Auli Gellii
Noctes Atticae
PreviousBack to MainNext

[ 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 20, 21, 22, 23, 24, 25, 26, 27, 28, 29, 30, 31 ]

Liber XV

I. Quod in Quinti Claudii annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere.
I. Declamaverat Antonius Iulianus rhetor praeterquam semper alias, tum vero nimium quantum delectabiliter et feliciter. Sunt enim ferme scholasticae istae declamationes eiusdem hominis eiusdemque facundiae, non eiusdem tamen cotidie felicitatis.
II. Nos ergo familiares eius circumfusi undique eum prosequebamur domum, cum deinde subeuntes montem Cispium conspicimus insulam quandam occupatam igni multis arduisque tabulatis editam et propinqua iam omnia flagrare vasto incendio.
III. Tum quispiam ibi ex comitibus Iuliani "magni" inquit "reditus urbanorum praediorum, sed pericula sunt longe maxima. Si quid autem posset remedii fore, ut ne tam adsidue domus Romae arderent, venum hercle dedissem res rusticas et urbicas emissem".
IV. Atque illi Iulianus laeta, ut mos eius fuit, inter fabulandum venustate "si annalem" inquit "undevicensimum Q. Claudii legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mithridati praefectus, qua medela quaque sollertia ignem defenderes, ut ne ulla tua aedificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet".
V. Percontatus ego sum, quid esset illud mirum Quadrigarii.
VI. Repetit: "In eo igitur libro scriptum inveni, cum obpugnaret L. Sulla in terra Attica Piraeum et contra Archelaus regis Mithridati praefectus ex eo oppido propugnaret, turrim ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab Archelao oblita fuisset".
VII. Verba Quadrigarii ex eo libro haec sunt: "Cum Sulla conatus esset tempore magno, eduxit copias, ut Archelai turrim unam, quam ille interposuit, ligneam incenderet. Venit, accessit, ligna subdidit, submovit Graecos, ignem admovit; satis sunt diu conati, numquam quiverunt incendere; ita Archelaus omnem materiam obleverat alumine. Quod Sulla atque milites mirabantur, et postquam non succendit, reduxit copias".

II. Plato in libris, quos de legibus composuit, largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit.
I. Ex insula Creta quispiam aetatem Athenis agens Platonicum esse se philosophum dicebat et viderier gestibat.
II. Erat autem nihili homo et nugator atque in Graecae facundiae gloria iactabundus et praeterea vini libidine adusque ludibria ebriosus.
III. Is in conviviis iuvenum, quae agitare Athenis hebdomadibus lunae sollemne nobis fuit, simulatque modus epulis factus et utiles delectabilesque sermones coeperant, tum silentio ad audiendum petito loqui coeptabat atque id genus vili et incondita verborum caterva hortabatur omnes ad bibendum idque se facere ex decreto Platonico praedicabat, tamquam Plato in libris, quos de legibus composuit, laudes ebrietatis copiosissime scripsisset utilemque esse eam bonis ac fortibus viris censuisset; ac simul inter eiusmodi orationem crebris et ingentibus poculis omne ingenium ingurgitabat fomitem esse quendam dicens et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagraret.
IV. Sed enim Plato in primo et secundo de legibus non, ut ille nebulo opinabatur, ebrietatem istam turpissimam, quae labefacere et inminuere hominum mentes solet, laudavit, sed hanc largiorem paulo iucundioremque vini invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobavit.
V. Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existumavit reddique eos sensim laetiores atque ad intentiones rursum capiendas fieri habiliores, et simul, si qui penitus in his adfectionum cupiditatumque errores inessent, quos aliqui pudor reverens concelaret, ea omnia sine gravi periculo libertate per vinum data detegi et ad corrigendum medendumque fieri oportuniora.
VI. Atque hoc etiam Plato ibidem dicit non defugiendas esse neque respuendas huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam neque ullum umquam continentem prorsum ac temperantem satis fideliter visum esse, cuius vita victusque non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatum inlecebris explorata sit.
VII. Nam cui libentiae gratiaeque omnes conviviorum incognitae sint quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas eiusmodi voluptates aut voluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas compulerit, deleniri plerumque et capi neque mentem animumque eius consistere, sed vi quadam nova ictum labascere.
VIII. Congrediendum igitur censuit et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversum eas non fuga simus tuti nec absentia, sed vigore animi et constanti praesentia, moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, deluamus.

III. Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque, quae praeposita est verbis "aufugio" et "aufero"; et an in verbo "autumo" eadem istaec praepositio esse videri debeat.
I. Legimus librum M. Ciceronis, qui inscriptus est orator.
II. In eo libro Cicero, cum dixisset verba haec "aufugio" et "aufero" composita quidem esse ex praepositione "ab" et ex verbis "fugio" et "fero", sed eam praepositionem, quo fieret vox pronuntiatu audituque lenior, versam mutatamque esse in "au" syllabam coeptumque esse dici "aufugio" et "aufero" pro "abfugio" et "abfero", cum haec, inquam, ita dixisset, tum postea ibidem super eadem particula ita scripsit:
III. "Haec" inquit "praepositio praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperietur".
IV. Invenimus autem in conmentario Nigidiano verbum "autumo" compositum ex "ab" praepositione et verbo "aestumo" dictumque intercise "autumo" quasi "abaestumo", quod significaret "totum aestumo" tamquam "abnumero".
V. Sed, quod sit cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi, audacius hoc argutiusque esse videtur quam verius.
VI. "Autumo" enim non id solum significat "aestumo", sed et "dico" et "opinor" et "censeo", cum quibus verbis praepositio ista neque cohaerentia vocis neque significatione sententiae convenit.
VII. Praeterea vir acerrimae in studio litterarum diligentiae M. Tullius non sola esse haec duo verba dixisset, si reperiri posset ullum tertium.
VIII. Sed illud magis inspici quaerique dignum est, versane sit et mutata "ab" praepositio in "au" syllabam propter lenitatem vocis, an potius "au" particula sua sit propria origine et proinde, ut pleraeque aliae praepositiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit; sicuti est in illo versu Homeri:
averysan men prota kai esphaxan kai edeiran,
et
abromoi, aviachoi.

IV. Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est.
I. In sermonibus nuper fuit seniorum hominum et eruditorum multos in vetere memoria altissimum dignitatis gradum ascendisse ignobilissimos prius homines et despicatissimos.
II. Nihil adeo de quoquam tantae admirationi fuit, quantae fuerunt, quae de Ventidio Basso scripta sunt:
III. eum Picentem fuisse genere et loco humili, et matrem eius a Pompeio Strabone, Pompei Magni patre, bello sociali, quo Asculanos subegit, captam cum ipso esse; mox triumphante Pompeio Strabone eum quoque puerum inter ceteros ante currum imperatoris sinu matris vectum esse; post, cum adolevisset, victum sibi aegre quaesisse eumque sordide invenisse comparandis mulis et vehiculis, quae magistratibus, qui sortiti provincias forent, praebenda publice conduxisset. In isto quaestu notum esse coepisse C. Caesari et cum eo profectum esse in Gallias; tum, quia in ea provincia satis naviter versatus esset et deinceps civili bello mandata sibi pleraque inpigre et strenue fecisset, non modo in amicitiam Caesaris, sed ex ea in amplissimum quoque ordinem pervenisse; mox tribunum quoque plebi ac deinde praetorem creatum atque in eo tempore iudicatum esse a senatu hostem cum M. Antonio; post vero coniunctis partibus non pristinam tantum dignitatem reciperasse, sed pontificatum ac deinde consulatum quoque adeptum esse, eamque rem tam intoleranter tulisse populum Romanum, qui Ventidium Bassum meminerat curandis mulis victitasse, ut vulgo per vias urbis versiculi proscriberentur:
concurrite omnes augures, haruspices!
portentum inusitatum conflatum est recens:
nam mulos qui fricabat, consul factus est.
IV. Eundem Bassum Suetonius Tranquillus praepositum esse a M. Antonio provinciis orientalibus Parthosque in Syriam introrumpentis tribus ab eo proelis fusos scribit eumque primum omnium de Parthis triumphasse et morte obita publico funere sepultum esse.

V. Verbum "profligo" a plerisque dici inproprie insciteque.
I. Sicut alia verba pleraque ignoratione et inscitia improbe dicentium quae non intellegant deflexa ac depravata sunt aratione recta et consuetudine, ita huius quoque verbi, quod est "profligo", significatio versa et corrupta est.
II. Nam cum ab adfligendo et ad perniciem interitumque deducendo inclinatum id tractumque sit semperque eo verbo, qui diligenter locuti sunt, ita usi sint, ut "profligare" dicerent "prodigere" et "deperdere" "profligatasque" res quasi "proflictas" et "perditas" appellarent, nunc audio aedificia et templa et alia fere multa, quae prope absoluta adfectaque sunt, "in profligato" esse dici ipsaque esse iam "profligata".
III. Quapropter urbanissime respondisse praetorem, non indoctum virum, barunculo cuidam ex advocatorum turba Sulpicius Apollinaris in quadam epistula scriptum reliquit.
IV. "Nam cum ille" inquit "rabula audaculus ita postulasset verbaque ita fecisset: "Omnia, vir clarissime, negotia, de quibus te cogniturum esse hodie dixisti, diligentia et velocitate tua profligata sunt; unum id solum relictum est, de quo rogo audias", tum praetor satis ridicule: "An illa negotia, de quibus iam cognovisse me dicis, profligata sint, equidem nescio; hoc autem negotium, quod in te incidit, procul dubio, sive id audiam sive non audiam, profligatum est".
V. Quod significare autem volunt, qui "profligatum" dicunt, hi, qui Latine locuti sunt, non "profligatum", sed "adfectum" dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit de Provinciis consularibus.
VI. Eius verba haec sunt: "Bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, paene confectum".
VII. Item infra: "Nam ipse Caesar quid est quod in ea provincia commorari velit, nisi ut ea, quae per eum adfecta sunt, perfecta reipublicae tradat?"
VIII. Idem Cicero in oeconomico: "Cum vero adfecta iam prope aestate uvas a sole mitescere tempus est".

VI. In libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum erratum in ea parte, in qua scriptum est super Hectore et Aiace.
I. In libro M. Tullii, qui est secundus de gloria, manifestus error est non magnae rei, quem errorem esse possit cognoscere non aliquis eruditorum, sed qui tantum legerit Homerou to E.
II. Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re M. Tullium, quam non esse animadversum hoc postea correctumque vel ab ipso vel a Tirone, liberto eius, diligentissimo homine et librorum patroni sui studiosissimo.
III. Ita enim scriptum in eo libro est: "Apud eundem poetam Aiax cum Hectore congrediens depugnandi causa agit, ut sepeliatur, si sit forte victus, declaratque se velle, ut suum tumulum multis etiam post saeculis praetereuntes sic loquantur:
hic situs est vitae iampridem lumina linquens,
qui quondam Hectoreo perculsus concidit ense.
Fabitur haec aliquis, mea semper gloria vivet".
IV. Huius autem sententiae versus, quos Cicero in linguam Latinam vertit, non Aiax apud Homerum dicit, neque Aiax agit, ut sepeliatur, sed Hector dicit, et Hector de sepultura agit priusquam sciat an Aiax secum depugnandi causa congressurus sit.

VII. Observatum esse in senibus, quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium.
I. Observatum in multa hominum memoria expertumque est senioribus plerisque omnibus sexagesimum tertium vitae annum cum periculo et clade aliqua venire ut corporis morbique gravioris aut vitae interitus aut animi aegritudinis.
II. Propterea, qui rerum verborumque istiusmodi studio tenentur, eum aetatis annum appellant klimakterikon.
III. Nocte quoque ista proxima superiore, cum librum epistularum divi Augusti, quas ad Gaium nepotem suum scripsit, legeremus duceremurque elegantia orationis neque morosa neque anxia, sed facili hercle et simplici, id ipsum in quadam epistula super eodem anno scriptum offendimus; eiusque epistulae exemplum hoc est:
"IX Kal. Octobris.
Ave, mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper medius fidius desidero, cum a me abes. Set praecipue diebus talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum Gaium, quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum et bene valentem celebrasse quartum et sexagesimum natalem meum. Nam, ut vides, klimaktera communem seniorum omnium tertium et sexagesimum annum evasimus. Deos autem oro, ut, mihi quantumcumque superest temporis, id salvis nobis traducere liceat in statu reipublicae felicissimo andragathounton hymon kai diadechomenon stationem meam".

VIII. Locus ex oratione Favorini, veteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est, cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit.
I. Cum legeremus orationem veterem Favorini, non indiserti viri, qua oratione ... totum, ut meminisse possemus odio esse hercle istiusmodi sumptus atque victus, perdidicimus.
II. Verba haec, quae adposuimus, Favorini sunt: "Praefecti popinae atque luxuriae negant cenam lautam esse, nisi, cum lubentissime edis, tum auferatur et alia esca melior atque amplior succenturietur. Is nunc flos cenae habetur inter istos, quibus sumptus et fastidium pro facetiis procedit, qui negant ullam avem praeter ficedulam totam comesse oportere; ceterarum avium atque altilium nisi tantum adponatur, ut a cluniculis inferiore parte saturi fiant, convivium putant inopia sordere, superiorem partem avium atque altilium qui edint, eos palatum non habere. Si proportione pergit luxuria crescere, quid relinquitur, nisi uti delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defetigentur, quando stratus auro, argento, purpura amplior aliquot hominibus quam dis inmortalibus adornatur?"

IX. Caecilius poeta "frontem" genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellavit.
I. Vere ac diserte Caecilius hoc in Subditivo scripsit:
nam hi sunt inimici pessumi, fronte hilaro, corde tristi,
quos neque ut adprendas neque uti dimittas scias.
II. Hos ego versus, cum de quodam istiusmodi homine sermones essent, in circulo forte iuvenum eruditiorum dixi.
III. Tum de grammaticorum volgo quispiam nobiscum ibi adsistens non sane ignobilis: "quanta" inquit "licentia audaciaque Caecilius hic fuit, cum "fronte hilaro", non "fronte hilara" dixit et tam inmanem soloecismum nihil veritus est".
IV. "Immo" inquam" potius nos et quam audaces et quam licentes sumus, qui "frontem" inprobe indocteque non virili genere dicimus, cum et ratio proportionis, quae "analogia" appellatur, et veterum auctoritates non "hanc", sed "hunc frontem" debere dici suadeant.
V. Quippe M. Cato in quinto originum ita scripsit: "Postridie signis conlatis, aequo fronte, peditatu, equitibus atque alis cum hostium legionibus pugnavit". "Recto" quoque "fronte" idem Cato in libro eodem dicit".
VI. At ille semidoctus grammaticus: "missas" inquit "auctoritates facias, quas quidem ut habeas, posse fieri puto, sed rationem dic, quam non habes".
VII. Atque ego his eius verbis, ut tum ferebat aetas, inritatior: "audi," inquam "mi magister, rationem falsam quidem, sed quam redarguere falsam esse tu non queas.
VIII. Omnia" inquam "vocabula tribus litteris finita, quibus "frons" finitur, generis masculini sunt, si in genetivo quoque casu eadem syllaba finiantur, ut "mons", "pons", "fons".
IX. At ille contra renidens: "audi," inquit "discipule, plura alia consimilia, quae non sint generis masculini".
X. Petebant ibi omnes, ut vel unum statim diceret. Sed cum homo voltum intorqueret et non hisceret et colores mutaret, tum ego intercessi. et "vade" inquam "nunc et habeto ad requirendum triginta dies; postquam inveneris, repetes nos".
XI. Atque ita hominem nulli rei ad indagandum vocabulum, quo rescinderet finitionem fictam, dimisimus.

X. De voluntario et admirando interitu virginum Milesiarum.
I. Plutarchus in librorum, quos peri psyches inscripsit, primo, cum de morbis dissereret in animos hominum incidentibus, virgines dixit Milesii nominis fere quot tum in ea civitate erant, repente sine ulla evidenti causa voluntatem cepisse obeundae mortis ac deinde plurimas vitam suspendio amisisse.
II. Id cum accideret in dies crebrius neque animis earum mori perseverantium medicina adhiberi quiret, decrevisse Milesios, ut virgines, quae corporibus suspensis demortuae forent, ut hae omnes nudae cum eodem laqueo, qui essent praevinctae, efferrentur. Post id decretum virgines voluntariam mortem non petisse pudore solo deterritas tam inhonesti funeris.

XI. Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt, qui disciplinam rhetoricam instituere et exercere Romae coeperant.
I. C. Fannio Strabone M. Valerio Messala coss. senatusconsultum de philosophis et de rhetoribus factum est: "M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de philosophis et de rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animadverteret curaretque, uti ei e republica fideque sua videretur, uti Romae ne essent".
II. Aliquot deinde annis post id senatusconsultum Cn. Domitius Ahenobarbus et L. Licinius Crassus censores de coercendis rhetoribus Latinis ita edixerunt: "Renuntiatum est nobis esse homines, qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuventus in ludum conveniat; eos sibi nomen inposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adulescentulos dies totos desidere. Maiores nostri, quae liberos suos discere et quos in ludos itare vellent, instituerunt. Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta videntur. Quapropter et his, qui eos ludos habent, et his, qui eo venire consuerunt, visum est faciundum, ut ostenderemus nostram sententiam nobis non placere".
III. Neque illis solum temporibus nimis rudibus necdum Graeca disciplina expolitis philosophi ex urbe Roma pulsi sunt,
IV. verum etiam Domitiano imperante senatusconsulto eiecti atque urbe et Italia interdicti sunt.
V. Qua tempestate Epictetus quoque philosophus propter id senatusconsultum Nicopolim Roma decessit.

XII. Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus.
I. C. Gracchus, cum ex Sardinia rediit, orationem ad populum in contione habuit.
II. Ea verba haec sunt: "Versatus sum" inquit "in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nulla apud me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant, sed convivio liberi vestri modestius erant quam apud principia".
III. Post deinde haec dicit: "Ita versatus sum in provincia, uti nemo posset vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse aut mea opera quemquam sumptum fecisse. Biennium fui in provincia; si ulla meretrix domum meam introivit aut cuiusquam servulus propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote. Cum a servis eorum tam caste habuerim, inde poteritis considerare, quomodo me putetis cum liberis vestris vixisse".
IV. Atque ibi ex intervallo: "Itaque", inquit "Quirites, cum Romam profectus sum, zonas, quas plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes retuli; alii vini amphoras quas plenas tulerunt, eas argento repletas domum reportaverunt".

XIII. De verbis inopinatis, quae utroqueversum dicuntur et a grammaticis "communia" vocantur.
I. "Vtor" et "vereor" et "hortor" et "consolor" communia verba sunt ac dici utroqueversus possunt: "vereor te" et "vereor abs te", id est "tu me vereris"; "utor te" et "utor abs te", id est "tu me uteris"; "hortor te" et "hortor abs te", id est "tu me hortaris"; "consolor te" et "consolor abs te", id est "tu me consolaris"; "testor" quoque et "interpretor" significatione reciproca dicuntur.
II. Sunt autem verba haec omnia ex altera parte inusitata et, an dicta sint in eam quoque partem, quaeri solet.
III. Afranius in Consobrinis:
em isto parentum est vita vilis liberis,
ubi malunt metui, quam vereri se ab suis.
Hic "vereri" ex ea parte dictum est, quae est non usitatior.
IV. Novius in Lignaria verbum, quod est "utitur", ex contraria parte dicit:
quia supellex multa, quae non utitur, emitur tamen,
id est "quae usui non est".
V. M. Cato in quinta origine "exercitum" inquit "suum pransum, paratum, cohortatum eduxit foras atque instruxit".
VI. "Consolor" quoque in partem alteram, praeterquam dici solitum est, scriptum invenimus in epistula Q. Metelli, quam, cum in exilio esset, ad Cn. et ad L. Domitios dedit. "At cum animum" inquit "vestrum erga me video, vehementer consolor, et fides virtusque vestra mihi ante oculos versatur".
VII. "Testata" itidem et "interpretata" eadem ratione dixit M. Tullius in primo libro de divinatione, ut "testor" "interpretor"que verba communia videri debeant.
VIII. Sallustius quoque eodem modo "dilargitis proscriptorum bonis" dicit, tamquam verbum "largior" sit ex verbis communibus.
IX. "Veritum" autem, sicut "puditum" et "pigitum", non personaliter per infinitum modum dictum esse non a vetustioribus tantum videmus, sed a M. quoque Tullio in secundo de finibus. "Primum" inquit "Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate, quae maxima dulcedine sensum moveret, summum bonum ponere".
X. "Dignor" quoque et "veneror" et "confiteor" et "testor" habita sunt in verbis communibus. Sic illa in Vergilio dicta sunt:
coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo,
et
cursusque dabit venerata secundos.
XI. "Confessi" autem "aeris", de quo facta confessio est, in XII tabulis scriptum est his verbis: "Aeris confessi rebusque iure iudicatis XXX dies iusti sunto". Item ex isdem tabulis id quoque est: "Qui se sierit testarier libripensve fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto".

XIV. Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecia mutuatus est.
I. Apud Q. Metellum Numidicum in libro accusationis in Valerium Messalam tertio nome dictum esse adnotavimus.
II. Verba ex oratione eius haec sunt: "Cum sese sciret in tantum crimen venisse atque socios ad senatum questum flentes venisse sese pecunias maximas exactos esse".
III. "Sese pecunias" inquit "maximas exactos esse" pro eo, quod est "pecunias a se esse maximas exactas".
IV. Id nobis videbatur Graeca figura dictum; Graeci enim dicunt:
eisepraxato me argyrion, id significat "exegit me pecuniam". Quod si id dici potest, etiam "exactus esse aliqui pecuniam" dici potest,
V. Caeciliusque eadem figura in Hypobolimaeo Aeschino usus videtur:
ego illud minus nihilo exigor portorium,
id est "nihilominus exigitur de me portorium".

XV. "Passis velis" et "passis manibus" dixisse veteres non a verbo suo, quod est "patior", sed ab alieno, quod est "pando".
I. Ab eo, quod est "pando", "passum" veteres dixerunt, non "pansum", et cum "ex" praepositione "expassum", non "expansum".
II. Caecilius in Synaristosis:
heri vero prospexisse eum se ex tegulis,
haec nuntiasse et flammeum expassum domi.
III. "Capillo" quoque esse mulier "passo" dicitur quasi porrecto et expanso, et "passis manibus" et "velis passis" dicimus, quod significat diductis atque distentis.
IV. Itaque Plautus in Milite glorioso "a" littera in "e" mutata per compositi vocabuli morem "dispessis" dicit pro eo, quod est "dispassis":
credo ego istoc exemplo tibi esse eundum extra portam,
dispessis manibus patibulum cum habebis.

XVI. De novo genere interitus Crotoniensis Milonis.
I. Milo Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum.
II. Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte media rimis hiantem.
III. Tum experiri, credo, etiam tunc volens, an ullae sibi reliquae vires adessent, inmissis in cavernas arboris digitis diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem discidit divellitque;
IV. quercus autem in duas diducta partis, cum ille quasi perfecto, quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa dilacerandum hominem feris praebuit.

XVII. Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis callere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent.
I. Alcibiades Atheniensis, cum apud avunculum Periclen puer artibus ac disciplinis liberalibus erudiretur et arcessi Pericles Antigenidam tibicinem iussisset, ut eum canere tibiis, quod honestissimum tum videbatur, doceret, traditas sibi tibias, cum ad os adhibuisset inflassetque, pudefactus oris deformitate abiecit infregitque.
II. Ea res cum percrebuisset, omnium tum Atheniensium consensu disciplina tibiis canendi desitast.
III. Scriptum hoc est in conmentario Pamphilae nono et vicesimo.

XVIII. Quod pugna belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi.
I. Quo C. Caesar et Cn. Pompeius die per civile bellum signis conlatis in Thessalia conflixerunt, res accidit Patavi in transpadana Italia memorari digna.
II. Cornelius quidam sacerdos et loco nobilis et sacerdotii religionibus venerandus et castitate vitae sanctus repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari ac deinde alios cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela volantia, instaurationem pugnae, inpressionem, gemitus, vulnera, proinde ut si ipse in proelio versaretur, coram videre sese vociferatus est ac postea subito exclamavit Caesarem vicisse.
III. Ea Cornelii sacerdotis hariolatio levis tum quidem visa et vecors, magnae mox admirationi fuit, quoniam non modo pugnae dies, quae in Thessalia pugnata est, neque proelii exitus, qui erat praedictus, idem fuit, sed omnes quoque pugnandi reciprocae vices et ipsa exercituum duorum conflictatio vaticinantis motu atque verbis repraesentata est.

XIX. Verba M. Varronis memoria digna ex satura, quae inscribitur peri edesmaton.
I. Non paucissimi sunt, in quos potest convenire id quod M. Varro dicit in satura, quae inscribitur peri edesmaton.
II. Verba haec sunt: "Si, quantum operae sumpsisti, ut tuus pistor bonum faceret panem, eius duodecimam philosophiae dedisses, ipse bonus iampridem esses factus. Nunc illum qui norunt volunt emere milibus centum, te qui novit nemo centussis".

XX. Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus; deque eiusdem fine vitae.
I. Euripidi poetae matrem Theopompus agrestia olera vendentem victum quaesisse dicit.
II. Patri autem eius nato illo responsum est a Chaldaeis eum puerum, cum adolevisset, victorem in certaminibus fore; id ei puero fatum esse.
III. Pater interpretatus athletam debere esse roborato exercitatoque filii sui corpore Olympiam certaturum eum inter athletas pueros deduxit. Ac primo quidem in certamen per ambiguam aetatem receptus non est, post Eleusino et Theseo certamine pugnavit et coronatus est.
IV. Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus auditor fuit physici Anaxagorae et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis. Tragoediam scribere natus annos duodeviginti adortus est.
V. Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse taetram et horridam, quam nos vidimus, in qua Euripides tragoedias scriptitarit.
VI. Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse dicitur, sive quod natura abhorruit a mulierum coetu sive quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto ab Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertaedebat.
VII. Eius odii in mulieres Aristophanes quoque meminit en tais proterais Thesmophoriazousais in his versibus:
nyn oun hapasaisin paraino kai lego
touton kolasai ton andra pollon houneka.
Agria gar hemas, o gynaikes, drai kaka
hat'en argioisi tois lachanois autos trapheis.
VIII. Alexander autem Aetolus hos de Euripide versus composuit:
ho d'Anaxagorou trophimos chaiou striphnos men emoige proseipein
kai misogelos kai tothazein oude par'oinon memathekos,
all'ho ti grapsai, tout'an melitos kai Seirenon eteteuchei.
IX. Is, cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena canibus a quodam aemulo inmissis dilaceratus est, et ex his vulneribus mors secuta est.
X. Sepulchrum autem eius et memoriam Macedones eo dignati sunt honore, ut in gloriae quoque loco praedicarent: oupote son mnema, Euripides, oloito pou, quod egregius poeta morte obita sepultus in eorum terra foret. Quamobrem cum legati ad eos ab Atheniensibus missi petissent, ut ossa Athenas in terram illius patriam permitterent transferri, maximo consensu Macedones in ea re deneganda perstiterunt.

XXI. Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur.
Praestantissimos virtute, prudentia, viribus Iovis filios poetae appellaverunt, ut Aeacum et Minoa et Sarpedona; ferocissimos et inmanes et alienos ab omni humanitate tamquam e mari gemitos Neptuni filios dixerunt, Cyclopa et Cercyona et Laestrygonas.

XXII. Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis, quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur.
I. Sertorius, vir acer egregiusque dux, et utendi regendique exercitus peritus fuit.
II. Is in temporibus difficillimis et mentiebatur ad milites, si mendacium prodesset, et litteras compositas pro veris legebat et somnium simulabat et falsas religiones conferebat, si quid istae res eum apud militum animos adiutabant.
III. Illud adeo Sertorii nobile est:
IV. Cerva alba eximiae pulchritudinis et vivacissimae celeritatis a Lusitano ei quodam dono data est.
V. Hanc sibi oblatam divinitus et instinctam Dianae numine conloqui secum monereque et docere, quae utilia factu essent, persuadere omnibus instituit ac, si quid durius videbatur, quod imperandum militibus foret, a cerva sese monitum praedicabat. Id cum dixerat, universi tamquam si deo libentes parebant.
VI. Ea cerva quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se prorupit atque in palude proxima delituit et postea requisita perisse creditast.
VII. Neque multis diebus post inventam esse cervam Sertorio nuntiatur.
VIII. Tum, qui nuntiaverat, iussit tacere ac, ne cui palam diceret, interminatus est praecepitque, ut eam postero die repente in eum locum, in quo ipse cum amicis esset, inmitteret. Admissis deinde amicis postridie visum sibi esse ait in quiete cervam, quae perisset, ad se reverti et, ut prius consuerat, quod opus esset facto, praedicere;
IX. tum servo, quod imperaverat, significat, cerva emissa in cubiculum Sertorii introrupit, clamor factus et orta admiratio est.
Eaque hominum barbarorum credulitas Sertorio in magnis rebus magno usui fuit.
X. Memoriae proditum est ex his nationibus, quae cum Sertorio faciebant, cum multis proeliis superatus esset, neminem umquam ab eo descivisse, quamquam id genus hominum esset mobilissimum.

XXIII. De aetatibus historicorum nobilium, Hellanici, Herodoti, Thucydidis.
I. Hellanicus, Herodotus, Thucydides, historiae scriptores,in isdem temporibus fere laude ingenti floruerunt et non nimis longe distantibus fuerunt aetatibus.
II. Nam Hellanicus initio belli Peloponnesiaci fuisse quinque et sexaginta annos natus videtur, Herodotus tres et quinquaginta, Thucydides quadraginta. Scriptum hoc est in libro undecimo Pamphilae.

XXIV. Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit.
Sedigitus in libro, quem scripsit de poetis, quid de his sentiat, qui comoeodias fecerunt, et quem praestare ex omnibus ceteris putet ac deinceps, quo quemque in loco et honore ponat, his versibus suis demonstrat:
multos incertos certare hanc rem vidimus,
palmam poetae comico cui deferant.
eum meo iudicio errorem dissolvam tibi,
ut, contra si quis sentiat, nihil sentiat.
Caecilio palmam Statio do comico.
Plautus secundus facile exsuperat ceteros.
dein Naevius, qui fervet, pretio in tertiost.
si erit, quod quarto detur, dabitur Licinio.
post insequi Licinium facio Atilium.
in sexto consequetur hos Terentius,
Turpilius septimum, Trabea octavum optinet,
nono loco esse facile facio Luscium.
decimum addo causa antiquitatis Ennium.

XXV. De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati mimiambis offenderamus.
I. Cn. Matius, vir eruditus, in mimiambis suis non absurde neque absone finxit "recentatur" pro eo, quod Graeci dicunt ananeoutai, id est "denuo nascitur atque iterum fit recens". Versus, in quibus hoc verbum est, hi sunt:
iam iam albicascit Phoebus et recentatur
commune lumen hominibus voluptatis.
II. Idem Matius in isdem mimiambis "edulcare" dicit, quod est "dulcius reddere", in his versibus:
quapropter edulcare convenit vitam
curasque acerbas sensibus gubernare.

XXVI. Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum verbis Latinis factum.
I. Aristoteles, quid syllogismus esset, his versibus definivit: Logos, en hoi tethenton tinon heteron ti ton keimenon ex anankes symbainei dia ton keimenon.
II. Eius definitionis non videbatur habere incommode interpretatio facta hoc modo: Syllogismus est oratio, in qua consensis quibusdam et concessis aliud quid, quam quae concessa sunt, per ea, quae concessa sunt, necessario conficitur.

XXVII. Quid sint "comitia calata", quid "curiata", quid "centuriata", quid "tributa", quid "concilium"; atque inibi quaedam eiusdemmodi.
I. In libro Laelii Felicis ad Q. Mucium primo scriptum est Labeonem scribere "calata" comitia esse, quae pro conlegio pontificum habentur aut regis aut flaminum inaugurandorum causa.
II. Eorum autem alia esse "curiata", alia "centuriata"; "curiata" per lictorem curiatum "calari", id est "convocari", "centuriata" per cornicinem.
III. Isdem comitiis, quae "calata" appellari diximus, et sacrorum detestatio et testamenta fieri solebant. Tria enim genera testamentorum fuisse accepimus: unum, quod calatis comitiis in populi contione fieret, alterum in procinctu, cum viri ad proelium faciendum in aciem vocabantur, tertium per familiae emancipationem, cui aes et libra adhiberetur.
IV. In eodem Laeli Felicis libro haec scripta sunt: "Is qui non universum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non "comitia", sed "concilium" edicere debet. Tribuni autem neque advocant patricios neque ad eos referre ulla de re possunt. Ita ne "leges" quidem proprie, sed "plebisscita" appellantur, quae tribunis plebis ferentibus accepta sunt, quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator eam legem tulit, ut eo iure, quod plebs statuisset, omnes Quirites tenerentur".
V. Item in eodem libro hoc scriptum est: "Cum ex generibus hominum suffragium feratur, "curiata" comitia esse; cum ex censu et aetate, "centuriata"; cum ex regionibus et locis, "tributa"; centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit. Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque. imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus".

XXVIII. Quod erravit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et viginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse.
I. Cornelius Nepos et rerum memoriae non indiligens et M. Ciceronis ut qui maxime amicus familiaris fuit.
II. Atque is tamen in primo librorum, quos de vita illius composuit, errasse videtur, cum eum scripsit tres et viginti annos natum primam causam iudicii publici egisse Sextumque Roscium parricidii reum defendisse.
III. Dinumeratis quippe annis a Q. Caepione et Q. Serrano, quibus consulibus ante diem tertium Nonas Ianuar. M. Cicero natus est, ad M. Tullium et Cn. Dolabellam, quibus consulibus causam privatam pro Quinctio apud Aquilium Gallum iudicem dixit, sex et viginti anni reperiuntur. Neque dubium est, quin post annum, quam pro Quinctio dixerat, Sex. Roscium reum parricidii defenderit annos iam septem atque viginti natus L. Sulla Felice II Q. Metello Pio consulibus.
IV. In qua re etiam Fenestellam errasse Pedianus Asconius animadvertit, quod cum scripserit sexto vicesimo aetatis anno pro Sex. Roscio dixisse.
V. Longior autem Nepotis quam Fenestellae error est, nisi quis vult in animum inducere Nepotem studio amoris et amicitiae adductum amplificandae admirationis gratia quadriennium suppressisse, ut M. Cicero orationem florentem dixisse pro Roscio admodum adulescens videretur.
VI. Illud adeo ab utriusque oratoris studiosis animadversum et scriptum est, quod Demosthenes et Cicero pari aetate inlustrissimas orationes in causis dixerunt, alter kata Androtionos et kata Timokratous septem et viginti annos natus, alter anno minor pro P. Quinctio septimoque et vicesimo pro Sex. Roscio.
VII. Vixerunt quoque non nimis numerum annorum diversum: alter tres et sexaginta annos, Demosthenes sexaginta.

XXIX. Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit.
I. Duae istae in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt: "mihi nomen est Iulius" et "mihi nomen est Iulio";
II. tertiam figuram novam hercle repperi apud Pisonem in secundo annalium. Verba Pisonis haec sunt: "L. Tarquinium, collegam suum, quia Tarquinio nomine esset, metuere; eumque orat, uti sua voluntate Roma concedat". "Quia Tarquinio" inquit "nomine esset": hoc proinde est, tamquam si ego dicam:
"mihi nomen est Iulium".

XXX. Vehiculum, quod "petorritum" appellatur, cuiatis linguae vocabulum sit, Graecae an Gallicae.
I. Qui ab alio genere vitae detriti iam et retorridi ad litterarum disciplinas serius adeant, si forte idem sunt garruli natura et subargutuli, oppido quam fiunt in litterarum ostentatione inepti et frivoli.
II. Quod genus profecto ille homo est, qui de petorritis nuper argutissimas nugas dixit.
III. Nam cum quaereretur, "petorritum" quali forma vehiculum cuiatisque linguae vocabulum esset, et faciem vehiculi ementitus est longe alienam falsamque et vocabulum Graecum esse dixit atque id significare volucres rotas interpretatus est commutataque una littera "petorritum" esse dictum volebat quasi "petorrotum";
IV. scriptum etiam hoc esse a Valerio Probo contendit.
V. Ego, cum Probi multos admodum commentationum libros adquisierim, neque scriptum in his inveni nec usquam alioqui Probum scripsisse credo.
VI. "Petorritum" enim est non ex Graecia dimidiatum, sed totum Transalpibus; nam est vox Gallica.
VII. Id scriptum est in libro M. Varronis quarto decimo rerum divinarum, quo in loco Varro, cum de petorrito dixisset, esse id verbum Gallicum, "lanceam" quoque dixit non Latinum, set Hispanicum verbum esse.

XXXI. Quae verba legaverint Rhodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine.
I. Rhodum insulam celebritatis antiquissimae oppidumque in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Poliorketes fuit.
II. Tum ibi in obsidione illa aedes quasdam publice factas, quae extra urbis muros cum parvo praesidio erant, adgredi et vastare atque absumere igni parabat.
III. In his aedibus erat memoratissima illa imago Ialysi Protogenis manu facta, inlustris pictoris, cuius operis pulchritudinem praestantiamque ira percitus Rhodiis invidebat.
IV. Mittunt Rhodii ad Demetrium legatos cum his verbis: "Quae, malum", inquiunt "ratiost, ut tu imaginem istam velis incendio aedium facto disperdere? Nam si nos omnes superaveris et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per victoriam potieris; sin vero nos vincere obsidendo nequiveris, petimus consideres, ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rhodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse".
V. Hoc ubi ex legatis audivit, obpugnatione desita et imagini et civitati pepercit.

FORUM ROMANUM