eaque
res in fine quoque vitae ipso animum eius anxit,
IX. et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum
scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quaesiverunt, ut verbis,
quae scripta sunt, ipsis utar, ei dei boethein toi philoi para to dikaion
kai mechri posou kai poia. Ea verba significant quaesisse eos, an
nonnumquam contra ius contrave morem faciendum pro amico sit et in qualibus
causis et quemnam usque ad modum.
X. Super hac quaestione cum ab aliis, sicuti dixi, multis, tum vel
diligentissime a Theophrasto disputatur, viro in philosophia peripatetica
modestissimo doctissimoque, eaque disputatio scripta est, si recte
meminimus, in libro eius de amicitia primo.
XI. Eum librum M. Cicero videtur legisse, cum ipse quoque librum de
amicitia componeret. Et cetera quidem, quae sumenda a Theophrasto
existimavit, ut ingenium facundiaque eius fuit, sumpsit et transposuit
commodissime aptissimeque;
XII. hunc autem locum, de quo satis quaesitum esse dixi, omnium rerum
aliarum difficillimum strictim atque cursim transgressus est, neque ea,
quae a Theophrasto pensiculate atque enucleate scripta sunt, exsecutus est,
sed anxietate illa et quasi morositate disputationis praetermissa genus
ipsum rei tantum paucis verbis notavit.
XIII. Ea verba Ciceronis, si recensere quis vellet, apposui: "His igitur
finibus utendum esse arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sunt, tum
sit inter eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione
communitas, ut etiam, si qua fortuna acciderit, ut minus iustae voluntates
amicorum adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama,
declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim,
quatenus amicitiae venia dari possit."
"Cum agetur" inquit "aut caput amici aut fama, declinandum est de via, ut
etiam iniquam voluntatem illius adiutemus."
XIV. Sed cuiusmodi declinatio esse ista debeat qualisque ad adiuvandum
digressio et in quanta voluntatis amici iniquitate, non dicit.
XV. Quid autem refert scire me in eiusmodi periculis amicorum, si non magna
me turpitudo insecutura est, de via esse recta declinandum, nisi id quoque
me docuerit, quam putet magnam turpitudinem, et cum decessero de via,
quousque degredi debeam? "Est enim" inquit "quatenus dari amicitiae venia
possit."
XVI. Hoc immo ipsum est, quod maxime discendum est quodque ab his, qui
docent, minime dicitur, quatenus quaque fini dari amicitiae venia debeat.
XVII. Chilo ille sapiens, de quo paulo ante dixi, conservandi amici causa
de via declinavit. Sed video, quousque progressus sit; falsum enim pro
amici salute consilium dedit.
XVIII. Id ipsum tamen in fine quoque vitae, an iure posset reprehendi
culparique, dubitavit.
"Contra patriam" inquit Cicero "arma pro amico sumenda non sunt."
XIX. Hoc profecto nemo ignoravit, et "priusquam Theognis", quod Lucilius
ait, "nasceretur". Set id quaero, id desidero: cum pro amico contra ius,
contra quam licet, salva tamen libertate atque pace faciendum est et cum de
via, sicut ipse ait, declinandum est, quid et quantum et in quali causa et
quonam usque id fieri debeat.
XX. Pericles ille Atheniensis, vir egregio ingenio bonisque omnibus
disciplinis ornatus, in una quidem specie, set planius tamen, quid
existimaret, professus est. Nam cum amicus eum rogaret, ut pro re causaque
eius falsum deiuraret, his ad eum verbis usus est: Dei men symprattein tois
philois, alla mechri ton theon.
XXI. Theophrastus autem in eo, quo dixi, libro inquisitius quidem super hac
ipsa re et exactius pressiusque quam Cicero disserit.
XXII. Set is quoque in docendo non de unoquoque facto singillatim existimat
neque certis exemplorum documentis, set generibus rerum summatim
universimque utitur ad hunc ferme modum:
XXIII. "Parva" inquit "et tenuis vel turpitudo vel infamia subeunda est, si
ea re magna utilitas amico quaeri potest. Rependitur quippe et compensatur
leve damnum delibatae honestatis maiore alia gravioreque in adiuvando amico
honestate, minimaque illa labes et quasi lacuna famae munimentis partarum
amico utilitatium solidatur.
XXIV. "Neque nominibus" inquit "moveri nos oportet, quod paria genere ipso
non sunt honestas meae famae et rei amici utilitas. Ponderibus haec enim
potestatibusque praesentibus, non vocabulorum appellationibus neque
dignitatibus generum diiudicanda sunt.
XXV. Nam cum in rebus aut paribus aut non longe secus utilitas amici aut
honestas nostra consistit, honestas procul dubio praeponderat; cum vero
amici utilitas nimio est amplior, honestatis autem nostrae in re non gravi
levis iactura est, tunc, quod utile amico est, id prae illo, quod honestum
nobis est, fit plenius, sicuti est magnum pondus aeris parva lamna auri
pretiosius."
XXVI. Verba adeo ipsa Theophrasti super ea re adscripsi: Ouk, ei de pou
touto toi genei timioteron, ede kai, hotioun an ei meros toutou, pros to
telikon thaterou synkrinomenon haireton estai. Lego de oion, ouk, ei
chrysion timioteron chalkou megethos antiparaballomenon pleon doxei: alla
poiesei tina rhopen kai to plethos kai to megethos.
XXVII. Favorinus quoque philosophus huiuscemodi indulgentiam gratiae
tempestive laxato paulum remissoque subtili iustitiae examine his verbis
definivit: He kaloumene charis para tois anthropois, touto estin hyphesis
akribeias en deonti.
XXVIII. Post deinde idem Theophrastus ad hanc ferme sententiam disseruit:
"Has tamen" inquit "parvitates rerum et magnitudines atque has omnes
officiorum aestimationes alia nonnumquam momenta extrinsecus atque aliae
quasi appendices personarum et causarum et temporum et circumstantiae
ipsius necessitates, quas includere in praecepta difficilest, moderantur et
regunt et quasi gubernant et nunc ratas efficiunt, nunc inritas."
XXIX. Haec taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et religiose cum
discernendi magis disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia
atque fiducia scripsit, quoniam profecto causarum ac temporum varietates
discriminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum
distinctumque in rebus singulis praeceptum, quod ego nos in prima tractatus
istius parte desiderare dixeram, non capiunt.
XXX. Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculae huius initium fecimus, cum
alia quaedam sunt monita utilia atque prudentia, tum id maxime exploratae
utilitatis est, quod duas ferocissimas adfectiones amoris atque odii intra
modum cautum coercuit. "Hac" inquit "fini ames, tamquam forte fortuna et
osurus, hac itidem tenus oderis, tamquam fortasse post amaturus."
XXXI. Super hoc eodem Chilone Plutarchus philosophus in libro peri psyches
primo verbis his ita scripsit: Cheilon ho palaios akousas tinos legontos
medena echein echthron erotesen, ei medena philon echei, nomizon ex anankes
epakolouthein kai synemplekesthai philiais apechtheias.
IV. Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M.
Tullii verbi ab eo mutati argutiam.
I. Antonius Iulianus rhetor perquam fuit honesti atque amoeni ingeni.
Doctrina quoque ista utiliore ac delectabili veterumque elegantiarum cura
et memoria multa fuit; ad hoc scripta omnia antiquiora tam curiose
spectabat et aut virtutes pensitabat aut vitia rimabatur, ut iudicium esse
factum ad amussim diceres.
II. Is Iulianus super eo enthymemati, quod est in oratione M. Tullii, quam
pro Cn. Plancio dixit, ita existimavit - sed verba prius, de quibus
iudicium ab eo factum est, ipsa ponam:
III. "Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. Nam qui pecuniam
dissolvit, statim non habet id, quod reddidit, qui autem debet, is retinet
alienum: gratiam autem et qui refert habet, et qui habet, in eo ipso, quod
habet, refert.
IV. Neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei
redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset" - "crispum sane"
inquit "agmen orationis rotundumque ac modulo ipso numerorum venustum, sed
quod cum venia legendum sit verbi paulum ideo inmutati, ut sententiae fides
salva esset.
V. Namque debitio gratiae et pecuniae conlata verbum hoc utrubique servari
postulat.
VI. Ita enim recte opposita inter sese gratiae pecuniaeque debitio
videbitur, si et pecunia quidem deberi dicatur et gratia, sed quid eveniat
in pecunia debita solutave, quid contra in gratia debita redditave,
debitionis verbo utrimque servato disseratur. Cicero autem," inquit "cum
gratiae pecuniaeque debitionem dissimilem esse dixisset eiusque sententiae
rationem redderet, verbum "debet" in pecunia ponit, in gratia "habet"
subicit pro "debet"; ita enim dicit: "gratiam autem et qui refert habet, et
qui habet, in eo ipso, quod habet, refert."
VII. Sed id verbum "habet" cum proposita comparatione non satis convenit.
Debitio enim gratiae, non habitio, cum pecunia confertur, atque ideo
consequens quidem fuerat sic dicere: "et qui debet, in eo ipso, quod debet,
refert"; sed absurdum et nimis coactum foret, si nondum redditam gratiam eo
ipso redditam diceret, quia debetur.
VIII. Inmutavit ergo," inquit "subdidit verbum ei verbo, quod omiserat,
finitimum, ut videretur et sensum debitionis conlatae non reliquisse et
concinnitatem sententiae retinuisse." Ad hunc modum Iulianus enodabat
diiudicabatque veterum scriptorum sententias, quas aput eum adulescentes
lectitabant.
V. Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque vestitu probris obnoxio
infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator ob eiusmodi
munditias gestumque in agendo histrionicum Dionysiae saltatriculae
cognomento compellatus est.
I. Demosthenen traditum est vestitu ceteroque cultu corporis nitido
venustoque nimisque accurato fuisse. Et hinc ei ta kompsa illa chlaniskia
et malakoi chitoniskoi ab aemulis adversariisque probro data, hinc etiam
turpibus indignisque in eum verbis non temperatum, quin parum vir et ore
quoque polluto diceretur.
II. Ad eundem modum Q. Hortensius omnibus ferme oratoribus aetatis suae,
nisi M. Tullio, clarior, quod multa munditia et circumspecte compositeque
indutus et amictus esset manusque eius inter agendum forent argutae admodum
et gestuosae, maledictis compellationibusque probris iactatus est, multaque
in eum, quasi in histrionem, in ipsis causis atque iudiciis dicta sunt.
III. Sed cum L. Torquatus, subagresti homo ingenio et infestivo, gravius
acerbiusque apud consilium iudicum, cum de causa Sullae quaereretur, non
iam histrionem eum esse diceret, sed gesticulariam Dionysiamque eum
notissimae saltatriculae nomine appellaret, tum voce molli atque demissa
Hortensius "Dionysia," inquit "Dionysia malo equidem esse quam quod tu,
Torquate, amousos, anaphroditos, aprosdionysos".
VI. Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in censura ad populum, cum
eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa
et quo contra modo defensa sit.
I. Multis et eruditis viris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici,
gravis ac diserti viri, quam in censura dixit ad populum de ducendis
uxoribus, cum eum ad matrimonia capessenda hortaretur.
II. In ea oratione ita scriptum fuit: "Si sine uxore possemus, Quirites,
omnes ea molestia careremus; set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum
illis satis commode, nec sine illis uno modo vivi possit, saluti perpetuae
potius quam brevi voluptati consulendum est."
III. Videbatur quibusdam Q. Metellum censorem, cui consilium esset ad
uxores ducendas populum hortari, non oportuisse de molestia incommodisque
perpetuis rei uxoriae confiteri, neque id hortari magis esse quam
dissuadere absterrereque; set contra in id potius orationem debuisse sumi
dicebant, ut et nullas plerumque esse in matrimoniis molestias adseveraret
et, si quae tamen accidere nonnumquam viderentur, parvas et leves
facilesque esse toleratu diceret maioribusque eas emolumentis et
voluptatibus oblitterari easdemque ipsas neque omnibus neque naturae vitio,
set quorundam maritorum culpa et iniustitia evenire.
IV. Titus autem Castricius recte atque condigne Metellum esse locutum
existimabat. "Aliter" inquit "censor loqui debet, aliter rhetor. Rhetori
concessum est sententiis uti falsis, audacibus, versutis, subdolis,
captiosis, si veri modo similes sint et possint movendos hominum animos
qualicumque astu inrepere." Praeterea turpe esse ait rhetori, si quid in
mala causa destitutum atque inpropugnatum relinquat.
V. "Sed enim Metellum," inquit "sanctum virum, illa gravitate et fide
praeditum cum tanta honorum atque vitae dignitate aput populum Romanum
loquentem, nihil decuit aliud dicere, quam quod verum esse sibi atque
omnibus videbatur, praesertim cum super ea re diceret, quae cotidiana
intellegentia et communi pervolgatoque vitae usu comprenderetur.
VI. De molestia igitur cunctis hominibus notissima confessus eaque
confessione fidem sedulitatis veritatisque commeritus, tum denique facile
et procliviter, quod fuit rerum omnium validissimum atque verissimum,
persuasit civitatem salvam esse sine matrimoniorum frequentia non posse."
VII. Hoc quoque aliud ex eadem oratione Q. Metelli dignum esse
existimavimus adsidua lectione non hercle minus, quam quae a gravissimis
philosophis scripta sunt.
VIII. Verba Metelli haec sunt. "Di immortales plurimum possunt; sed non
plus velle nobis debent quam parentes. At parentes, si pergunt liberi
errare, bonis exheredant. Quid ergo nos ab immortalibus dissimilius
exspectemus, nisi malis rationibus finem facimus? Is demum deos propitios
esse aecum est, qui sibi adversarii non sunt. Dii immortales virtutem
adprobare, non adhibere debent."
VII. In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem "hanc sibi rem
praesidio sperant futurum" neque mendum esse neque vitium errareque istos,
qui bonos libros violant et "futuram" scribunt; atque ibi de quodam alio
Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa
pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est.
I. In oratione Ciceronis quinta in Verrem in libro spectatae fidei
Tironiana cura atque disciplina facto scriptum fuit:
II. "Homines tenues obscuro loco nati navigant; adeunt ad ea loca, quae
numquam antea adierant. Neque noti esse iis, quo venerunt, neque semper cum
cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia civitatis non modo apud
nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur,
neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum
societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque venerint,
hanc sibi rem praesidio sperant futurum."
III. Videbatur compluribus in extremo verbo menda esse. Debuisse enim
scribi putabant non "futurum", sed "futuram", neque dubitabant, quin liber
emendandus esset, ne, ut in Plauti comoedia moechus, sic enim mendae suae
inludiabant, ita in Ciceronis oratione soloecismus esset "manifestarius".
IV. Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui
pleraque omnia veterum litterarum quaesita, meditata evigilataque erant.
V. Is libro inspecto ait nullum esse in eo verbo neque mendum neque vitium
et Ciceronem probe ac vetuste locutum.
VI. "Nam "futurum"" inquit "non refertur ad rem, sicut legentibus temere et
incuriose videtur, neque pro participio positum est, set verbum est
indefinitum, quod Graeci appellant aparemphaton, neque numeris neque
generibus praeserviens, set liberum undique et inpromiscum, quali C.
Gracchus verbo usus est in oratione, cuius titulus est de P. Popilio circum
conciliabula, in qua ita scriptum est:
VII. "Credo ego inimicos meos hoc dicturum." "Inimicos dicturum" inquit,
non "dicturos";
VIII. videturne ea ratione positum esse aput Gracchum "dicturum", qua est
aput Ciceronem "futurum"? sicut in Graeca oratione sine ulla vitii
suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine tribuuntur
huiuscemodi verba: erein, poiesein, esesthai, et similia."
IX. In Claudi quoque Quadrigarii tertio annali verba haec esse dixit: "Dum
i conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum"; in duodevicesimo
annali eiusdem Quadrigarii principium libri sic scriptum: "Si pro tua
bonitate et nostra voluntate tibi valitudo subpetit, est quod speremus deos
bonis bene facturum";
X. item in Valerii Antiatis libro quarto vicesimo simili modo scriptum
esse: "Si eae res divinae factae recteque perlitatae essent, haruspices
dixerunt omnia ex sententia processurum esse".
XI. "Plautus etiam in Casina, cum de puella loqueretur, "occisurum" dixit,
non "occisuram", his verbis:
etiamne habet Casina gladium? -
habet, sed duos. - Quid duos ? - altero te
occisurum ait, altero vilicum.
XII. Item Laberius in Gemellis:
non putavi, inquit, hoc eam facturum.
XIII. Non ergo isti omnes, soloecismus quid esset, ignorarunt, sed et
Gracchus "dicturum" et Quadrigarius "futurum" et "facturum" et Antias
"processurum" et Plautus "occisurum" et Laberius "facturum" indefinito modo
dixerunt,
XIV. qui modus neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in
genera distrahitur, sed omnia istaec una eademque declinatione
complectitur,
XV. sicuti M. Cicero "futurum" dixit non virili genere neque neutro,
soloecismus enim plane foret, sed verbo usus est ab omni necessitate
generum absoluto."
XVI. Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii oratione, quae est
de imperio Cn. Pompei, ita scriptum esse a Cicerone dicebat atque ipse ita
lectitabat: "Cum vestros portus atque eos portus, quibus vitam ac spiritum
ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis",
XVII. neque soloecismum esse aiebat "in potestatem fuisse", ut vulgus
semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et
Graeci ita uterentur et Plautus verborum Latinorum elegantissimus in
Amphitruone dixit:
num vero mi in mentem fuit,
non, ut dici solitum est, "in mente".
XVIII. Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens exemplo usus est,
multam nos quoque apud veteres scriptores locutionum talium copiam
offendimus atque his vulgo adnotamentis inspersimus.
XIX. Vt et rationem autem istam missam facias et auctoritates, sonus tamen
et positura ipsa verborum satis declarat id potius epimeleiai ton lexeon
modulamentisque orationis M. Tulli convinisse, ut, quoniam utrumvis dici
Latine posset, "potestatem" dicere mallet, non "potestate".
XX. Illud enim sic compositum iucundius ad aurem completiusque, insuavius
hoc inperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda nec
iacenti; sicuti est hercle, quod "explicavit" dicere maluit quam
"explicuit", quod esse iam usitatius coeperat.
Verba sunt haec ipsius ex oratione, quam de imperio Cn. Pompei habuit:
"Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis, non terrore
belli, sed consilii celeritate explicavit." At si "explicuit" diceret,
inperfecto et debili numero verborum sonus clauderet.
VIII. Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et
Demosthene rhetore.
I. Sotion ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is
librum multae variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit
keras Amaltheias.
II. Ea vox hoc ferme valet, tamquam si dicas "cornum Copiae".
III. In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec
scripta est: "Lais" inquit "Corinthia ob elegantiam venustatemque formae
grandem pecuniam demerebat, conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni
Graecia celebres erant, neque admittebatur, nisi qui dabat, quod
poposcerat; poscebat autem illa nimium quantum."
IV. Hinc ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium:
ou pantos andros es Korinthon esth'ho plous
quod frustra iret Corinthum ad Laidem, qui non quiret dare, quod
posceretur.
V. "Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et, ut sibi copiam sui faceret,
petit. At Lais myrias drachmas poposcit", hoc facit nummi nostratis
denarium decem milia.
VI. "Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque
Demosthenes avertitur et discedens "ego" inquit "paenitere tanti non emo".
Sed Graeca ipsa, quae fertur dixisse, lepidiora sunt: ouk onoumai, inquit,
drachmon metameleian.
IX. Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis
imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi.
I. Ordo atque ratio Pythagorae ac deinceps familiae et successionis eius
recipiendi instituendique discipulos huiuscemodi fuisse traditur:
II. Iam a principio adulescentes, qui sese ad discendum obtulerant,
ephysiognomonei. Id verbum significat mores naturasque hominum
coniectatione quadam de oris et vultus ingenio deque totius corporis filo
atque habitu sciscitari.
III. Tum qui exploratus ab eo idoneusque fuerat, recipi in disciplinam
statim iubebat et tempus certum tacere: non omnes idem, sed alios aliud
tempus pro aestimato captu sollertiae.
IV. Is autem, qui tacebat, quae dicebantur ab aliis, audiebat, neque
percontari, si parum intellexerat, neque commentari, quae audierat, fas
erat; sed non minus quisquam tacuit quam biennium: hi prorsus appellabantur
intra tempus tacendi audiendique akoustikoi.
V. Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque,
atque esse iam coeperant silentio eruditi, cui erat nomen echemythia, tum
verba facere et quaerere quaeque audissent scribere et, quae ipsi
opinarentur, expromere potestas erat;
VI. hi dicebantur in eo tempore mathematikoi, ab his scilicet artibus, quas
iam discere atque meditari inceptaverant: quoniam geometriam, gnomonicam,
musicam ceterasque item disciplinas altiores mathemata veteres Graeci
appellabant; vulgus autem, quos gentilicio vocabulo "Chaldaeos" dicere
oportet, "mathematicos" dicit.
VII. Exinde his scientiae studiis ornati ad perspicienda mundi opera et
principia naturae procedebant ac tunc denique nominabantur physikoi.
VIII. Haec eadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset: "nunc autem"
inquit "isti, qui repente pedibus inlotis ad philosophos devertunt, non est
hoc satis, quod sunt omnino atheoretoi, amousoi, ageometretoi, sed legem
etiam dant, qua philosophari discant.
IX. Alius ait "hoc me primum doce", item alius "hoc volo" inquit "discere,
istud nolo"; hic a symposio Platonis incipere gestit propter Alcibiadae
comisationem, ille a Phaedro propter Lysiae orationem.
X. Est etiam," inquit "pro Iuppiter! qui Platonem legere postulet non vitae
ornandae, sed linguae orationisque comendae gratia, nec ut modestior fiat,
sed ut lepidior."
XI. Haec Taurus dicere solitus novicios philosophorum sectatores cum
veteribus Pythagoricis pensitans.
XII. Sed id quoque non praetereundum est, quod omnes, simul atque a
Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque
familiae, pecuniae habebat, in medium dabat, et coibatur societas
inseparabilis, tamquam illud fuit anticum consortium, quod iure atque verbo
Romano appellabatur "ercto non cito".
X. Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis
et prisce loquentem.
I. Favorinus philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et
plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque
sermonibus expromenti: "Curius" inquit "et Fabricius et Coruncanius,
antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac
dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut
Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis
locuti sunt;
II. tu autem, proinde quasi cum matre Evandri nunc loquare, sermone abhinc
multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem vis,
quae dicas. Nonne, homo inepte, ut, quod vis, abunde consequaris, taces?
III. Sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et
modesta sit.
IV. Vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesentibus atque id,
quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo de
analogia libro scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, ut
"tamquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens verbum"."
XI. Quod Thucydides, scriptor inclutus, Lacedaemonios in acie non tuba, sed
tibiis esse usos dicit verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus
Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam
notata de Gracchi fistula contionaria.
I. Auctor historiae Graecae gravissimus Thucydides Lacedaemonios, summos
bellatores, non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis in proeliis
esse usos refert non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei divinae
gratia neque autem, ut excitarentur atque evibrarentur animi, quod cornua
et litui moliuntur, sed contra, ut moderatiores modulatioresque fierent,
quod tibicinis numeris temperatur.
II. Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad
salutem virtutemque aptius rati, quam si permulti sonis mitioribus non
inmodice ferocirent.
III. Cum procinctae igitur classes erant et instructa acies coeptumque in
hostem progredi, tibicines inter exercitum positi canere inceptabant.
IV. Ea ibi praecentione tranquilla et delectabili atque adeo venerabili ad
quandam quasi militaris musicae disciplinam vis et impetus militum, ne
sparsi dispalatique proruerent, cohibebatur.
V. Sed ipsius illius egregii scriptoris uti verbis libet, quae et dignitate
et fide graviora sunt: Kai meta tauta he xynodos en; Argeioi men kai hoi
symmachoi entonos orgei chorountes, Lakedaimonioi de bradeos kai hypo
auleton pollon nomou enkathestoton ou tou theiou charin, all'hina homalos
meta rhythmou bainontes proselthoien kai me diaspastheie autois he taxis,
hoper philei ta megala stratopeda en tais prosodois poiein.
VI. Cretenses quoque proelia ingredi solitos memoriae datum est praecinente
ac praemoderante cithara gressibus;
VII. Alyattes autem, rex terrae Lydiae more atque luxu barbarico praeditus,
cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in historiis tradit, concinentes
habuit fistulatores et fidicines atque feminas etiam tibicinas in exercitu
atque in procinctu habuit, lascivientium delicias conviviorum.
VIII. Sed enim Achaeos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum
tibiarumque, sed mentium animorumque concentu conspiratuque tacito
nitibundos:
hoi d'ar'isan sigei menea pneiontes Achaioi
ei thymoi memaotes alexemen alleloisin.
IX. Quid ille vult ardentissimus clamor militum Romanorum, quem in
congressibus proeliorum fieri solitum scriptores annalium memoravere?
contrane institutum fiebat antiquae disciplinae tam probabile? an tum et
gradu clementi et silentio est opus, cum ad hostem itur in conspectu
longinquo procul distantem, cum vero prope ad manus ventum est, tum iam e
propinquo hostis et impetu propulsandus et clamore terrendus est?
X. Ecce autem per tibicinia Laconica tibiae quoque illius contionariae in
mentem venit, quam C. Graccho cum populo agente praeisse ac praeministrasse
modulos ferunt.
XI. Sed nequaquam sic est, ut a vulgo dicitur, canere tibia solitum, qui
pone eum loquentem staret, et variis modis tum demulcere animum
actionemque eius, tum intendere.
XII. Quid enim foret ista re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita
Graccho contionanti numeros et modos et frequentamenta quaedam varia
tibicen incineret?
XIII. Sed qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in
circumstantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum
sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque inpetus vocis eius
effervescentes;
XIV. namque inpulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi vehementia
indiguisse non, opinor, existimanda est.
XV. M. tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei adhibitum esse a Graccho
putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem
eius erigeret aut ferocientem saevientemque cohiberet.
XVI. Verba ipsius Ciceronis apposui: "Itaque idem Gracchus, quod potes
audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi
ille habuit ad manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret
occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret
celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret aut a contentione
revocaret."
XVII. Morem autem illum ingrediendi ad tibicinum modulos proelii institutum
esse a Lacedaemonis Aristoteles in libris problematon scripsit, quo
manifestior fieret exploratiorque militum securitas et alacritas.
XVIII. "Nam diffidentiae" inquit "et timori cum ingressione huiuscemodi
minime convenit, et maesti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam
decora incedendi modulatione alieni sunt."
XIX. Verba pauca Aristotelis super ea re apposui: Dia ti, epeidan
kindynevein mellosin, pros aulon embainousin? hina tous deilous
aschemonountas ginoskosin. ...
XII. Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque
caerimoniis ac religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur et
quo statim iure esse incipiat, simul atque capta est; quodque, ut Labeo
dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est.
I. Qui de virgine capienda scripserunt, quorum diligentissime scripsit
Labeo Antistius, minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam
negaverunt capi fas esse;
II. item quae non sit patrima et matrima;
III. item quae lingua debili sensuve aurium deminuta aliave qua corporis
labe insignita sit;
IV. item quae ipsa aut cuius pater emancipatus sit, etiamsi vivo patre in
avi potestate sit;
V. item cuius parentes alter ambove servitutem servierunt aut in negotiis
sordidis versantur.
VI. Sed et eam, cuius soror ad id sacerdotium lecta est, excusationem
mereri aiunt; item cuius pater flamen aut augur aut quindecimvirum sacris
faciundis aut septemvirum epulonum aut Salius est.
VII. Sponsae quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiae vacatio a
sacerdotio isto tribui solet.
VIII. Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit neque eius legendam filiam,
qui domicilium in Italia non haberet, et excusandam eius, qui liberos tres
haberet.
IX. Virgo autem Vestalis, simul est capta atque in atrium Vestae deducta et
pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine
capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi
adipiscitur.
X. De more autem rituque capiundae virginis litterae quidem antiquiores non
exstant, nisi, quae capta prima e t, a Numa rege esse captam.
XI. Sed Papiam legem invenimus, qua cavetur, ut pontificis maximi arbitratu
virgines e populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero
fiat et, cuius virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque
Vestae fiat.
XII. Sed ea sortitio ex lege Papia non necessaria nunc videri solet. Nam si
quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat ad
sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat salvis religionum observationibus
ratio haberi possit, gratia Papiae legis per senatum fit.
XIII. "Capi" autem virgo propterea dici videtur, quia pontificis maximi
manu prensa ab eo parente, in cuius potestate est, veluti bello capta
abducitur.
XIV. In libro primo Fabii Pictoris, quae verba pontificem maximum dicere
oporteat, cum virginem capiat, scriptum est. Ea verba haec sunt:
"Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat, quae ius siet sacerdotem Vestalem
facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae optima lege fuit, ita te,
Amata, capio."
XV. Plerique autem "capi" virginem solam debere dici putant. Sed flamines
quoque Diales, item pontifices et augures "capi" dicebantur.
XVI. L. Sulla rerum gestarum libro secundo ita scripsit: "P. Cornelius, cui
primum cognomen Sullae impositum est, flamen Dialis captus."
XVII. M. Cato de Lusitanis, cum Servium Galbam accusavit: "Tamen dicunt
deficere voluisse. Ego me nunc volo ius pontificium optime scire; iamne ea
causa pontifex capiar? si volo augurium optime tenere, ecquis me ob eam rem
augurem capiat?"
XVIII. Praeterea in commentariis Labeonis, quae ad duodecim tabulas
composuit, ita scriptum est: "Virgo Vestalis neque heres est cuiquam
intestato, neque intestatae quisquam, sed bona eius in publicum redigi
aiunt. Id quo iure fiat, quaeritur."
XIX. "Amata" inter capiendum a pontifice maximo appellatur, quoniam, quae
prima capta est, hoc fuisse nomen traditum est.
XIII. Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius,
idne omnino facere, quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id
speres ei, qui mandavit, utilius fore; superque ea quaestione expositae
diversae sententiae.
I. In officiis capiendis, censendis iudicandisque, quae kathekontai
appellant, quaeri solet, an negotio tibi dato et, quid omnino faceres,
definito contra quid facere debeas, si eo facto videri possit res eventura
prosperius exque utilitate eius, qui id tibi negotium mandavit.
II. Anceps quaestio et in utramque partem a prudentibus viris arbitrata
est.
III. Sunt enim non pauci, qui sententiam suam una in parte defixerint et re
semel statuta deliberataque ab eo, cuius id negotium pontificiumque esset,
nequaquam putaverint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus
aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur, ne, si spes fefellisset,
culpa inpatientiae et poena indeprecabilis subeunda esset,
IV. si res forte melius vertisset, dis quidem gratia habenda, sed exemplum
tamen intromissum videretur, quo bene consulta consilia religione mandati
soluta corrumperentur.
V. Alii existimaverunt incommoda prius, quae metuenda essent, si res gesta
aliter foret, quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse et,
si ea leviora minoraque, utilitas autem contra gravior et amplior spe
quantum potest firma ostenderetur, tum posse adversum mandata fieri
censuerunt, ne oblata divinitus rei bene gerendae occasio amitteretur,
VI. neque timendum exemplum non parendi crediderunt, si rationes dumtaxat
huiuscemodi non abessent.
VII. Cumprimis autem respiciendum putaverunt ingenium naturamque illius,
cuia res praeceptumque esset: ne ferox, durus, indomitus inexorabilisque
sit, qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana.
VIII. Nam si tali praeceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse
monuerunt aliter, quam praeceptum est.
IX. Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de
mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani,
clari atque incluti viri, apposuerimus.
X. Is Crassus a Sempronio Asellione et plerisque aliis historiae Romanae
scriptoribus traditur habuisse quinque rerum bonarum maxima et praecipua:
quod esset ditissimus, quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod
iurisconsultissimus, quod pontifex maximus.
XI. Is cum in consulatu obtineret Asiam provinciam et circumsedere
oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui
arietem faceret, quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad magistratum
Mylattensium, sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos
apud eos vidisset, uter maior esset, cum mittendum curaret.
XII. Tum magistratus comperto, quamobrem malum desideraret, non, uti iussus
erat, maiorem, sed quem esse magis idoneum aptioremque faciendo arieti
facilioremque portatu existimabat, minorem misit.
XIII. Crassus eum vocari iussit et, cum interrogasset, cur non, quem
iusserat, misisset, causis rationibusque, quas dictitabat, spretis
vestimenta detrahi imperavit virgisque multum cecidit corrumpi atque
dissolvi officium omne imperantis ratus, si quis ad id, quod facere iussus
est, non obsequio debito, sed consilio non desiderato respondeat.
XIV. Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna vir gloria magnisque rebus
gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti
grave aurum donarent.
I. Iulius Hyginus in libro de vita rebusque inlustrium virorum sexto
legatos dicit a Samnitibus ad C. Fabricium, imperatorem populi Romani,
venisse et memoratis multis magnisque rebus, quae bene ac benivole post
redditam pacem Samnitibus fecisset, obtulisse dono grandem pecuniam
orasseque, uti acciperet utereturque, atque id facere Samnites dixisse,
quod viderent multa ad splendorem domus atque victus defieri neque pro
amplitudine dignitateque lautum paratum esse.
II. Tum Fabricium planas manus ab auribus ad oculos et infra deinceps ad
nares et ad os et ad gulam atque inde porro ad ventrem imum deduxisse et
legatis ita respondisse: dum illis omnibus membris, quae attigisset,
obsistere atque imperare posset, numquam quicquam defuturum; propterea se
pecuniam, qua nihil sibi esset usus, ab his, quibus eam sciret usui esse,
non accipere.
XV. Quam inportunum vitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas et
quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione
iusta culpata sit.
I. Qui sunt leves et futtiles et inportuni locutores quique nullo rerum
pondere innixi verbis uvidis et lapsantibus diffluunt, eorum orationem bene
existimatum est in ore nasci, non in pectore; linguam autem debere aiunt
non esse liberam nec vagam, sed vinclis de pectore imo ac de corde aptis
moveri et quasi gubernari.
II. Sed enim videas quosdam scatere verbis sine ullo iudicii negotio cum
securitate multa et profunda, ut loquentes plerumque videantur loqui sese
nescire.
III. Vlixen contra Homerus, virum sapienti facundia praeditum, vocem
mittere ait non ex ore, sed ex pectore, quod scilicet non ad sonum magis
habitumque vocis quam ad sententiarum penitus conceptarum altitudinem
pertineret, petulantiaeque verborum coercendae vallum esse oppositum
dentium luculente dixit, ut loquendi temeritas non cordis tantum custodia
atque vigilia cohibeatur, sed et quibusdam quasi excubiis in ore positis
saepiatur.
IV. Homerica, de quibus supra dixi, haec sunt:
all'hote de opa te megalen ek stetheos heie,
et:
poion se epos phygein herkos odonton.
V. M. Tullii quoque verba posui, quibus stultam et inanem dicendi copiam
graviter et vere detestatus est:
VI. "Dummodo" inquit "hoc constet neque infantiam eius, qui rem norit, sed
eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non
subpetat, verba non desint, esse laudandam: quorum si alterum sit optandum,
malim equidem indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem."
VII. Item in libro de oratore primo verba haec posuit: "Quid enim est tam
furiosum quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis
nulla subiecta sententia nec scientia?"
VIII. Cumprimis autem M. Cato atrocissimus huiusce vitii insectator est.
IX. Namque in oratione, quae inscripta est si se Caelius tribunus plebis
appellasset: "numquam" inquit "tacet, quem morbus tenet loquendi tamquam
veternosum bibendi atque dormiendi. Quod si non coveniatis, cum convocari
iubet, ita cupidus orationis conducat, qui auscultet. Itaque auditis, non
auscultatis, tamquam pharmacopolam. Nam eius verba audiuntur; verum se nemo
committit, si aeger est."
X. Idem Cato in eadem oratione eidem M. Caelio tribuno plebi vilitatem
obprobrans non loquendi tantum, verum etiam tacendi: "frusto" inquit "panis
conduci potest, vel uti taceat vel uti loquatur."
XI. Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam ametroepe et
akritomython appellat verbaque illius multa et akosma strepentium sine
modo graculorum similia esse dicit.
XII. Quid enim est aliud ekoloa? Eupolidis quoque versus de id genus
hominibus consignatissime factus est:
lalein aristos, adynatotatos legein,
quod Sallustius noster imitari volens sic scribit:
XIII. "loquax" inquit "magis quam facundus."
XIV. Quapropter Hesiodus, poetarum prudentissimus, linguam non vulgandam,
sed recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo
gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit:
glosses toi thesauros en anthropoisin aristos,
pheidoles pleiste de charis kata metron iouses.
XV. Epicharmium quoque illud non inscite se habet:
ou legein tyg'essi deinos, alla sigan adynatos,
XVI. ex quo hoc profecto sumptum est: "qui cum loqui non posset, tacere non
potuit."
XVII. Favorinum ego audivi dicere versus istos Euripidi:
achalinon stomaton
anomou t'aphrosynas
to telos dystychia,
non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut inlicita dicerent,
sed vel maxime de hominibus quoque posse dici stulta et inmodica
blaterantibus, quorum lingua tam prodiga infrenisque sit, ut fluat semper
et aestuet conluvione verborum taeterrima, quod genus homines a Graecis
significantissimo vocabulo kataglossoi appellantur.
XVIII. Valerium Probum, grammaticum inlustrem, ex familiari eius, docto
viro, comperi Sallustianum illud: "satis eloquentiae, sapientiae parum",
brevi antequam vita decederet, sic legere coepisse et sic a Sallustio
relictum affirmavisse: "satis loquentiae, sapientiae parum", quod
"loquentia" novatori verborum Sallustio maxime congrueret, "eloquentia" cum
insipientia minime conveniret.
XIX. Huiuscemodi autem loquacitatem verborumque turbam magnitudine inani
vastam facetissimus poeta Aristophanes insignibus vocabulis denotavit in
his versibus:
anthropon agriopoion, authadostomon,
echont'achalinon, akrates, apyloton stoma,
aperilaleton, kompophakelorrhemona,
XX. neque minus insigniter veteres quoque nostri hoc genus homines in verba
proiectos "locutuleios" et "blaterones" et "linguaces" dixerunt.
XVI. Quod verba istaec Quadrigari ex annali tertio "ibi mille hominum occiditur"
non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba
grammaticae disciplinae dicta sunt.
I. Quadrigarius in tertio annalium ita scripsit: "Ibi occiditur mille
hominum."
II. "Occiditur", inquit, non "occiduntur". Item Lucilius in tertio
satirarum:
ad portam mille a porta est; exinde Salernum,
"mille" inquit "est" non "mille sunt".
III. Varro in XVII. humanarum: "Ad Romuli initium plus mille et centum
annorum est."
IV. M. Cato in primo originum: "Inde est ferme mille passum."
V. M. Cicero in sexta in Antonium: "Itane Ianus medius in L. Antonii
clientela est? quis umquam in illo Iano inventus est, qui L. Antonio mille
nummum ferret expensum?"
VI. In his atque in multis aliis "mille" numero singulari dictum est;
VII. neque hoc, ut quidam putant, vetustati concessum est aut per figurarum
concinnitatem admissum est, sed sic videtur ratio poscere.
VIII. "Mille" enim non pro eo ponitur, quod Graece chilioi dicitur, sed
quod chilias, et sicuti una chilias et duae chiliades, ita "unum mille" et
"duo milia" certa atque directa ratione dicitur.
IX. Quamobrem id quoque recte et probabiliter dici solitum "mille denarium
in arca est" et "mille equitum in exercitu est".
X. Lucilius autem, praeterquam supra posui, alio quoque in loco id
manifestius demonstrat; nam in libro XV. ita dicit:
XI.
hunc, milli passum qui vicerit atque duobus,
Campanus sonipes succussor nullus sequetur
maiore in spatio ac diversus videbitur ire;
XII. item in libro nono:
tu milli nummum potes uno quaerere centum;
XIII. "milli passum" dixit pro "mille passibus" et "uno milli nummum" pro
"unis mille nummis" aperteque ostendit "mille" et vocabulum esse et
singulari numero dici eiusque plurativum esse "milia" et casum etiam capere
ablativum.
XIV. Neque ceteros casus requiri oportet, cum sint alia pleraque vocabula,
quae in singulos tantum casus, quaedam etiam, quae in nullum inclinentur.
XV. Quapropter nihil iam dubium est, quin M. Cicero in oratione, quam
scripsit Pro Milone, ita scriptum reliquerit: "Ante fundum Clodi, quo in
fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur
valentium", non "versabantur", quod in libris minus accuratis scriptum est;
alia enim ratione "mille homines", alia "mille hominum" dicendum est.
XVII. Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium
intractabile; atque inibi quid M. Varro in quadam satura de officio mariti
scripserit.
I. Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et
iurgiosa irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem
scatebat.
II. Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus interrogavit
Socraten, quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret.
III. "Quoniam," inquit Socrates "cum illam domi talem perpetior, insuesco
et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius
feram."
IV. Secundum hanc sententiam M. quoque Varro in satura Menippea, quam de
officio mariti scripsit: "Vitium" inquit "uxoris aut tollendum aut ferendum
est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat; qui fert, sese
meliorem facit."
V. Haec verba Varronis "tollere" et "ferre" lepide quidem composita sunt,
sed "tollere" apparet dictum pro "corrigere".
VI. Id etiam apparet eiusmodi vitium uxoris, si corrigi non possit,
ferendum esse Varronem censuisse, quod ferri scilicet a viro honeste
potest; vitia enim flagitiis leviora sunt.
XVIII. Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum in
etymologiai falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum
furis etymon dicit.
I. In XIV. rerum divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis
hominem L. Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum
in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset,
resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa.
II. Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: "In quo L. Aelius noster,
litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot
verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra,
reddidit causas falsas. Non enim "leporem" dicimus, ut ait, quod est
levipes, sed quod est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera illorum
ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse
plerique ignorent "Graecum", quod nunc nominant Hellena, "puteum", quod
vocant phrear, "leporem", quod lagoon dicunt. In quo non modo L. Aelii
ingenium non reprehendo, sed industriam laudo: successum enim fert
fortuna, experientiam laus sequitur."
III. Haec Varro in primore libro scripsit, de ratione vocabulorum
scitissime, de usu utriusque linguae peritissime, de ipso L. Aelio
clementissime.
IV. Sed in posteriore eiusdem libri parte "furem" dicit ex eo dictum, quod
veteres Romani "furvum" atrum appellaverint et fures per noctem, quae atra
sit, facilius furentur.
V. Nonne sic videtur Varro de fure, tamquam L. Aelius de lepore? Nam quod a
Graecis nunc kleptes dicitur, antiquiore Graeca lingua phor dictum est.
Hinc per adfinitatem litterarum, qui phor Graece, est Latine "fur".
VI. Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriam, an contra aptius et
cohaerentius putarit "furem" a "furvo", id est nigro, appellari, in hac re
de viro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est.
XIX. Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.
I. In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est:
II. Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit novem
libros ferens, quos esse dicebat divina oracula; eos velle venundare.
III. Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque inmensum
poposcit;
IV. rex, quasi anus aetate desiperet, derisit.
V. Tum illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et,
ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet, regem interrogavit.
VI. Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio
delirare.
VII. Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo
placide rogat, ut tris reliquos eodem illo pretio emat.
VIII. Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam
confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos
mercatur nihilo minore pretio, quam quod erat petitum pro omnibus.
IX. Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam
constitit.
X. Libri tres in sacrarium conditi "Sibyllini" appellati;
XI. ad eos quasi ad oraculum quindecimviri adeunt, cum di immortales
publice consulendi sunt.
XX. Quid geometrae dicant epipedon, quid stereon, quid kybon, quid grammen;
quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur.
I. Figurarum, quae geometrae appellant, genera sunt duo, "planum" et
"solidum".
II. Haec ipsi vocant epipedon kai stereon. "Planum" est, quod in duas
partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum: qualia sunt
triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine.
III. "Solidum" est, quando non longitudines modo et latitudines planas
numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, o quales sunt
ferme metae triangulae, quas "pyramidas" appellant, vel qualia sunt
quadrata undique, quae kybous illi nos "quadrantalia" dicimus.
IV. Kybos enim est figura ex omni latere quadrata, "quales sunt" inquit M.
Varro "tesserae, quibus in alticolo luditur, ex quo ipsae quoque appellatae
kyboi."
V. In numeris etiam similiter Kybos dicitur, cum omne latus eiusdem numeri
aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit, cum ter terna ducuntur atque
ipse numerus terplicatur.
VI. Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et
luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio, qui
trias Graece dicitur tantundem efficiat in cubo.
VII. "Linea" autem a nostris dicitur, quam grammen Graeci nominant.
VIII. Eam M. Varro ita definit: "Linea est" inquit "longitudo quaedam sine
latitudine et altitudine.
IX. Eukleides autem brevius praetermissa altitudine: "gramme" inquit "est
mekos aplates", quod exprimere uno Latine verbo non queas, nisi audeas
dicere "inlatabile".
XXI. Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse se librum P. Vergilii
domesticum, ubi scriptum esset "et ora tristia temptantum sensus
torquebit amaror", non quod vulgus legeret "Sensu torquebit amaro".
I. Versus istos ex georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt:
at sapor indicium faciet manifestus et ora
tristia temptantum sensu torquebit amaro.
II. Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in commentariis, quae
in Vergilium fecit, confirmat et perseverat non hoc a Vergilio relictum,
sed quod ipse invenerit in libro, qui fuerit ex domo atque familia
Vergilii:
et ora
tristia temptantum sensus torquebit amaror,
III. neque id soli Hygino, sed doctis quibusdam etiam viris complacitum,
quoniam videtur absurde dici "sapor sensu amaro torquet". "Cum ipse"
inquiunt "sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac
proinde sit, quasi dicatur "sensus sensu amaro torquet"."
IV. Sed enim cum Favorino Hygini commentarium legissem atque ei statim
displicita esset insolentia et insuavitas illius "sensu torquebit amaro",
risit et: "Iovem lapidem," inquit "quod sanctissimum iusiurandum habitum
est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum
ego verum dicere arbitror.
V. Non enim primus finxit hoc verbum Vergilius insolenter, sed in
carminibus Lucreti invento usus est non aspernatus auctoritatem poetae
ingenio et facundia praecellentis."
VI. Verba ex IV Lucreti haec sunt:
dilutaque contra
cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
VII. Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque Lucreti
plurimos sectatum esse Vergilium videmus.
XXII. An qui causas defendit, recte Latineque dicat "superesse se" is, quos
defendit; et "superesse" proprie quid sit.
I. Inroboravit inveteravitque falsa atque aliena verbi significatio, quod
dicitur "hic illi superest", cum dicendum est advocatum esse quem cuipiam
causamque eius defendere.
II. Atque id dicitur non in compitis tantum neque in plebe volgaria, sed in
foro, in comitio, apud tribunalia.
III. Qui integre autem locuti sunt, magnam partem "superesse" ita dixerunt,
ut eo verbo significarent superfluere et supervacare atque esse supra
necessarium modum.
IV. Itaque M. Varro in satura, quae inscripta est nescis quid vesper vehat,
"superfuisse" dicit immodice et intempestive fuisse.
V. Verba ex eo libro haec sunt: "In convivio legi nec omnia debent et ea
potissimum, quae simul sint biopsele et delectent, potius ut id quoque
videatur non defuisse quam superfuisse."
VI. Memini ego praetoris, docti hominis, tribunali me forte assistere atque
ibi advocatum non incelebrem sic postulare, ut extra causam diceret remque,
quae agebatur, non attingeret. Tunc praetorem ei, cuia res erat, dixisse
advocatum eum non habere, et cum is, qui verba faciebat, reclamasset: "ego
illi V. C. supersum", respondisse praetorem festiviter:
"tu plane superes, non ades".
VII. M. autem Cicero in libro, qui inscriptus est de iure civili in artem
redigendo, verba haec posuit: "nec vero scientia iuris maioribus suis Q.
Aelius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit." In quo loco "superfuit"
significare videtur "supra fuit et praestitit superavitque maiores suos
doctrina sua superfluenti tamen et nimis abundanti": disciplinas enim
Tubero stoicas dialecticas percalluerat.
VIII. In libro quoque de republica secundo id ipsum verbum Cicero ponit non
temere transeundum. Verba ex eo libro haec sunt: "Non gravarer, Laeli, nisi
et hos velle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri
sermonis attingere, praesertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam
superfuturum. Verum id quidem fieri non potest; ne desis, omnes te
rogamus."
IX. Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra
memoria doctissimus, "superesse" non simplici ratione dici tam Latine quam
Graece: Graecos enim perisson in utramque partem ponere, vel quod
supervacaneum esset ac non necessarium, vel quod abundans nimis et afluens
et exuberans;
X. sic nostros quoque veteres "superesse" alias dixisse pro superfluenti et
vacivo neque admodum necessario, ita, ut supra posuimus, Varronem dicere,
alias ita, ut Cicero dixit, pro eo, quod copia quidem et facultate ceteris
anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret, quam esset
satis.
XI. Qui dicit ergo "superesse se" ei, quem defendit,
XII. nihil istorum vult dicere, sed nescio quid aliud indictum inscitumque
dicit ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in georgicis ita
scripsit: primus ego in patriam mecum, modo vita supersit.
Hoc enim in loco Vergilius akyroteron eo verbo usus videtur, quod
"supersit" dixit pro "longinquius diutiusque adsit",
XIII. illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius:
florentisque secant herbas fluviosque ministrant
farraque, ne blando nequeat superesse labori;
significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore.
XIV. An autem "superesse" dixerint veteres pro "restare et perficiendae rei
deesse", quaerebamus.
XV. Nam Sallustius in significatione ista non "superesse", sed "superare"
dicit. Verba eius in Iugurtha haec sunt: "Is plerumque seorsum a rege
exercitum ductare et omnis res exsequi solitus erat, quae Iugurthae fesso
aut maioribus astricto superaverant."
XVI. Sed invenimus in tertio Enni annalium in hoc versu:
inde sibi memorat unum super esse laborem,
id est relicum esse et restare, quod, quia id est, divise pronuntiandum
est, ut non una pars orationis esse videatur, sed duae.
XVII. Cicero autem in secunda Antonianarum, quod est relicum, non
"superesse", sed "restare" dicit.
XVIII. Praeter haec "superesse" invenimus dictum pro "superstitem esse".
XIX. Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum
et in epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem verbis his: "Nam neque
deesse reipublicae volo neque superesse", per quod significat, si
respublica emoriatur et pereat, nolle se vivere.
XX. In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum scriptum est in his
versibus, qui sunt eius comoediae primi:
sicut tuum vis unicum gnatum tuae
superesse vitae sospitem et superstitem.
XXI. Cavenda igitur est non inproprietas sola verbi, sed etiam pravitas
ominis, si quis senior advocatus adulescenti "superesse se" dicat.
XXIII. Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit;
historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda.
I. Historia de Papirio Praetextato dicta scriptaque est a M. Catone in
oratione, qua usus est ad milites contra Galbam, cum multa quidem venustate
atque luce atque munditia verborum.
II. Ea Catonis verba huic prorsus commentario indidissem, si libri copia
fuisset id temporis, cum haec dictavi.
III. Quod si non virtutes dignitatesque verborum, sed rem ipsam scire
quaeris, res ferme ad hunc modum est:
IV. Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis
introire.
V. Tum, cum in senatu res maior quaepiam consultata eaque in diem posterum
prolata est, placuitque, ut eam rem, super qua tractavissent, ne quis
enuntiaret, priusquam decreta esset, mater Papirii pueri, qui cum parente
suo in curia fuerat, percontata est filium, quidnam in senatu patres
egissent.
VI. Puer respondit tacendum esse neque id dici licere.
VII. Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei et silentium pueri animum
eius ad inquirendum everberat: quaerit igitur compressius violentiusque.
VIII. Tum puer matre urgente lepidi atque festivi mendacii consilium capit.
Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius exque republica esse, unusne
ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset.
IX. Hoc illa ubi audivit, animus compavescit, domo trepidans egreditur ad
ceteras matronas.
X. Pervenit ad senatum postridie matrum familias caterva; lacrimantes atque
obsecrantes orant, una potius ut duobus nupta fieret, quam ut uni duae.
XI. Senatores ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et
quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur.
XII. Puer Papirius in medium curiae progressus, quid mater audire
institisset, quid ipse matri dixisset, rem, sicut fuerat, denarrat.
XIII. Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit, uti
posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, praeter ille unus
Papirius, atque puero postea cognomentum honoris gratia inditum
"Praetextatus" ob tacendi loquendique in aetate praetextae prudentiam.
XXIV. Tria epigrammata trium veterum poetarum, Naevii, Plauti, Pacuvii, quae
facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt.
I. Trium poetarum inlustrium epigrammata, Cn. Naevii, Plauti, M. Pacuvii,
quae ipsi fecerunt et incidenda sepulcro suo reliquerunt, nobilitatis eorum
gratia et venustatis scribenda in his commentariis esse duxi.
II. Epigramma Naevi plenum superbiae Campanae, quod testimonium iustum esse
potuisset, nisi ab ipso dictum esset:
inmortales mortales si foret fas flere,
fierent divae Camenae Naevium poetam.
itaque postquam est Orcho traditus thesauro,
obliti sunt Romae loquier lingua Latina.
III. Epigramma Plauti, quod dubitassemus, an Plauti foret, nisi a M.
Varrone positum esset in libro de poetis primo:
postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget,
scaena est deserta, dein Risus, Ludus Iocusque
et Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt.
IV. Epigramma Pacuvii verecundissimum et purissimum dignumque eius
elegantissima gravitate: adulescens, tam etsi properas, hoc te saxulum
rogat ut se aspicias, deinde, quod scriptum est, legas.
Hic sunt poetae Pacuvi Marci sita
ossa. Hoc volebam, nescius ne esses. Vale.
XXV. Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius,
quaenam ratio sit vocabuli indutiarum.
I. Duobus modis M. Varro in libro humanarum, qui est de bello et pace,
"indutiae" quid sint, definit. "Indutiae sunt" inquit "pax castrensis
paucorum dierum";
II. item alio in loco: "indutiae sunt" inquit "belli feriae".
III. Sed lepidae magis atque iucundae brevitatis utraque definitio quam
plana aut proba esse videtur.
IV. Nam neque pax est indutiae - bellum enim manet, pugna cessat -, neque
in solis castris neque "paucorum" tantum "dierum" indutiae sunt.
V. Quid enim dicemus, si indutiis mensium aliquot factis in oppida castris
concedatur?
VI. nonne tum quoque indutiae sunt? aut rursus quid esse id dicemus, quod
in primo annalium Quadrigarii scriptum est, C. Pontium Samnitem a dictatore
Romano sex horarum indutias postulasse, si indutiae "paucorum" tantum
"dierum" appellandae sunt?
VII. "belli" autem "ferias" festive magis dixit quam aperte atque definite.
VIII. Graeci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnae
pacticiam ekecheirian dixerunt exempta littera una sonitus vastioris et
subdita lenioris.
IX. Nam quod eo tempore non pugnetur et manus cohibeantur, ekecheirian
appellarunt.
X. Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias
superstitiose definiret et legibus rationibusque omnibus definitionum
inserviret.
XI. Satis enim visum est eiusmodi facere demonstrationem, quod genus Graeci
typois magis et hypograpsas quam horismous vocant.
XII. "Indutiarum" autem vocabulum qua sit ratione factum, iam diu est, cum
quaerimus.
XIII. Sed ex multis, quae vel audimus vel legimus, probabilius id, quod
dicam, videtur.
XIV. "Indutias" sic dictas arbitramur, quasi tu dicas "inde uti iam".
XV. Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur nihilque
incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur.
XVI. Quod igitur dies certus praefinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne
pugnetur atque is dies ubi venit "inde uti iam" pugnetur, idcirco ex his,
quibus dixi, vocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum
conexum est.
XVII. Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit,
"indutiae" inquit "dicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque alteri
ad alteros inpune et sine pugna ineunt; inde adeo" inquit "nomen factum
videtur, quasi initiae, hoc est initus atque introitus."
XVIII. Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum
noctium aemulo eo tantum nomine elegantius id videretur, tamquam id nos
originem verbi requirentes fugisset.
XXVI. Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti, an sapiens
irasceretur.
I. Interrogavi in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur.
II. Dabat enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi, quod quis vellet,
potestatem.
III. Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et
in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me,
qui interrogaveram, et: "haec ego" inquit "super irascendo sentio; sed,
quid et Plutarchus noster,
IV. vir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est, ut id
quoque audias.
V. Plutarchus" inquit "servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris
disputationibusque philosophiae aures inbutas habenti, tunicam detrahi ob
nescio quod delictum caedique eum loro iussit.
VI. Coeperat verberari et obloquebatur non meruisse, ut vapulet; nihil
mali, nihil sceleris admisisse.
VII. Postremo vociferari inter vapulandum incipit neque iam querimonias aut
gemitus eiulatusque facere, sed verba seria et obiurgatoria: non ita esse
Plutarchum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse; saepe eum de malo
irae dissertavisse, librum quoque peri aorgesias pulcherrimum
conscripsisse; his omnibus, quae in eo libro scripta sint, nequaquam
convenire, quod provolutus effususque in iram plurimis se plagis multaret.
VIII. Tum Plutarchus lente et leniter: "quid autem," inquit "verbero, nunc
ego tibi irasci videor? ex vultune meo an ex voce an ex colore an etiam ex
verbis correptum esse me ira intellegis? mihi quidem neque oculi, opinor,
truces sunt neque os turbidum, neque inmaniter clamo neque in spumam
ruboremve effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido
ira et gestio.
IX. Haec enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent." Et simul ad
eum, qui caedebat, conversus: "interim," inquit "dum ego atque hic
disputamus, tu hoc age"."
X. Summa autem totius sententiae Tauri haec fuit: Non idem esse existimavit
aorgesian et analgesian aliudque esse non iracundum animum, aliud analgeton
et anaistheton, id est hebetem ac stupentem.
XI. Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi "affectus" vel
"affectiones", Graeci pathe appellant, ita huius quoque motus animi, qui,
cum est ulciscendi causa saevior, "ira" dicitur, non privationem esse
utilem censuit, quam Graeci steresin dicunt, sed mediocritatem, quam
metrioteta illi appellant.
|