10
10. Haec de grammatice, quam brevissime potui, non ut omnia
dicerem sectatus, quod infinitum erat, sed ut maxime necessaria.
Nunc de ceteris artibus quibus instituendos priusquam rhetori
tradantur pueros existimo strictim subiungam, ut efficiatur orbis
ille doctrinae, quem Graeci encyclion paedian vocant.
II. Nam isdem fere annis aliarum quoque disciplinarum studia
ingredienda sunt: quae quia et ipsae artes sunt et esse perfectae
sine orandi scientia possunt nec rursus ad efficiendum oratorem
satis valent solae, an sint huic operi necessariae quaeritur.
III. Nam quid, inquiunt, ad agendam causam dicendamve sententiam
pertinet scire quem ad modum in data linea constitui triangula
aequis lateribus possint? Aut quo melius vel defendet reum vel
reget consilia qui citharae sonos nominibus et spatiis distinxerit?
IV. Enumerent etiam fortasse multos quamlibet utiles foro qui
neque geometren audierint nec musicos nisi hac communi voluptate
aurium intellegant. Quibus ego primum hoc respondeo, quod M.
Cicero scripto ad Brutum libro frequentius testatur: non eum a
nobis institui oratorem qui sit aut fuerit, sed imaginem quandam
concepisse nos animo perfecti illius et nulla parte cessantis.
V. Nam et sapientem formantes eum qui sit futurus consummatus
undique et, ut dicunt, mortalis quidam deus non modo cognitione
caelestium vel mortalium putant instruendum, sed per quaedam parva
sane, si ipsa demum aestimes, ducunt, sicut exquisitas interim
ambiguitates: non quia keratinai aut krokodilinai possint facere
sapientem, sed quia illum ne in minimis quidem oporteat falli.
VI. Similiter oratorem, qui debet esse sapiens, non geometres
faciet aut musicus quaeque his alia subiungam, sed hae quoque
artes ut sit consummatus iuvabunt: nisi forte antidotus quidem
atque alia quae oculis aut vulneribus medentur ex multis atque
interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus,
quorum ex diversis fit una illa mixtura quae nulli earum similis
est ex quibus constat, sed proprias vires ex omnibus sumit,
VII. et muta animalia mellis illum inimitabilem humanae rationi
saporem vario florum ac sucorum genere perficiunt: nos mirabimur
si oratio, qua nihil praestantius homini dedit providentia,
pluribus artibus egeat, quae, etiam cum se non ostendunt in
dicendo nec proferunt, vim tamen occultam suggerunt et tacitae
quoque sentiuntur.
VIII. "Fuit aliquis sine iis disertus". Sed ego oratorem volo.
"Non multum adiciunt". Sed aeque non erit totum cui vel parva
deerunt; et optimum quidem hoc esse conveniet: cuius etiamsi in
arduo spes est, nos tamen praecipiamus omnia, ut saltem plura
fiant. Sed cur deficiat animus? Natura enim perfectum oratorem
esse non prohibet, turpiterque desperatur quidquid fieri potest.
IX. Atque ego vel iudicio veterum poteram esse contentus. Nam quis
ignorat musicen, ut de hac primum loquar, tantum iam illis
antiquis temporibus non studii modo verum etiam venerationis
habuisse ut idem musici et vates et sapientes iudicarentur, mittam
alios, Orpheus et Linus: quorum utrumque dis genitum, alterum
vero, quia rudes quoque atque agrestes animos admiratione
mulceret, non feras modo sed saxa etiam silvasque duxisse
posteritatis memoriae traditum est.
X. Itaque et Timagenes auctor est omnium in litteris studiorum
antiquissimam musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi
poetae, apud quos inter regalia convivia laudes heroum ac deorum
ad citharam canebantur.
Iopas vero ille Vergili nonne canit
"errantem lunam solisque labores"
et cetera? Quibus certe palam confirmat auctor eminentissimus
musicen cum divinarum etiam rerum cognitione esse coniunctam.
XI. Quod si datur, erit etiam oratori necessaria, si quidem, ut
diximus, haec quoque pars, quae ab oratoribus relicta a
philosophis est occupata, nostri operis fuit ac sine omnium talium
scientia non potest esse perfecta eloquentia.
XII. Atqui claros nomine sapientiae viros nemo dubitaverit
studiosos musices fuisse, cum Pythagoras atque eum secuti acceptam
sine dubio antiquitus opinionem vulgaverint mundum ipsum ratione
esse compositum, quam postea sit lyra imitata, nec illa modo
contenti dissimilium concordia, quam vocant harmonian, sonum
quoque his motibus dederint.
XIII. Nam Plato cum in aliis quibusdam tum praecipue in Timaeo ne
intellegi quidem nisi ab iis qui hanc quoque partem disciplinae
diligenter perceperint potest. De philosophis loquor, quorum fons
ipse Socrates iam senex institui lyra non erubescebat?
XIV. duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum,
exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos modis. Quid autem aliud
in nostris legionibus cornua ac tubae faciunt? Quorum concentus
quanto est vehementior, tantum Romana in bellis gloria ceteris praestat.
XV. Non igitur frustra Plato civili viro, quem politikon vocat,
necessariam musicen credidit, et eius sectae, quae aliis
severissima, aliis asperrima videtur, principes in hac fuere
sententia, ut existimarent sapientium aliquos nonnullam operam his
studiis accommodaturos, et Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis
legum auctor, musices disciplinam probavit.
XVI. Atque eam natura ipsa videtur ad tolerandos facilius labores
velut muneri nobis dedisse, si quidem et remigem cantus hortatur;
nec solum in iis operibus in quibus plurium conatus praeeunte
aliqua iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio
quamlibet se rudi modulatione solatur.
XVII. Laudem adhuc dicere artis pulcherrimae videor, nondum eam
tamen oratori coniungere. Transeamus igitur id quoque, quod
grammatice quondam ac musice iunctae fuerunt: si quidem Archytas
atque Evenus etiam subiectam grammaticen musicae putaverunt, et
eosdem utriusque rei praeceptores fuisse cum Sophron ostendit,
mimorum quidem scriptor, sed quem Plato adeo probavit ut
suppositos capiti libros eius cum moreretur habuisse credatur,
XVIII. tum Eupolis, apud quem Prodamus et musicen et litteras
docet et Maricas, qui est Hyperbolus, nihil se ex musice scire
nisi litteras confitetur. Aristophanes quoque non uno libro sic
institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud
Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri velut
rationem inpendiorum quae in educationem contulerit exponens
psaltis se et geometris multa dicit dedisse.
XIX. Vnde etiam ille mos, ut in conviviis post cenam
circumferretur lyra, cuius cum se imperitum Themistocles confessus
esset, ut verbis Ciceronis utar, "est habitus indoctior".
XX. Sed veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere
moris fuit: versus quoque Saliorum habent carmen. Quae cum omnia
sint a Numa rege instituta, faciunt manifestum ne illis quidem qui
rudes ac bellicosi videntur curam musices, quantam illa recipiebat
aetas, defuisse.
XXI. Denique in proverbium usque Graecorum celebratum est indoctos
a Musis atque a Gratiis abesse.
XXII. Verum quid ex ea proprie petat futurus orator disseramus.
Numeros musice duplices habet, in vocibus et in corpore: utriusque
enim rei aptus quidam modus desideratur. Vocis rationem
Aristoxenus musicus dividit in rhythmon et melos, quorum alterum
modulatione, alterum canore ac sonis constat. Num igitur non haec
omnia oratori necessaria? Quorum unum ad gestum, alterum ad
conlocationem verborum, tertium ad flexus vocis, qui sunt in
agendo quoque plurimi, pertinet:
XXIII. nisi forte in carminibus tantum et in canticis exigitur
structura quaedam et inoffensa copulatio vocum, in agendo
supervacua est, aut non compositio et sonus in oratione quoque
varie pro rerum modo adhibetur sicut in musice.
XXIV. Namque et voce et modulatione grandia elate, iucunda
dulciter, moderata leniter canit totaque arte consentit cum eorum
quae dicuntur adfectibus.
XXV. Atqui in orando quoque intentio vocis, remissio, flexus
pertinet ad movendos audientium adfectus, aliaque et conlocationis
et vocis, ut eodem utar verbo, modulatione concitationem iudicis,
alia misericordiam petimus, cum etiam organis, quibus sermo
exprimi non potest, adfici animos in diversum habitum sentiamus.
XXVI. Corporis quoque aptus et decens motus, qui dicitur
eurythmia, et est necessarius nec aliunde peti potest: in quo pars
actionis non minima consistit, qua de re sepositus nobis est locus.
XXVII. Age, non habebit in primis curam vocis orator? Quid tam
musices proprium? Sed ne haec quidem praesumenda pars est: uno
interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum
temporum oratoris, cui contionanti consistens post eum musicus
fistula, quam tonarion vocant, modos quibus deberet intendi ministrabat.
XXVIII. haec ei cura inter turbidissimas actiones vel terrenti
optimates vel iam timenti fuit. Libet propter quosdam
imperitiores, etiam "crassiore", ut vocant, "Musa", dubitationem
huius utilitatis eximere.
XXIX. Nam poetas certe legendos oratori futuro concesserint: num
igitur hi sine musice? Ac si quis tam caecus animi est ut de aliis
dubitet, illos certe qui cannina ad lyram composuerunt. Haec
diutius forent dicenda si hoc studium velut novum praeciperem.
XXX. cum vero antiquitus usque a Chirone atque Achille ad nostra
tempora apud omnis, qui modo legitimam disciplinam non sint
perosi, duraverit, non est committendum ut illa dubia faciam
defensionis sollicitudine.
XXXI. Quamvis autem satis iam ex ipsis quibus sum modo usus
exemplis credam esse manifestum quae mihi et quatenus musice
placeat, apertius tamen profitendum puto non hanc a me praecipi
quae nunc in scaenis effeminata et inpudicis modis fracta non ex
parte minima si quid in nobis virilis roboris manebat excidit, sed
qua laudes fortium canebantur quaque ipsi fortes canebant: nec
psalteria et spadicas, etiam virginibus probis recusanda, sed
cognitionem rationis, quae ad movendos leniendosque adfectus plurimum valet.
XXXII. Nam et Pythagoran accepimus concitatos ad vim pudicae domui
adferendam iuvenes iussa mutare in spondium modos tibicina
composuisse, et Chrysippus etiam nutricum illi quae adhibetur
infantibus adlectationi suum quoddam carmen adsignat. Est etiam
non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur
tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat,
XXXIII. acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari
quod causa mortis extiterit: quae si dici debet ab oratore nec
dici citra scientiam musices potest, quomodo non hanc quoque artem
necessariam esse operi nostro vel iniqui consentient?
XXXIV. In geometria partem fatentur esse utilem teneris aetatibus:
agitari namque animos et acui ingenia et celeritatem percipiendi
venire inde concedunt, sed prodesse eam non, ut ceteras artis, cum
perceptae sint sed cum discatur existimant.
XXXV. Id vulgaris opinio est: nec sine causa summi viri etiam
inpensam huic scientiae operam dederunt. Nam cum sit geometria
divisa in numeros atque formas, numerorum quidem notitia non
oratori modo sed cuicumque primis saltem litteris erudito
necessaria est. In causis vero vel frequentissime versari solet:
in quibus actor, non dico si circa summas trepidat, sed si
digitorum saltem incerto aut indecoro gestu a computatione
dissentit, iudicatur indoctus.
XXXVI. Illa vero linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter in
causas (nam de terminis mensurisque sunt lites), sed habet maiorem
quandam aliam cum arte oratoria cognationem.
XXXVII. Iam primum ordo est geometriae necessarius: nonne et
eloquentiae? Ex prioribus geometria probat insequentia et certis
incerta: nonne id in dicendo facimus? Quid? illa propositarum
quaestionum conclusio non fere tota constat syllogismis? Propter
quod pluris invenias qui dialecticae similem quam qui rhetoricae
fateantur hanc artem. Verum et orator, etiamsi raro, non tamen
numquam probabit dialectice.
XXXVIII. Nam et syllogismis si res poscet utetur, et certe
enthymemate, qui rhetoricus est syllogismus. Denique probationum
quae sunt potentissimae grammicae apodixis vulgo dicuntur: quid
autem magis oratio quam probationem petit?
XXXIX. Falsa quoque veris similia geometria ratione deprendit. Fit
hoc et in numeris per quasdam quas pseudographias vocant, quibus
pueri ludere solebamus. Sed alia maiora sunt. Nam quis non ita
proponenti credat: "quorum locorum extremae lineae eandem mensuram
colligunt, eorum spatium quoque quod iis lineis continetur par sit necesse est".
XL. At id falsum est: nam plurimum refert cuius sit formae ille
circumitus, reprehensique a geometris sunt historici qui
magnitudinem insularum satis significari navigationis ambitu
crediderunt. Nam ut quaeque forma perfectissima, ita capacissima est.
XLI. Ideoque illa circumcurrens linea, si efficiet orbem, quae
forma est in planis maxime perfecta, amplius spatium complectetur
quam si quadratum paribus oris efficiat, rursus quadrata
triangulis, triangula ipsa plus aequis lateribus quam inaequalibus.
XLII. Sed alia forsitan obscuriora: nos facillimum etiam imperitis
sequamur experimentum. Iugeri mensuram ducentos et quadraginta
longitudinis pedes esse dimidioque in latitudinem patere non fere
quisquam est qui ignoret, et qui sit circumitus et quantum campi
cludat colligere expeditum.
XLIII. At centeni et octogeni in quamque partem pedes idem spatium
extremitatis sed multo amplius clusae quattuor lineis areae
faciunt. Id si computare quem piget, brevioribus numeris idem
discat. Nam deni in quadram pedes quadraginta per oram, intra
centum erunt. At si quini deni per latera, quini in fronte sint,
ex illo quod amplectuntur quartam deducent eodem circumductu.
XLIV. Si vero porrecti utrimque undeviceni singulis distent, non
plures intus quadratos habebunt quam per quot longitudo ducetur:
quae circumibit autem linea eiusdem spatii erit cuius ea quae
centum continet. Ita quidquid formae quadrati detraxeris,
amplitudini quoque peribit.
XLV. Ergo etiam id fieri potest, ut maiore circumitu minor loci
amplitudo cludatur. Haec in planis; nam in collibus vallibusque
etiam imperito patet plus soli esse quam caeli.
XLVI. Quid quod se eadem geometria tollit ad rationem usque mundi?
In qua, cum siderum certos constitutosque cursus numeris docet,
discimus nihil esse inordinatum atque fortuitum: quod ipsum
nonnumquam pertinere ad oratorem potest.
XLVII. An vero, cum Pericles Athenienses solis obscuratione
territos redditis eius rei causis metu liberavit, aut cum
Sulpicius ille Gallus in exercitu L. Pauli de lunae defectione
disseruit, ne velut prodigio divinitus facto militum animi
terrerentur, non videtur esse usus oratoris officio?
XLVIII. Quod si Nicias in Sicilia scisset, non eodem confusus metu
pulcherrimum Atheniensium exercitum perdidisset: sicut Dion, cum
ad destruendam Dionysi tyrannidem venit, non est tali casu
deterritus. Sint extra licet usus bellici transeamusque quod
Archimedes unus obsidionem Syracusarum in longius traxit,
XLIX. illud utique iam proprium ad efficiendum quod intendimus,
plurimas quaestiones, quibus difficilior alia ratione explicatio
est, ut de ratione videndi, de sectione in infinitum, de
celeritate augenda, linearibus illis probationibus solvi solere:
ut, si est oratori, quod proximus demonstrabit liber, de omnibus
rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator.
11
11. Dandum aliquid comoedo quoque, dum eatenus qua pronuntiandi
scientiam futurus orator desiderat. Non enim puerum quem in hoc
instituimus aut femineae vocis exilitate frangi volo aut seniliter tremere.
II. Nec vitia ebrietatis effingat nec servili vernilitate inbuatur
nec amoris avaritiae metus discat adfectum: quae neque oratori
sunt necessaria et mentem praecipue in aetate prima teneram adhuc
et rudem inficiunt; nam frequens imitatio transit in mores.
III. Ne gestus quidem omnis ac motus a comoedis petendus est.
Quamquam enim utrumque eorum ad quendam modum praestare debet
orator, plurimum tamen aberit a scaenico, nec vultu nec manu nec
excursionibus nimius. Nam si qua in his ars est dicentium, ea
prima est ne ars esse videatur.
IV. Quod est igitur huius doctoris officium? In primis vitia si
qua sunt oris emendet, ut expressa sint verba, ut suis quaeque
litterae sonis enuntientur. Quarundam enim vel exilitate vel
pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum
efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus.
V. Quippe et rho litterae, qua Demosthenes quoque laboravit, labda
succedit, quarum vis est apud nos quoque, et cum c ac similiter g
non evaluerunt, in t ac d molliuntur.
VI. Ne illas quidem circa s litteram delicias hic magister feret,
nec verba in faucibus patietur audiri nec oris inanitate resonare
nec, quod minime sermoni puro conveniat, simplicem vocis naturam
pleniore quodam sono circumliniri, quod Graeci catapeplasmenon dicunt
VII. (sic appellatur cantus tibiarum quae, praeclusis quibus
clarescunt foraminibus, recto modo exitu graviorem spiritum reddunt).
VIII. curabit etiam ne extremae syllabae intercidant, ut par sibi
sermo sit, ut quotiens exclamandum erit lateris conatus sit ille,
non capitis,ut gestus ad vocem, vultus ad gestum accommodetur.
IX. Observandum erit etiam ut recta sit facies dicentis, ne labra
detorqueantur, ne inmodicus hiatus rictum distendat, ne supinus
vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet cervix.
X. Nam frons pluribus generibus peccat. Vidi multos quorum
supercilia ad singulos vocis conatus adlevarentur, aliorum
constricta, aliorum etiam dissidentia, cum alterum in verticem
tenderent, altero paene oculus ipse premeretur.
XI. Infinitum autem, ut mox dicemus, in his quoque rebus momentum
est, et nihil potest placere quod non decet.
XII. Debet etiam docere comoedus quomodo narrandum, qua sit
auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus
deceat miserationem: quod ita optime faciet si certos ex comoediis
elegerit locos et ad hoc maxime idoneos, id est actionibus similes.
XIII. Idem autem non ad pronuntiandum modo utilissimi, verum ad
augendam quoque eloquentiam maxime accommodati erunt.
XIV. Et haec dum infirma aetas maiora non capiet: ceterum cum
legere orationes oportebit, cum virtutes earum iam sentiet, tum
mihi diligens aliquis ac peritus adsistat, neque solum lectionem
formet verum ediscere etiam electa ex iis cogat et ea dicere
stantem clare et quem ad modum agere oportebit, ut protinus
pronuntiationem vocem memoriam exerceat.
XV. Ne illos quidem reprehendendos puto qui paulum etiam
palaestricis vacaverunt. Non de iis loquor quibus pars vitae in
oleo, pars in vino consumitur, qui corporum cura mentem obruerunt
(hos enim abesse ab eo quem instituimus quam longissime velim):
XVI. sed nomen est idem iis a quibus gestus motusque formantur, ut
recta sint bracchia, ne indoctae rusticae manus, ne status
indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput
oculique ab alia corporis inclinatione dissideant.
XVII. Nam neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit
quisquam neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet: et certe
quod facere oporteat non indignandum est discere, cum praesertim
haec chironomia, quae est (ut nomine ipso declaratur) lex gestus,
et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae
viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte
civilium posita virtutum, et a Chrysippo in praeceptis de
liberorum educatione compositis non omissa.
XVIII. Nam Lacedaemonios quidem etiam saltationem quandam tamquam
ad bella quoque utilem habuisse inter exercitationes accepimus.
Neque id veteribus Romanis dedecori fuit: argumentum est
sacerdotum nomine ac religione durans ad hoc tempus saltatio et
illa in tertio Ciceronis de Oratore libro verba Crassi, quibus
praecipit ut orator utatur "laterum inclinatione forti ac virili,
non a scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra".
Cuius disciplinae usus in nostram usque aetatem sine reprehensione
descendit.
XIX. A me tamen nec ultra puerilis annos retinebitur nec in his
ipsis diu. Neque enim gestum oratoris componi ad similitudinem
saltationis volo, sed subesse aliquid ex hac exercitatione
puerili, unde nos non id agentis furtim decor ille discentibus
traditus prosequatur.
12
12. Quaeri solet an, etiamsi discenda sint haec, eodem tempore
tamen tradi omnia et percipi possint. Negant enim quidam, quia
confundatur animus ac fatigetur tot disciplinis in diversum
tendentibus, ad quas nec mens nec corpus nec dies ipse sufficiat,
et, si maxime patiatur hoc aetas robustior, pueriles annos onerari
non oportere.
II. Sed non satis perspiciunt quantum natura humani ingenii
valeat, quae ita est agilis ac velox, sic in omnem partem, ut ita
dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum,
in plura vero non eodem die modo sed eodem temporis momento vim
suam intendat.
III. An vero citharoedi non simul et memoriae et sono vocis et
plurimis flexibus serviunt, cum interim alios nervos dextra
percurrunt, alios laeva trahunt continent praebent, ne pes quidem
otiosus certam legem temporum servat - et haec pariter omnia?
IV. Quid? nos agendi subita necessitate deprensi nonne alia
dicimus alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio
verborum, compositio gestus pronuntiatio vultus motus
desiderentur? Quae si velut sub uno conatu tam diversa parent
simul, cur non pluribus curis horas partiamurcum praesertim
reficiat animos ac reparet varietas ipsa, contraque sit aliquanto
difficilius in labore uno perseverare? Ideo et stilus lectione
requiescit et ipsius lectionis taedium vicibus levatur;
V. quamlibet multa egerimus, quodam tamen modo recentes sumus ad
id quod incipimus. Quis non optundi possit si per totum diem
cuiuscumque artis unum magistrum ferat? Mutatione recreabitur
sicut in cibis, quorum diversitate reficitur stomachus et pluribus
minore fastidio alitur.
VI. Aut dicant isti mihi quae sit alia ratio discendi. Grammatico
soli deserviamus, deinde geometrae tantum, omittamus interim quod
didicimus? mox transeamus ad musicum, excidant priora? Et cum
Latinis studebimus litteris, non respiciamus ad Graecas? Et, ut
semel finiam, nihil faciamus nisi novissimum?
VII. cur non idem suademus agricolis, ne arva simul et vineta et
oleas et arbustum colant? ne pratis et pecoribus et hortis et
alvearibus avibusque accommodent curam? cur ipsi aliquid
forensibus negotiis, aliquid desideriis amicorum, aliquid
rationibus domesticis, aliquid curae corporis, nonnihil
voluptatibus cotidie damus? Quarum nos una res quaelibet nihil
intermittentis fatigaret: adeo facilius est multa facere quam diu.
VIII. Illud quidem minime verendum est, ne laborem studiorum pueri
difficilius tolerent; neque enim ulla aetas minus fatigatur. Mirum
sit forsitan, sed experimentis deprehendas; nam et dociliora sunt
ingenia priusquam obduruerunt
IX. (id vel hoc argumento patet, quod intra biennium quam verba
recte formare potuerunt quamvis nullo instante omnia fere
locuntur: at noviciis nostris per quot annos sermo Latinus
repugnat! Magis scias si quem iam robustum instituere litteris
coeperis non sine causa dici paidomatheis eos qui in sua quidque
arte optime faciant)
X. et patientior est laboris natura pueris quam iuvenibus.
Videlicet ut corpora infantium nec casus, quo in terram totiens
deferuntur, tam graviter adfligit nec illa per manus et genua
reptatio nec post breve tempus continui lusus et totius diei
discursus, quia pondus illis abest nec se ipsi gravant: sic animi
quoque, credo quia minore conatu moventur nec suo nisu studiis
insistunt sed formandos se tantummodo praestant, non similiter
fatigantur.
XI. Praeterea secundum aliam aetatis illius facilitatem velut
simplicius docentis secuntur nec quae iam egerint metiuntur: abest
illis adhuc etiam laboris iudicium. Porro, ut frequenter experti
sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio.
XII. Sed ne temporis quidem umquam plus erit, quia his aetatibus
omnis in audiendo profectus est. cum ad stilum secedet, cum
generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare haec studia
vel non vacabit vel non libebit.
XIII. Ergo cum grammaticus totum diem occupare non possit, nec
debeat ne discentis animum taedio avertat, quibus potius studiis
haec temporum velut subsiciva donabimus?
XIV. Nam nec ego consumi studentem in his artibus volo: nec
moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad
minutissima usque geometriae opera descendat; non domoedum in
pronuntiando nec saltatorem in gestu facio. Quae si omnia
exigerem, suppeditabat tamen tempus; longa est enim quae discit
aetas, et ego non de tardis ingeniis loquor.
XV. Denique cur in his omnibus quae discenda oratori futuro puto
eminuit Plato? Qui non contentus disciplinis quas praestare
poterant Athenae, non Pythagoreorum, ad quos in Italiam
navigaverat, Aegypti quoque sacerdotes adiit atque eorum arcana perdidicit.
XVI. Difficultatis patrocinia praeteximus segnitiae; neque enim
nobis operis amor est, nec quia sit honesta ac rerum pulcherrima
eloquentia petitur ipsa, sed ad vilem usum et sordidum lucrum accingimur.
XVII. Dicant sine his in foro multi et adquirant, dum sit
locupletior aliquis sordidae mercis negotiator et plus voci suae
debeat praeco. Ne velim quidem lectorem dari mihi quid studia
referant computaturum.
XVIII. Qui vero imaginem ipsam eloquentiae divina quadam mente
conceperit, quique illam, ut ait non ignobilis tragicus, "reginam
rerum orationem" ponet ante oculos, fructumque non ex stipe
advocationum sed ex animo suo et contemplatione ac scientia petet
perpetuum illum nec fortunae subiectum, facile persuadebit sibi ut
tempora, quae spectaculis campo tesseris, otiosis denique
sermonibus, ne dicam somno et conviviorum mora conteruntur,
geometrae potius ac musico inpendat, quanto plus delectationis
habiturus quam ex illis ineruditis voluptatibus. Dedit enim hoc
providentia hominibus munus, ut honesta magis iuvarent.
XIX. Sed nos haec ipsa dulcedo longius duxit. Hactenus ergo de
studiis quibus antequam maiora capiat puer instituendus est:
proximus liber velut novum sumet exordium et ad rhetoris officia transibit.