|
Praefatio
I. ... iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis
quoque meis partae istiusmodi remissiones essent, quando animus
eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indulgerique
potuisset.
II. Vsi autem sumus ordine rerum fortuito, quem antea in excerpendo
feceramus. Nam proinde ut librum quemque in manus ceperam
seu Graecum seu Latinum vel quid memoratu dignum audieram,
ita quae libitum erat, cuius generis cumque erant, indistincte
atque promisce annotabam eaque mihi ad subsidium memoriae quasi
quoddam litterarum penus recondebam, ut, quando usus venisset aut
rei aut verbi, cuius me repens forte oblivio tenuisset, et libri,
ex quibus ea sumpseram, non adessent, facile inde nobis inventu
atque depromptu foret.
III. Facta igitur est in his quoque commentari is eadem rerum
disparilitas, quae fuit in illis annotationibus pristinis, quas
breviter et indigeste et incondite ex auditionibus lectionibusque
variis feceramus.
IV. Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti
dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi
sumus, idcirco eas inscripsimus noctium esse Atticarum nihil
imitati festivitates inscriptionum, quas plerique alii utriusque
linguae scriptores in id genus libris fecerunt.
V. Nam quia variam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam
conquisiverant, eo titulos quoque ad eam sententiam
exquisitissimos indiderunt.
VI. Namque alii Musarum inscripserunt, alii silvarum, ille peplon,
alius Amaltheias keras, alius keria, partim leimonas, quidam
lectionis suae, alius antiquarum lectionum atque alius antheron et
item alius heurematon.
VII. Sunt etiam, qui lychnous inscripserint, sunt item, qui
stromateis, sunt adeo, qui pandektas et Helikona et problemata et
encheiridia et paraxiphidas.
VIII. Est qui memoriales titulum fecerit, est qui pragmatika et
parerga et didaskalika, est item qui historiae naturalis, est qui
pantodapes historias, est praeterea qui pratum, est itidem qui
pankarpon est, qui topon scripserit;
IX. sunt item multi, qui coniectanea, neque item non sunt, qui
indices libris suis fecerint aut epistularum moralium aut
epistolicarum quaestionum aut confusarum et quaedam alia inscripta
nimis lepida multasque prorsum concinnitates redolentia.
X. Nos vero, ut captus noster est, incuriose et inmeditate ac
prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum
vigiliarum Atticas noctes inscripsimus tantum ceteris omnibus in
ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessimus in
cura et elegantia scriptionis.
XI. Sed ne consilium quidem in excerpendis notandisque rebus idem
mihi, quod plerisque illis, fuit. Namque illi omnes et eorum
maxime Graeci multa et varia lectitantes, in quas res cumque
inciderant, "alba" ut dicitur "linea" sine cura discriminis solam
copiam sectati converrebant, quibus in legendis ante animus senio
ac taedio languebit, quam unum alterumve reppererit, quod sit aut
voluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse.
XII. Ego vero, cum illud Ephesii viri summe nobilis verbum cordi
haberem, quod profecto ita est: polymathie noon ou didaskei, ipse
quidem volvendis transeundisque multis admodum voluminibus per
omnia semper negotiorum intervalla, in quibus furari otium potui,
exercitus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi,
quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae eruditionis
cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri facilique
compendio ducerent aut homines aliis iam vitae negotiis occupatos
a turpi certe agrestique rerum atque verborum imperitia vindicarent.
XIII. Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam
scrupulosa et anxia vel ex grammatica vel ex dialectica vel etiam
ex geometrica, quodque erunt item paucula remotiora super augurio
iure et pontificio, non oportet ea defugere quasi aut cognitu non
utilia aut perceptu difficilia. Non enim fecimus altos nimis et
obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et
quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae virum civiliter
eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at
quidem certe indecorum est.
XIV. Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tempus voluptasque
erit lucubratiunculas istas cognoscere, petitum impetratumque
volumus, ut in legendo, quae pridem scierint, non aspernentur
quasi nota involgataque.
XV. Nam ecquid tam remotum in litteris est, quin id tamen
complusculi sciant? et satis hoc blandum est non esse haec neque
in scholis decantata neque in commentariis protrita.
XVI. Quae porro nova sibi ignotaque offenderint, aequum esse puto,
ut sine vano obtrectatu considerent, an minutae istae admonitiones
et pauxillulae nequaquam tamen sint vel ad alendum studium vescae
vel ad oblectandum fovendumque animum frigidae, sed eius seminis
generisque sint, ex quo facile adolescant aut ingenia hominum
vegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut
sermo incorruptior aut delectatio in otio atque in ludo liberalior.
XVII. Quae autem parum plana videbuntur aut minus plena
instructaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis quam
admonendi gratia scripta existiment et quasi demonstratione
vestigiorum contenti persequantur ea post, si libebit, vel libris
repertis vel magistris.
XVIII. Quae vero putaverint reprehendenda, his, si audebunt,
succenseant, unde ea nos accepimus; sed enim, quae aliter apud
alium scripta legerint, ne iam statim temere obstrepant, sed et
rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi
quosque nos secuti sumus.
XIX. Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando,
percontando, scribendo, commentando numquam voluptates, numquam
labores ceperunt, nullas hoc genus vigilias vigilarunt neque ullis
inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque
elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant a
noctibus his procul atque alia sibi oblectamenta quaerant. Vetus
adagium est: nil cum fidibus graculost, nihil cum amaracino sui.
XX. Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum scaevitas
et invidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanae choro anapaesta
pauca et quam ille homo festivissimus fabulae suae spectandae
legem dedit, eandem ego commentariis his legendis dabo, ut ea ne
attingat neve adeat profestum et profanum volgus a ludo musico diversum.
XXI. Versus legis datae hi sunt:
euphemein chre kaxistasthai tois hemeteroisi choroisin,
hostis apeiros toionde logon e gnomei me katharevei
e gennaion orgia Mouson met'eiden met'echoreusen,
toutois audo, kauthis apaudo, kauthis to triton mal'apaudo
existasthai mystaisi chorois; hymeis d'anegeirete molpen
kai pannychidas tas hemeteras, hai teide prepousin heortei.
XXII. Volumina commentariorum ad hunc diem viginti iam facta sunt.
XXIII. Quantum autem vitae mihi deinceps deum voluntate erit
quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum
meorum dabitur otium, ea omnia subsiciva et subsecundaria tempora
ad colligendas huiusce modi memoriarum delectatiunculas conferam.
XXIV. Progredietur ergo numerus librorum diis bene iuvantibus cum
ipsius vitae, quantuli quomque fuerint, progressibus, neque
longiora mihi dari spatia vivendi volo, quam dum ero ad hanc
quoque facultatem scribendi commentandique idoneus.
XXV. Capita rerum, quae cuique commentario insunt, exposuimus hic
universa, ut iam statim declaretur, quid quo in libro quaeri
invenirique possit. |