|
This text comes from an unknown edition.
Limites lege late patere debent secundum constitutionem,
qui agros dividi iusserint. Non quia modus ullus
ex mensura limitibus adscribitur: solum lex observari
debet. Maximus decimanus et cardo plus patere debent
sive ped. XXX, sive ped. XV, sive ped. XII, sive quot
volet cuius auctoritate fit. Ceteri autem limites, qui subruncivi
appellantur, patere debent ped. VIII.
In maximo autem decimano <et cardine> lapidem ponis,
et inscribis DECVMANVS MAXIMVS et CARDO MAXIMVS.
Forma autem sic scribi debebit: DEXTRA DECVMANVM
et SINISTRA, CI<TR>A CARDINEM et VLTRA. Lapides ne
minus duodrantales poni oportet, altos ped. III. Inscribi
sic debent, ut dextra decumanum <k. K. I spectanti ad
occidentem scriptura sursum versus sit> D. D. I: quae
pars <ad cardinem spectat k. K. I, sic> erit inscriptura
sursum versus, ut ad septentrionem spectanti sit K. K. I.
[2] Similiter dextra decumanum ultra cardinem sic inscrib<is>,
ut D. D. I spectanti a<d> occidente<m> scriptura su<r>sum
versus sit: quae pars ad cardinem spectat u. K. I, sic inscribi
debet, ut inspectanti meridie<m> scriptura sursum
versus si<t VL>TRA CARDINEM PRIMVM. Sinistra autem
[d] d. I k. K. I sic inscribi debe[n]t sursum versus, ut
<spectanti> orientem <sit> SINISTRA <D. I>: quae autem pars
a<d> cardinem <spectat>, sic inscribi debet, ut septentrionem
spectan<ti> sit [totum] sursum versus inscriptum
C. K. I. Vltra autem sic inscribi debet ut, quae pars ad
decimanum spectat, spectanti o<ri>entem sursum versus
si<t> inscrip<tum> S. D. I: quae pars a<d> cardinem spectat,
sic inscribi debet, ut meridie<m> spectanti sit inscriptum
ultra cardinem primum V. K. I.
Quintum quemque limitem diligenter agi oportet, et
praec<i>dere mensura cardinem, ut quadraturae diligenter
cludi possint. Lapidem autem in quintarios poni oportet,
reliquos autem roboreos.
Solet de hac re esse disputatio, ut, si inscribatur D. M.
Et K. M., Ille qui a maximo proximus <est> dicatur inscribi
oportere sive DEXTRA sive SINISTRA D. <V. K.> Sive
PRIMVM sive SECVNDVM. Quaestio ergo haec est, utrum
qui proximus maximo est secundus inscribi debeat an
[ultra] primus. Vltra primum autem inscribi debet ideo,
quod hic qui maximus dicitur et primus est. Ita idem
capit hic. Qui ultra primum autem inscribitur, et secundu[s>
est et no<v>um <us>que ultra solum observare debet.
[3] Sed quacumque parte inscribis, sive ultra sive citra,
sive dextra sive sinistra, mensura territorii usque fieri
debet secundum legem divi Augusti QVA FALX ET ARATER
IERIT. In forma generatim enotari debebit LOCA
CVLTA et INCVLTA, SILVAE.
Mensura peracta sorte<s> dividi debent, et inscribi
nomina per decurias [per homines denos], [s]e<t> in forma[s]
sec[t]ari denum hominum accepta<e>, ut quo<t> singuli
accipere debent [decem] in unum coniungantur; et in
sortem inscribi SORS PRIMA [I] D. D. I ET SECVND<VM>
ET III ET IIII <CITRA> CARDINEM ILLVM, quo usque mensura
expleri decem hominum debebit, id est in quo<t> centuriis;
similiter [h]om<ni>um decuriarum nomina in sortibus
inscripta e<sse>, qua parte quae aut quota sors modum
habeat, utrum ultra et dextra, utrum sinistra et ultra,
aut citra; deinde ex decuriis, antequam sortes tollant,
singulorum nomina in pittaciis et in sorticulis. Et id<eo>
ipsi sortientur, ut sciant quis primo aut quoto cumque
loco exeant. Igitur omnem sortem ponere debent, in
qua totius pe<rtic>ae modus adscriptus erit. Haec sortitio
ideo necessaria est, nequis queri possit, se ante debuisse
sortem tollere et [in] meliorem fortasse potuisse incidere
agri modum, aut sit disceptatio, quis ante sortem tollere
debeat, cum omnes in aequo sint. |