|
This text comes from an unknown edition.
Territorii [aeque] iuris controversia agitatur, quotiens
propter exigenda tributa de possessione litigatur, cum
dicat una pars in sui eam fine territorii constituta<m>,
et altera e contrario similiter. Quae re<s> [haec autem
controversia] territorialibus est finienda terminibus, nam
invenimus saepe in publicis instrumentis significanter
inscripta territoria ita ut EX COLL<ICVL>O QVI APPELLATVR
ILLE, AD FLVMEN ILLVD, ET PER FLVMEN ILLVD
AD RIVVM ILLVM aut VIAM ILLAM, ET PER VIAM
ILLAM AD INFIMA MONTIS ILLIVS, QVI LOCVS APPELLATVR
ILLE, ET INDE PER IVGVM MONTIS ILLIVS IN
SVMM<VM> ET PER SVMMVM MONTIS PER DIVERGIA AQVAE
AD LOCVM QVI APPELLATVR ILLE, ET INDE DEORSVM
VERSVS AD LOCVM ILLVM, ET INDE AD COMP<I>TVM ILLIVS,
ET INDE PER MONVMENTVM ILLIVS AD locum
unde primum coepit scriptura esse.
Quotiens qu<i>d inter vicin<os> extiteri[n]t qua<estionis>,
ab agrimensori<bu>s prompt<i>us hoc quaerendum.
[2] P<rim>um antiqui<s> mens<u>ris quemadmodum tenueri<n>t
aut teneant, ostendant vicinae possession<e>s,
quae sine lite possider<i> videntur, ut quaera[n]tur quo
genere definitio vicinorum persevera[n]t. E<a>dem quasi
m<ag>istra sit eorum, quae [est] in quaestione[m] sunt:
considerent, si cavis, si superciliis, clivis, marginibus,
ante missis arboribus, ita ut ipsa, vicinitas terminatur,
ut et his quae in quaestionem veniunt praestet
exemplum.
Sed si cava defecerit aut <supercilium, cliuus, ma>rgo,
arbores ante missae, solent termini occurrere. Qui lapides
qua[m] longior<e>s sunt quam qu<a> latior<e>s, sequendi,
hoc est aut si cursum dirigunt lineare<m> aut si gamma
faciunt <et> tran<s>versi opponuntur, ut quam longitudinem
fecerint, hanc ut limitem sequantur.
Sed ipsa positio terminorum pro regionibus inmutatur:
aut Tiburtini usque ad finem ex ordine[m] de omni
parte dolati (nam si superior pars tantum dolata est et
inferior sub<tus> inpolita derelicta, cippus [n]ominandus
est monumentalis esse, non termina<lis>) <aut> silices
pro sua natura ponuntur igniferique [aut] lapides, [a]ut
de Tiburtinis dictum est, per longitudinem.
Iudicant<i si> petrae naturales occurrunt, ipsae naturales
petrae pro signis habentur: sed de ipsis excepta<e>
aut decus habent aut linea<s>.
[3] Sub terminis signa solent <esse>, quae sunt in imo
posita, eaqu[a]e exquiri iube<n>t, qu<i> art<e>s ed<i>derunt.
Ante missae vero arbores solent etiam plagatam antiquitus
inflexuosam similem corticibus ostendere[m] cicatricem:
licet hae terebris foratam etiam, torn<a>t<i>s intro
missis, sicut scriptum a veteribus, habere dicantur.
Sunt etiam et coronae plerumque <e> vepribus qua<e>
limitibus serviunt; quarum et initium considerari oportet
et finem et, ut diximus, aliorum locorum similitudo vicinorum
si ta<libus> definitur.
Solent etiam <arbor>es olivarum, quotiens in utroque
agro sunt vel utriusqu<e> vicinae, ordines non habere ad
unam lineam constitutos: ut cum sibi <non> consentiunt
lineae, utriusque agri dominium sui iuris esse test<en>tur.
Sunt et <cae>surarum et culturae discrimina, quae cum
discripseri<n>t, non unius qualitat<is> possessionem ostendunt
sed dividi omnia pollicentur.
Divergia aquarum etiam pro limitibus occurrunt.
Saepe etiam evenit, ut in aliis possessionibus nec ad
proxima coniunctis in medio alterius agro seu silvae seu
pascuae seu vin<e>ae oliveti castaneti aliquid occurrat;
quo<d> cum sui iuris aliquis vindicet, dire<c>tum signis
<de>fossis aut terminis sequitur inspector; [4] haec enim vetustas
illi qu<ae> ind<a>g<a>re<t> iniunxit.
N<am> de qualitatibus, anti<qui>tati<bu>s, pos<sess>ionibus,
territori<i>s, terminibus, signis et his similibus considerand[um
est>, ab origine[m] quemadmodum tenuerint [coeperint]:
deinde aliquid usque ad nostram aetatem d<e>scenderit
aut permaneat, op<us est> exquiri.
Qualitas in ha<s> species dividitur, ut extremitati<bu>s
concludentibus aut quadrata sit aut circa flexa aut c<u>neata
aut triangularis aut modo cur<vi>s anfracta in flexu<r>am,
modo in <rectum> dirigentibus line<is> porrecta, modo artiore[m]
latitudine[m] longior, modo minore[m] <long>itudine[m]
prolixior. Quorum plera[s]que mens<u>ris conprehenduntur.
Ex anti<qui>tate[m] recipiunt hoc [est], ut et nominibus
vetustis utantur, ut vectigalis ager virginum Vestae, <et>
aris templis sepulchris et his similibus. Qu<in> etiam
usu<i> [hoc est inc<e>p<t>o et incrementis] artis ordinem naturalium
rerum substituunt et geometricae exercitationi
s<u>bd<u>c<u>nt saepe; cred<o>, ut vetustatem reserve<n>t speciebus.
Ali[a]qua quoque cum de agri qualitate[m] aut incurvi
aut angularis <ex>currunt et a[d] dire<ctis> lineis discerpuntur,
subsiciva appellantur, hoc est quae a subsecantibus
lineis remanent, natura<m> extremitatum
servanti<a>. Quae cum vel<ut> communis iuris aut publici
essent, possessionibus vicinis tunc Domitianus imp. Pr<o>fudit,
hoc est ut <laciniis> ar<ci>finalem vel occupatori<a>m
licentia<m> tribueret.
Arcifinal<e>s agri dicuntur qui arcendo, hoc est prohibendo,
vicinum nomen acceper<un>t.
Occupat<o>ri<i> vero ideo hoc [est] vocabulo utuntur,
quod, vicini urbium populi seu possessores, cum adhuc
nihil limitibus terminaretur, praesumptione certaminis
cum de locis adversum se repugnant<e>s agerent, quo usque
pulsi vel cedere<n>t vel restitisse<nt>, victoriae terminus
fieret, victos aut praesidium collis aut rivi interstitium
aut fossae munimen resistere pateretur et hoc genere
naturae aut cursus docti secu<rae> perpetuitatem possessionis
eff<i>cer<e>nt.
Quaestorii autem dicuntur agri, quos populus Romanus
devictis pulsisque hostibus possedit, mandavitque
quaestoribus ut eos venderent. Quae centuriae nunc
appellantur, id est plinthides, hoc est laterculi. Eosdem
in quinquagenis iugeribus quadratos cluserunt limitibus,
atque ita certum cuique modum vendiderunt. Quibus
agris sunt condiciones uti p. R. <Praestituit>; quod etiam
praestitutum observant. [5] Vetustas tamen longi temporis
plerumque paene similem reddidit occupatorum agrorum
condicionem: con<s>ta<t> e<nim> n<on> universos parvisse
legibus quas a venditoribus suis acceperant.
Vectigales autem agri sunt obligati, quidam r(ei)
p(ublicae) p(opuli) R(omani), quidam coloniarum aut
municipiorum aut civitatium aliquarum. Qui et ipsi
plerique ad populum Romanum pertinentes ex hoste
capti partitique ac divisi sunt per centurias, ut adsignarentur
militibus, quorum vitute capti erant, amplius
quam destinatio modi quamve[ro] militum exigebat numerus:
qui superfuerant agri, vectigalibus subiecti sunt,
alii per annos <quinos>, alii vero mancipibus ementibus,
id est conducentibus in annos centenos, plures vero finito
illo tempore iterum ven<e>unt locanturque ita ut vectigalibus
est consuetudo.
In quo tamen genere agrorum sunt aliquibus nominatim
redditae possessiones, <qui> id habeant inscriptum
[que] in formis, quantum cuique eorum restitutum sit.
Hi agri qui redditi sunt, non obligantur vectigalibus,
quoniam scilicet prioribus dominis redditi sunt.
Mancipes autem, qui emerunt lege dicta ius vectigalis,
ipsi per centurias locaverunt aut vendiderunt proximis
quibusque possessoribus. In his igitur agris quaedam
loca propter asperitatem aut sterilitatem non invenerunt
emptores. [6] Itaque in formis locorum talis adscriptio, id
est IN MODVM CONPASCVAE, aliquando facta est, et
TANTVM CONPASCVAE; quae pertinerent ad proximos
quosque possessores, qui ad ea attingunt finibus suis.
Quod[que] genus agrorum, id est conpascuorum, etiam
nunc in adsignationibus quibusdam incidere potest.
Virginum quoque Vestalium et sacerdotum quidam
agri vectigalibus redditi sunt locatim. Quorum agrorum
formae, ut comperi, plerumque habent quendam modum
adscriptum: sed in his extremis lineis conprehensae sunt
formae, sine ulla quidem norma rectoque angulo. Solent
vero et hi agri accipere per singula lustra mancipem:
sed et annua conductione solent locari.
Divisi et adsignati agri sunt qui veteranis aliisve
personis per centurias certo modo adscripto aut dati sunt
aut redditi qui<ve> veteribus possessoribus redditi commutatique
pro suis sunt. Hi agri leges accipiunt ab his
qui veteranos deducunt, et ita propriam observationem
eorum lex data praestat.
In his agris [sed] et subsiciva sunt; et aliquando compascua,
sicut in his qui vectigalibus serviunt, et in hoc
genere sunt; quaedam autem vectigalia, quae intra perticam
in eam regionem conprehensa sunt. Aut siquid
superfuit quod non adsignaretur, reservatum aut redditum
re<l>ocatum[q]ue est cuiquam coloniae. Hi autem quibus
adsignati sunt, deducebantur intra centuriationem:
et quae superfuerant subsiciva his concessa <sunt>, id est
eorum rei publicae, ex quorum territorio sumpserant
agros, ita ut in eos quos donaverant r. P. Agros, et in
eos qui redditi erant veteribus possessoribus, iuris dictio
salva esset eis, ex quorum territorio sumpti erant agri.
Ergo omnium coloniarum municipiorumque leges
semper respiciendae erunt, itemque exquirendum nequid
post legem datam aliquid, ut supra dixi, commentariis
aut epistulis aut edictis adiectum est aut ablatum.
Sed et haec meminerimus in legibus saepe inveniri,
cum ager est centuriatus ex alieno territorio paratusque
ut adsignaretur, inscriptum QVOS AGROS, QVAE
LOCA QVAEVE AEDIFICIA, INTRA FINES puta ILLOS ET
INTRA FLVMEN ILLVD, INTRA VIAM ILLAM, DEDERO
ADSIGNAVERO, IN EIS AGRIS IVRIS DICTIO COHERCITIOQVE
ESTO COLONIAE ILLIVS, cuius civibus agri adsignabuntur.
volunt quidam sic interpretari, quidquid intra
fines supra memoratos fuerit, id iuris dictioni[s] coloniae
accedat. Quod non debet fieri. Neque enim <ac>ceptum
aliud defendi potest iuris dictioni[s] coloniae, quam quod
datum adsignatumque erit. Alioquin saepe et intra fines
dictos et oppidum est aliqu<o>d; quod <cum> in sua condicione
remaneat, <e>i<d>em est in id ipsum ius, quo<i> ante
fuit: ita illa interpretatione <oppi>dum civesque coloniae
pariter adsignaret. [7] Sed nec fuisse<t> necesse in legibus
ita complecti QVOS AGROS, QVAE LOCA QVAEVE AEDIFICIA,
si universa regio, quae cancellata erat, coloniae
iuris dictioni accederet: dixisset enim INTRA FINEM ILLVM
ET FLVMEN ILLVD ET VIAM ILLAM IVRIS DICTIO
COHERCITIOQVE ESTO COLONIAE ILLIVS. Ita excipitur
id quod non adsignatum est vocaturque subsiciuum.
Ergo, ut saepius repetam, hoc ait, QVOS AGROS, QVAE
LOCA QVAEVE AEDIFICIA DEDERO ADSIGNA VERO, IN
EIS IVRIS DICTIO COHERCITIOQVE ESTO [COLONORVM]
COLONIAE ILLIVS, quo<ius> civibus adsignati erunt agri.
Item quidam putaverunt, quod iam supra quidem dixeram,
sed iterum repetendum arbitror, ut eis agris, qui
redditi sunt veteribus possessoribus, iuris dictio esset
coloniae eius, cuius cives agros adsignatos accipiebant.
Non autem videtur; quoniam <ait>, ut dixi, in lege QVOS
AGROS, QVAE LOCA QVAEVE AEDIFICIA DEDERO ADSIGNAVERO,
IN EIS IVRIS DICTIO COHERCITIOQVE ESTO,
quo veterani deducti sunt, quibus hi agri adsignati sunt.
Ali<o>qui<n>, cum ceter<o>s possessor<e>s expelleret et pararet
agros quos divideret, quos domin<o>s in possessionibus
suis remanere passus est, eorum condicionem mutasse
non videtur: nam neque cives coloniae accedere iussit.
Hoc quoque aspiciendum erit, quod aliquibus locis
inveni, u<t> cum ex alieno territorio sumpsisse<t> agros
quos adsignaret, proprietatem [quidem] daret scilicet cui
adsignabat, sed territorio, intra quod adsignabat, ius non
auferret. [8] Sunt quoque quaedam divi Augusti edicta,
quibus significa[n]t, quotiens ex alienis territoriis agros
sumpsisset et adsignasset veteranis, nihil aliud ad coloniae
iuris dictionem <pertine>at quam quod veteranis
datum adsignatumque sit. Ita non semper quidquid centuriatum
erit ad coloniam accedit, sed id tantum quod
datum adsignatumque fuerit. Sunt nihilo minus quaedam
municipia, quibus extra murum nulla sit iuris dictio.
Fluminum autem modus in aliquibus regionibus intra
centurias exceptus est, id est adscriptum FLVMINI TANTVM,
quod alve<u>s occuparet. Aliquibus vero regionibus
non solum quod alveus occuparet, sed etiam agrorum
aliquem modum flumini adscripsit, quoniam torrens violentior
excedit frequenter circa alveum centurias. Illud
vero observandum, quod semper auctores divisionum
sanxerunt, uti quaecumque loca sacra, sepulchra, delubra,
aquae publicae a<c> vi<ci>nales, fontes fossaeque publicae
vicinalesque essent, item siqua conpascua, quamvis agri
dividerentur, ex omnibus eiusdem condicionis essent cuius
ante fuissent. Adiectumque ius, ut et limites, id est decumani
et cardines, aperti populo essent. Et statuerunt
decimanos et cardines maximos patentiores ceteris esse,
quintarios autem et subruncivos minime patentes, non minus
tamen quam <qua> vehiculo iter agi possit. In quibusdam
regionibus cum limites late patere iuberent, modus
eorum limitum in adsignationem non venit. [9] Saepe enim
et viarum publicarum per centurias modus exceptus est.
Item sanxerunt, sicubi limites in aedificium aliquod inciderint,
is cuius aedificium esset daret iter populo idoneum
per agrum suum, quod semper esset pervium. In
quorundam vero villis, qua limites transeunt, ianuae
sunt semper patentes praestantesque populo iter.
Nuper ecce quidam evocatus Augusti, vir militaris
disciplinae, professionis quoque nostrae capacissimus, cum
in Pannonia[m] agros veteranis ex voluntate et liberalitate
imperatoris Traiani Augusti Germanici adsignaret,
in aere, id est in formis, non tantum modum quem adsignabat
adscripsit aut notavit, sed et extrema linea
unius cuiusque modum comprehendit: uti acta est mensura
adsignationis, ita inscripsit longitudinis et latitudinis
modum. Quo facto nullae inter veteranos lites contentionesque
ex his terris nasci potuerunt. Namque antiqui
plurimum videbantur praestitisse, quod extremis in finibus
divisionis non plenis centuriis modum formis adscripserunt.
paret autem quantum hoc plus sit, quod,
ut supra dixi, singularum adsignationum longitudinem
inscripseri[n]t, subsicivorumque[m] qu<a>e in ceteris
regionibus loca ab adsignatione discerni non possunt,
<posse> effec<er>it diligentia et labore suo. Vnde nulla
quaestio est, quia, ut supra dixi, adsignatione<m> extrema
quoque linea demonstravit.
[10] Hoc quoque non praetermittam, quod plerisque locis
inveni, ut modum agri non iugerum sed aliquo nomine
appella<re>nt, ut puta qu<o> in Dalmatia versus appellant.
Idem versus habet p. VIIIDCXL. Ita iugero sunt versus
numero III . Ego autem quotiens egeram mensura<m>,
ita renuntiabam, IVGERA TOT, VERSVS TOT; ut, si forte
controversia esset versum habere pedes VIIIDCXL, in
iugeribus tamen fides constaret. In provincia quoque
Narbonense varia sunt vocabula: alii appellant libram,
alii paralle<l>am; in Spania centurias. Ita si[c], ut
dixi, in consuetudine alicuius regionis invenimus, [sicut]
videtur ita renuntiandum IVGERA TOT, VERSVS TOT,
sive LIBRAE TOT, sive quod aliud vocabulum aliquo
modo comprehensum fuerit. Ita cum iugera adscripta
fuerint, licet peregrinis vocabulis possit <agi> aliquid,
iugerum nobis ratio <s>ui fidem servabit.
Neque hoc praetermittam, quod in provincia[m] Cyrenensium
conperi. In qua agri sunt regii, id est illi quos
Ptolomeus rex populo Romano reliquit; sunt plinthides,
<id est> laterculi quadrati uti centuriae, per sena milia
pedum limitibus inclusi, habentes singuli laterculi iugera
numero CCL; lapides vero inscripti nomine divi Vespasiani
sub clausula tali, OCCVPATI A PRIVATIS FINES:
P. R. [P]RESTITVIT. [11] Praeterea pes eorum, qui Ptolomeicus
appellatur, habet monetalem pedem et semunciam. Ita
iug(eribus) CCL, quae eorum mensura inveniuntur,
accedere debet pars [X]XXIIII, et ad effectum iterum
pars XXIIII: et <erunt> universo effectu monetali pede iug.
CCCLVI. Hunc igitur modum quattuor limitibus
mensura s. S. Inclusum vocamus medimna. Quo app[ell]aret
medimn<on> eorum mensura iuger<um> habere <I>,
monetali autem mensura I.
Item dicitur in Germania in Tungris pes Drusianus,
qui habet monetalem pedem et sescunciam.
Ita ubicumque extra fines legesque Romanorum, id
est, ut sollicitius p<ro>feram, ubicumque extra Italiam aliquid
agitatur, inquirendum et de hac ipsa condicione
diligenter praemoneo, nequid sit quod praeterisse videamur.
Hae[c] sunt condiciones agrorum quas cognoscere
potui. |