6
I. Proxima stilo cogitatio est, quae et ipsa vires ab hoc accipit et est
inter scribendi laborem extemporalemque fortunam media quaedam et nescio an
usus frequentissimI. Nam scribere non ubique nec semper possumus,
cogitationi temporis ac loci plurimum est. Haec paucis admodum horis magnas
etiam causas complectitur: haec, quotiens intermissus est somnus, ipsis
noctis tenebris adiuvatur: haec inter medios rerum actus aliquid invenit
vacui nec otium patitur.
II. Neque vero rerum ordinem modo, quod ipsum
satis erat, intra se ipsa disponit, sed verba etiam copulat, totamque ita
contexit orationem ut ei nihil praeter manum desit: nam memoriae quoque
plerumque inhaerent fidelius quae nulla scribendi securitate laxantur.
Sed ne ad hanc quidem vim cogitandi perveniri potest aut subito aut cito.
III. Nam primum facienda multo stilo forma est quae nos etiam cogitantis
sequatur: tum adsumendus usus paulatim, ut pauca primum complectamur animo
quae reddi fideliter possint, mox per incrementa, tam modica ut onerari se
labor ille non sentiat, augenda vis et exercitatione multa continenda est;
quae quidem maxima ex parte memoria constat, ideoque aliqua mihi in illum
locum differenda sunt:
IV. eo tamen pervenit ut is cui non refragetur
ingenium, acri studio adiutus, tantum consequatur ut ei tam quae cogitarit
quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo fidem servent. Cicero
certe Graecorum Metrodorum Scepsium et Empylum Rhodium nostrorumque
Hortensium tradidit quae cogitaverant ad verbum in agendo rettulisse.
V. Sed si forte aliqui inter dicendum offulserit extemporalis color, non
superstitiose cogitatis demum est inhaerendum. Neque enim tantum habent
curae ut non sit dandus et fortunae locus, cum saepe etiam scriptis ea quae
subito nata sunt inserantur. Ideoque totum hoc exercitationis genus ita
instituendum ut et digredi ex eo et redire in id facile possimus.
VI. Nam
ut primum est domo adferre paratam dicendi copiam et certam, ita refutare
temporis munera longe stultissimum est. Quare cogitatio in hoc praeparetur,
ut nos fortuna decipere non possit, adiuvare possit. Id autem fiet memoriae
viribus, ut illa quae complexi animo sumus fluant secura, non sollicitos et
respicientes et una spe suspensos recordationis non sinant providere:
alioqui vel extemporalem temeritatem malo quam male cohaerentem
cogitationem.
VII. Peius enim quaeritur retrorsus, quia dum illa
desideramus ab aliis avertimur, et ex memoria potius res petimus quam ex
materia. Plura sunt autem, si utrimque quaerendum est, quae inveniri
possunt quam quae inventa sunt.
7
I. Maximus vero studiorum fructus est et velut +primus quidam plius+
longi laboris ex tempore dicendi facultas; quam qui non erit consecutus,
mea quidem sententia civilibus officiis renuntiabit et solam scribendi
facultatem potius ad alia opera convertet. Vix enim bonae fidei viro
convenit auxilium in publicum polliceri quod praesentissimis quibusque
periculis desit, * intrare portum ad quem navis accedere nisi lenibus
ventis vecta non possit:
II. siquidem innumerabiles accidunt subitae
necessitates vel apud magistratus vel repraesentatis iudiciis continuo
agendi. Quarum si qua, non dico cuicumque innocentium civium, sed amicorum
ac propinquorum alicui evenerit, stabitne mutus et salutarem petentibus
vocem, statimque si non succurratur perituris, moras et secessum et
silentium quaeret, dum illa verba fabricentur et memoriae insidant et vox
ac latus praeparetur?
III. Quae vero patitur hoc ratio, ut quisquam sit
orator aliquando? Mitto casus: quid cum adversario respondendum erit fiet?
Nam saepe ea quae opinati sumus et contra quae scripsimus fallunt, ac tota
subito causa mutatur, atque ut gubernatori ad incursus tempestatium, sic
agenti ad varietatem causarum ratio mutanda est.
IV. Quid porro multus
stilus et adsidua lectio et longa studiorum aetas facit, si manet eadem
quae fuit incipientibus difficultas? Perisse profecto confitendum est
praeteritum laborem cui semper idem laborandum est. Neque ego hoc ago, ut
ex tempore dicere malit, sed ut possit. Id autem maxime hoc modo
consequemur.
V. Nota sit primum dicendi via: neque enim prius contingere cursus potest
quam scierimus quo sit et qua perveniendum. Nec satis est non ignorare quae
sint causarum iudicialium partes, aut quaestionum ordinem recte disponere,
quamquam ista sunt praecipua, sed quid quoque loco primum sit ac secundum
et deinceps: quae ita sunt natura copulata ut mutari aut intervelli sine
confusione non possint.
VI. Quisquis autem via dicet, utetur ante omnia
rerum ipsa serie velut duce, propter quod homines etiam modice exercitati
facillime tenorem in narrationibus servant. Deinde quid quoque loco
quaerant scient, nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus
turbabuntur, nec confundent ex diversis orationem velut salientes huc illuc
nec usquam insistentes. Postremo habebunt modum et finem, qui esse citra
divisionem nullus potest, et expletis pro facultate omnibus quae
proposuerint pervenisse se ad ultimum sentient.
VII. Et haec quidem ex arte; illa vero ex studio, ut copiam sermonis
optimi, quem ad modum praeceptum est, comparemus, multo ac fideli stilo sic
formetur oratio ut scriptorum colorem etiam quae subito effusa sint
reddant, ut, cum multa scripserimus, etiam multa dicamus.
VIII. Nam
consuetudo et exercitatio facilitates maxime parit: quae si paulum
intermissa fuerit, non velocitas illa modo tardatur, sed ipsum os coit
atque concurrit. Quamquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi,
ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus, semperque nostram
vocem provisa et formata cogitatio excipiat:
IX. vix tamen aut natura aut
ratio in tam multiplex officium diducere animum queat ut inventioni,
dispositioni, elocutioni, ordini rerum verborumque, tum iis quae dicit,
quae subiuncturus est, quae ultra spectanda sunt, adhibita vocis
pronuntiationis gestus observatione una sufficiat.
X. Longe enim praecedat
oportet intentio ac prae se res agat, quantumque dicendo consumitur, tantum
ex ultimo prorogetur, ut, donec perveniamus ad finem, non minus prospectu
procedamus quam gradu, si non intersistentes offensantesque brevia illa
atque concisa singultantium modo eiecturi sumus.
XI. Est igitur usus quidam inrationalis, quam Graeci alogon triben vocant,
qua manus in scribendo decurrit, qua oculi totos simul in lectione versus
flexusque eorum et transitus intuentur, et ante sequentia vident quam
priora dixerunt. Quo constant miracula illa in scaenis pilariorum ac
ventilatorum, ut ea quae emiserint ultro venire in manus credas et qua
iubentur decurrere.
XII. Sed hic usus ita proderit si ea de qua locuti
sumus ars antecesserit, ut ipsum illud quod in se rationem non habet in
ratione versetur. Nam mihi ne dicere quidem videtur nisi qui disposite
ornate copiose dicit, sed tumultuari.
XIII. Nec fortuiti sermonis contextum
mirabor umquam, quem iurgantibus etiam mulierculis videamus superfluere:
cum eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum
extemporalem consequi cura non possit.
XIV. Deum tunc adfuisse cum id
evenisset veteres oratores, ut Cicero dicit, aiebant, sed ratio manifesta
est. Nam bene concepti adfectus et recentes rerum imagines continuo impetu
feruntur, quae nonnumquam mora stili refrigescunt et dilatae non
revertuntur. Vtique vero, cum infelix illa verborum cavillatio accessit et
cursus ad singula vestigia restitit, non potest ferri contorta vis, sed, ut
optime vocum singularum cedat electio, non continua sed composita est.
XV. Quare capiendae sunt illae de quibus dixi rerum imagines, quas vocari
phantasias indicavimus, omniaque de quibus dicturi erimus, personae,
quaestiones, spes, metus, habenda in oculis, in adfectus recipienda: pectus
est enim quod disertos facit, et vis mentis. Ideoque imperitis quoque, si
modo sunt aliquo adfectu concitati, verba non desunt.
XVI. tum intendendus
animus non in aliquam rem unam sed in plures simul continuas, ut, si per
aliquam rectam viam mittamus oculos, simul omnia quae sunt in ea circaque
intuemur, non ultimum tantum videmus, sed usque ad ultimum. Addit ad
dicendum etiam pudor stimulos, mirumque videri potest quod, cum stilus
secreto gaudeat atque omnis arbitros reformidet, extemporalis actio
auditorum frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur.
XVII. Namque
et difficiliorem cogitationem exprimit et expellit dicendi necessitas, et
secundos impetus auget placendi cupido: adeo pretium omnia spectant, ut
eloquentia quoque, quamquam plurimum habeat in se voluptatis, maxime tamen
praesenti fructu laudis opinionisque ducatur.
XVIII. Nec quisquam tantum
fidat ingenio ut id sibi speret incipienti statim posse contingere, sed,
sicut in cogitatione praecipimus, ita facilitatem quoque extemporalem a
parvis initiis paulatim perducemus ad summam; quae neque perfici neque
contineri nisi usu potest:
XIX. ceterum pervenire eo debet ut cogitatio non
utique melior sit ea, sed tutior, cum hanc facilitatem non in prorsa modo
multi sint consecuti, sed etiam in carmine, ut Antipater Sidonius et
Licinius Archias: credendum enim Ciceroni est, non quia nostris quoque
temporibus non et fecerint quidam hoc et faciant. Quod tamen non ipsum tam
probabile puto (neque enim habet aut usum res aut necessitatem) quam
exhortandis in hanc spem qui foro praeparantur utile exemplum.
XX. Neque
vero tanta sit umquam fiducia facilitatis ut non breve saltem tempus, quod
nusquam fere deerit, ad ea quae dicturi sumus dispicienda sumamus; quod
quidem in iudiciis ac foro datur semper: neque enim quisquam est qui causam
quam non didicerit agat.
XXI. Declamatores quosdam perversa ducit ambitio
ut exposita controversia protinus dicere velint, quin etiam, quod est in
primis frivolum ac scaenicum, verbum petant quo incipiant. Sed tam
contumeliosos in se ridet invicem eloquentia, et qui stultis videri eruditi
volunt, stulti eruditis videntur.
XXII. Si qua tamen fortuna tam subitam
fecerit agendi necessitatem, mobiliore quodam opus erit ingenio, et vis
omnis intendenda rebus, et in praesentia remittendum aliquid ex cura
verborum, si consequi utrumque non dabitur. tum et tardior pronuntiatio
moras habet et suspensa ac velut dubitans oratio, ut tamen deliberare, non
haesitare videamur.
XXIII. Hoc dum egredimur e portu, si nos nondum aptatis
satis armamentis aget ventus, deinde paulatim simul euntes aptabimus vela
et disponemus rudentes et impleri sinus optabimus. Id potius quam se inani
verborum torrenti dare quasi tempestatibus quo volent auferendum.
XXIV. Sed non minore studio continetur haec facultas quam paratur; ars enim
semel percepta non carpitur, stilus quoque intermissione paulum admodum de
celeritate deperdit: promptum hoc et in expedito positum exercitatione sola
continetur. Hac uti sic optimum est, ut cotidie dicamus audientibus
pluribus, maxime de quorum simus iudicio atque opinione solliciti (rarum
est enim ut satis se quisque vereatur): vel soli tamen dicamus potius quam
non omnino dicamus.
XXV. Est et illa exercitatio cogitandi totasque
materias vel silentio (dum tamen quasi dicat intra ipsum) persequendi, quae
nullo non et tempore et loco, quando non aliud agimus, explicari potest, et
est in parte maioris utilitatis quam haec proxima:
XXVI. diligentius enim
componitur quam illa, in qua contextum dicendi intermittere veremur. Rursus
in alia plus prior confert, vocis firmitatem, oris facilitatem, motum
corporis, qui et ipse, ut dixi, excitat oratorem et iactatione manus, pedis
supplosione, sicut cauda leones facere dicuntur, hortatur.
XXVII. Studendum
vero semper et ubique. Neque enim fere tam est ullus dies occupatus ut
nihil lucrativae, ut Cicero Brutum facere tradit, operae ad scribendum aut
legendum aut dicendum rapi aliquo momento temporis possit: siquidem C.
Carbo etiam in tabernaculo solebat hac uti exercitatione dicendi.
XXVIII.
Ne id quidem tacendum est, quod eidem Ciceroni placet, nullum nostrum
usquam neglegentem esse sermonem: quidquid loquemur ubicumque sit pro sua
scilicet portione perfectum. Scribendum certe numquam est magis quam cum
multa dicemus ex tempore. Ita enim servabitur pondus et innatans illa
verborum facilitas in altum reducetur, sicut rustici proximas vitis radices
amputant, quae illam in summum solum ducunt, ut inferiores penitus
descendendo firmentur.
XXIX. Ac nescio an, si utrumque cum cura et studio
fecerimus, invicem prosit, ut scribendo dicamus diligentius, dicendo
scribamus facilius. Scribendum ergo quotiens licebit, si id non dabitur
cogitandum: ab utroque exclusi debent tamen ita dicere ut neque deprensus
orator neque litigator destitutus esse videatur.
XXX. Plerumque autem multa agentibus accidit ut maxime necessaria et utique
initia scribant, cetera, quae domo adferunt, cogitatione complectantur,
subitis ex tempore occurrant: quod fecisse M. tullium commentariis ipsius
apparet. Sed feruntur aliorum quoque et inventi forte, ut eos dicturus
quisque composuerat, et in libros digesti, ut causarum quae sunt actae a
Servio sulpicio, cuius tres orationes extant: sed hi de quibus loquor
commentarii ita sunt exacti ut ab ipso mihi in memoriam posteritatis
videantur esse compositi.
XXXI. Nam Ciceronis ad praesens modo tempus
aptatos libertus Tiro contraxit: quos non ideo excuso quia non probem, sed
ut sint magis admirabiles. In hoc genere prorsus recipio hanc brevem
adnotationem, libellosque qui vel manu teneantur et ad quos interim
respicere fas sit.
XXXII. Illud quod Laenas praecipit displicet mihi, vel
in iis quae scripserimus [vel in] summas in commentarium et capita
conferre. Facit enim ediscendi neglegentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac
deformat orationem. Ego autem ne scribendum quidem puto quod non simus
memoria persecuturi: nam hic quoque accidit ut revocet nos cogitatio ad
illa elaborata, nec sinat praesentem fortunam experiri.
XXXIII. Sic anceps
inter utrumque animus aestuat, cum et scripta perdidit et non quaerit nova.
Sed de memoria destinatus est libro proximo locus nec huic parti
subiungendus, quia sunt alia prius nobis dicenda [de is quia sunt].