|
Hygini Gromatici Constitutio <Limitum> |
|
||
|
This text comes from an unknown edition.
Inter omnes mensurarum ritus sive actus eminentissima
traditur limitum constitutio. Est enim illi origo
caelestis et perpetua continuatio, cum quadam latitudine[m]
recturae dividentibus ratio tractabilis, formarum
pulcher habitus, ipsorum etiam agrorum speciosa designatio.
constituti enim limites non sine mundi ratione,
quoniam decumani secundum solis decursum diriguntur,
kardines a poli axe. Vnde primum haec ratio mensurae
constituta ab Etruscorum haruspicum [vel auctorum
habet, quorum artificium] disciplina; quod illi orbem
terrarum in duas partes secundum solis cursum diviserunt,
dextram appellaverunt quae septentrioni subiacebat,
sinistram quae ad meridianum terrae esset, <ab oriente
ad> occasum, quod eo sol et luna spectaret; [2] alteram lineam
duxerunt a meridiano in septentrionem, et a media
ultra antica[m] citra postica[m] nominaverunt. Ex quo
haec constitutio liminibus templorum adscribitur. quinque tenent caelum zonae. Quarum una corusco Quinque ergo circulis haec nomina adsignant. Summum, frigidissimae partis finem, septentrionalem appellant; secundum ab eo solistitialem; ab hoc deinde qui medium polum dividit, aequinoctialem, quod in eum sol diei et noctis horas aequet. [17] Ab hoc deinde qui est aequinoctiali proximus, brumalem appellant: nam et solistitiali est ordinatus. Septentrionali deinde se<s>contrarium austrinalem appellant. Circulus autem zodiacus, cuius fines sol negatur excedere, ex circulo aequinoctiali ad brumalem per diagonum extenditur ita, ut meridianum circulum ex utraque parte medium secet. Per hunc sol, hoc est intra, ire fertur et orbem terrarum viginti et quattuor horis circumire. Harum ferunt XXIIII horarum iunctarum semper unum esse intervallum: nam increscendi aut decrescendi inter ipsas horas alternam esse mutationem. Hoc ipsum per umbrarum motus ostenditur. Nam cum sol orbem medium conscendit, umbras omnium rerum in hoc nostro tetartemorio meridiano axi facit ordinatas. Ab hoc enim exemplo sescontrariae partis, quae videtur eisdem horis inluminari, umbra describitur. Dubium fortasse esset de parallelo[n] nostri tetartemorii, si secundum zodiaci circuli cursum oceanus meridianus interveniret: [18] nam totius terrae quattuor partes mari dividuntur, nec ultra hominibus quartae partis ire permittitur. Sed quoniam oceanus meridianus subiacet circulo meridiano, quem zodiacus medium secat, apparet, inter aequinoctialem et meridianum circulum a media terra quidquid est in oriente, ultra cursum solis esse, quam regionem quidam sescontrariae partis appellant; et quidquid a media terra in occidente inter brumalem et meridianum circulum subiaceat, nostrae esse partis, si solis cursum sequamur; quoniam omnibus terris in hac parte in occidentem spectantibus umbras in dextrum emittit, exceptis illis quae sunt ab Aegypti fine usque ad oceanum, qua finit circulus aequinoctialis. Has terras ferunt inhabitare Arabas Indos et alias gentes. Apud hos in occidentem spectantibus umbrae in sinistrum emittuntur; ex quo apparet eos ultra solis cursum positos. Sicut ait Lucanus: invisum vobis, Arabes, venistis in orbem, umbras mirati nemorum non ire sinistras. [19] Nam et Aegypto medio die umbra consumitur. Ex hoc ibidem mediam terrae partem esse conprehendimus. Optimum est ergo umbram hora sexta deprehendere et ab ea limites inchoare, ut sint semper meridiano ordinati: sequitur deinde ut et orientis occidentisque linea huic normaliter conveniat. Primum scribemus circulum in loco plano in terra, et in puncto eius sciotherum ponemus, cuius umbra et intra circulum aliquando intret: certius est enim quam orientis et occidentis deprehendere. adtendemus quem ad modum a primo solis ortu umbra cohibeatur. Deinde cum ad circuli lineam pervenerit, notabimus eum circumferentiae locum. Similiter exeuntem umbram e circulo adtendemus, et circumferentiam notabimus. Notatis ergo duabus circuli partibus intrantis umbrae et exeuntis loco, rectam lineam a signo ad signum circumferentiae ducemus, et mediam notabimus. Per quem locum recta linea exire debebit a puncto circuli. Per quam lineam kardinem dirigemus, et ab ea normaliter in rectum decimanos emittemus: et ex quacumque eius lineae parte normaliter interverterimus, decimanum recte constituemus. [20] Est et alia ratio, qua tribus umbris conprehensis meridianum describamus. Loco plano gnomonem constituemus A B, et umbras eius qualescumque tres enotabimus CDE. Has umbras normaliter conprehendemus, quanta latitudine altera ab altera distent. Si ante meridiem constituemus, prima umbra erit longissima: si post meridiem, erit novissima. Has deinde umbras pro portione ad multipedam in tabula describemus, et sic in terra servabimus. Sit ergo gnomon AB, planitia B. Tollamus umbram maximam et in planitia notemus signo C: secundam similiter in planitia notemus signo D; sic et tertiam signo E; ut sint in basi pro portione longitudinis suae BE<B>D<B>C. Eiciamus hypotenusas ex C in A et ex D in A. Nunc puncto A et intervallo E circulum scribamus. Ordinatas deinde lineas basi, hoc est planitiae, eiciamus in cathetum ex praecisuris hypotenusarum et circumferentiae, ex F in G et ex I in K. Longissimam deinde lineam GF maximae umbrae inprimemus, et ab signo B notabimus GF; secundam lineam umbrae secundae, notabimus KI. Deinde ex signo F et I rectam lineam eiciemus; itemque ex CD, finibus umbrarum. Hae duae lineae altera alteram conpraecident signo T. Eiciemus deinde rectam lineam ex T et E; quae erit ortus et occasus. Ex hac in rectum rectam lineam eiciemus, hoc est normaliter: haec erit meridiano ordinata. Eisdem signis <t>et[rantem> ipsum constituemus, et intuebimur quattuor caeli partes, quibus limitum ordinatio hac ratione constituta omni tempore convenit. Si locus, in quo colonia constituitur, cultus erit, ex ipsa civitate maximum decimanum et kardinem incipiemus, ita si colonia ab solo constituetur. Decimanum m(aximum) autem et kardinem optimi mensores agere debebunt, idem et quintarios ad singula claudere, ne quis error operi fiat, quod post amplum actum emendare sine rubore difficile est. Quod si aut ferramenti vitium aut conspiciendi fuerit, vana contemplatio in uno quintario statim paret et tolerabilem habet emendationem. Subruncivi minus erroris habent periculum. Hos tamen aeque diligenter agere oportet, ne quam et hi recorrigendi moram praestent. Multi perpetuos limites egerunt et in illa operis perseveratione peccaverunt, sicut in veterum coloniarum finibus invenimus, frequentius in provinciis, ubi ferramento nisi ad interversuram non utuntur. Lineam autem per metas extendemus, et per eam ad perpendiculum cultellabimus. Actuarios palos suo quemque numero inscriptos inter centenos vicenos pedes defigemus, ut ad partitionem acceptarum mensura acta appareat. Limitibus secundum suam legem latitudines dabimus, et aperiri in perpetuum cogemus. Plurimum enim agentibus praestat acti limitis perpetua rectura: ex hoc deverti nisi per neglegentiam non potest. Cultis locis limitem sulcis optime servabimus. Prensis tamen in conspectu longinquo signis limitem agemus. Si vero in propinquo sint duo signa quae ex recta linea normaliter conspici possint, ut excussis longitudinibus longiorem lineam ad brevioris longitudinem signo posito aequemus, ex quo ad interversuram brevioris lineae rectam lineam iniungamus, quae sit duorum signorum conspectorum lineae ordinata, ferramento explicabimus. [21] Sit ergo forma conspectus ABCD. Nunc ex linea primum constituta, quae est inter B et D, conspiciamus signum quod est inter B et A. Prolato exiguum per rigorem ferramento normaliter paucas dictabimus metas ex signo E. Prolato iterum exiguum ferramento in signum F, signum conspiciemus ita ut rigorem ex E missum secet signum G, et quicumque numeri fuerint sic observabimus. Quomodo fuerit FE ad EG, si et FB tractabimus, erit longitudo conspectus inter B A. Eadem ratione et alteram partem conspiciemus. Quanto deinde longior fuerit, signo notabimus H, et ex hoc signo in B rectam lineam iniungemus, quae erit ordinata AC. Si limites post urbem constitutam inchoabimus, ex proximo decimanum maximum et kardinem incipiemus, eisque latitudinem secundum legem suam dabimus. Si propter locorum difficultatem prope urbem limites inchoari non poterint, tunc in ea regione, ubi adsignaturi erimus, decimanum maximum et kardinem [sic] constituemus sic, ut decimani ordinationem ortus et occasus teneant, kardines meridiani et septentrionis. Limitibus latitudines secundum legem et constitutionem divi Augusti debemus, decimano maximo pedes XL, kardini maximo pedes XX, actuariis [autem] limitibus omnibus decimanis [et] kardinibus pedes XII, subruncivis pedes VIII. [Limitibus omnibus] in mediis tetrantibus lapides defigemus ex saxo silice aut molari aut ne deteriore, politos, in rotundum crassos pedem, in terram ne minus habeant pedes II, supra terram sesquipedem. Inscribendi nobis una sit ratio. Hanc itaque ex omni opere certissimam eligamus, et hac potissimum utamur. Decimano maximo et kardine maximo omnes lapides in frontibus inscribamus, reliquos in lateribus clusaribus. [22] Omnes enim centuriae singulos angulos habent clusares. Incipiamus ergo ponere lapides a decimano maximo et kardine, inscriptione qua debet: DECIMANVS MAXIMVS. KARDO MAXIMVS: DECIMANVS MAXIMVS. KARDO TOTVS. Applicemus nunc singulas centurias maximo decimano sive kardini. Hae omnes quattuor ternos lapides iam positos habent: sequitur ut illis unus tantum clusaris angulus vacet, hoc est singuli; quibus debebit inscribi D.D.I V.K.I, et S.D.I V.K.I, et D.D.I K.K.I, et S.D.I K.K.I. Sic et in ceteris observare debebimus. his angulis lapides defigamus, quibus centuriarum appellationes [in] lateribus adscribemus ad terram deorsum versus. S.D.I V.K.I in ea parte lapidis inscribemus quae erit s.D.I, aeque ultra <k.> Primum. [Quod quoniam in latitudinem exponi in hac planitia non potest, inscripturam lapidi adplicabimus, qua[m] in re ipsa lapis habere debebit.] Sic et D.D.I V.K.I; sic et S.D.I K.K.I. [23] Quoniam ab uno umbilico in quattuor partes omnis centuriarum ordo conponitur, ab unius primae centuriae incremento omnes inscriptiones singulis angulis cluduntur: quidquid enim ultra primum kardinem nominatur, perseverat usque ad extremum finem ultra primum vocari. Sic et k(itra); similiter d(extra) aut s(inistra). Et cum d(ecumano) m(aximo) sive kardine[s] omnes lapides positi fuerint, per successionem singulis centuriis quartus lapis deerit, cui posito centuriae appellationem inscribere debemus. His deinde cum quartum lapidem posuerimus, sequenti loco centuriae quartus angulus tantum vacabit, quo numerus inscribatur ipsius. Ad summam omnes clusares angulos centuriarum lineis diagonalibus conprehendemus. sic et in toto opere exteriores anguli centurias cludunt ab inscriptione decimani maximi et kardinis maximi. Cum centurias omnes inscriptis lapidibus terminaverimus, illa quae rei publicae adsignabunt, quamvis limitibus haereant, privata terminatione circumibimus, et in forma ita ut erit ostendemus, SILVAS sive PASCVA PVBLICA sive utrumque. Quatenus erit, inscriptione replebimus, ut et in forma loci latitudinem rarior litterarum dispositio demonstret. Harum silvarum extremitatem per omnes angulos terminabimus. Eadem ratione terminabimus fundos exceptos sive concessos, et in forma sicut loca publica inscriptionibus demonstrabimus. Concessos fundos aeque similiter ostendemus, ut FVNDVS SEIANVS CONCESSVS LVCIO MANILIO SEI FILIO. In adsignationibus enim divi Augusti diversas habent condiciones fundi excepti et concessi. Excepti sunt fundi bene meritorum, ut in totum privati iuris essent, nec ullam coloniae munificentiam deberent, et essent in solo populi Romani. Concessi sunt fundi ei quibus indultum est, cum possidere uni cuique plus quam edictum continebat non liceret. Quem ad modum ergo eorum veterum possessorum relicta portio ad ius coloniae revocatur, sic eorum quibus plus possidere permissum est: omnium enim fundos secundum reditus coemit et militi adsignavit. Inscribemus ergo concessos sic, ut in aere permaneant. [24] Aeque territorio siquid erit adsignatum, id ad ipsam urbem pertinebit nec venire aut abalienari a publico licebit. id DATVM IN TVTELAM TERRITORIO adscribemus, sicut silvas et pascua publica. Quod ordini coloniae datum fuerit, adscribemus in forma SILVA ET PASCVA, ut puta SEMPRONIANA, ITA VT FVERVNT ADSIGNATA IVLIENSIBVS. Ex hoc apparebit haec ad ordinem pertinere. Aeque lucus aut loca sacra aut aedes quibus locis fuerint, mensura conprehendemus, et locorum vocabula inscribemus. Non exiguum vetustatis solet esse instrumentum, si locorum insignium mensurae et vocabula aeris inscriptionibus constent. Siqua regio in extremitate limites non acceperit, eum locum vacantem significabimus hac inscriptione: LOCVS EXTRA CLVSVS. Et extremitatem deinde terminis lapideis obligabimus, interposito ampliore spatio, et aris inscriptis conditoris nomine et coloniae finibus. Extra clusa regio ideo, quod ultra limites finitima linea cluditur. linea autem finitima si limitibus conprehensa non fuerit, optimum erit extremitatem ad ferramentum rectis angulis obligare et sic terminos ponere. Si fuerit mons asper et confragosus, per singulas petras finitimas notas inponemus et ubi potuerit inscriptiones: sic et in forma significabimus. [Praeterea in Sicilia, ubi montium altitudo et asperitas est.] [25] Nam in planis quamvis omnium centuriarum subsiciva lapidibus inscriptis conprehendantur, certis tamen locis aras lapideas ponere debebimus, quarum inscriptio ex uno latere perticae applicato finem coloniae demonstret, ex altero, qua foras erit, adfines. Vbi fines angulum facient, ternum angulorum aras ponemus. Sic et in locis montuosis. et has utraeque civitates constituant: adfines enim eisdem locis nomine imperatoris et finium earum inscriptione aras consecrare debebunt. Agro limitato accepturorum comparationem faciemus ad modum acceptarum, quatenus centuria capere possit aestimabimus, et in sortem mittemus. Solent enim culti agri ad pretium emeritorum aestimari. Si in illa pertica centurias ducenum iugerum fecerimus et accipientibus dabuntur iugera sexagena sena besses, unam centuriam tres [homines] accipere debebunt, in qua illis tres partes aequis frontibus de terminabimus. Omnium nomina sortibus inscripta in urnam mittemus, et prout exierint primam sortem centuriarum tollere debebunt. [26] Eodem exemplo et ceteri. Quod si illis convenerit, ut conternati sortiri debeant, qui tres primam centuriarum sortem accipere debeant, conternationum factarum singula sortibus nomina inscribemus. Vt si convenerit Lucio Titio Luci filio, Seio Titi filio, Agerio Auli filio, veteranis legionis quintae Alaudae, ex eis unum sorti nomen inscribemus et quoto loco exierit notabimus. Si conternationem urna faciet, singulis sortibus singulorum nomina inscribemus, et a primo usque ad tertium qui exierit erit prima conternatio. Sic et ceterae. Has conternationes sublata sorte quidam tabulas appellaverunt, quoniam codicibus excipiebantur, et a prima cera primam tabulam appellaverunt peracta deinde conternationum sortitione omnes centurias sortibus per singulas inscribemus et in urnam mittemus: inde quae centuria primum exierit, ad primam conternationem pertinebit. Sit forte centuria D.D. XXXV V.K. XLVII: hanc ex prima tabula tres accipere debebunt. Quod in aeris libris sic inscribemus: TABVLA PRIMA.D.D. XXXV V.K.XLVII L. TERENTIO L. FILIO POL(LIA) IVGERA LXVI, G. NVMISIO G.F. STE(LLATINA) IVGERA XLVI, P. TARQVINIO CN. F. TER(ENTINA) IVGERA LXVI. Eodem exemplo et ceteras sortes. Adsignare agrum secundum legem divi Augusti eatenus debebimus, qua falx et arater exierit; nisi ex hoc conditor aliquid immutaverit. Primum adsignare agrum circa extremitatem oportet, ut a possessoribus velut terminis fines optineantur; ex eo interiores perticae partes. Siqua compascua aut silvae fundis concessae fuerint, quo iure datae sint formis inscribemus. Multis coloniis inmanitas agri vicit adsignationem, et cum plus terrae quam datum erat superesset, proximis possessoribus datum est in commune nomine compascuorum. Haec in forma similiter conprehensa ostendemus. Haec amplius quam acceptas acceperunt, sed ut in commune haberent. Multis locis, quae in adsignatione sunt concessa, et ex his compascua fundi acceperunt. [27] Haec beneficio coloniae habent, in forma COMPASCVA PVBLICA IVLIENSIVM inscribi debent: nam et vectigal quamvis exiguum praestant. Subsicivorum omnium librum facere [scire] debebimus, ut quando voluerit imperator, sciat quot in eum locum homines deduci possint: aut si coloniae concessa fuerint, CONCESSA COLONIAE in aere inscribemus. Ita si rei publicae concessa fuerint, in aere SVBSECIVA CONCESSA ut IVLIENSIBVS inscribemus. Omnes aeris significationes et formis et tabulis aeris inscribemus, data adsignata, concessa, excepta, reddita commutata pro suo, reddita veteri possessori, et quaecumque alia inscriptio singularum litterarum in usu fuerit, et in aere permaneat. Libros aeris et typum perticae totius lineis descriptum secundum suas determinationes adscriptis adfinibus tabulario Caesaris inferemus. Et siqua beneficio concessa aut adsignata coloniae fuerint, sive in proximo sive inter alias civitates, in libro beneficiorum adscribemus. Et quidquid aliud ad instrumentum mensorum pertinebit, non solum colonia sed et tabularium Caesaris manu conditoris subscriptum habere debebit. Agrum rudem provincialem sic adsignabimus, quem ad modum supra diximus. Si vero municipium in coloniae ius transferetur, condicionem regionis excutiemus et secundum suam postulationem adsignabimus. Multis locis conditores universum locum coemerunt, multis male meritos fundorum possessione privaverunt. Vbi tamen aliquid concessum est et gratiae, in eius modi condicionibus intervenit C.V.P. ET REI PVBLICAE. Hunc agrum secundum datam legem aut si placebit secundum divi Augusti adsignabimus eatenus QVA FALX ET ARATER IERIT. Haec lex habet suam interpretationem. Quidam putant tantum cultum nominari: ut mihi videtur, utile[m> ait agrum adsignare oportere. Hoc erit ne accipienti silvae universus modus adsignetur aut pascui. Qui vero maiorem modum acceperit culti, optime secundum legem accipiet aliquid [et] silvae ad inplendum [acceptae] modum. Ita fiet ut alii sibi iunctas silvas accipiant, alii in montibus ultra quartum forte vicinum. Primum [ergo] agrum limitibus includemus, hoc est centuriabimus. deinde acceptas terminabimus: quicumque modus limitem excedit, commalliolari debet et sic in aere incidi. Sortes [autem] sic inscribes, ut si una accepta duas tres pluresve centurias continebit, has centurias et quantum ex accepta habeant in una sorte inscribemus. ut si dabitur LXVI<> et per tres centurias separabitur, d.D.I k.K.I iugera VI, d.D.I k.K.II iugera XV, et d.D.II k.K.II iugera XLV, has una sors continere debebit. Sub hoc exemplo et cetera fient. Sortitos in agrum deducemus et fines assignabimus. Finibus assignatis et ceteris mensuris partitis formas et quaecumque ad mensuras pertinebunt ita ut supra dixi <a> conditore ordinata r(ei) p(ublicae) <in>feremus. Agrum arcifinium vectigalem ad mensuram sic redigere debemus, ut et recturis et quadam terminatione in perpetuum servetur. [28] Multi huius modi agrum more colonico decimanis et kardinibus diviserunt, hoc est per centurias, sicut in Pannonia: mihi [autem] videtur huius soli mensura alia ratione agenda. Debet [enim aliquid] interesse inter [agrum] inmunem et vectigalem. Nam quem ad modum illis condicio diversa est, mensurarum actus dissimilis esse debet. Nec tam anguste professio nostra concluditur, ut non etiam per singulas provincias privatas limitum observationes dirigere possit. Agri [autem] vectigales multas habent constitutiones. In quibusdam [provinciis] fructus partem praestant certam, alii quintas alii septimas, alii pecuniam, et hoc per soli aestimationem. Certa [enim] pretia agris constituta sunt, ut in Pannonia arvi primi, arvi secundi, prati, silvae glandiferae, silvae vulgaris, pascuae. His omnibus agris vectigal est ad modum ubertatis per singula iugera constitutum. horum aestim[at]io nequa usurpatio per falsas professiones fiat, adhibenda est mensuris diligentia. Nam et in Phrygia et tota Asia ex huius modi causis tam frequenter disconvenit quam in Pannonia. Propter quod huius agri vectigalis mensuram a certis rigoribus conprehendere oportet ac singula terminis fundari. Quibusdam interversuris lapides politos quadratos inscriptos lineatos defigere in eam partem qua res exiget oportebit. Omnium rigorum latitudines velut limitum observabimus: interstitione limitari mensuras per strigas et scamna agemus. Sicut antiqui latitudines dabimus, decimano maximo et k. Pedes XX, eis limitibus transversis, inter quos bina scamna et singulae strigae interveniunt, pedes duodenos, itemque prorsis limitibus, inter quos scamna quattuor et quattuor strigae cluduntur, pedes duodenos, reliquis rigoribus lineariis ped. Octonos. Omnem mensurae huius quadraturam dimidio longiorem sive latiorem facere debebimus: [29] et quod in latitudinem longius fuerit, scamnum est, quod in longitudinem, striga. Primum constituemus decimanum maximum et kardinem maximum, et ab his strigas et scamna cludemus. actuarios [autem] limites diligenter agemus, et in eis lapides inscriptos defigemus adiecto scamnorum numero. Primum a d. M. Et k. Incipiemus inscriptiones velut in quintariis ponere. Primo lapidi inscribemus D M.K.M. Ab hoc deinde singulis actuariis limitibus similiter per ipsos inscribemus D.M. LIMES II, K.M. LIMES SECVNDVS. Hac significatione omnium quattuor regionum limites conprehendemus. his deinde quartis quadrarum angulis lapides eius generis ponemus sub hac inscriptione litteris singularibus D.D. V STRIGA PRIMA SCAMNO II. Et hoc in lateribus lapidum. In fronte autem regionis indicium D.D.V.K. Nunc quadrarum angulis lapides inscriptos inspiciamus. [30] Intra has strigas et scamna omnem agrum separabimus, cuius totam positionem ad verum formatam inspiciemus, secundum quod rei praesentis formam describamus. |
| FORUM ROMANUM |