|
[ 1, 2, 3, 4, 5,
6, 7, 8, 9, 10,
11, 12, 13, 14, 15,
16, 17, 18, 19, 20 ]
Liber IV
I. Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus
in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum, quibus verbis "penus"
a Q. Scaevola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est.
I. In vestibulo aedium Palatinarum omnium fere ordinum multitudo
opperientes salutationem Caesaris constiterant; atque ibi in circulo
doctorum hominum Favorino philosopho praesente ostentabat quispiam
grammaticae rei ditior scholica quaedam nugalia de generibus et casibus
vocabulorum disserens cum arduis superciliis vocisque et vultus gravitate
composita tamquam interpres et arbiter Sibyllae oraculorum.
II. Tum aspiciens ad Favorinum, quamquam ei nondum etiam satis notus esset:
""penus" quoque" inquit "variis generibus dictum et varie declinatum est.
Nam et "hoc penus" et "haec penus" et "huius peni" et "penoris" veteres
dictaverunt;
III. "mundum" quoque muliebrem Lucilius in satirarum XVI non virili
genere, ut ceteri, sed neutro appellavit his verbis:
legavit quidam uxori mundum omne penumque.
Atqui quid mundum, quid non? quis dividet istuc?"
IV. Atque horum omnium et testimoniis et exemplis constrepebat; cumque
nimis odiose blatiret, intercessit placide Favorinus et "amabo," inquit
"magister, quicquid est nomen tibi, abunde multa docuisti, quae quidem
ignorabamus et scire haud sane postulabamus.
V. Quid enim refert mea eiusque, quicum loquor, quo genere "penum" dicam
aut in quas extremas litteras declinem, si nemo id non nimis barbare
fecerimus?
VI. sed hoc plane indigeo discere, quid sit "penus" et qua fini id
vocabulum dicatur, ne rem cotidiani usus, tamquam qui in venalibus Latine
loqui coeptant, alia quam oportet voce appellem."
VII. "Quaeris" inquit "rem minime obscuram. Quis adeo ignorat "penum" esse
vinum et triticum et oleum et lentim et fabam atque huiuscemodi cetera?"
VIII. "Etiamne" inquit Favorinus "milium et panicum et glans et hordeum
"penus" est? sunt enim propemodum haec quoque eiusdemmodi";
IX. cumque ille reticens haereret, "nolo" inquit "hoc iam labores, an ista,
quae dixi, "penus" appelletur. Sed potesne mihi non speciem aliquam de penu
dicere, sed definire genere proposito et differentiis adpositis, quid sit
"penus"?" "Quod" inquit "genus et quas differentias dicas, non hercle
intellego."
X. "Rem" inquit Favorinus "plane dictam postulas, quod difficillimum est,
dici planius; nam hoc quidem pervolgatum est definitionem omnem ex genere
et differentia consistere.
XI. Sed si me tibi praemandere, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque
honoris tui habendi gratia."
XII. Ac deinde ita exorsus est: "Si" inquit "ego te nunc rogem, ut mihi
dicas et quasi circumscribas verbis, cuiusmodi "homo" sit, non, opinor,
respondeas hominem esse te atque me. Hoc enim, quis homo sit, ostendere
est, non, quid homo sit, dicere. Sed si, inquam, peterem, ut ipsum illud,
quod homo est, definires, tum profecto mihi diceres hominem esse animal
mortale rationis et scientiae capiens vel quo alio modo diceres, ut eum a
ceteris omnibus separares. Proinde igitur nunc te rogo, ut, quid sit
"penus", dicas, non ut aliquid ex penu nomines."
XIII. Tum ille ostentator voce iam molli atque demissa: "philosophias"
inquit "ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro, an hordeum ex
"penu" sit aut quibus verbis "penus" definiatur, non ea re litteras quoque
alias nescio."
XIV. "Scire," inquit ridens iam Favorinus "quid "penus" sit, non ex nostra
magis est philosophia quam ex grammatica tua.
XV. Meministi enim, credo, quaeri solitum, quid Vergilius dixerit, "penum
struere" vel "longam" vel "longo ordine"; utrumque enim profecto scis legi
solitum.
XVI. Sed ut faciam te aequiore animo ut sis, ne illi quidem veteres iuris
magistri, qui "sapientes" appellati sunt, definisse satis recte
existimantur, quid sit "penus".
XVII. Nam Quintum Scaevolam ad demonstrandam penum his verbis usum audio:
""Penus" est", inquit "quod esculentum aut posculentum est, quod ipsius
patrisfamilias aut matris familias aut liberum patrisfamilias aut
familiae eius, quae circum eos aut liberos eius est et opus non facit,
causa paratum est. ..., ut Mucius ait, "penus" videri debet. Nam quae ad
edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur,
"penus" non sunt; sed ea potius, quae huiusce generis longae usionis gratia
contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu est, sed intus et
penitus habeatur, "penus" dicta est."
XVIII. Haec ego," inquit "cum philosophiae me dedissem, non insuper tamen
habui discere; quoniam civibus Romanis Latine loquentibus rem non suo
vocabulo demonstrare non minus turpe est, quam hominem non suo nomine
appellare."
XIX. Sic Favorinus sermones id genus communes a rebus parvis et frigidis
abducebat ad ea, quae magis utile esset audire ac discere, non allata
extrinsecus, non per ostentationem, sed indidem nata acceptaque.
XX. Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putavi Servium Sulpicium in
reprehensis Scaevolae capitibus scripsisse Cato Aelio placuisse, non quae
esui et potui forent, sed thus quoque et cereos in penu esse, quod esset
eius ferme rei causa comparatum.
XXI. Masurius autem Sabinus in iuris civilis secundo etiam, quod iumentorum
causa apparatum esset, quibus dominus uteretur, penori attributum dicit.
XXII. Ligna quoque et virgas et carbones, quibus conficeretur penus,
quibusdam ait videri esse in penu.
XXIII. Ex his autem, quae promercalia et usaria isdem in locis essent,
esse ea sola penoris putat, quae satis sint usu annuo.
II. Morbus et vitium quid differat; et quam vim habeant vocabula ista in edicto
aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint;
diversaeque super ea re sententiae.
I. In edicto aedilium curulium, qua parte de mancipiis vendundis cautum
est, scriptum sic fuit: "Titulus servorum singulorum scriptus sit curato
ita, ut intellegi recte possit, quid morbi vitiive cuique sit, quis
fugitivus errove sit noxave solutus non sit."
II. Propterea quaesierunt iureconsulti veteres, quod "mancipium morbosum"
quodve "vitiosum" recte diceretur quantumque "morbus" a "vitio" differret.
III. Caelius Sabinus in libro, quem de edicto aedilium curulium composuit,
Labeonem refert, quid esset "morbus", hisce verbis definisse: "Morbus est
habitus cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius facit deteriorem."
IV. Sed "morbum" alias in toto corpore accidere dicit, alias in parte
corporis. Totius corporis "morbum" esse, veluti sit pthisis aut febris,
partis autem, veluti sit caecitas aut pedis debilitas.
V. "Balbus autem" inquit "et atypus vitiosi magis quam morbosi sunt, et
equus mordax aut calcitro vitiosus, non morbosus est. Sed cui morbus est,
idem etiam vitiosus est. Neque id tamen contra fit; potest enim qui
vitiosus est non morbosus esse. Quamobrem, cum de homine morboso agetur,
aeque" inquit "ita dicetur: "quanto ob id vitium minoris erit"."
VI. De eunucho quidem quaesitum est, an contra edictum aedilium videretur
venundatus, si ignorasset emptor eum eunuchum esse.
VII. Labeonem respondisse aiunt redhiberi posse quasi morbosum;
VIII. sues etiam feminae si sterilae essent et venum issent, ex edicto
aedilium posse agi Labeonem scripsisse.
IX. De sterila autem muliere, si nativa sterilitate sit, Trebatium contra
Labeonem respondisse dicunt.
X. Nam cum redhiberi eam Labeo quasi minus sanam putasset, negasse aiunt
Trebatium ex edicto agi posse, si ea mulier a principio genitali
sterilitate esset. At si valitudo eius offendisset exque ea vitium factum
esset, ut concipere fetus non posset, tum sanam non videri et esse in causa
redhibitionis.
XI. De myope quoque, qui "luscitiosus" Latine appellatur, dissensum est;
alii enim redhiberi omnimodo debere, alii contra, nisi id vitium morbo
contractum esset.
XII. Eum vero, cui dens deesset, Servius redhiberi posse respondit, Labeo
in causa esse redhibendi negavit: "nam et magna" inquit "pars dente aliquo
carent, neque eo magis plerique homines morbosi sunt, et absurdum admodum
est dicere non sanos nasci homines, quoniam cum infantibus non simul dentes
gignuntur."
XIII. Non praetereundum est id quoque in libris veterum iurisperitorum
scriptum esse "morbum" et "vitium" distare, quod "vitium" perpetuum,
"morbus" cum accessu decessuque sit.
XIV. Sed hoc si ita est, neque caecus neque eunuchus morbosus est contra
Labeonis, quam supra dixi, sententiam.
XV. Verba Masuri Sabini apposui ex libro iuris civilis secundo: "Furiosus
mutusve cuive quod membrum lacerum laesumve est aut obest, quo ipse minus
aptus sit, morbosi sunt. Qui natura longe minus videt tam sanus est quam
qui tardius currit."
III. Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Carvilianum
divortium; atque inibi, quid sit proprie "paelex", quaeque eius vocabuli
ratio sit.
I. Memoriae traditum est quingentis fere annis post Romam conditam nullas
rei uxoriae neque actiones neque cautiones in urbe Roma aut in Latio
fuisse, quoniam profecto nihil desiderabantur nullis etiamtunc matrimoniis
divertentibus.
II. Servius quoque Sulpicius in libro quem composuit de dotibus tum primum
cautiones rei uxoriae necessarias esse visas scripsit, cum Spurius
Carvilius, cui Ruga cognomentum fuit, vir nobilis, divortium cum uxore
fecit, quia liberi ex ea corporis vitio non gignerentur, anno urbis
conditae quingentesimo vicesimo tertio M. Atilio P. Valerio consulibus.
Atque is Carvilius traditur uxorem, quam dimisit, egregie dilexisse
carissimamque morum eius gratia habuisse, set iurisiurandi religionem animo
atque amori praevertisse, quod iurare a censoribus coactus erat uxorem se
liberum quaerundum gratia habiturum.
III. "Paelicem" autem appellatam probrosamque habitam, quae iuncta
consuetaque esset cum eo, in cuius manu mancipioque alia matrimonii causa
foret, hac antiquissima lege ostenditur, quam Numae regis fuisse accepimus:
"Paelex aedem Iunonis ne tangito; si tangit, Iunoni crinibus demissis agnum
feminam caedito."
"Paelex" autem quasi pallax, id est quasi pallakis. Vt pleraque alia, ita
hoc quoque vocabulum de Graeco flexum est.
IV. Quid Servius Sulpicius in libro, qui est de dotibus, scripserit de iure
atque more veterum sponsaliorum.
I. Sponsalia in ea parte Italiae, quae Latium appellatur, hoc more atque
iure solita fieri scripsit Servius Sulpicius in libro, quem scripsit de
dotibus:
II. "Qui uxorem" inquit "ducturus erat, ab eo, unde ducenda erat,
stipulabatur eam in matrimonium datum ... iri; qui ducturus erat, itidem
spondebat. Is contractus stipulationum sponsionumque dicebatur "sponsalia".
Tunc, quae promissa erat, "sponsa" appellabatur, qui spoponderat ducturum,
"sponsus". Sed si post eas stipulationis uxor non dabatur aut non
ducebatur, qui stipulabatur, ex sponsu agebat. Iudices cognoscebant. Iudex
quamobrem data acceptave non esset uxor quaerebat. Si nihil iustae causae
videbatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat eam uxorem
accipi aut dari, eum, qui spoponderat, ei qui stipulatus erat,
condemnabat."
III. Hoc ius sponsaliorum observatum dicit Servius ad id tempus, quo
civitas universo Latio lege Iulia data est.
IV. Haec eadem Neratius scripsit in libro quem de nuptiis composuit.
V. Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam rem
versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: "Malum consilium
consultori pessimum est".
I. Statua Romae in comitio posita Horatii Coclitis, fortissimi viri, de
caelo tacta est.
II. Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti inimico atque
hostili in populum Romanum animo instituerant eam rem contrariis
religionibus procurare atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum
perperam transponi,
III. quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret.
IV. Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et,
cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque eam statuam,
proinde ut verae rationes post compertae monebant, in locum editum
subducendam atque ita in area Volcani sublimiore loco statuendam; ex quo
res bene et prospere populo Romano cessit.
V. Tum igitur, quod in Etruscos aruspices male consulentis
animadversum vindicatumque fuerat, versus hic scite factus
cantatusque esse a pueris urbe tota fertur:
malum consilium consultori pessimum est.
VI. Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta
est in annalibus maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro
primo rerum memoria dignarum.
VII. Videtur autem versus hic de Graeco illo Hesiodi versu expressus:
he de kake boule toi bouleusanti kakiste.
VI. Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus
expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum,
quid sint "hostiae succidaneae", quid item "porca praecidanea"; et quod
Capito Ateius ferias quasdam "praecidaneas" appellavit.
I. Vt terram movisse nuntiari solet eaque res procuratur, ita in veteribus
memoriis scriptum legimus nuntiatum esse senatui in sacrario in regia
hastas Martias movisse.
II. Eius rei causa senatusconsultum factum est M. Antonio A. Postumio
consulibus, eiusque exemplum hoc est: "Quod C. Iulius L. filius pontifex
nuntiavit in sacrario in regia hastas Martias movisse, de ea re ita
censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti
procuraret et ceteris dis, quibus videretur, lactantibus. Ibus uti
procurasset, satis habendum censuerunt. Si quid succidaneis opus esset,
robiis succideret."
III. Quod "succidaneas" hostias senatus appellavit, quaeri solet, quid
verbum id significet. In Plauti quoque comoedia, quae Epidicus inscripta
est, super eodem ipso verbo requiri audio in his versibus:
IV. men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam,
ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?
V. "Succidaneae" autem "hostiae" dicuntur "ae" littera per morem compositi
vocabuli in "i" litteram mutata quasi "succaedaneae", appellatae,
quoniam, si primis hostiis litatum non erat, aliae post easdem ductae
hostiae caedebantur;
VI. quae quia prioribus iam caesis luendi piaculi gratia subdebantur et
succidebantur, "succidaneae" nominatae "i" littera scilicet tractim
pronuntiata; audio enim quosdam eam litteram in hac voce barbare corripere.
VII. Eadem autem ratione verbi "praecidaneae" quoque hostiae dicuntur, quae
ante sacrificia sollemnia pridie caeduntur.
VIII. "Porca" etiam "praecidanea" appellata, quam piaculi gratia ante
fruges novas captas immolare Cereri mos fuit, si qui familiam funestam aut
non purgaverant aut aliter eam rem, quam oportuerat, procuraverant.
IX. Sed porcam et hostias quasdam "praecidaneas", sicuti dixi, appellari
volgo notum est, ferias "praecidaneas" dici id, opinor, a volgo remotum
est.
X. Propterea verba Atei Capitonis ex quinto librorum, quos de pontificio
iure composuit, scripsi: "Tib. Coruncanio pontifici maximo feriae
praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt. Collegium decrevit non
habendum religioni, quin eo die feriae praecidaneae essent."
VII. De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu
nominum quorundam Poenicorum.
I. Valerius Probus grammaticus inter suam aetatem praestanti scientia fuit.
II. Is "Hannibalem" et "Hasdrubalem" et "Hamilcarem" ita pronuntiabat, ut
paenultimam circumflecteret, et est epistula eius scripta ad Marcellum, in
qua Plautum et Ennium multosque alios veteres eo modo pronuntiasse
affirmat,
III. solius tamen Ennii versum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur.
IV. Eum versum quadrato numero factum subiecimus, in quo, nisi tertia
syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur, numerus clausurus est.
Versus Ennii, quem dixit, ita est:
V. quaque propter Hannibalis copias considerat.
VIII. Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem cum odisset
inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit.
I. Fabricius Luscinus magna gloria vir magnisque rebus gestis fuit.
II. P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus
militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et avaritia
acri erat.
III. Hunc Fabricius non probabat neque amico utebatur osusque eum morum
causa fuit.
IV. Sed cum in temporibus rei difficillimis consules creandi forent et is
Rufinus peteret consulatum competitoresque eius essent inbelles quidam et
futtiles, summa ope adnixus est Fabricius, uti Rufino consulatus
deferretur.
V. Eam rem plerisque admirantibus, quod hominem avarum, cui esset
inimicissimus,
VI. creari consulem vellet, "malo," inquit "civis me compilet, quam
hostis vendat".
VII. Hunc Rufinum postea bis consulatu et dictatura functum censor
Fabricius senatu movit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti
facti haberet.
VIII. Id autem, quod supra scripsi Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in
pleraque historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis a Fabricio,
sed ipsi Rufino gratias agenti, quod ope eius designatus esset, dictum
esse refert in libro secundo de oratore.
IX. Quid significet proprie "religiosus"; et in quae diverticula significatio
istius vocabuli flexa sit; et verba Nigidii Figuli ex commentariis eius
super ea re sumpta.
I. Nigidius Figulus, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus,
in undecimo commentariorum grammaticorum versum ex antiquo carmine refert
memoria hercle dignum:
religentem esse oportet, religiosus ne fuas,
cuius autem id carmen sit, non scribit.
II. Atque in eodem loco Nigidius: "Hoc" inquit "inclinamentum semper
huiuscemodi verborum, ut "vinosus", "mulierosus", "religiosus", significat
copiam quandam inmodicam rei, super qua dicitur. Quocirca "religiosus" is
appellabatur, qui nimia et superstitiosa religione sese alligaverat, eaque
res vitio assignabatur."
III. Sed praeter ista, quae Nigidius dicit, alio quodam diverticulo
significationis "religiosus" pro casto atque observanti cohibentique sese
certis legibus finibusque dici coeptus.
IV. Simili autem modo illa quoque vocabula ab eadem profecta origine
diversum significare videntur: "religiosi dies" et "religiosa delubra".
V. "Religiosi" enim "dies" dicuntur tristi omine infames inpeditique, in
quibus et res divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum
est, quos multitudo imperitorum prave et perperam "nefastos" appellat.
VI. Itaque M. Cicero in libro epistularum nono ad Atticum "maiores" inquit
"nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae,
quod hoc malum ex illo. Itaque alter religiosus etiamnunc dies, alter in
volgus ignotus".
VII. Idem tamen M. Tullius in oratione de accusatore constituendo
"religiosa delubra" dicit non ominosa nec tristia, sed maiestatis
venerationisque plena.
VIII. Masurius autem Sabinus in commentariis, quos de indigenis composuit:
""religiosum"" inquit "est, quod propter sanctitatem aliquam remotum ac
sepositum a nobis est; verbum a "relinquendo" dictum, tamquam "caerimoniae"
a "carendo"."
IX. Secundum hanc Sabini interpretationem templa quidem ac delubra, quae
non volgo ac temere, sed cum castitate caerimoniaque adeundum, et reverenda
et reformidanda sunt magis quam involganda:
X. sed dies "religiosi" dicti,
[XI.] quos ex contraria causa propter ominis diritatem relinquimus.
XII. Quod si, ut ait Nigidius, omnia istiusmodi inclinamenta nimium ac
praeter modum significant et idcirco in culpas cadunt, ut "vinosus",
"mulierosus", "morosus", "verbosus", "famosus", cur "ingeniosus" et
"formosus" et "officiosus", quae pariter ab ingenio et forma et officio
inclinata sunt, cur etiam "disciplinosus", "consiliosus", "victoriosus",
quae M. Cato ita figuravit, cur item "facundiosa", quod Sempronius Asellio
XIII rerum gestarum ita scripsit: "facta sua spectare oportere, non dicta,
si minus facundiosa essent", cur, inquam, ista omnia numquam in culpam, sed
in laudem dicuntur, quamquam haec item incrementum sui nimium demonstrent?
an propterea quia illis quidem, quae supra posui, adhibendus est modus
quidam necessarius?
XIII. Nam et gratia, si nimia atque inmodica, et mores, si multi atque
varii, et verba, si perpetua atque infinita et obtundentia, et fama, si
magna et inquieta et invidiosast, neque laudabilia neque utilia sunt;
XIV. ingenium autem et officium et forma et disciplina et consilium et
victoria et facundia sicut ipsae virtutum amplitudines nullis finibus
cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto
laudatiora sunt.
X. Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumque in
senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis diem dicendo eximentis.
I. Ante legem, quae nunc de senatu habendo observatur, ordo rogandi
sententias varius fuit.
II. Alias primus rogabatur, qui princeps a censoribus in senatum lectus
fuerat, alias, qui designati consules erant;
III. quidam e consulibus studio aut necessitudine aliqua adducti, quem is
visum erat, honoris gratia extra ordinem sententiam primum rogabant.
IV. Observatum tamen est, cum extra ordinem fieret, ne quis quemquam ex
alio quam ex consulari loco sententiam primum rogaret.
V. C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra
ordinem rogasse sententiam dicitur. Ex his quattuor principem rogabat M.
Crassum; sed postquam filiam Cn. Pompeio desponderat, primum coeperat
Pompeium rogare.
VI. Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis
libertus, refert itaque se ex patrono suo audisse scribit.
VII. Id ipsum Capito Ateius in libro, quem de officio senatorio composuit,
scriptum reliquit.
VIII. In eodem libro Capitonis id quoque scriptum est: "C." inquit "Caesar
consul M. Catonem sententiam rogavit. Cato rem, quae consulebatur, quoniam
non e republica videbatur, perfici nolebat. Eius rei ducendae gratia longa
oratione utebatur eximebatque dicendo diem. Erat enim ius senatori, ut
sententiam rogatus diceret ante quicquid vellet aliae rei et quoad vellet.
Caesar consul viatorem vocavit eumque, cum finem non faceret, prendi
loquentem et in carcerem duci iussit. Senatus consurrexit et prosequebatur
Catonem in carcerem. Hac" inquit "invidia facta Caesar destitit et mitti
Catonem iussit."
XI. Quae qualiaque sint, quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora
memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem
Pythagora scripserit.
I. Opinio vetus falsa occupavit et convaluit Pythagoram philosophum non
esitavisse ex animalibus item abstinuisse fabulo, quem Graeci kyamon
appellant.
II. Ex hac opinione Callimachus poeta scripsit:
kai kyamon apo cheiras echein aniontos edestou
kago, Pythagoras hos ekeleve, lego.
III. Ex eadem item opinione M. Cicero in libro de divinatione primo haec
verba posuit: "Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus
affectis, ut nihil sit, quod errorem animis perturbationemque afferat. Ex
quo etiam Pythagoreis interdictum putatur, ne faba vescerentur, quae res
habet inflationem magnam tranquillitatem mentis quaerentibus contrariam."
IV. Haec quidem M. Cicero. Sed Aristoxenus musicus, vir litterarum veterum
diligentissimus, Aristoteli philosophi auditor, in libro, quem de Pythagora
reliquit, nullo saepius legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam
is cibus et subduceret sensim alvum et levigaret.
V. Verba ipsa Aristoxeni subscripsi: Pythagoras de ton osprion malista ton
kyamon edokimasen; leiantikon te gar einai kai diachoretikon; dio kai
malista kechretai autoi.
VI. Porculis quoque minusculis et haedis tenerioribus victitasse idem
Aristoxenus refert.
VII. Quem rem videtur cognovisse e Xenophilo Pythagorico, familiari suo, et
ex quibusdam aliis natu maioribus, qui ab aetate Pythagorae ...
VIII. Ac de animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quae Pythagorizousa
inscribitur, docet.
IX. Videtur autem de kyamoi non esitato causam erroris fuisse, quia in
Empedocli carmine, qui disciplinas Pythagorae secutus est, versus hic
invenitur:
deiloi, pandeiloi, kyamon apo cheiras echesthai.
X. Opinati enim sunt plerique kyamous legumentum dici, ut a vulgo dicitur.
Sed qui diligentius scitiusque carmina Empedocli arbitrati sunt, kyamous
hoc in loco testiculos significare dicunt, eosque more Pythagorae operte
atque symbolice kyamous appellatos, quod sint aitioi tou kyein et geniturae
humanae vim praebeant; idcircoque Empedoclen versu isto non a fabulo
edendo, sed a rei veneriae proluvio voluisse homines deducere.
XI. Plutarchus quoque, homo in disciplinis gravi auctoritate, in primo
librorum, quos de Homero composuit, Aristotelem philosophum scripsit eadem
ipsa de Pythagoricis scripsisse, quod non abstinuerint edundis animalibus,
nisi pauca carne quadam.
XII. Verba ipsa Plutarchi, quoniam res inopinata est, subscripsi:
Aristoteles de metras kai kardias kai akalephes kai toiouton tinon allon
apechesthai phesin tous Pythagorikous, chresthai de tois allois.
XIII. Akalephe autem est animal marinum, quod "urtica" appellatur. Sed et
piscibus mullis abstinere Pythagoricos Plutarchus in Symposiacis dicit.
XIV. Pythagoram vero ipsum sicuti celebre est Euphorbum primo fuisse
dictasse, ita haec remotiora sunt his, quae Clearchus et Dicaearchus
memoriae tradiderunt, fuisse eum postea Pyrrum, deinde Aethaliden, deinde
feminam pulcra facie meretricem, cui nomen fuerat Alco.
XII. Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria
dignae.
I. Si quis agrum suum passus fuerat sordescere eumque indiligenter curabat
ac neque araverat neque purgaverat, sive quis arborem suam vineamque
habuerat derelictui, non id sine poena fuit, sed erat opus censorium,
censoresque aerarium faciebant.
II. Item, quis eques Romanus equum habere gracilentum aut parum nitidum
visus erat, "inpolitiae" notabatur; id verbum significat, quasi tu dicas
"incuriae".
III. Cuius rei utriusque auctoritates sunt, et M. Cato id saepenumero
adtestatus est.
XIII. Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi
possunt.
I. Creditum hoc a plerisque esse et memoriae mandatum, ischia cum maxime
doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat,
II. minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti scriptum inveni.
III. Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque adhibitum mederi
refert etiam Democriti liber, qui inscribitur ..., in quo docet plurimis
hominum morbidis medicinae fuisse incentiones tibiarum.
IV. Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea
vitiis quoque aut medellis animorum et corporum.
XIV. Narratur historia de Hostilio Mancino aedilium et Manilia meretrice;
verbaque decreti tribunorum, ad quos a Manilia provocatum est.
I. Cum librum IX Atei Capitonis coniectaneorum legeremus, qui inscriptus
est de iudiciis publicis, decretum tribunorum visum est gravitatis antiquae
plenum.
II. Propterea id meminimus, idque ob hanc causam et in hanc sententiam
scriptum est : Aulus Hostilius Mancinus aedilis curulis fuit.
III. Is Maniliae meretrici diem ad populum dixit, quod e tabulato eius
noctu lapide ictus esset, vulnusque ex eo lapide ostendebat.
IV. Manilia ad tribunos plebi provocavit.
V. Apud eos dixit comessatorem Mancinum ad aedes suas venisse; eum sibi
recipere non fuisse e re sua, sed cum vi inrumperet, lapidibus depulsum.
VI. Tribuni decreverunt aedilem ex eo loco iure deiectum, quo eum venire
cum corollario non decuisset; propterea, ne cum populo aedilis ageret,
intercesserunt.
XV. Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum
insectatione maligni reprehenderint.
I. Elegantia orationis Sallustii verborumque fingendi et novandi studium
cum multa prorsus invidia fuit, multique non mediocri ingenio viri conati
sunt reprehendere pleraque et obtrectare. In quibus plura inscite aut
maligne vellicant. Nonnulla tamen videri possunt non indigna reprehensione;
quale illud in Catilinae historia repertum est, quod habeat eam speciem
quasi parum adtente dictum. Verba Sallustii haec sunt:
II. "Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et
auctorem rerum, tamen inprimis arduum videtur res gestas scribere: primum,
quod facta dictis exaequanda sunt; dein, quia plerique, quae delicta
reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant. Vbi de magna virtute
atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo
animo accipit; supra, veluti ficta, pro falsis ducit."
III. "Proposuit" inquiunt "dicturum causas, quamobrem videatur esse arduum
res gestas scribere; atque ibi cum primam causam dixerit, dein non alteram
causam, sed querellas dicit.
IV. Non enim causa videri debet, cur historiae opus arduum sit, quod hi,
qui legunt, aut inique interpretantur quae scripta sunt, aut vera esse non
credunt."
V. Obnoxiam quippe et obiectam falsis existimationibus eam rem dicendam
aiunt quam "arduam"; quia, quod est arduum, sui operis difficultate est
arduum, non opinionis alienae erroribus.
VI. Haec illi malivoli reprehensores dicunt. Sed "arduum" Sallustius non
pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit, quod Graeci chalepon
appellant, quod est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et
intractabile. Quorum verborum significatio a sententia Sallustii supra
scripta non abhorret.
XVI. De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis
consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum
relata.
I. M. Varronem et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus
non aliter elocutos esse et scripsisse, quam "senatuis" et "domuis" et
"fluctuis", qui est patrius casus ab eo, quod est "senatus", "domus",
"fluctus"; huic "senatui", "domui", "fluctui" ceteraque is consimilia
pariter dixisse.
II. Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est:
eius anuis causa, opinor, quae est emortua.
III. Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam
firmare voluerunt, quod omnis dativus singularis "i" littera finitus, si
non similis est genetivi singularis, "s" littera addita genetivum
singularem facit, ut "patri patris", "duci ducis", "caedi caedis".
IV. "Cum igitur" inquiunt "in casu dandi "huic senatui" dicamus, genetivus
ex eo singularis "senatuis" est, non "senatus"."
V. Set non omnes concedunt in casu dativo "senatui" magis dicendum quam
"senatu".
VI. Sicuti Lucilius in eodem casu "victu" et "anu" dicit, non "victui" nec
"anui", in hisce versibus:
quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto
et alio in loco:
"anu noceo" inquit.
VII. Vergilius quoque in casu dandi "aspectu" dicit, non "aspectui":
teque aspectu ne subtrahe nostro
et in georgicis:
quod nec concubitu indulgent.
VIII. C. etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone:
"unius" inquit "arrogantiae, superbiae dominatuque." Item in Dolabellam
actionis I. lib. I.: "Isti, quorum in aedibus fanisque posita et honori
erant et ornatu."
IX. In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine "i" littera dicenda
censet.
XVII. De natura quarundam particularum, quae praepositae verbis intendi atque
produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis
disceptatum.
I. Lucilii ex XI. versus sunt:
Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus
lustrum illo censore malum infelixque fuisse.
"Obiciebat" "o" littera producta multos legere audio, idque eo facere
dicunt, ut ratio numeri salva sit.
II. Idem infra:
conicere in versus dictum praeconis volebam Grani.
In hac quoque primi verbi praepositione "o" ob eandem causam producunt.
III. Item XV:
subicit huic humilem et suffercitus posteriorem,
"subicit" "u" littera longa legunt, quia primam syllabam brevem esse in
versu heroico non convenit.
IV. Item apud Plautum in Epidico "con" syllabam productam pronuntiant:
age nunciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice.
V. Apud Vergilium quoque "subicit" verbum produci a plerisque audio:
etiam Parnasia laurus
parva sub ingenti matris se subicit umbra.
VI. Sed neque "ob" neque "sub" praepositio producendi habet naturam, neque
item "con", nisi cum eae litterae secuntur, quae in verbis "constituit"
et "confecit" secundum eam primae sunt, vel cum eliditur ex ea "n"
littera, sicut Sallustius: "faenoribus" inquit "copertus."
VII. In his autem, quae supra posui, et metrum esse integrum potest et
praepositiones istae possunt non barbare protendi; secunda enim littera in
his verbis per duo "i", non per unum scribenda est.
VIII. Nam verbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, non
est "icio", sed "iacio", et praeteritum non "icit" facit, sed "iecit". Id
ubi compositum est, "a" littera in "i" mutatur, sicuti fit in verbis
"insilio" et "incipio", atque ita vim consonantis capit, et idcirco ea
syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam brevem esse
non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in versu
et ratio in pronuntiatu manet.
IX. Haec, quae diximus, eo etiam conducunt, ut, quod apud Vergilium in
sexto positum invenimus:
eripe me his, invicte, malis aut tu mihi terram inice,
sic esse "iniice", ut supra dixi, et scribendum et legendum sciamus, nisi
quis tam indocilis est, ut in hoc quoque verbo "in" praepositionem metri
gratia protendat.
X. Quaerimus igitur, in "obicibus" "o" littera qua ratione intendatur, cum
id vocabulum factum sit a verbo "obiicio" et nequaquam simile sit, quod a
verbo "moveo" "motus" "o" littera longa dicitur.
XI. Equidem memini Sulpicium Apollinarem, virum praestanti litterarum
scientia, "obices" et "obicibus" "o" littera correpta dicere, in Vergilio
quoque sic eum legere:
qua vi maria alta tumescant
obicibus ruptis;
XII. sed ita, ut diximus, "i" litteram, quae in hoc vocabulo quoque
gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat.
XIII. Congruens igitur est, ut "subices" etiam, quod proinde ut "obices"
compositum est, "u" littera brevi dici oporteat.
XIV. Ennius in tragoedia, quae Achilles inscribitur, "subices" pro aere
alto ponit, qui caelo subiectus est, in his versibus:
per ego deum sublimas subices
humidas, unde oritur imber sonitu saevo et spiritu;
plerosque omnes tamen legere audias "u" littera producta.
XV. Id ipsum autem verbum M. Cato sub alia praepositione dicit in oratione,
quam de consulatu suo habuit: "ita nos" inquit "fert ventus ad primorem
Pyrenaeum, quo proicit in altum." Et Pacuvius item in Chryse:
Idae promunturium, cuius lingua in altum proicit.
XVIII. De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima.
I. Scipio Africanus antiquior quanta virtutum gloria praestiterit et quam
fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus,
plurimis rebus, quae dixit quaeque fecit, declaratum est.
II. Ex quibus sunt haec duo exempla eius fiduciae atque exsuperantiae
ingentis:
III. Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque
accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus
pax cum eo populi Romani nomine fieret et quaedam item alia crimini daret
indigna tali viro, tum Scipio pauca praefatus, quae dignitas vitae suae
atque gloria postulabat: "memoria," inquit "Quirites, repeto diem esse
hodiernum, quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio
vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi inspectabilem. Non
igitur simus adversum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc,
eamus hinc protinus Iovi optimo maximo gratulatum."
IV. Id cum dixisset, avertit et ire in Capitolium coepit.
V. Tum contio universa, quae ad sententiam de Scipione ferendam convenerat,
relicto tribuno Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius
cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est.
VI. Fertur etiam oratio, quae videtur habita eo die a Scipione, et qui
dicunt eam non veram, non eunt infitias, quin haec quidem verba fuerint,
quae dixi, Scipionis.
VII. Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam tribuni plebis a
M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi
desiderabant in senatu instantissime, ut pecuniae Antiochinae praedaeque in
eo bello captae rationem redderet;
VIII. fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea
provincia legatus.
IX. Ibi Scipio exsurgit et prolato e sinu togae libro rationes in eo
scriptas esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae;
X. illatum, ut palam recitaretur et ad aerarium deferretur.
XI. "Sed enim id iam non faciam" inquit "nec me ipse afficiam contumelia
eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit aegre
passus,
XII. quod, cui salus imperii ac reipublicae accepta ferri deberet, rationem
pecuniae praedaticiae posceretur.
XIX. Quid M. Varro in logistorico scripserit de moderando victu puerorum
inpubium.
I. Pueros inpubes conpertum est, si plurimo cibo nimioque somno uterentur,
hebetiores fieri ad veterni usque aut eluci tarditatem, corporaque eorum
inprocera fieri minusque adolescere.
II. Idem plerique alii medicorum philosophorumque et M. Varro in
logistorico scripsit, qui inscriptus est Catus aut de liberis educandis.
XX. Notati a censoribus, qui audientibus iis dixerant ioca quaedam
intempestiviter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat forte
apud eos oscitabundus.
I. Inter censorum severitates tria haec exempla in litteris sunt
castigatissimae disciplinae.
II. Vnum est huiuscemodi: Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum;
III. verba erant ita concepta: "Vt tu ex animi tui sententia uxorem habes?"
Qui iurabat, cavillator quidam et canicula et nimis ridicularius fuit.
IV. Is locum esse sibi ioci dicundi ratus, cum ita, uti mos erat, censor
dixisset "ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?",
V. "habeo equidem" inquit "uxorem, sed non hercle ex animi mei sententia."
VI. Tum censor eum, quod intempestive lascivisset, in aerarios rettulit
causamque hanc ioci scurrilis apud se dicti subscripsit.
VII. Altera severitas eiusdem sectae disciplinaeque est.
VIII. Deliberatum est de nota eius, qui ad censores ab amico advocatus est
et in iure stans clare nimis et sonore oscitavit atque inibi ut plecteretur
fuit, tamquam illud indicium esset vagi animi et alucinantis et fluxae
atque apertae securitatis.
IX. Sed cum ille deiurasset invitissimum sese ac repugnantem oscitatione
victum tenerique eo vitio, quod "oscedo" appellatur, tum notae iam
destinatae exemptus est.
X. Publius Scipio Africanus, Pauli filius, utramque historiam posuit in
oratione, quam dixit in censura, cum ad maiorum mores populum hortaretur.
XI. Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo memoriali severe factum:
"Censores" inquit "Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum
censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius
uberrimum et habitissimum viderunt et "cur" inquiunt "ita est, ut tu sis
quam equus curatior?" "Quoniam" inquit "ego me curo, equum Statius nihili
servos." Visum est parum esse reverens responsum, relatusque in aerarios,
ut mos est."
XII. "Statius" autem servile nomen fuit. Plerique apud veteres servi eo
nomine fuerunt.
XIII. Caecilius quoque ille comoediarum poeta inclutus servus fuit et
propterea nomen habuit "Statius". Sed postea versum est quasi in
cognomentum, appellatusque est "Caecilius Statius". |