|
[ 1, 2, 3, 4, 5,
6, 7, 8, 9, 10,
11, 12, 13, 14, 15,
16, 17, 18, 19 ]
Liber III
I. Quaesitum atque tractatum, quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit
non animum modo virilem, sed corpus quoque ipsum effeminare.
I. Hieme iam decedente apud balneas Titias in area subcalido sole
cum Favorino philosopho ambulabamus, atque ibi inter ambulandum legebatur
Catilina Sallustii, quem in manu amici conspectum legi iusserat.
II. Cumque haec verba ex eo libro lecta essent: "Avaritia pecuniae studium
habet, quam nemo sapiens concupivit; ea quasi venenis malis inbuta corpus
animumque virilem effeminat, semper infinita et insatiabilis est, neque
copia neque inopia minuitur", tum Favorinus me aspiciens "quo" inquit
"pacto corpus hominis avaritia effeminat?
III. quid enim istuc sit, quod animum virilem ab ea effeminari dixit,
videor ferme assequi; set quonam modo corpus quoque hominis effeminet,
nondum reperio."
IV. "Et ego" inquam "longe iamdiu in eo ipse quaerendo fui ac, nisi
tu occupasses, ultro te hoc rogassem."
V. Vix ego haec dixeram cunctabundus, atque inibi quispiam de sectatoribus
Favorini, qui videbatur esse in litteris veterator, "Valerium" inquit
"Probum audivi hoc dicere: usum esse Sallustium circumlocutione quadam
poetica et, cum dicere vellet hominem avaritia corrumpi, corpus et animum
dixisse, quae duae res hominem demonstrarent; namque homo ex animo et
corpore est."
VI. "Numquam," inquit Favorinus "quod equidem scio, tam inportuna tamque
audaci argutia fuit noster Probus, ut Sallustium, vel subtilissimum
brevitatis artificem, periphrasis poetarum facere diceret."
VII. Erat tum nobiscum in eodem ambulacro homo quispiam sane doctus.
VIII. Is quoque a Favorino rogatus, ecquid haberet super ea re dicere,
huiuscemodi verbis usus est:
IX. "Quorum" inquit "avaritia mentem tenuit et corrupit quique sese
quaerundae undique pecuniae dediderunt, eos plerosque tali genere vitae
occupatos videmus, ut sicuti alia in his omnia prae pecunia, ita labor
quoque virilis exercendique corporis studium relictui sit.
X. Negotiis enim se plerumque umbraticis et sellulariis quaestibus intentos
habent, in quibus omnis eorum vigor animi corporisque elanguescit et,
quod Sallustius ait, "effeminatur"."
XI. Tum Favorinus legi denuo verba eadem Sallustii iubet atque, ubi lecta
sunt, "quid igitur" inquit "dicimus, quod multos videre est pecuniae
cupidos et eosdem tamen corpore esse vegeto ac valenti?"
XII. Tum ille ita respondit non hercle inscite. "Quisquis" inquit "est
pecuniae cupiens et corpore tamen est bene habito ac strenuo, aliarum
quoque rerum vel studio vel exercitio eum teneri necessum est atque in sese
colendo non aeque esse parcum.
XIII. Nam si avaritia sola summa omnes hominis partes affectionesque
occupet et si ad incuriam usque corporis grassetur, ut per illam unam neque
virtutis neque virium neque corporis neque animi cura adsit, tum denique id
vere dici potest effeminando esse et animo et corpori, qui neque sese neque
aliud curent, nisi pecuniam."
XIV. Tum Favorinus: "aut hoc," inquit "quod dixisti, probabile est, aut
Sallustius odio avaritiae plus, quam oportuit, eam criminatus est."
II. Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam
postve eam nati sunt; atque de temporibus terminisque dierum, qui civiles
nominantur et usquequaque gentium varie observantur; et praeterea quid Q.
Mucius scripserit super ea muliere, quae a marito non iure se usurpavisset,
quod rationem civilis anni non habuerit.
I. Quaeri solitum est, qui noctis hora tertia quartave sive qua alia nati
sunt, uter dies natalis haberi appellarique debeat, isne, quem nox ea
consecuta est, an qui dies noctem consecutus est.
II. M. Varro in libro rerum humanarum, quem de diebus scripsit: "homines",
inquit "qui inde a media nocte ad proximam mediam noctem in his horis
viginti quattuor nati sunt, uno die nati dicuntur."
III. Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse, ut qui post
solem occasum ante mediam noctem natus sit, is ei dies natalis sit, a quo
die ea nox coeperit; contra vero, qui in sex noctis horis posterioribus
nascatur, eo die videri natum, qui post eam noctem diluxerit.
IV. Athenienses autem aliter observare idem Varro in eodem libro scripsit
eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum
diem esse dicere.
V. Babylonios porro aliter; a sole enim exorto ad exortum eiusdem
incipientem totum id spatium unius diei nomine appellare;
VI. multos vero in terra Vmbria unum et eundem diem esse dicere a meridie
ad insequentem meridiem; "quod quidem" inquit "nimis absurdum est. Nam qui
Kalendis hora sexta apud Vmbros natus est, dies eius natalis videri debebit
et Kalendarum dimidiarum et qui est post Kalendas dies ante horam eius diei
sextam."
VII. Populum autem Romanum ita, uti Varro dixit, dies singulos adnumerare a
media nocte ad mediam proximam multis argumentis ostenditur.
VIII. Sacra sunt Romana partim diurna, alia nocturna; sed ea, quae inter
noctem fiunt, diebus addicuntur, non noctibus;
IX. quae igitur sex posterioribus noctis horis fiunt, eo die fieri
dicuntur, qui proximus eam noctem inlucescit.
X. Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse observationem docet:
nam magistratus, quando uno die eis auspicandum est et id, super quo
auspicaverunt, agendum, post mediam noctem auspicantur et post meridialem
solem agunt, auspicatique esse et egisse eodem die dicuntur.
XI. Praeterea tribuni plebei, quos nullum diem abesse Roma licet, cum post
mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam sequentem
revertuntur, non videntur afuisse unum diem, quoniam ante horam noctis
sextam regressi parte aliqua illius in urbe Roma sunt.
XII. Q. quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi non esse
usurpatam mulierem, quae, cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii
causa esse coepisset, ante diem IV.
XIII. kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset: non enim posse impleri
trinoctium, quod abesse a viro usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet,
quoniam tertiae noctis posteriores sex horae alterius anni essent, qui
inciperet ex Kalendis.
XIV. Ista autem omnia de dierum temporibus et finibus ad observationem
disciplinamque iuris antiqui pertinentia cum in libris veterum inveniremus,
non dubitabamus, quin Vergilius quoque id ipsum ostenderit, non exposite
atque aperte, sed, ut hominem decuit poeticas res agentem, recondita et
quasi operta veteris ritus significatione:
XV. "torquet" inquit "medios nox umida cursus,
et me saevus equis oriens afflavit anhelis."
XVI. His enim versibus oblique, sicuti dixi, admonere voluit diem, quem
Romani "civilem" appellaverunt, a sexta noctis hora oriri.
III. De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce verae atque
falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus et
Naevius in carcere fabulas scriptitarint.
I. Verum esse comperior, quod quosdam bene litteratos homines dicere
audivi, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitarunt,
non indicibus Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec
Manilii super his fabulis, quae dicuntur "ambiguae", crediturum, sed ipsi
Plauto moribusque ingeni atque linguae eius.
II. Hac enim iudicii norma Varronem quoque usum videmus.
III. Nam praeter illas unam et viginti, quae "Varronianae" vocantur, quas
idcirco a ceteris segregavit, quoniam dubiosae non erant, set consensu
omnium Plauti esse censebantur, quasdam item alias probavit adductus filo
atque facetia sermonis Plauto congruentis easque iam nominibus aliorum
occupatas Plauto vindicavit, sicuti istam, quam nuperrime legebamus, cui
est nomen Boeotia.
IV. Nam cum in illis una et viginti non sit et esse Aquili dicatur, nihil
tamen Varro dubitavit, quin Plauti foret, neque alius quisquam non
infrequens Plauti lector dubitaverit, si vel hos solos ex ea fabula versus
cognoverit, qui quoniam sunt, ut de illius Plauti more dicam,
Plautinissimi, propterea et meminimus eos et ascripsimus.
V. Parasitus ibi esuriens haec dicit:
ut illum di perdant, primus qui horas repperit,
quique adeo primus statuit hic solarium!
qui mihi conminuit misero articulatim diem.
Nam me puero venter erat solarium
multo omnium istorum optimum et verissimum:
ubi is te monebat, esses, nisi cum nihil erat.
Nunc etiam quod est, non estur, nisi soli libet;
itaque adeo iam oppletum oppidum est solariis,
maior pars populi aridi reptant fame.
VI. Favorinus quoque noster, cum Nervulariam Plauti legerem, quae inter
incertas habita est, et audisset ex ea comoedia versum hunc:
scrattae, scrupedae, strittivillae sordidae,
delectatus faceta verborum antiquitate meretricum vitia atque deformitates
significantium: "vel unus hercle" inquit "hic versus Plauti esse hanc
fabulam satis potest fidei fecisse".
VII. Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum - nomen est id
comoediae, quam Plauti esse quidam non putant -, haut quicquam dubitavimus,
quin ea Plauti foret, et omnium quidem maxime genuina.
VIII. Ex qua duo hos versus exscripsimus, ut historiam quaereremus oraculi
Arretini:
nunc illud est, quod "responsum Arreti" ludis magnis dicitur:
peribo, si non fecero, si faxo, vapulabo.
IX. M. tamen Varro in libro de comoediis Plautinis primo Accii verba haec
ponit: "Nam nec Geminei lenones nec Condalium nec Anus Plauti nec Bis
compressa nec Boeotia unquam fuit neque adeo Agroecus neque Commorientes
Macci Titi."
X. In eodem libro Varronis id quoque scriptum et Plautium fuisse quempiam
poetam comoediarum. Quoniam fabulae illae" "Plauti" inscriptae forent,
acceptas esse quasi Plautinas, cum essent non a Plauto Plautinae, sed a
Plautio Plautianae.
XI. Feruntur autem sub Plauti nomine comoediae circiter centum atque
triginta;
XII. sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et viginti eius esse solas
existimavit.
XIII. Neque tamen dubium est, quin istaec, quae scriptae a Plauto non
videntur et nomini eius addicuntur, veterum poetarum fuerint et ab eo
retractatae, expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum.
XIV. Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi
nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii
memoriae tradiderunt, cum pecunia omni, quam in operis artificum
scaenicorum pepererat, in mercatibus perdita inops Romam redisset et ob
quaerendum victum ad circumagendas molas, quae "trusatiles" appellantur,
operam pistori locasset.
XV. Sicuti de Naevio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas
scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in
principes civitatis de Graecorum poetarum more dicta in vincula Romae a
triumviris coniectus esset. Vnde post a tribunis plebis exemptus est, cum
in his, quas supra dixi, fabulis delicta sua et petulantias dictorum,
quibus multos ante laeserat, diluisset.
IV. Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam
et genas radere mos patrius fuit.
I. In libris, quos de vita P. Scipionis Africani compositos legimus,
scriptum esse animadvertimus P. Scipioni, Pauli filio, postquam de Poenis
triumphaverat censorque fuerat, diem dictum esse ad populum a Claudio
Asello tribuno plebis, cui equum in censura ademerat, eumque, cum esset
reus, neque barbam desisse radi neque non candida veste uti neque fuisse
cultu solito reorum.
II. Sed cum in eo tempore Scipionem minorem quadraginta annorum fuisse
constaret, quod de barba rasa ita scriptum esset, mirabamur.
III. Comperimus autem ceteros quoque in isdem temporibus nobiles viros
barbam in eiusmodi aetate rasitavisse, idcircoque plerasque imagines
veterum, non admodum senum, sed in medio aetatis, ita factas videmus.
V. Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho
cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter.
I. Plutarchus refert Arcesilaum philosophum vehementi verbo usum esse de
quodam nimis delicato divite, qui incorruptus tamen et a stupro integer
dicebatur.
II. Nam cum vocem eius infractam capillumque arte compositum et oculos
ludibundos atque inlecebrae voluptatisque plenos videret : "nihil
interest," inquit "quibus membris cinaedi sitis, posterioribus an
prioribus".
VI. De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis
renitatur.
I. Per hercle rem mirandam Aristoteles in septimo problematorum et
Plutarchus in octavo symposiacorum dicit.
II. "Si super palmae" inquiunt "arboris lignum magna pondera inponas ac tam
graviter urgeas oneresque, ut magnitudo oneris sustineri non queat, non
deorsum palma cedit nec intra flectitur, sed adversus pondus resurgit et
sursum nititur recurvaturque";
III. "propterea" inquit Plutarchus "in certaminibus palmam signum esse
placuit victoriae, quoniam ingenium ligni eiusmodi est, ut urgentibus
opprimentibusque non cedat."
VII. Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; verbaque ex
originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici virtutem cum Spartano
Leonida aequiperat.
I. Pulcrum, dii boni, facinus Graecarumque facundiarum magniloquentia
condignum M. Cato libris originum de Q. Caedicio tribuno militum scriptum
reliquit.
II. Id profecto est ad hanc ferme sententiam:
III. Imperator Poenus in terra Sicilia bello Carthaginiensi primo obviam
Romano exercitu progreditur, colles locosque idoneos prior occupat.
IV. Milites Romani, uti res nata est, in locum insinuant fraudi et
perniciei obnoxium.
V. Tribunus ad consulem venit, ostendit exitium de loci importunitate et
hostium circumstantia maturum.
VI. "Censeo," inquit "si rem servare vis, faciundum, ut quadringentos
aliquos milites ad verrucam illam" - sic enim Cato locum editum asperumque
appellat - "ire iubeas, eamque uti occupent, imperes horterisque; hostes
profecto ubi id viderint, fortissimus quisque et promptissimus ad
occursandum pugnandumque in eos praevertentur unoque illo negotio sese
alligabunt, atque illi omnes quadringenti procul dubio obtruncabuntur.
VII. Tunc interea occupatis in ea caede hostibus tempus exercitus ex hoc
loco educendi habebis.
VIII. Alia nisi haec salutis via nulla est." Consul tribuno respondit
consilium quidem istud aeque providens sibi viderier; "sed istos" inquit
"milites quadringentos ad eum locum in hostium cuneos quisnam erit, qui
ducat?"
IX. "Si alium" inquit tribunus "neminem reperis, me licet ad hoc periculum
utare; ego hanc tibi et reipublicae animam do."
X. Consul tribuno gratias laudesque agit.
XI. Tribunus et quadringenti ad moriendum proficiscuntur.
XII. Hostes eorum audaciam demirantur; quorsum ire pergant, in exspectando
sunt.
XIII. Sed ubi apparuit ad eam verrucam occupandam iter intendere, mittit
adversum illos imperator Carthaginiensis peditatum equitatumque, quos in
exercitu viros habuit strenuissimos.
XIV. Romani milites circumveniuntur, circumventi repugnant; fit proelium
diu anceps.
XV. Tandem superat multitudo.
XVI. Quadringenti omnes cum uno perfossi gladiis aut missilibus operti
cadunt.
XVII. Consul interim, dum ibi pugnatur, se in locos tutos atque editos
subducit.
XVIII. Sed quod illi tribuno, duci militum quadringentorum, divinitus in eo
proelio usu venit, non iam nostris, sed ipsius Catonis verbis subiecimus:
XIX. "Dii inmortales tribuno militum fortunam ex virtute eius dedere. Nam
ita evenit: cum saucius multifariam ibi factus esset, tamen volnus capiti
nullum evenit, eumque inter mortuos defetigatum volneribus atque, quod
sanguen eius defluxerat, cognovere. Eum sustulere, isque convaluit,
saepeque postilla operam reipublicae fortem atque strenuam perhibuit
illoque facto, quod illos milites subduxit, exercitum ceterum servavit. Sed
idem benefactum quo in loco ponas, nimium interest. Leonides Laco, qui
simile apud Thermopylas fecit, propter eius virtutes omnis Graecia gloriam
atque gratiam praecipuam claritudinis inclitissimae decoravere monumentis:
signis, statuis, elogiis, historiis aliisque rebus gratissimum id eius
factum habuere; at tribuno militum parva laus pro factis relicta, qui idem
fecerat atque rem servaverat."
XX. Hanc Q. Caedici tribuni virtutem M. Cato tali suo testimonio decoravit.
XXI. Claudius autem Quadrigarius annali tertio non Caedicio nomen fuisse
ait, sed Laberio.
VIII. Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum a Q.
Claudio scriptore historiarum in memoriam datae.
I. Cum Pyrrus rex in terra Italia esset et unam atque alteram pugnas
prospere pugnasset satisque agerent Romani et pleraque Italia ad regem
descivisset, tum Ambraciensis quispiam Timochares, regis Pyrri amicus, ad
C. Fabricium consulem furtim venit ac praemium petivit et, si de praemio
conveniret, promisit regem venenis necare idque facile esse factu dixit,
quoniam filii sui pocula in convivio regi ministrarent.
II. Eam rem Fabricius ad senatum scripsit.
III. Senatus ad regem legatos misit mandavitque, ut de Timochare nihil
proderent, sed monerent, uti rex circumspectius ageret atque a proximorum
insidiis salutem tutaretur.
IV. Hoc ita, uti diximus, in Valeri Antiatis historia scriptum est.
V. Quadrigarius autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad
consulem scripsit neque legatos a senatu missos, sed a consulibus, et
Pyrrum populo Romano laudes atque gratias scripsisse captivosque omnes,
quos tum habuit, vestivisse et reddidisse.
VI. Consules tum fuerunt C. Fabricius et Q. Aemilius. Litteras, quas ad
regem Pyrrum super ea causa miserunt,
VII. Claudius Quadrigarius scripsit fuisse hoc exemplo:
VIII. "Consules Romani salutem dicunt Pyrro regi.
Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus commoti inimiciter tecum
bellare studemus. Sed communis exempli et fidei ergo visum, ut te salvum
velimus, ut esset, quem armis vincere possimus. Ad nos venit Nicias
familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis peteret, si te clam
interfecisset. Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi
exspectaret, et simul visum est, ut te certiorem faceremus, ne quid
eiusmodi, si accidisset, nostro consilio civitates putarent factum, et quod
nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caves,
iacebis."
IX. Quis et cuiusmodi fuerit qui in proverbio fertur equus Seianus; et qualis
color equorum sit qui "spadices" vocantur; deque istius vocabuli ratione.
I. Gavius Bassus in commentariis suis, item Iulius Modestus in secundo
quaestionum confusarum historiam de equo Seiano tradunt dignam memoria
atque admiratione:
II. Gnaeum Seium quempiam scribam fuisse eumque habuisse equum natum Argis
in terra Graecia, de quo fama constans esset, tamquam de genere equorum
progenitus foret, qui Diomedis Thracis fuissent, quos Hercules Diomede
occiso e Thracia Argos perduxisset.
III. Eum equum fuisse dicunt magnitudine invisitata, cervice ardua, colore
poeniceo, flora et comanti iuba, omnibusque aliis equorum laudibus quoque
longe praestitisse; sed eundem equum tali fuisse fato sive fortuna ferunt,
ut, quisquis haberet eum possideretque, ut is cum omni domo familia
fortunisque omnibus suis ad internecionem deperiret.
IV. Itaque primum illum Gnaeum Seium, dominum eius, a M. Antonio, qui
postea triumvirum reipublicae constituendae fuit, capitis damnatum
miserando supplicio affectum esse; eodem tempore Cornelium Dolabellam
consulem in Syriam proficiscentem fama istius equi adductum Argos
devertisse cupidineque habendi eius exarsisse emisseque eum sestertiis
centum milibus; sed ipsum quoque Dolabellam in Syria bello civili obsessum
atque interfectum esse; mox eundem equum, qui Dolabellae fuerat, C.
Cassium, qui Dolabellam obsederat, abduxisse.
V. Eum Cassium postea satis notum est victis partibus fusoque exercitu suo
miseram mortem oppetisse; deinde post Antonium post interitum Cassii parta
victoria equum illum nobilem Cassii requisisse et, cum eo potitus esset,
ipsum quoque postea victum atque desertum detestabili exitio interisse.
VI. Hinc proverbium de hominibus calamitosis ortum dicique solitum: "ille
homo habet equum Seianum".
VII. Eadem sententia est illius quoque veteris proverbii, quod ita dictum
accepimus: "aurum Tolosanum". Nam cum oppidum Tolosanum in terra Gallia
Quintus Caepio consul diripuisset multumque auri in eius oppidi templis
fuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit, misero cruciabilique
exitu perit.
VIII. Hunc equum Gavius Bassus vidisse Argis refert haut credibili
pulcritudine vigoreque et colore exuberantissimo.
IX. Quem colorem nos, sicuti dixi, "poeniceum" dicimus, Graeci partim
phoinika, alii spadika appellant, quoniam palmae termes ex arbore cum
fructu avulsus "spadix" dicitur.
X. Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus
animadversa, de qua M. Varro in hebdomadibus disserit copiose.
I. M. Varro in primo librorum, qui inscribuntur hebdomades vel de
imaginibus, septenarii numeri, quem Graece hebdomada appellant, virtutes
potestatesque multas variasque dicit.
II. "Is namque numerus" inquit "septentriones maiores minoresque in caelo
facit, item vergilias, quas pleiadas Graeci vocant, facit etiam stellas,
quas alii "erraticas", P. Nigidius "errones" appellat."
III. Circulos quoque ait in caelo circum longitudinem axis septem esse; ex
quis duos minimos, qui axem extimum tangunt, polous appellari dicit; sed
eos in sphaera, quae krikote vocatur, propter brevitatem non inesse.
IV. Ac neque ipse zodiacus septenario numero caret; nam in septimo signo
fit solstitium a bruma, in septimo bruma a solstitio, in septimo
aequinoctium ab aequinoctio.
V. Dies deinde illos, quibus alcyones hieme anni in aqua nidulantur, eos
quoque septem esse dicit.
VI. Praeterea scribit lunae curriculum confici integris quater septenis
diebus; "nam die duodetricesimo luna", inquit "ex quo vestigio profecta
est, eodem redit", auctoremque opinionis huius Aristidem esse Samium; in
qua re non id solum animadverti debere dicit, quod quater septenis, id est
octo et viginti, diebus conficeret luna iter suum, sed quod is numerus
septenarius, si ab uno profectus, dum ad semetipsum progreditur, omnes, per
quos progressus est, numeros comprehendat ipsumque se addat, facit numerum
octo et viginti, quot dies sunt curriculi lunaris.
VII. Ad homines quoque nascendos vim numeri istius porrigi pertinereque
ait: "Nam cum in uterum" inquit "mulieris genitale semen datum est, primis
septem diebus conglobatur coagulaturque fitque ad capiendam figuram
idoneum. Post deinde quarta hebdomade, quod eius virile secus futurum est,
caput et spina, quae est in dorso, informatur. Septima autem fere
hebdomade, id est nono et quadragesimo die, totus" inquit "homo in utero
absolvitur."
VIII. Illam quoque vim numeri huius observatam refert, quod ante mensem
septimum neque mas neque femina salubriter ac secundum naturam nasci potest
et quod hi, qui iustissime in utero sunt, post ducentos septuaginta tres
dies, postquam sunt concepti, quadragesima denique hebdomade inita
nascuntur.
IX. Pericula quoque vitae fortunarumque hominum, quae "climacteras"
Chaldaei appellant, gravissimos quosque fieri affirmat septenarios.
X. Praeter hoc modum esse dicit summum adolescendi humani corporis septem
pedes.
XI. Quod esse magis verum arbitramur, quam quod Herodotus, homo fabulator,
in primo historiarum inventum esse sub terra scripsit Oresti corpus cubita
longitudinis habens septem, quae faciunt pedes duodecim et quadrantem, nisi
si, ut Homerus opinatus est, vastiora prolixioraque fuerunt corpora hominum
antiquiorum et nunc quasi iam mundo senescente rerum atque hominum
decrementa sunt.
XII. Dentes quoque et in septem mensibus primis et septenos ex utraque
parte gigni ait et cadere annis septimis et genuinos adnasci annis fere bis
septenis.
XIII. Venas etiam in hominibus vel potius arterias medicos musicos dicere
ait numero moveri septenario, quod ipsi appellant ten dia tessaron
symphonian, quae fit in collatione quaternarii numeri.
XIV. Discrimina etiam periculorum in morbis maiore vi fieri putat in
diebus, qui conficiuntur ex numero septenario, eosque dies omnium maxime,
ita ut medici appellant, krisimous videri: primam hebdomadam et secundam et
tertiam.
XV. Neque non id etiam sumit ad vim facultatesque eius numeri augendas,
quod, quibus inedia mori consilium est, septimo demum die mortem oppetunt.
XVI. Haec Varro de numero septenario scripsit admodum conquisite. Sed alia
quoque ibidem congerit frigidiuscula: veluti septem opera esse in orbe
terrae miranda et sapientes item veteres septem fuisse et curricula ludorum
circensium sollemnia septem esse et ad oppugnandas Thebas duces septem
delectos.
XVII. Tum ibi addit se quoque iam duodecimam annorum hebdomadam ingressum
esse et ad eum diem septuaginta hebdomadas librorum conscripsisse, ex quibus
aliquammultos, cum proscriptus esset, direptis bibliothecis suis non
comparuisse.
XI. Quibus et quam frivolis argumentis Accius in didascalicis utatur, quibus
docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem.
I. Super aetate Homeri atque Hesiodi non consentitur.
II. Alii Homerum quam Hesiodum maiorem natu fuisse scripserunt, in quis
Philochorus et Xenophanes, alii minorem, in quis L. Accius poeta et Ephorus
historiae scriptor.
III. M. autem Varro in primo de imaginibus, uter prior sit natus, parum
constare dicit, sed non esse dubium, quin aliquo tempore eodem vixerint,
idque ex epigrammate ostendi, quod in tripode scriptum est, qui in monte
Helicone ab Hesiodo positus traditur.
IV. Accius autem in primo didascalico levibus admodum argumentis utitur,
per quae ostendi putat Hesiodum natu priorem:
V. "quod Homerus," inquit "cum in principio carminis Achillem esse filium
Pelei diceret, quis esset Peleus, non addidit; quam rem procul" inquit
"dubio dixisset, nisi ab Hesiodo iam dictum videret. De Cyclope itidem,"
inquit "vel maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem non praeterisset,
nisi aeque prioris Hesiodi carminibus involgatum esset."
VI. De patria quoque Homeri multo maxime dissensum est. Alii Colophonium,
alii Smyrnaeum, sunt qui Atheniensem, sunt etiam qui Aegyptium fuisse
dicant, Aristoteles tradidit ex insula Io. M. Varro in libro de imaginibus
primo Homeri imagini epigramma hoc apposuit:
VII. capella Homeri candida haec tumulum indicat,
quod hac letae mortuo faciunt sacra.
XII. Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope
absurda vocabuli figura "bibosum" dictum.
I. Bibendi avidum P. Nigidius in commentariis grammaticis "bibacem" et
"bibosum" dicit.
II. "Bibacem" ego ut "edacem" a plerisque aliis dictum lego; "bibosum"
dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est,
quod simili inclinatu dicatur.
III. Non enim simile est ut "vinosus" aut "vitiosus" ceteraque, quae hoc
modo dicuntur, quoniam a vocabulis, non a verbo, inclinata sunt.
IV. Laberius in mimo, qui Salinator inscriptus est, verbo hoc ita utitur:
non mammosa, non annosa, non bibosa, mon procax.
XIII. Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus
foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi destitit a
Platone et sectatus Callistratum est.
I. Hermippus hoc scriptum reliquit Demosthenen admodum adulescentem
ventitare in Academiam Platonemque audire solitum.
II. "Atque is" inquit "Demosthenes domo egressus, ut ei mos erat, cum ad
Platonem pergeret complurisque populos concurrentes videret, percontatur
eius rei causam cognoscitque currere eos auditum Callistratum.
III. Is Callistratus Athenis orator in republica fuit, quos illi demagogous
appellant.
IV. Visum est paulum devertere experirique, an digna auditio tanto
properantium studio foret.
V. Venit" inquit "atque audit Callistratum nobilem illam ten peri Oropou
diken dicentem atque ita motus et demultus et captus est, ut Callistratum
iam inde sectari coeperit, Academiam cum Platone reliquerit."
XIV. "Dimidium librum legi" aut "dimidiam fabulam audivi" aliaque huiuscemodi
qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M. Varronem; nec
quemquam veterem hisce verbis esse.
I. "Dimidium librum legi" aut "dimidiam fabulam audivi" vel quid aliud
huiuscemodi male ac vitiose dici existumat Varro.
II. "Oportet enim" inquit "dicere "dimidiatum librum", non "dimidium", et
"dimidiatam fabulam", non "dimidiam". Contra autem si ex sextario hemina
fusa est, non "dimidiatum sextarium fusum" dicendum est, et qui ex mille
nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non "dimidiatum" recepisse
dicemus, sed "dimidium".
III. At si scyphus" inquit "argenteus mihi cum alio communis in duas partis
disiectus sit, "dimidiatum" eum esse dicere scyphum debeo, non "dimidium",
argentum autem, quod in eo scypho inest,
IV. "dimidium" meum esse, non "dimidiatum"," disseritque ac dividit
subtilissime, quid "dimidium" "dimidiato" intersit, et Q. Ennium scienter
hoc in annalibus dixisse ait:
V. sicut si quis ferat vas vini dimidiatum,
sicuti pars, quae deest ei vaso, non "dimidiata" dicenda est, sed
"dimidia".
VI. Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter quidem, sed subobscure
explicat, summa haec est: "dimidiatum" est quasi "dismediatum" et in partis
duas pares divisum,
VII. "dimidiatum" ergo nisi ipsum, quod divisum est, dici haut convenit;
VIII. "dimidium" vero est, non quod ipsum dimidiatum est, sed quae ex
dimidiato pars altera est.
IX. Cum igitur partem dimidiam libri legisse volumus dicere aut partem
dimidiam fabulae audisse, si "dimidiam fabulam" aut "dimidium librum"
dicimus, peccamus; totum enim ipsum, quod dimidiatum atque divisum est,
"dimidium" dicis.
X. Itaque Lucilius eadem secutus:
"uno oculo" inquit "pedibusque duobus dimidiatus ut porcus",
et alio loco:
quidni? et scruta quidem ut vendat, scrutarius laudat,
praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam.
XI. Iam in vicesimo manifestius "dimidiam horam" dicere studiose fugit, sed
pro "dimidia" "dimidium" ponit in hisce versibus:
tempestate sua atque eodem uno tempore et horae
dimidio et tribus confectis dumtaxat eandem
ad quartam.
XII. Nam cum obvium proximumque esset dicere: "dimidia et tribus
confectis", vigilate atque attente verbum non probum vitavit.
XIII. Per quod satis apparet ne "horam" quidem "dimidiam" recte dici, sed
vel "dimidiatam horam" vel "dimidiam partem horae".
XIV. Propterea Plautus quoque in Bacchidibus "dimidium auri" dicit, non
"dimidiatum aurum";
XV. item in Aulularia "dimidium obsoni", non "dimidiatum obsonium", in hoc
versu:
ei adeo obsoni hic iussit dimidium dari;
XVI. in Menaechmis autem "dimidiatum diem" non "dimidium", in hoc versu:
dies quidem iam ad umbilicum dimidiatus mortuust.
XVII. M. etiam Cato in libro, quem de agricultura conscripsit: "Semen
cupressi serito crebrum, ita uti linum seri solet. Eo cribro terram
incernito dimidiatum digitum. Iam id bene tabula aut pedibus aut manibus
complanato."
XVIII. "Dimidiatum" inquit "digitum", non "dimidium". Nam "digiti" quidem
"dimidium", digitum autem ipsum "dimidiatum" dici oportet.
XIX. Item M. Cato de Carthaginiensibus ita scripsit: "Homines defoderunt in
terram dimidiatos ignemque circumposuerunt, ita interfecerunt."
XX. Neque quisquam omnium, qui probe locuti sunt, his verbis sequius quam
dixi usus est.
XV. Exstare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis
mortem attulit gaudium ingens insperatum interclusa anima et vim magni
novique motus non sustinente.
I. Cognito repente insperato gaudio exspirasse animam refert Aristoteles
philosophus Polycritam, nobilem feminam Naxo insula.
II. Philippides quoque, comoediarum poeta haut ignobilis, aetate iam edita,
cum in certamine poetarum praeter spem vicisset et laetissime gauderet,
inter illud gaudium repente mortuus est.
III. De Rhodio etiam Diagora celebrata historia est. Is Diagoras tris filios
adulescentis habuit, unum pugilem, alterum pancratiasten, tertium
luctatorem. Eos omnis vidit vincere coronarique Olympiae eodem die et, cum
ibi cum tres adulescentes amplexi coronis suis in caput patris positis
saviarentur, cum populus gratulabundus flores undique in eum iaceret,
ibidem in stadio inspectante populo in osculis atque in manibus filiorum
animam efflavit.
IV. Praeterea in nostris annalibus scriptum legimus, qua tempestate apud
Cannas exercitus populi Romani caesus est, anum matrem nuntio de morte
filii adlato luctu atque maerore affectam esse; sed is nuntius non verus
fuit, atque is adulescens non diu post ex ea pugna in urbem redit: anus
repente filio viso copia atque turba et quasi ruina incidentis inopinati
gaudii oppressa exanimataque est.
XVI. Temporis varietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis et a
philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re
opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; verbaque ipsa
Hippocratis medici ex libro illius sumpta, qui inscriptus est peri trophes.
I. Et medici et philosophi inlustres de tempore humani partus quaesiverunt.
Multa opinio est eaque iam pro vero recepta, postquam mulieris uterum semen
conceperit, gigni hominem septimo rarenter, numquam octavo, saepe nono,
saepius numero decimo mense, eumque esse hominem gignendi summum finem:
decem menses non inceptos, sed exactos.
II. Idque Plautum, veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria
his verbis:
tum illa, quam compresserat,
decumo post mense exacto hic peperit filiam.
III. Hoc idem tradit etiam Menander, poeta vetustior, humanarum opinionum
vel peritissimus; versus eius super ea re de fabula Plocio posui:
gyne kyei deka menas ...?
IV. sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti
comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus
nominandis non praetermisit octavum, quem praeterierat Menander. Caecilii
versus hisce sunt:
soletne mulier decimo mense parere? - pol nono quoque,
etiam septimo atque octavo.
V. Eam rem Caecilium non inconsiderate dixisse neque temere a Menandro
atque a multorum opinionibus descivisse M. Varro uti credamus facit.
VI. Nam mense nonnumquam octavo editum esse partum in libro quarto decimo
rerum divinarum scriptum reliquit; quo in libro etiam undecimo mense
aliquando nasci posse hominem dicit, eiusque sententiae tam de octavo quam
de undecimo mense Aristotelem auctorem laudat.
VII. Sed huius de mense octavo dissensionis causa cognosci potest in libro
Hippocratis, qui inscriptus est peri trophes, ex quo libro verba haec sunt:
Estin de kai ouk estin ta oktamena.
VIII. Id tamen obscure atque praecise tamquam adverse dictum Sabinus
medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est, verbis his
enarravit: Estin men phainomena hos zoa meta ten ekptosin; ouk estin de,
thneskonta meta tauta; kai estin oun kai ouk estin phantasiai men parautika
onta, dynamei de ouketi.
IX. Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse huiuscemodi quasi
monstruosas raritates, sed nono mense aut decimo neque praeter hos aliis
partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse, idcircoque eos
nomina Fatis tribus fecisse a pariendo et a nono atque decimo mense.
X. "Nam "Parca"" inquit "inmutata una littera a partu nominata, item "Nona"
et "Decima" a partus tempestivi tempore."
XI. Caesellius autem Vindex in lectionibus suis antiquis: "tria" inquit
"nomina Parcarum sunt: "Nona", "Decuma" "Morta", et versum hunc Livii,
antiquissimi poetae, ponit ex Odysseiai: quando dies adveniet, quem profata
Morta est.
Sed homo minime malus Caesellius "Mortam" quasi nomen accepit, cum accipere
quasi Moeram deberet.
XII. Praeterea ego de partu humano, praeterquam quae scripta in libris
legi, hoc quoque usu venisse Romae comperi: feminam bonis atque honestis
moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem
peperisse, factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito
mortuo postea concepisset, quoniam decemviri in decem mensibus gigni
hominem, non in undecimo scripsissent; sed divum Hadrianum causa cognita
decrevisse in undecimo quoque mense partum edi posse; idque ipsum eius rei
decretum nos legimus. In eo decreto Hadrianus id statuere se dicit
requisitis veterum philosophorum et medicorum sententiis.
XIII. Hodie quoque in satura forte M. Varronis legimus, quae inscribitur
Testamentum, verba haec: "Si quis mihi filius unus pluresve in decem
mensibus gignantur, ii, si erunt onoi lyras, exheredes sunto; quod si quis
undecimo mense kata Aristotelen natus est, Attio idem, quod Tettio, ius
esto apud me."
XIV. Per hoc vetus proverbium Varro significat, sicuti vulgo dici solitum
erat de rebus nihil inter sese distantibus: "idem Atti, quod Tetti", ita
pari eodemque iure esse in decem mensibus natos et in undecim.
XV. Quod si ita neque ultra decimum mensem fetura mulierum protolli potest,
quaeri oportet, cur Homerus scripserit Neptunum dixisse puellae a se recens
compressae:
chaire gyne philoteti; periplomenou d'eniautou
texeis aglaa tekn',epei ouk apopholioi eunai
athanaton.
XVI. Id cum ego ad complures grammaticos attulissem, partim eorum
disputabant Homeri quoque aetate, sicuti Romuli, annum fuisse non duodecim
mensium, sed decem; alii convenisse Neptuno maiestatique eius dicebant, ut
longiori tempore fetus ex eo grandesceret; alii alia quaedam nugalia.
XVII. Sed Favorinus mihi ait periplomenou eniautou non "confecto" esse
"anno", sed "adfecto".
XVIII. In qua re verbo usus est non vulgariae significationis.
XIX. "Adfecta" enim, sicuti Marcus Cicero et veterum elegantissimi locuti
sunt, ea proprie dicebantur, quae non ad finem ipsum, sed proxime finem
progressa deductave erant. Hoc verbum ad hanc sententiam Cicero in hac
fecit, quam dixit de provinciis consularibus.
XX. Hippocrates autem in eo libro, de quo supra scripsi, cum et numerum
dierum, quibus conceptum in utero coagulum conformatur, et tempus ipsius
partionis nono aut decimo mense definisset neque id tamen semper eadem esse
fini dixisset, sed alias ocius fieri, alias serius, hisce ad postremum
verbis usus est: Ginetai de en toutois kai pleio kai elasso kai holon kai
kata meros; ou pollon de kai pleio kai elasso elasso. Quibus verbis
significat, quod aliquando ocius fieret, non multo tamen fieri ocius, neque
quod serius, multo serius.
XXI. Memini ego Romae accurate hoc atque sollicite quaesitum negotio non
rei tunc parvae postulante, an octavo mense infans ex utero vivus editus et
statim mortuus ius trium liberorum supplevisset, cum abortio quibusdam, non
partus, videretur mensis octavi intempestivitas.
XXII. Sed quoniam de Homerico annuo partu ac de undecimo mense diximus quae
cognoveramus, visum est non praetereundum, quod in Plinii Secundi libro
septimo naturalis historiae legimus.
XXIII. Id autem quia extra fidem esse videri potest, verba ipsius Plinii
posuimus: "Masurius auctor est L. Papirium praetorem secundo herede lege
agente bonorum possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se
tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi
statutum ei videretur."
XXIV. In eodem libro Plini Secundi verba haec scripta sunt: "Oscitatio in
nixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortivum."
XVII. Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris libros
Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi
mercati sunt pretiis fidem non capientibus.
I. Memoriae mandatum est Platonem philosophum tenui admodum pecunia
familiari fuisse atque eum tamen tris Philolai Pythagorici libros decem
milibus denarium mercatum.
II. Id ei pretium donasse quidam scripserunt
amicum eius Dionem Syracosium.
III. Aristotelem quoque traditum libros pauculos Speusippi philosophi post
mortem eius emisse talentis Atticis tribus; ea summa fit nummi nostri
sestertia duo et septuaginta milia.
IV. Timon amarulentus librum maledicentissimum conscripsit, qui sillos
inscribitur.
V. In eo libro Platonem philosophum contumeliose appellat, quod inpenso
pretio librum Pythagoricae disciplinae emisset exque eo Timaeum, nobilem
illum dialogum, concinnasset. Versus super ea re Timonos hi sunt:
kai sy, Platon, kai gar se matheteies pothos eschen,
pollon d'argyrion oligen ellaxao biblon,
enthen aparchomenos timaiographein edidachthes.
XVIII. Quid sint "pedari senatores" et quam ob causam ita appellati; Quamque
habeant verba haec ex edicto tralaticio consulum: "senatores quibusque
sententiam dicere licet".
I. Non pauci sunt, qui opinantur, "pedarios senatores" appellatos, qui
sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus
irent.
II. Quid igitur? cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne
universi senatores sententiam pedibus ferebant?
III. Atque haec etiam vocabuli istius ratio dicitur, quam Gavius Bassus in
commentariis suis scriptam reliquit.
IV. Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum
gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi, in quo curru sella
esset, super quam considerent, quae ob eam causam "curulis" appellaretur:
sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus
itavisse in curiam; propterea senatores nondum maioribus honoribus
"pedarios" nominatos.
V. M. autem Varro in satira Menippea, quae Hippokyon inscripta est,
equites quosdam dicit "pedarios" appellatos videturque eos significare, qui
nondum a censoribus in senatum lecti senatores quidem non erant, sed, quia
honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius
habebant.
VI. Nam et curulibus magistratibus functi, si nondum a censoribus in
senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in postremis scripti
erant, non rogabantur sententias, sed, quas principes dixerant, in eas
discedebant.
VII. Hoc significabat edictum, quo nunc quoque consules, cum senatores in
curiam vocant, servandae consuetudinis causa tralaticio utuntur.
VIII. Verba edicti haec sunt: "Senatores quibusque in senatu sententiam
dicere licet."
IX. Versum quoque Laberii, in quo id vocabulum positum est, notari
iussimus, quem legimus in mimo, qui Stricturae inscriptus est:
caput sine lingua pedarii sententia est.
X. Hoc vocabulum a plerisque barbare dici animadvertimus; nam pro
"pedariis" "pedaneos" appellant.
XIX. Qua ratione Gavius Bassus scripserit "parcum" hominem appellatum et quam
esse eius vocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque
verbis Favorinus hanc traditionem eius eluserit.
I. Apud cenam Favorini philosophi cum discubitum fuerat coeptusque erat
apponi cibus, servus assistens mensae eius legere inceptabat aut Graecarum
quid litterarum aut nostratium; velut eo die, quo ego affui, legebatur
Gavii Bassi, eruditi viri, liber de origine verborum et vocabulorum.
II. In quo ita scriptum fuit: ""Parcus" composito vocabulo est dictus quasi
"par arcae", quando, sicut in arca omnia reconduntur eiusque custodia
servantur et continentur, ita homo tenax parvoque contentus omnia custodita
ac recondita habet sicuti arca. Quam ob causam "parcus" quasi "pararcus"
est nominatus."
III. Tum Favorinus, ubi haec audivit: "superstitiose" inquit "et nimis
moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem
vocabuli Gavius iste Bassus, quam enarravit.
IV. Nam si licet res dicere commenticias, cur non probabilius videatur, ut
accipiamus "parcum" ob eam causam dictum, quod pecuniam consumi atque
inpendi arceat et prohibeat quasi "pecuniarcus"?
V. Quin potius," inquit "quod simplicius veriusque est, id dicimus?
"Parcus" enim neque ab arca neque ab arcendo, sed ab eo, quod est "parum"
et "parvum", denominatus est."
|