|
This text comes from an unknown edition.
Nunc papilionum tensionem cohortium supra
scriptarum ostendimus. Papilio unus occupat pedes
X, accipit incrementum tensurae pedes II, tegit
homines VIII. Plena centuria habet milites LXXX:
erunt papiliones X, qui decurrunt in longitudine
pedum CXX. Nam quod ad latitudinem [est] hemistrigii
pedum XXX attinet, papilioni dantur
pedes X, armis pedes V, iumentis pedes VIIII:
fiunt pedes XXIIII; hoc bis XLVIII: quoniam,
cum contrariae tendent, efficitur striga pedum LX,
reliqui pedes XII qui conversantibus spatio sufficient.
Haec pedatura ad plenam centuriam est computata.
Ex quibus in vigiliis singulis <quaterni>
erunt et non plus quam octonos papiliones singulae
tendunt. Ita fiet ut centurio eorum in eadem
pedatura eorum papilionum tensionem accipiat;
alioquin plus dari oportuisset.
[2] Legiones, quoniam sunt militiae provinciales
fidelissimae, ad vallum tendere debent, ut opus
valli tueantur et exercitum gentibus imperatum
suo numero corporali in muro teneant. Quando autem
supplementa plura fuerint, ubi necesse est
cohortis pedaturam extendere, servata latitudine
hemistrigii, et id pede manenti, eam mutabimus,
ut quibus fuit CXX per CLXXX, sic sit XC per
CCXL, in modum formae subiectae, vel LX per
CCCLX, similiter ut forma ostenditur. XXX enim
pedes per DCCXX cohors <in> unum occupat:
nunc, quotiens latitudo duplicatur, longitudo pariter
minuetur. Quodsi legiones plures acceperimus
et supplementa pauciora, ut necessarium sit cohortis
circa vallum crebrius ponere, convertimus pedaturam:
quod fuerit signis, tabulino <erit> nec hemistrigia
mutabimus ratione tensurae suae. Cuiusque
generis <formam> subiecimus. Aliquando cohorti CL
per CL solet adsignari, sed, in quantum fieri potest,
devitari debet de eo, quod centuriae suo ordine
tendere non poterint et pedatura cohortis una
parte nudabitur, sicut forma subiecta est.
[3] Cohors prima causa signorum et aquilae intra
viam sagulariam et, quoniam duplum numerum
habet, duplam pedaturam accipiet, utputa signis
pedes CXX, tabulino pedes CCCLX, vel signis
<pedes> CLXXX, tabulino pedes CCXL; formae
ratio ut reliquis. Igitur si legiones impares, hoc est
tres, acceptae fuerint, duae primae lateribus praetorii
per rigorem viae sagularis tendere debebunt,
alia in praetentura similiter per rigorem viae sagularis
intrantibus portam praetoriam parte laeva;
dextra cohors contraria tendat ut possit exercitus
combinatus educi.
[4] Quotiens autem quinque vel sex legiones
acceptae fuerint, binae cohortes primae lateribus
praetorii tendere debebunt, duae in praetentura
supra quibus valetudinaria, deinde vexillarii vel
cohors secunda; et si res exiget, cohors peditata
quingenaria loco vexillariorum solet superponi, et
si strictior fuerit pedatura, cohorti legionariae dari
debet, sed numero suo, ut CXX pedes valetudinarium
et reliqua quae supra tendent accipiant, hoc
est veterinarium et fabrica, quae ideo longius posita
est ut valetudinarium quietum esse convalescentibus
posset. Quorum pedatura in singulas species ad
homines CC solet computari.
[5] Vexillarii legionum eandem pedaturam accipere
debent quam cohors legionaria, quae ad sescentenos
homines computatur, causa impedimentorum.
Tendere debent in praetentura vel latere praetorii,
ut dixeram, super cohortes [ut] primas. Ad vallum,
si fieri potest, ideo tendere non debent, quod legatus
eorum pariter non sit et si casu ab hoste
vallum interruptum fuerit, legio et legatus eorum
per vexillarios factum esse contendet.
[6] Cohortes praetoriae lateribus praetorii tendere
debent et duplam pedaturam recipere quod tentoriis
maioribus utantur. Primipilares etiam et evocati
in eadem pedatura locum accipiunt.
[7] Equites praetoriani latere dextro praetorii,
singulares imperatoris latere sinistro. Quorum si
maior numerus fuerit, utputa singulares DC, praetoriani
CCC, poterint CL singulares in striga praetorianorum
tendere. Ita fiet ut et pari numero
dispositi <sint et> decuriones et reliqui principales
eorum binos equos possidentes propensius tendant.
Et si minor numerus utrorumque fuerit, ut centenis
equitibus hemistrigiis suis laxius tendant, non erit
haesitandum, quoniam officialibus lateri dextro proximis
ibi pedatura adsignaretur.
[8] Quodsi cohortes praetoriae impares acceptae
fuerint, quoniam numerus et dispositio dextra
laevaque praetorii cohortium a paribus esse debent,
loco cohortis equites praetoriani ponentur. Singulares
autem [C] si DCCC aut DCCCC fuerint, pari
numero integris strigis lateribus tendere debebunt;
si ad D fuerint, [ut] striga eis sufficiat.
[9] Illud maxime observare debebimus ut latus
praetorii non plus quam DCCXX pedes longitudinis
accipiat. Ita fiet ut cohortes praetoriae et reliquus
numerus qui latere praetorii tendit integris
strigis sua pedatura optime tendant. Nam, quantum
ad latitudinem praetorii totius attinet, a CLX
ad CCXX potest observari in longitudinem, ut supra
dixi, pedum DCCXX. Stationi dari oportet
secundum praetorium pedes XX et, si res exigit,
pedes X sufficient.
[10] Item comitibus imperatoris nostri a pedibus L
[ut] ad LXX potest observari, in qua pedatura
praefecto praetorio primo loco a via principali adsignari
debet. Interposita deinde via cohortes praetoriae
et reliquus numerus prout disponi debent
[de] libello ostendimus.
[11] Aris institutis in formam partis imae, auguratorium
parte dextra praetorii ad viam principalem
adsignabimus, ut dux in eo augurium recte
capere possit; parte laeva tribunal statuitur, ut
augurio accepto insuper ascendat et exercitum
felici auspicio adloquatur.
[12] In introitu praetorii partis mediae ad viam
principalem gromae locus appellatur quod turba
ibi congruat sive in dictatione metationis posito
in eodem loco ferramento groma superponatur,
ut portae castrorum in conspectu rigoris stellam
efficiant. Et professores eius artis causa supra
scripta gromatici sunt cognominati.
[13] Viae vicinariae ideo dantur percurrentes
proxime sagularem, ut ad eruptionem exercitus expediti
progredi possint.
[14] Nunc praetenturae rationem exponam. Via
principalis quae est inter portas dexteriorem et
sinistriorem, quae a principiis nomen obtinet, esse
debet latitudine eadem qua opus pedum LX quod
est inter vallum et legiones et ideo a quibusdam
intervallum est cognominatum. Item via quae ducit
ad portam praetoriam, - a praetorio sine dubio
via praetoria dicitur - , latitudine, ut supra, pedum
LX, propter quam rigore tensurae suae superiores
strigae in praetentura non percurrunt, quoniam
ad viam praetoriam signa spectare debebunt.
[15] Dabimus itaque infra viam principalem legatis
pedaturam quod scamnum est appellatum
nec communis strigarum dictationem metationis
habet propter legionum numerum incertum, quod
[non] semper latitudine a pedibus L ad LXXX observari
debebit, prout numerus legionum effecerit.
In quo tribuni cohortium praetoriarum tendere
solent. Similiter tribunis legionum inferius adsignari
debet, quod aeque scamnum dicitur; a quo
via interposita alae miliariae vel quingenariae, et
deinceps; prout quis tendere debebit in forma subiecimus.
[16] Nunc, ut suo referam loco, ad alam miliariam.
Turmas habet XXIIII, in eis decuriones,
duplicarii, sesquiplicarii: idem qui et numerus
turmarum est. Alunt equos singuli decuriones ternos,
duplicarii et sesquiplicarii binos. Sic super
numerum equorum mille, - deductis singulis
qui in numerum computantur - , XCVI. Ala quingenaria
turmas habet XVI, decuriones et reliqua
prout numerum turmarum, amplius equos, ut supra,
LXIIII. Et ideo in singulis equitibus terni
pedes computantur; mille efficitur <ut> in eo pede
praefectus alae pedaturam accipiat et principales
eorum aliquo laxius tendant; alioquin singuli binos
pedes et semisses acciperent.
[17] Quantum autem ad retenturam pertinet, via
quae est super praetorio, per cuius rigorem utraque
parte, cum maior exercitus est, hoc est quinque
legiones et supra, portae quintanae dari solent,
accipere debet latitudinem pedum XL; si portae
ibi datae fuerint, L pedes accipiet, et cognominatur
etiam quintana causa copiarum.
[18] Quaestorium dicitur quod aliquando quaestores
ibi pedaturam acceperint; quod est supra
praetorium in rigore portae quae <a> cohortibus
decimis ibi tendentibus decimana est appellata.
Quaestorium minore esse debet latitudine quam
praetorium, ut strigae statorum posticum praetorii
proximae sint. In quo maxime legati hostium et
obsides; et si qua praeda facta fuerit, in quaestorio
ponitur.
[19] Lateribus eiusdem tendere debent ad viam
quintanam centuriae statorum ut posticum praetorii
tueantur et proximi sint praetorium; quibus
duplam pedaturam adsignabimus quod eisdem tentoriis
utantur quibus cohortes praetoriae. Super
quos cohors peditata quingenaria vel equitata,
prout strigae magnitudo fuerit, poni debebit. Et
per reliquas strigas cohortes peditatae vel equitatae
ad viam quintanam spectare debebunt; et super
symmacharii et reliquae nationes tendere debebunt;
et ita fiet ut omni parte nationes, ut supra scriptum,
contineantur.
[20] Viae sagulariae XXX pedes sufficient; <si>
quinque legiones fuerint, XL pedes latitudinis
accipere debebit. Scholae cohortibus primis, ubi
munera legionum dicuntur, in scamno legatorum
contra aquilam dari debent.
[21] Castra, in quantum fieri potuerit, tertiata
esse debebunt, ut flatus aurae aestus exercitus
leniat. Hoc dixi tertiata, utputa longum pedes
IICCCC, latum pedes MDC. Si longiora fuerint,
classica dicentur nec bucinum in tumultu ad portam
decimanam facile potuerit exaudiri; si latiora
fuerint, proxime quadraturam sequens est dictatio.
[22] Quantum attinet ad ea quae sunt necessaria,
satis, puto, diligenter rettulimus, et si quae
rationes adhuc fuerint necessariae, suo referam
loco. Praeterea munitionem castrorum et soli electionem
<in> statuenda metatione <et> artem iniquitates
locorum vitandi ne praeterisse videar, breviter
in parte ima exponam.
[23] Interim ostendam inceptationem metationis
et numeros compositae formae recognoscamus. Admonebimus
itaque quis ubi tendere debeat. Lateribus
praetorii cohortes praetoriae et equites praetoriani,
equites singulares imperatoris, alae miliariae
vel quingenariae; si pedatura permiserit, vexillarii
et cohortes secundae vel [quinquaginta] peditatae
quingenariae super cohortes primas.
[24] Praetendunt alae miliariae vel quingenariae,
Mauri equites, Pannonii veredarii; classici omnes
ideo praetendunt quod ad vias muniendas primi
exeunt et quo sint tutiores, a Mauris equitibus et
Pannoniis veredariis operantes proteguntur; qui
a cohortibus primis proximi tendere debent, vexillarii
legionum; item exploratores in striga cohortis primae.
[25] Retendunt cohortes equitatae miliariae vel
quingenariae, quarum rationes subieci. Omnis miles
provincialis accipit pedaturam pedem adiecta quinta
per totam latitudinem hemistrigii, eques autem
duo semis adiecta quinta. Nunc quotiens numeros
acceperimus, ut retenturam computemus, cohortes
equitatas ad numerum peditum redigimus ut equitibus
cum cohortibus suis pedaturam facilius adsignemus.
[26] Habet itaque cohors equitata miliaria equites
CCXL, quod redigo ad peditem, ut pedem, quod
accipit miles, redigo ad duo semis, quod accipit
eques: fit, dimidia sumpta, ductum quinquies.
Sic tractabimus numerum equitum; fit CXX, ducemus
quinquies: fit DC. Accedit ex ea cohorte
miliaria, detractis equitibus, reliquid peditum
DCCLX; fit cum superiore mille CCCLX. Meminerimus
itaque ad computationem cohortis equitatae
miliariae pedaturam ad MCCCLX dari debeat.
[27] Cohors equitata quingenaria in dimidio eandem
rationem continet quam cohors <miliaria>.
Habet itaque cohors equitata miliaria centurias X
peditum, equites CCXL, turmas, decuriones <VI>;
tendunt papilionibus CXXXVI, ex eo centuriones
et decuriones singulis papilionibus utuntur. Cohors
equitata quingenaria habet centurias VI, reliqua
pro parte dimidia.
[28] Cohors peditata miliaria habet centurias X,
tendit papilionibus C, ex eis centuriones singulis.
Item peditata quingenaria habet centurias VI, reliqua
ut supra.
[29] Nationes, - Cantabri, Getuli, Palmyreni,
Daci, Brittones - , centurias statorum et si quid
aliud datum fuerit in exercitu symmachariorum,
<in> retentura ponimus. Camelis cum suis epibatis
singulis pedes V adsignabimus. Tendere debebunt,
si in hostem exituri erunt, in praetentura iuxta
classicos, si ad praedam portandam praesto erunt,
intra quaestorium tendere debebunt.
[30] Datos itaque numeros, qui infra scripti sunt,
sic computabimus: legiones III; vexillarii MDC;
cohortes praetoriae IIII; equites praetoriani CCCC;
equites singulares imperatoris CCCCL; alae miliariae
IIII, quingenariae V; Mauri equites DC;
Pannonii veredarii DCCC; classici Misenates D,
Ravennates DCCC; exploratores CC; cohortes equitatae
miliariae II, quingenariae IIII; cohortes
peditatae miliariae III, [miliariae] quingenariae III;
Palmyreni D, Getuli DCCCC, Daci DCC, Brittones D,
Cantabri DCC; centuriae statorum II.
[31] Semper numeris acceptis retenturam computare
debemus, ut sciamus quot hemistrigia [indemestria]
in retentura nascantur. Nunc fit numerus
qui retendit XIIIDCXL. Sumo partem dimidiam,
ideo quod a paribus tendant [nascantur]; fit
VIDCCCXX. Nunc latus praetorii componamus et
praetenturam similiter computemus, sicut retenturam
fecimus ut sciamus cohortibus legionnariis quid
tabulino vel signis dare debeamus.
[32] Observare itaque debebimus ut, quotiens
tres legiones cum supplementis acceptae fuerint,
dimidia pars castrorum DCCXX pedes latitudinis
habeat et lateribus castrorum cohortibus tabulino
XC, signis CCXL pedes adsignemus ut deducto
tabulino cohortium et latitudine viae sagularis,
reliqui DC [centum] pedes supersint, ut alae miliariae
in praetentura ad pedem tendant. Vt nunc
statuamus reliquos pedes [statuamus] DC, explemus
latus unum praetorii ut sciamus quot alae in
praetentura tensurae sint.
[33] Occupantur numero militum latere praetorii
pedes CCCCXX, praetorio pedes LX, stationi
pedes XX, comitibus pedes LX, in vias pedes XL;
quod fere in hac latitudine ita fuerit dispositio:
fiunt DC pedes.
[34] Nunc praetenturam ut componamus, numerum
equitum alarium qui sunt reliqui computemus.
Fiunt IIII, partis dimidiae II. Accipere debet ala
miliaria signis pedes CL, tabulino pedes DC. Hac
ratione pedes CL efficiunt hemistrigia <V>. Accipit
eques III pedes in longitudine pedum DC; sumo
partem tertiam ut habeam equitum numerum qui
in ea longitudine tendet: fit CC; erit hemistrigii
unius; et nunc hemistrigia ducimus V: quinquies CC
fit M: alae miliariae pedatura.
[35] Reliquum autem numerum, sicut retenturam,
computemus ut sciamus similiter quot hemistrigia
nascantur. Fit numerus, cum pedatura valetudinarii,
veterinarii et fabricae quae in unum ad DC homines
computantur, VIII. Sumimus dimidiam:
fit IIII: hoc erit partis dimidiae; est DC pedum
per longitudinem, quod <D> homines capiet; ut
diximus peditem adiectam quintam ad pedem accipere,
nihil itaque intersit an ad numerum computatum
quintam partem adiciamus, an vero ex
longitudine, ut nunc DC pedum, deducamus partem
VI. Reliqui quingenti, tot homines capiet
hemistrigium.
[36] Sed habemus numerum IIII; videmus quotiens
<D> habeo: quod est VIII; totidem hemistrigia
nascuntur. Fit CCXL, et superiores computati
alarium pedes CCC; fit in unum DXL. Poterunt
esse tensurae cohortium III; faciunt pedes
DCCXX, ex quibus decedit quod numerus occupat,
pedes DXL: reliqui pedes CLXXX quo VI hemistrigia
nascuntur. Vt nunc vicinaria via super cohortem
primam, item numero quattuor pedum denum:
fit in vias pedes LX; reliqui pedes CXX, quod
scamnis tribunorum et legatorum, singulis LX
pedes, adsignabimus.
[37] Nunc si metator mille homines super numerum
compositum <acceperit, ut> in eadem pedatura
locus adsignetur, sic faciemus. Quoniam partis
dimidiae D esse constat, quos capiet hemistrigium,
deducamus scamnis pedes X et viam de
inter alas tollamus, quae tunc datur si pedatura
permittet; fiunt pedes XXX: erit hemistrigium,
quod D homines postea acceptos recipiet.
[38] Nunc e contrario similiter numeris compositis
deducamus homines M, quorum est pedatura
striga pedum LX. Dabimus scamno legatorum
pedes LXXX, tribunorum pedes LXX et viam
inter alas reponimus.
[39] Item lateri praetorii et retenturae similiter,
si quo plus vel minus fuerit, idem observabimus ut
praetorium et comitum pedaturam, item quaestorium
minuamus vel ampliemus, servatis portionibus
latitudinis. Viae autem abesse poterint, si
pedatura strictior fuerit, inter cohortes praetorias
et alas equitum, ideo quod, disciplinam militarem
si observent ita <ut> dico, ad suum quisque numerum
coniuncti convenient.
[40] Et in retentura qui solent et quinquagenis
hominibus per strigas strictius seu laxius tendere,
quoniam saepe numeros evenit commutari, tensuram
amplius efficiant quam strigae in eandem
pedaturam incurrent. Nec plus ex eis deduci debet
quam peditatae quingenariae super cohortes primas,
et si amplius supersunt ut nec strigam expleant,
necesse erit per reliquas strigas, ut dixi,
artius tendant. Similiter ut laxius tendant efficitur,
quotiens reliquus numerus convenit, ne totius
metationis ordo turbetur. Vt retenturae per strigas
aequali numero [laxius] tendant, retenturae
numerum computatum, ut in praetentura, convenit.
[41] Quodsi adhuc amplius seu minus quam ostendimus
supplementa data fuissent, omnia immutabuntur
et cohortes circa vallum aliter tendent.
[42] Nunc retenturae diximus partis dimidiae
numerum VIDCCCXX. Quoniam est latitudo DC
<pedum>, video quot hemistrigia esse possint; ut
nunc, erunt decem <et> septem, et quaestorio pedatura
sufficiens dari possit. Sumo itaque numeri
partem XVII, quot hemistrigia esse diximus; fit
CCCC: erit numerus militum. Tendere debebunt
per hemistrigium unum, adiecta quinta pedum
LXXX: fiunt pedes CCCCLXXX, unde efficitur
<ut> duae cohortes latere retenturae tendant.
[43] Symmacharios et reliquas nationes quotiens
per strigas distribuimus, non plus quam tripertiti
esse debebunt nec longe abalterutrum ut viva
tessera suo vocabulo citationes audiant. Observabimus
primae strigae signis idem adsignari quod
cohorti primae, ut viae vicinariae percurrant.
[44] Erunt itaque lateribus cohortes XVI; praetendent
sex, retendent quattuor cohortes et singulae
sexaginta per CCCLX; reliquae quattuor cohortes
intra viam sagularem.
[45] In quantum potui, domine frater, pro tirocinio
meo in brevi omnes auctores sum persecutus
et quidquid circa compositionem castrorum aestivalium
instituerunt, in hoc libello, priusquam numeros
instituerem, sub rationem omnia declaravi.
Praecepta in omni inceptatione metationis scribendo
nullus auctor <in> hunc diem ostendit, propter
quod spero sollicitudinem nostram digne tibi
placituram.
[46] Exposuimus itaque suas species et universum
exercitum suis locis constituimus; ostendimus
etiam, si necessum fuerit, quis numerus commutari
debeat. Quodsi alae in retentura positae fuerint
et pedites <in> praetentura sive cohortes equitatae
nulla necessitate cogente, sine dubio metatoris
imperitiae signum est. Illud plane poterit observari
ut, si cohortes equitatae in eo exercitu omnino
<non> fuerint, ponamus alas quingenarias lateribus
quaestorii ut retentura equitatum habeat.
[47] Nam quod ad legiones dispositas et dividuos
numeros pertinet, quod et peritis compositione
difficultates ostendet, methodum metationis a me
exquisitam, ad numerum legionum pertinentem intento
ingenio elaboravi, ut, si dignatus fueris iniungere,
novitatem metationis ad magnitudinem tuam
primus adferam, quae tibi, spero, placebit si primum
cottidianam metationem tractabis.
[48] Nunc munitionem castrorum et reliqua quae
plures auctores scripserunt, breviter perferamus.
Munitio aestivalium observatur generibus quinque:
fossa, vallo, <cervolis>, aggere, armis.
[49] Fossa loco securiori causa disciplinae, cuius
species est fastigata vel punica. Fastigata dicitur
quae a summa latitudine lateribus devexis in angustiam
ad solum coniuncta pervenit. Punica dicitur
quae latere exteriori ad perpendiculum dirigitur;
contrarium devexum fit, quomodo in fastigata.
Quibus latitudo dari debeat ad minimum pedum
quinque, altum pedes tres. Regressis pedibus exterius
sexaginta per latitudinem portarum similiter
fossa fiet, quod propter brevitatem titulum cognominatum est.
[50] Vallum loco suspectiori extrui debet cespite
aut lapide, saxo sive caemento. Sufficit latum pedes
VIII, altum pedes VI et lorica parva fit. Similiter
ante portas ad titulum, ut ad fossas, vallum; causa
instructionis sanctum est cognominatum.
[51] Cervoli trunci ramosi. Ad hos decurritur si
soli natura nimia teneritate cespes frangitur neque
lapide mobili satis copiosum vallum extrui potest
nec fossa fieri ut non ripae decidant.
[52] Quotiens cervoli desunt et est locus suspectior,
armorum ordinibus [castrorum] IIII castra
muniunt et per singulos ordines vigiliae crebrius
ponuntur; et equites alterna vice castra circuire
debent. Si in pacato solummodo tuendae disciplinae
causa, unus ordo armorum sufficit et vigiliae rarius
constituuntur.
[53] Aggeribus autem ita fit ut vallo, si locus
petrosus aut arenosus fuerit, quod sine dubio aggere
facto munitionem castris praebet.
[54] Angulos castrorum circinari oportet quia
coxas efficiunt instabiliuntque opus propugnationem
tutans. Circinari debebunt ex angulo cohortium
quae efficiunt latitudines operis pedum LX
usque quo linea exteriores comprehenderit, quae
efficiunt partem quartam.
[55] Similiter clavicula circinatur ex linea interiore
valli, puncto mediae portae, adaperto circino
ad cardinem portae; <ex> eo medio praeter viam
circinabis in eandem lineam quae centro serviet.
Item puncto manenti adicies latitudinem [ad] valli
et iterum circinabis in eandem lineam, ut intrantes
semper detecti sint et advenientes in recto cursu
excludantur; nomenque ab effectu clavicula trahet.
[56] Nam quod attinet ad soli electionem in statuenda
metatione, primum locum habent quae ex
campo in eminentiam leniter attolluntur, in qua
positione porta decimana eminentissimo loco constituitur,
ut regiones castris subiaceant; porta praetoria
semper hostem spectare debet. Secundum
locum habent quae in plano constituuntur, tertium
quae in colle, quartum quae in monte, quintum quae
in loco necessario, unde et necessaria castra dicuntur.
[57] Praecipue observari debebit via quae lateribus
castrorum supersit. Ceterum quocumque latere
flumen sive fontem habere debebunt in qualicumque
positione castrorum. Iniqua loca, quae a prioribus
novercae appellantur, omni modo vitari debent:
ne mons castris immineat, per quem supervenire
hostes aut prospicere possint quid in castris agatur;
ne silva celatura hostes adiaceat neve fossa
<vel> valles per quas obrepi castris occulte possit;
ne vicini fluminis torrentis subita tempestate castra
inundata intereant.
[58] Meminisse oportet in hostico ascensus valli
duplices et frequentis facere et tormentis tribunalia
extruere circum portas, in coxis, in loco turrium.
Maxime instruendum erit vallum tormentis
ab eo latere quo novercae, si vitari non potuerunt. |