|
This text comes from an unknown edition.
Nunc de generibus controversiarum perscribam, quae
solent in quaestione<m> deduci. [2] Sunt autem haec de
alluvione atque <a>bl<u>vione, de fine, de loco, de modo,
de iure subsicivorum, de iure territorii. [Item genera
controversiarum.]
De alluvione observatio haec <es>t: [non] quod de
occupatoriis age[re]tur agris, [sed] quidquid vis aquae
abstulerit, repetitionem nemo habebit. Quae res necessitatem
ripae muniendae iniungit, ita tamen ne alterius
damno quicquam faciat qui ripam muniet. Si vero in
divisa et adsignata regione tractabitur, nihil amittet
possessor, quoniam formis per centurias certus cuique
modus adscriptus est.
Circa Padum autem cum ageretur, quod flumen torrens
et aliquando tam violentum decurrit, ut alveum
mutet et multorum late agros trans ripam, ut ita dicam,
transferat, saepe etiam insulas effici<a>t, [ad] Cassius Longinus,
prudentissimus vir, iuris auctor, hoc statuit, ut quidquid
aqua lambis<c>endo abstulerit, id possessor amittat,
quoniam scilicet ripam suam sine alterius damno tueri
debet; si vero maiore vi decurrens alveum mutasset, suum
quisque modum agnosceret, quoniam non possessoris
neglegentia sed tempestatis violentia abreptum apparet;
[3] si vero insulam fecisset, a cuius agro fecisset, is possideret;
aut si ex communi, quisque suum reciperet.
Scio enim quibusdam regionibus, cum adsignarentur
agri, adscriptum aliquid per centurias et flumini. Quod
ipsum providit auctor dividendorum agrorum, ut quotiens
tempestas concitasset fluvium, quo[d] excedens [alpes] alveum
per regionem vagaretur, sine iniuria cuiusquam
deflueret; cum vero ripis suis curreret, proximus quisque
uteretur modum flumini adscriptum. Nec erat iniquum,
quoniam maiores imbres aliquando excedere
aquam iubent ultra modum flumini adscriptum et proximos
cuiusque vicini agros inundare. Di<c>tos tamen agros,
id est hunc omnem modum qui flumini per centurias
ascriptus erat, res publica populi quorundam vendidit:
in qua regione si de alluvione age[re]tur, magnae quaestiones
er<u>nt, ut secundum <a>es quidquid venditum
est restituatur emptori.
In quaestori<is> vectigalibus agris fere eadem observatio
est quae et in adsignatis, quoniam secundum formas
disputa[n]tur.
[4] De fine si age[re]tur - quae res intra pedum quinque
aut sex latitudine<m> quaestion<e>m hab[er]et quoniam
hanc latitudinem vel iter culturas acc<e>dentium occupat
vel circumactus aratri; quod usu capi non potest: iter
enim non, quia ad culturas perveniatur, capitur usu [id
est quod in usu biennio fuit] - <finis enim multis documentis
servabitur, in quo intuendum>, utrum terminibus,
aut arboribus notatis, aut fossis, aut viis, aut rivis, aut
iugis montium, aut divergiis <a>quarum, aut, ut solet,
vepribus, aut superciliis, aut rigoribus et saepe normalibus,
aut, ut conperi aliquibus locis, inter arva marginibus
quibusdam tamquam [pulvini sunt ex glar<e>a Tib[e>ris
limites constituti] pulvinis, saepe etiam limitibus.
[Item petras notat<a>s, quae in finibus sunt, pro terminis
habebitis] his enim fere generibus solent fines observari.
[in quo intuendum.]
Si terminibus finem vi<des> der<igi>, quales sint termini,
considerandum est. Solent plerique lapide<i> esse.
<A>t vide <e> quo lapide, quoniam qu<i>que consuetudines fere
per regiones suas habent. [5] Alii ponunt silice<o>s, alii
Tiburtinos, alii enchor<i>os, alii peregrinos, alii autem
politos et scriptos, alii aut robure<o>s aut ex certa materia
ligneos, quidam etiam hos quos sacrificales <vocant>.
et observa[n]t sua<m> quaeque regio, ut dixi,
consuetudinem, uti conveniat fides. Item solent etiam
terminos scribere litteris singularibus. Quidam etiam
numeros per ordinem scribunt, quidam et signa defodiunt
pro terminis. Quidquid ergo fuerit [pro] loco termini
et observe[n]tur, custodiri debetur, ut ab uno ad
unum derigatur; et si notae sunt, a nota ad notam:
saepe enim plures et in uno r<i>gore sunt. Quidquid fuerit
et quem admodum cumque observari solit<u>m fuerit, ita
erit derigendum; quoniam, ut dixi, extrem<u>s fin<i>s intra
quinque aut sex <pedes> quaestionem habet: nam intra
ped<u>m VI possessionem usu nemo capit; itinera saepe
ad culturas pervenientibus tam latum locum occupant,
aut in arat[r]is intra tot pedes aratrum circum arat.
Si arboribus notatis fines observabuntur, videndum
quae partes arborum notatae sint. Notae enim in propriis
arboribus a foris ponuntur, ut arbores liberas in
parte s<u>a nota relinquat. Si communes sunt arbores
mediae, notantur utrimque, <u>t <notae> ad utrumque pertineant,
et ut appareant esse communes. Et in hoc genere
finitionis similiter dirigendum est. [6] Sunt et illae arbores
aliquando loco finitionis, quae ante missae dicuntur.
Et omnia genera quae insunt finition<u>m (ut puta in uno
agro esse omnia) persequenda erunt.
Nam si fossa erit finalis, videndum utrum unius
aut utrius[que sit] partis, et si in extremo fine facta;
itemque <via> utrum publica aut vicinalis aut duum
communis aut privata alterius;
item rivis si observabitur fin<i>s, utrum naturalis sit
rivus aut ex fossis arcessita aqua rivum fecerit, et utrum
privatus observari aut communis debeat;
[si] iugis autem montium, quae ex eo nomine accipiuntur,
quod continuatione ipsa iugantur;
nam et his quae summis montibus excelsissima sunt
divergia aquarum, ex quo summo loco aqua in inferior[e>m
partem divergit;
si vepribus, a[u]t quali<bu>s, priv<a>t<i>s aut communibus;
superciliis, quae loca sunt ex plano in brevi clivo d<e>vex[a>
intra pedes <al>titudinis XXX: alioquin iam collis
est. [7] Quae observationem hanc habe<n>t, ut <ex> eis
superior possessor in planum usque descendat et sibi
defendat omnem locum devexum;
si rigoribus, cuiusque rigores observantur, et a<n> normal[e>s.
quod saepe in agris adsignatis inveni[un]tur: et
aliquando unus quisque rigor inter multos vicinos finem
facit;
si marginibus, quae res oculorum est, nequid malignitate
exar<e>tur, similiter nequid a vicinis a<c>cersiri
possit, [a]ut marginibus coepti finitique loci inveniri
possint;
si <limit>ibus, quod fuerit ex communibus, a medio, ex
privatis, ab extremis rigor observandus constituendusque.
<Sed consuetudines usque> region<um no>b<i>s intuendae,
nequid novi a nobis fieri videatur: ita enim fides
professioni[s] constabit, si maxime secundum morem
regionis et nosmet quaestiones tractaverimus.
De loco si agitur - quae res hanc habet quaestionem,
ut nec ad formam nec ad ullum scripturae revertatur
exemplum, sed tantum 'hunc locum [nam] hinc dico
esse', et alter ex contrario similiter. Quae res ex similitudine
fere culturae comparationem accipit: si incultus
erit, id est si silva, cuius sit aetatis; et si par caesurae
aetas, nequid arbores, ut solent, relicta<e>, quas ante missas
vocant, et silvarum quoque aetates an sint pares.
Et si vineae, similiter in comparatione: an ordines aequidistantes,
an pari condicione, et an simili s<int> genere
vitium.
Constabit tamen rem magis esse iuris quam nostri
operis, quoniam saepe usu capiuntur loca quae in biennio
possessa fuerint. Respiciendum erit tamen, quem
admodum solemus videre quibusdam regionibus particulas
quasdam in mediis aliorum agris, nequis similis
huic interveniat. Quod in agro diviso accidere non potest,
quoniam continuae possessiones et adsignantur et redduntur;
et si forte incidit tale aliquid, commutatur locus
pro loco, ut continua sit possessio. Ita, ut dixi, in adsignatis
fieri non potest. Argumentum itaque prudentiae
est quam professionis.
Praeterea solent quidam complurium fundorum continuorum
domini, ut fere fit, duos aut tres agros uni
villae contribuere et terminos qui finiebant singulos
agros relinquere: desertisque villis ceteris praeter ea<m>,
cui contributi sunt, vicini non contenti suis finibus tollunt
terminos, quibus possessio ipsorum finitur, et eos,
quibus inter fundos unius domini fines observa<n>tur,
sibi defendunt. [8] Ita et haec respicienda erunt.
Item quidam curant in extremis finibus fundorum
suorum ponere per circuitum aliquod genus arborum,
ut quidam pinos aut fraxinos, alii ulmos, alii cypressos,
item alii soliti sunt relinquere qualecumque genus in
extremo fine intacta<s>, ex quibus neque frondem neque
lignum neque <c>remium caedant. Ita et hoc observandum.
Praeterea consuetudines finitionum inspecta<e> cum
fuer<in>t, novitas habet suspicionem. Vt puta si terminus
finem faciet per alium tractum, quare subito ad aliud
genus finitionis transeatur, aut ad fossam aut ad veprem
aut viam aut genus quod appellamus supercilium aut
arbores quae ante missae sunt, suspicio <est>. Si<c> tamen
constabit <fides>
De modo quaestiones fere in agris divisis et adsignatis
nascuntur, item quaestoriis, [et] vectigalibus
subiectis, quoniam scilicet in aere <et> in scriptura modus
conprehensus est. Quod semper erit ad formam.
Respiciendum et hoc, si duobus possessoribus conveniat
aliquid ex modo illo, qui aere et in scriptura
formae continetur, licet dominus aliquid vendidit. [9] Namque
hoc comperi in Samnio, uti quos agros veteranis
divus Vespasianus adsignaverat, eos iam ab ipsis quibus
adsignati erant aliter possideri. Quidam enim emerunt
aliqua loca, adieceruntque suis finibus et ipsum, vel via
finiente vel flumine vel aliquo[d]libet genere: sed nec
vendentes ex acceptis suis aut ementes adicientesque
ad acceptas suas certum modum taxaverunt, sed ut quisque
modus aliqua, ut dixi, aut via aut flumine aut aliquo
genere finiri potuit, ita vendiderunt emeruntque.
Ergo ad aes quomodo perveniri potest, s<i> a<d> possessiones,
sicut dixi, duobus, inter quos controversia est,
convenerit?
In eis autem qui vectigalibus subiecti sunt, fere
proximus quisque possessioni[s] suae iunxit. Ita e<x>
hoc genere agrorum magnae quaestiones emptionis
s<i>ve conductionis ad se pertinere probaverint, ut fere
fit: nisi utra pars hoc faciat, pene<s> possessor<em> remanebit.
solent vero modum quidam in locationibus
agrorum comprehendere, atque ita cavere, FVNDVM
ILLVM, IVGERA TOT, IN SINGVLIS IVGERIBVS TANTVM.
[10] Ita si in ea regione age[re]tur, ubi haec erit consuetudo,
ad cautiones scilicet respiciendum erit. Inter quos disputabitur
acta utriusque mensura: si nihil ad cautionem
conveniat, id est neutrius possessio modum cautione
comprehensum inpleat, magna erit rei confusio, quaerendumque
n<e>quid in universa regione magis opinione
quam mensura modum complecti soliti sint. Item quidam
vendentes ementesque agros soliti sunt modum cautione[m]
complecti; quod ipsum videndum, <ne>quid, ut
supra dixi, opinione, non mensura, modum taxent.
De iure subsicivorum subinde quaestiones moventur.
subsiciva autem ea dicuntur quae adsignari non
potuerunt, id est, cum sit ager centuriatus, aliqu<a>
inculta loca quae in<tra> centurias erant, non sunt adsignata.
haec ergo subsiciva aliquando auctor divisionis
aut sibi reservavit, aut [alicui, id est aut] aliquibus concessit
aut r(ebus) p(ublicis) aut privatis personis; quae
subsiciva quidam vendiderunt, quidam vectigalibus certo
tempore locant. Inspectis ergo perscrutatisque omnibus
condicionibus inveniri poterit, quid sequi debeamus.
Sed et illud memi<ne>r<i>mus. [11] Cum divus Vespasianus
subsiciva omnia, quae non vendidissent aut aliquibus
personis concessa essent, sibi vindicasse[n]t, itemque
divus Titus a patre[m] coe[m]ptum hunc r[ed]itum teneret,
Domitianus [imp.] Per totam Italiam subsiciva
possidentibus donavit, edictoque hoc notum universis
fecit. Cuius edicti verba, itemque constitution<e>s qua<s>dam
aliorum principum itemque divi Nervae, in uno
libello contulimus.
De iure territoriorum paene omnem percunctationem
tractavimus, cum de condicionibus generatim perscriber[e>mus.
de quibus quid possimus aliud suadere, quam
ut leges, ut supra dixeram, perlegamus, <et> ut interprete[n>tur
secundum singula momenta? Vtrum suis condicionibus
remaneant fines ab antiquis observa<ti>, an aliquid
adiectum <a>ut ablatum sit; et quomodo observata
sint territoria, aliquando summis monti<um> iugis et divergiis
aquarum, aliquando limitibus p<er>d<u>ctis, aliquando
ipsius divisionis de<re>ction<e>. Ita, ut diximus, leges semper
curiose perlegendae interpretandaeque erunt per singula
verba. Et [si] ita vim legum perscrutanda[ru]m suadeo,
ac si[c], ut ita dixer<i>m, per articulamenta membrorum
pertemptari solent corpora.
De via e<t> actu et itinere et ambitu et accessu et
ruius et vallibus fossis fontibus saepe moventur contentiones.
quae omnes partes non nostra<m> sed forens<i>s
officii, id es<t> iuris civilis, operam exigunt: nos vero
tunc e<is> intervenimus, cum aut de<r>igendum aliquid est
quaestionibus aut, si forma aliqua aliquid notatum invenitur,
repetendum est. |