2
I. Memoriam quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque
in ea non dubie plurimum, sed ipsa excolendo sicut alia omnia
augetur: et totus de quo diximus adhuc inanis est labor nisi
ceterae partes hoc velut spiritu continentur. Nam et omnis
disciplina memoria constat, frustraque docemur si quidquid audimus
praeterfluat, et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique
factorumque velut quasdam copias, quibus abundare quasque in
promptu semper habere debet orator, eadem illa vis praesentat:
II.
neque inmerito thesaurus hic eloquentiae dicitur. Sed non firme
tantum continere
verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo
iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum
contextum sequi, et quae sint ab adversa parte dicta meminisse, nec utique
eo quo dicta sunt ordine refutare sed oportunis locis ponere.
III. Quin
extemporalis oratio non alio mihi videtur mentis vigore constare. Nam dum
alia dicimus, quae dicturi sumus intuenda sunt: ita cum semper cogitatio
ultra eat, id quod est longius quaerit, quidquid autem repperit quodam modo
apud memoriam deponit, quod illa quasi media quaedam manus acceptum ab
inventione tradit elocutionI.
IV. Non arbitror autem mihi in hoc
inmorandum, quid sit quod memoriam faciat, quamquam plerique inprimi
quaedam vestigia animo, velut in ceris anulorum signa serventur,
existimant. Neque ero tam credulus ut +quam abitu tardiorem firmioremque
memoriam fieri et actem quoque ad animum pertire.+
V. Magis admirari
naturam subit, tot res vetustas tanto ex intervallo repetitas reddere se et
offerre, nec tantum requirentibus sed [in] sponte interim, nec vigilantibus
sed etiam quiete compositis:
VI. eo magis quod illa quoque animalia quae
carere intellectu videntur meminerunt et agnoscunt et quamlibet
longo itinere deducta ad adsuetas sibi sedes revertuntur. Quid?
non haec varietas mira est, excidere proxima, vetera inhaerere?
hesternorum inmemores acta pueritiae recordari?
VII. Quid quod
quaedam requisita se occultant et eadem forte succurrunt? nec
manet semper memoria, sed aliquando etiam redit? Nesciretur tamen
quanta vis esset eius, quanta divinitas illa, nisi in hoc lumen
orandi extulisset.
VIII. Non enim rerum modo sed etiam verborum
ordinem praestat, nec ea pauca contexit sed durat prope in
infinitum, et in longissimis actionibus prius audiendi patientia
quam memoriae fides
deficit.
IX. Quod et ipsum argumentum est subesse artem aliquam iuvarique
ratione naturam, cum idem [indocti] facere illud indocti inexercitati non
possimus. Quamquam invenio apud Platonem obstare memoriae usum litterarum?
videlicet quoniam illa quae scriptis reposuimus velut custodire desinimus
et ipsa securitate dimittimus.
X. Nec dubium est quin plurimum in hac parte
valeat mentis intentio et velut acies luminum a prospectu rerum quas
intuetur non aversa; unde accidit ut quae per plures dies scribimus
ediscenda sint, cogitatio se ipsa contineat.
XI. Artem autem memoriae primus ostendisse dicitur Simonides, cuius vulgata
fabula est: cum pugili coronato carmen, quale componi victoribus
solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniae partem
quod more poetis frequentissimo degressus in laudes Castoris ac
Pollucis exierat: quapropter partem ab iis petere quorum facta
celebrasset iubebatur.
XII. Et persolverunt, ut traditum est: nam
cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriae atque
adhibitus ei cenae Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo
iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur.
Et illos quidem non invenit, fuisse tamen gratos erga se deos exitu
comperit.
XIII. Nam vix eo ultra limen egresso triclinium illud supra
convivas corruit, atque ita confudit ut non ora modo oppressorum sed membra
etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent
discernere. tum Simonides dicitur memor ordinis quo quisque discubuerat
corpora suis reddidisse.
XIV. Est autem magna inter auctores dissensio
Glaucone Carystio an Leocrati an Agatharcho an Scopae scriptum sit id
carmen, et Pharsali fuerit haec domus, ut ipse quodam loco significare
Simonides videtur utque Apollodorus et Eratosthenes et Euphorion et
Larissaeus Eurypylus tradiderunt, an Crannone, ut Apollas +Calimachus+,
quem secutus Cicero hanc famam latius fudit.
XV. Scopam nobilem Thessalum
perisse in eo convivio constat, adicitur sororis eius filius, putant et
ortos plerosque ab alio Scopa qui maior aetate fuerit.
XVI. Quamquam mihi
totum de Tyndaridis fabulosum videtur, neque omnino huius rei meminit
umquam poeta ipse, profecto non taciturus de tanta sua gloria.
XVII. Ex hoc Simonidis facto notatum videtur iuvari memoriam signatis animo
sedibus, idque credet suo quisque experimento. Nam cum in loca aliqua post
tempus reversi sumus, non ipsa agnoscimus tantum sed etiam quae in iis
fecerimus reminiscimur, personaeque subeunt, nonnumquam tacitae quoque
cogitationes in mentem revertuntur. Nata est igitur, ut in plerisque, ars
ab experimento.
XVIII. Loca discunt quam maxime spatiosa, multa varietate
signata, domum forte magnam et in multos diductam recessus. In ea quidquid
notabile est animo diligenter adfigunt, ut sine cunctatione ac mora partis
eius omnis cogitatio possit percurrere. Et primus hic labor est, non
haerere in occursu: plus enim quam firma debet esse memoria quae aliam
memoriam adiuvet.
XIX. tum quae scripserunt vel cogitatione complectuntur
[et] aliquo signo quo moneantur notant, quod esse vel ex re tota potest, ut
de navigatione, militia, vel ex verbo aliquo: nam etiam excidentes unius
admonitione verbi in memoriam reponuntur. Sit autem signum navigationis ut
ancora, militiae ut aliquid ex armis.
XX. Haec ita digerunt: primum sensum
[bello cum] vestibulo quasi adsignant, secundum (puta) atrio, tum inpluvia
circumeunt, nec cubiculis modo aut exhedris, sed statuis etiam similibusque
per ordinem committunt. Hoc facto, cum est repetenda memoria, incipiunt ab
initio loca haec recensere, et quod cuique crediderunt reposcunt, ut eorum
imagine admonentur. Ita, quamlibet multa sint quorum meminisse oporteat,
fiunt singula conexa quodam choro, nec onerant coniungentes prioribus
consequentia solo ediscendi labore.
XXI. Quod de domo dixi, et in operibus
publicis et in itinere longo et urbium ambitu et picturis fieri [spieri]
potest. Etiam fingere sibi has +imagines+ licet. Opus est ergo locis quae
vel finguntur vel sumuntur, et imaginibus vel simulacris, quae utique
fingenda sunt. Imagines voco quibus ea quae ediscenda sunt notamus, ut, quo
modo Cicero dicit, locis pro cera, simulacris pro litteris utamur.
XXII.
Illud quoque ad verbum ponere optimum fuerit: "locis est utendum multis,
inlustribus, explicatis, modicis intervallis: imaginibus autem agentibus,
acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque percutere animum possint."
Quo magis miror quo modo Metrodorus in XII signis per quae sol meat
trecenos et sexagenos invenerit locos. Vanitas nimirum fuit atque iactatio
circa memoriam suam potius arte quam natura gloriantis.
XXIII. Equidem haec ad quaedam prodesse non negaverim, ut si rerum nomina
multa per ordinem audita reddenda sint. Namque in iis quae didicerunt locis
ponunt res illas: mensam, ut hoc utar, in vestibulo et pulpitum in atrio et
sic cetera, deinde relegentes inveniunt ubi posuerunt.
XXIV. Et forsitan
hoc sunt adiuti qui auctione dimissa quid cuique vendidissent testibus
argentariorum tabulis reddiderunt, quod praestitisse Q. Hortensium dicunt.
Minus idem proderit in ediscendis quae orationis perpetuae erunt: nam et
sensus non eandem imaginem quam res habent, cum alterum fingendum sit; et
horum tamen utcumque commonet locus, sicut sermonis alicuius habiti:
verborum contextus eadem arte quo modo comprehendetur?
XXV. Mitto quod
quaedam nullis simulacris significari possunt, ut certe coniunctiones.
Habeamus enim sane, ut qui notis scribunt, certas imagines omnium et loca
scilicet infinita, per quae verba quot sunt in quinque contra Verrem
secundae actionis libris explicentur, [ne] meminerimus etiam omnium quasi
depositorum: nonne impediri quoque dicendi cursum necesse est duplici
memoriae cura?
XXVI. Nam quo modo poterunt copulata fluere si propter
singula verba ad singulas formas respiciendum erit? Qua re et Charmadas et
Scepsius de quo modo dixi Metrodorus, quos Cicero dicit usos hac
exercitatione, sibi habeant sua: nos simpliciora tradamus.
XXVII. Si longior complectenda memoria fuerit oratio, proderit per partes
ediscere (laborat enim maxime onere); sed hae partes non sint perexiguae,
alioqui rursus multae erunt et eam distringent atque concident. Nec utique
certum imperaverim modum, sed maxime ut quisque finietur locus, ni forte
tam numerosus ut ipse quoque dividi debeat.
XXVIII. Dandi sunt certi quidam
termini, ut contextum verborum, qui est difficillimus, continua et crebra
meditatio, partis deinceps ipsas repetitus ordo coniungat. Non est inutile
iis quae difficilius haereant aliquas adponere notas, quarum recordatio
commoneat et quasi excitet memoriam:
XXIX. nemo enim fere tam infelix ut
quod cuique loco signum destinaverit nesciat. At si erit tardus ad hoc, eo
quoque adhuc remedio utatur, ut ipsae notae (hoc enim est ex illa arte non
inutile) aptentur ad eos qui excidunt sensus, ancora, ut supra proposui, si
de nave dicendum est, spiculum si de proelio.
XXX. Multum enim signa
faciunt, et ex alia memoria venit alia, ut cum tralatus anulus vel
alligatus commoneat nos cur id fecerimus. Haec magis adhuc adstringunt qui
memoriam ab aliquo simili transferunt ad id quod continendum est: ut in
nominibus, si Fabius forte sit tenendus, referamus ad illum cunctatorem,
qui excidere non potest, aut ad aliquem amicum qui idem vocetur.
XXXI. Quod
est facilius in Apris et in Vrsis et Nasone aut Crispo, ut id memoriae
adfigatur unde sunt nomina. Origo quoque aliquando declinatorum tenendi
magis causa est, ut in Cicerone, Verrio, Aurelio. Sed hoc miseri.
XXXII. Illud neminem non iuvabit, isdem quibus scripserit ceris ediscere.
Sequitur enim vestigiis quibusdam memoriam, et velut oculis intuetur non
paginas modo sed versus prope ipsos, estque cum dicit similis legenti. Iam
vero si litura aut adiectio aliqua atque mutatio interveniat, signa sunt
quaedam quae intuentes deerrare non possumus.
XXXIII. Ista ratio, ut est
illi de qua primum locutus sum arti non dissimilis, ita, si quid me
experimenta docuerunt, et expeditior et potentior.
Ediscere tacite (nam id quoque est quaesitum) erat optimum si non
subirent velut otiosum animum plerumque aliae cogitationes, propter quas
excitandus est voce, ut duplici motu iuvetur memoria dicendi et audiendi.
Sed haec vox sit modica et magis murmur.
XXXIV. Qui autem legente alio
ediscit in parte tardatur, quod acrior est oculorum quam aurium sensus, in
parte iuvari potest, quod, cum semel aut bis audierit, continuo illi
memoriam suam experiri licet et cum legente contendere. Nam et alioqui id
maxime faciendum est, ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et
quae magis et quae minus haerent aequaliter transit.
XXXV. In experiendo
teneasne et maior intentio est et nihil supervacui temporis perit quo etiam
quae tenemus repeti solent: ita sola quae exciderunt retractantur, ut
crebra iteratione firmentur, quamquam solent hoc ipso maxime haerere, quod
exciderunt. Illud ediscendo scribendoque commune est, utrique plurimum
conferre bonam valetudinem, digestum cibum, animum cogitationibus aliis
liberum.
XXXVI. Verum et in iis quae scripsimus complectendis multum valent
et in iis quae cogitamus continendis prope solae, excepta quae potentissima
est [et] exercitatione, divisio et compositio. Nam qui recte diviserit,
numquam poterit in rerum ordine errare:
XXXVII. certa sunt enim non solum
in digerendis quaestionibus sed etiam in exsequendis, si modo recte dicimus,
prima ac secunda et deinceps, cohaeretque omnis rerum copulatio, ut ei
nihil neque subtrahi sine manifesto intellectu neque inseri possit.
XXXVIII. An vero Scaevola in lusu duodecim scriptorum, cum prior calculum
promovisset essetque victus, dum rus tendit repetito totius certaminis
ordine, quo dato errasset recordatus, rediit ad eum quocum luserat, isque
ita factum esse confessus est: minus idem ordo valebit in oratione,
praesertim totus nostro arbitrio constitutus, cum tantum ille valeat
alternus?
XXXIX. Etiam quae bene composita erunt memoriam serie sua ducent:
nam sicut facilius versus ediscimus quam prorsam orationem, ita prorsae
vincta quam dissoluta. Sic contigit ut etiam quae ex tempore videbantur
effusa ad verbum repetita reddantur. Quod meae quoque memoriae
mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum qui hunc honorem
mererentur iterare declamationis partem coegisset. Nec est mendacio locus,
salvis qui interfuerunt.
XL. Si quis tamen unam maximamque a me artem memoriae quaerat, exercitatio
est et labor: multa ediscere, multa cogitare, et si fieri potest cotidie,
potentissimum est: nihil aeque vel augetur cura vel neglegentia intercidit.
XLI. Quare et pueri statim, ut praecepi, quam plurima ediscant, et
quaecumque aetas operam iuvandae studio memoriae dabit devoret initio
taedium illud et scripta et lecta saepius revolvendi et quasi eundem cibum
remandendi. Quod ipsum hoc fieri potest levius si pauca primum et quae
odium non adferant coeperimus ediscere, tum cotidie adicere singulos
versus, quorum accessio labori sensum incrementi non adferat, in summam ad
infinitum usque perveniat, et poetica prius, tum oratorum, novissime etiam
solutiora numeris et magis ab usu dicendi remota, qualia sunt iuris
consultorum.
XLII. Difficiliora enim debent esse quae exercent quo sit levius
ipsum illud in quod exercent, ut athletae ponderibus plumbeis adsuefaciunt
manus, quibus vacuis et nudis in certamine utendum est. Non omittam etiam,
quod cotidianis experimentis deprenditur, minime fidelem esse paulo
tardioribus ingeniis recentem memoriam.
XLIII. Mirum dictu est, nec in
promptu ratio, quantum nox interposita adferat firmitatis, sive requiescit
labor ille, cuius sibi ipsa fatigatio obstabat, sive maturatur atque
concoquitur, quae firmissima eius pars est, recordatio; quae statim referri
non poterant, contexuntur postera die, confirmatque memoriam idem illud
tempus quod esse in causa solet oblivionis.
XLIV. Etiam illa praevelox fere
cito effluit, et, velut praesenti officio functa nihil in posterum debeat,
tamquam dimissa discedit. Nec est mirum magis haerere animo quae diutius
adfixa sint.
Ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad verbum sit ediscendum
dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis sit: de quo sine
dubio non potest in universum pronuntiari.
XLV. Nam si memoria suffragatur,
tempus non defuit, nulla me velim syllaba effugiat (alioqui etiam scribere
sit supervacuum): idque praecipue a pueris optinendum atque in hanc
consuetudinem memoria exercitatione redigenda, ne nobis discamus ignoscere.
Ideoque et admoneri et ad libellum respicere vitiosum, quod libertatem
neglegentiae facit; nec quisquam se parum tenere iudicat quod ne sibi
excidat non timet.
XLVI. Inde interruptus actionis impetus et resistens ac
salebrosa oratio: et qui dicit ediscenti similis etiam omnem bene
scriptorum gratiam perdit, vel hoc ipso quod scripsisse se confitetur.
Memoria autem facit etiam prompti ingeni famam, ut illa quae dicimus non
domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse videamur, quod et oratori et ipsi
causae plurimum confert:
XLVII. nam et magis miratur et minus timet iudex
quae non putat adversus se praeparata. Idque in actionibus inter praecipua
servandum est, ut quaedam etiam quae optime vinximus velut soluta
enuntiemus, et cogitantibus nonnumquam et dubitantibus similes quaerere
videamur quae attulimus.
XLVIII. Ergo quid sit optimum neminem fugit. Si
vero aut memoria natura durior erit aut non suffragabitur tempus, etiam
inutile erit ad omnia se verba alligare, cum oblivio unius eorum cuiuslibet
aut deformem haesitationem aut etiam silentium indicat, tutiusque multo
comprehensis animo rebus ipsis libertatem sibi eloquendi relinquere.
XLIX.
Nam et invitus perdit quisque id quod elegerat verbum, nec facile reponit
aliud dum id quod scripserat quaerit. Sed ne hoc quidem infirmae memoriae
remedium est nisi in iis qui sibi facultatem aliquam dicendi ex tempore
paraverunt. Quod si cui utrumque defuerit, huic omittere omnino totum
actionum laborem, ac si quid in litteris valet ad scribendum potius suadebo
convertere: sed haec rara infelicitas erit.
L. Ceterum quantum natura studioque valeat memoria vel Themistocles testis,
quem unum intra annum optime locutum esse Persice constat, vel Mithridates,
cui duas et viginti linguas, quot nationibus imperabat, traditur notas
fuisse, vel Crassus ille dives, qui cum Asiae praeesset quinque Graeci
sermonis differentias sic tenuit ut qua quisque apud eum lingua postulasset
eadem ius sibi redditum ferret, vel Cyrus, quem omnium militum tenuisse
creditum est nomina:
LI. quin semel auditos quamlibet multos versus
protinus dicitur reddidisse Theodectes. Dicebantur etiam nunc esse qui
facerent, sed mihi numquam ut ipse interessem contigit: habenda tamen fides
est vel in hoc, ut qui crediderit et speret.
3
I. Pronuntiatio a plerisque actio dicitur, sed prius nomen a voce,
sequens a gestu videtur accipere. Namque actionem Cicero alias "quasi
sermonem", alias "eloquentiam quandam corporis" dicit. Idem tamen duas eius
partis facit, quae sunt eaedem pronuntiationis, vocem atque motum:
quapropter utraque appellatione indifferenter uti licet.
II. Habet autem
res ipsa miram quandam in orationibus vim ac potestatem: neque enim tam
refert qualia sint quae intra nosmet ipsos composuimus quam quo modo
efferantur: nam ita quisque ut audit movetur. Quare neque probatio ulla,
quae modo venit ab oratore, tam firma est ut non perdat vires suas nisi
adiuvatur adseveratione dicentis: adfectus omnes languescant necesse est,
nisi voce, vultu, totius prope habitu corporis inardescunt.
III. Nam cum
haec omnia fecerimus, felices tamen si nostrum illum ignem iudex
conceperit, nedum eum supini securique moveamus ac non et ipse nostra
oscitatione solvatur.
IV. Documento sunt vel scaenici actores, qui et
optimis poetarum tantum adiciunt gratiae ut nos infinite magis eadem illa
audita quam lecta delectent, et vilissimis etiam quibusdam impetrant aures,
ut quibus nullus est in bibliothecis locus sit etiam frequens in theatris.
V. Quod si in rebus quas fictas esse scimus et inanes tantum pronuntiatio
potest ut iram lacrimas sollicitudinem adferat, quanto plus valeat necesse
est ubi et credimus? Equidem vel mediocrem orationem commendatam viribus
actionis adfirmarim plus habituram esse momenti quam optimam eadem illa
destitutam:
VI. si quidem et Demosthenes, quid esset in toto dicendi opere
primum interrogatus, pronuntiationi palmam dedit, eidemque secundum ac
tertium locum, donec ab eo quaeri desineret, ut eam videri posset non
praecipuam sed solam iudicasse (ideoque ipse tam diligenter apud Andronicum
hypocriten studuit ut admirantibus eius orationem Rhodiis non inmerito
Aeschines dixisse videatur:
VII. "quid si ipsum audissetis?") et M. Cicero
unam in dicendo actionem dominari putat.
VIII. Hac Cn. Lentulum plus
opinionis consecutum quam eloquentia tradit, eadem C. Gracchum in deflenda
fratris nece totius populi Romani lacrimas concitasse, Antonium et Crassum
multum valuisse, plurimum vero Q. Hortensium. cuius rei fides est, quod
eius scripta tantum infra famam sunt, qua diu princeps orator, aliquando
aemulus Ciceronis existimatus est, novissime, quoad vixit, secundus, ut
appareat placuisse aliquid eo dicente quod legentes non invenimus.
IX. Et
hercule cum valeant multum verba per se et vox propriam vim adiciat rebus
et gestus motusque significet aliquid, profecto perfectum quiddam fieri cum
omnia coierunt necesse est.
X. sunt tamen qui rudem illam et qualem impetus cuiusque animi tulit
actionem iudicent fortiorem et solam viris dignam, sed non alii fere quam
qui etiam in dicendo curam et artem et nitorem et quidquid studio paratur
ut adfectata et parum naturalia solent improbare, vel qui verborum atque
ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse,
imitationem antiquitatis adfectant.
XI. Verum illi persuasione sua
fruantur, qui hominibus ut sint oratores satis putant nasci: nostro labori
dent veniam, qui nihil credimus esse perfectum nisi ubi natura cura
iuvetur. In hoc igitur non contumaciter consentio, primas partis esse
naturae.
XII. Nam certe bene pronuntiare non poterit cui aut in scriptis
memoria aut in iis quae subito dicenda erunt facilitas prompta defuerit,
nec si inemendabilia oris incommoda obstabunt. Corporis etiam potest esse
aliqua tanta deformitas ut nulla arte vincatur.
XIII. Sed ne vox quidem
nisi libera vitiis actionem habere optimam potest. Bona enim firmaque ut
volumus uti licet: mala vel inbecilla et inhibet multa, ut insurgere
exclamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas fauces
ac latus fatigatum deformi cantico reficere. Sed nos de eo nunc loquamur
cui non frustra praecipitur.
XIV. cum sit autem omnis actio, ut dixi, in duas divisa partis, vocem
gestumque, quorum alter oculos, altera aures movet, per quos duos sensus
omnis ad animum penetrat adfectus, prius est de voce dicere, cui etiam
gestus accommodatur.
In ea prima observatio est qualem habeas, secunda quo modo utaris. Natura
vocis spectatur quantitate et qualitate. Quantitas simplicior:
XV. in
summam enim grandis aut exigua est, sed inter has extremitates mediae sunt
species et ab ima ad summam ac retro sunt multi gradus. Qualitas magis
varia. Nam est et candida et fusca, et plena et exilis, et levis et aspera,
et contracta et fusa, et dura et flexibilis, et clara et optusa.
XVI.
Spiritus etiam longior breviorque. Nec causas cur quidque eorum accidat
persequi proposito operi necessarium est - eorumne sit differentia in
quibus aura illa concipitur, an eorum per quae velut organa meat: [an] ipsi
propria natura, an prout movetur: lateris pectorisve firmitas an capitis
etiam plus adiuvet. Nam opus est omnibus, sicut non oris modo suavitate sed
narium quoque, per quas quod superest vocis egeritur, dulcis esse tamen
non exprobrans sonus.
XVII. Vtendi voce multiplex ratio. Nam praeter illam differentiam quae est
tripertita, acutae gravis flexae, tum intentis tum remissis, tum elatis tum
inferioribus modis opus est, spatiis quoque lentioribus aut citatioribus.
XVIII. Sed his ipsis media interiacent multa, et ut facies, quamquam ex
paucissimis constat, infinitam habet differentiam, ita vox, etsi paucas
quae nominari possint continet species, propria cuique est, et non haec
minus auribus quam oculis illa dinoscitur.
XIX. Augentur autem sicut omnium, ita vocis quoque bona cura, [et]
neglegentia vel inscitia minuuntur. Sed cura non eadem oratoribus quae
phonascis convenit, tamen multa sunt utrisque communia, firmitas corporis,
ne ad spadonum et mulierum et aegrorum exilitatem vox nostra tenuetur, quod
ambulatio, unctio, veneris abstinentia, facilis ciborum digestio, id est
frugalitas, praestat:
XX. praeterea ut sint fauces integrae, id est molles
ac leves, quarum vitio et frangitur et obscuratur et exasperatur et
scinditur vox. Nam ut tibiae eodem spiritu accepto alium clusis alium
apertis foraminibus, alium non satis purgatae alium quassae sonum reddunt,
item fauces tumentes strangulant vocem, optusae obscurant, rasae
exasperant, convulsae fractis sunt organis similes.
XXI. Finditur etiam
spiritus obiectu aliquo, sicut lapillo tenues aquae, quarum impetus etiam
si ultra paulum coit, aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum quod
offenderat. Vmor quoque vocem ut nimius impedit, ita consumptus destituit.
Nam fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo tempus sed etiam in futurum
adficit.
XXII. Sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria est
exercitatio, qua omnia convalescunt, ita curae non idem genus est. Nam
neque certa tempora ad spatiandum dari possunt tot civilibus officiis
occupato, nec praeparare ab imis sonis vocem ad summos nec semper a
contentione condere licet, cum pluribus iudiciis saepe dicendum sit.
XXIII.
Ne ciborum quidem est eadem observatio: non enim tam molli teneraque voce
quam forti ac durabili opus est, cum illi omnes etiam altissimos sonos
leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda et
vigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata veste
durandum.
XXIV. Quare vocem deliciis non molliamus, nec inbuatur ea
consuetudine quam desideratura sit, sed exercitatio eius talis sit qualis
usus, nec silentio subsidat, sed firmetur consuetudine, qua difficultas
omnis levatur.
XXV. Ediscere autem quo exercearis erit optimum (nam ex
tempore dicentis avocat a cura vocis ille qui ex rebus ipsis concipitur
adfectus), et ediscere quam maxime varia, quae et clamorem et disputationem
et sermonem et flexus habeant, ut simul in omnia paremur.
XXVI. Hoc satis
est. Alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut
adsueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus
speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et vigilias imperes,
deficiant et quaerant unctores suos nudumque sudorem.
XXVII. Illa quidem in
hoc opere praecipi quis ferat, vitandos soles atque ventos et nubila etiam
ac siccitates? Ita, si dicendum in sole aut ventoso umido calido die
fuerit, reos deseremus? Nam crudum quidem aut saturum aut ebrium aut eiecto
modo vomitu, quae cavenda quidam monent, declamare neminem qui sit mentis
compos puto.
XXVIII. Illud non sine causa est ab omnibus praeceptum, ut
parcatur maxime voci in illo a pueritia in adulescentiam transitu, quia
naturaliter impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam
putaverunt (nam est maior alias), sed propter umorem potius: nam hoc aetas
illa turgescit.
XXIX. Itaque nares etiam ac pectus eo tempore tument, atque
omnia velut germinant eoque sunt tenera et iniuriae obnoxia. Sed, ut ad
propositum redeam, iam confirmatae constitutaeque voci genus exercitationis
optimum duco quod est operi simillimum, dicere cotidie sicut agimus. Namque
hoc modo non vox tantum confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et
accommodatus orationi motus componitur.
XXX. Non alia est autem ratio pronuntiationis quam ipsius orationis. Nam ut
illa emendata dilucida ornata apta esse debet, ita haec quoque. Emendata
erit, id est vitio carebit, si fuerit os facile explanatum iucundum
urbanum, id est in quo nulla neque rusticitas neque peregrinitas resonet.
XXXI. Non enim sine causa dicitur "barbarum Graecumve": nam sonis homines
ut aera tinnitu dinoscimus. Ita fiet illud quod Ennius probat cum dicit
"suaviloquenti ore" Cethegum fuisse, non quod Cicero in iis reprehendit
quos ait latrare, non agere. sunt enim multa vitia, de quibus dixi cum in
quadam primi libri parte puerorum ora formarem, oportunius ratus in ea
aetate facere illorum mentionem in qua emendari possunt.
XXXII. Itemque si
ipsa vox primum fuerit, ut sic dicam, sana, id est nullum eorum de quibus
modo retuli patietur incommodum, deinde non subsurda rudis inmanis dura
rigida rava praepinguis, aut tenuis inanis acerba pusilla mollis
effeminata, spiritus nec brevis nec parum durabilis nec in receptu
difficilis.
XXXIII. Dilucida vero erit pronuntiatio primum si verba tota exierint,
quorum pars devorari, pars destitui solet, plerisque extremas syllabas non
perferentibus dum priorum sono indulgent. Vt est autem necessaria verborum
explanatio, ita omnis inputare et velut adnumerare litteras molestum et
odiosum:
XXXIV. nam et vocales frequentissime coeunt et consonantium
quaedam insequente vocali dissimulantur. Vtriusque exemplum posuimus:
"multum ille et terris".
XXXV. Vitatur etiam duriorum inter se congressus,
unde "pellexit" et "collegit" et quae alio loco dicta sunt. Ideoque
laudatur in Catulo suavis appellatio litterarum. Secundum est ut sit oratio
distincta, id est, qui dicit et incipiat ubi oportet et desinat.
Observandum etiam quo loco sustinendus et quasi suspendendus sermo sit,
quod Graeci hypodiastolen vel hypostigmen vocant, quo deponendus.
XXXVI.
Suspenditur "arma virumque cano", quia illud "virum" ad sequentia pertinet,
ut sit "virum Troiae qui primus ab oris", et hic iterum. Nam etiam si aliud
est unde venit quam quo venit, non distinguendum tamen, quia utrumque eodem
verbo continetur "venit".
XXXVII. Tertio "Italiam", quia interiectio est
"fato profugus" et continuum sermonem, qui faciebat "Italiam Lavinaque",
dividit. Ob eandemque causam quarto "profugus", deinde "Lavinaque venit
litora", ubi iam erit distinctio, quia inde alius incipit sensus. Sed in
ipsis etiam distinctionibus tempus alias brevius, alias longius dabimus:
interest enim sermonem finiant an sensum.
XXXVIII. Itaque illam
distinctionem "litora" protinus altero spiritus initio insequar; cum illuc
venero: "atque altae moenia Romae", deponam et morabor et novum rursus
exordium faciam.
XXXIX. sunt aliquando et sine respiratione quaedam morae
etiam in perihodis. Vt enim illa "in coetu vero populi Romani negotium
publicum gerens magister equitum" et cetera multa membra habent (sensus
enim sunt alii atque alii) sed unam circumductionem: ita paulum morandum in
his intervallis, non interrumpendus est contextus. Et e contrario spiritum
interim recipere sine intellectu morae necesse est, quo loco quasi
surripiendus est: alioqui si inscite recipiatur, non minus adferat
obscuritatis quam vitiosa distinctio. Virtus autem distinguendi fortasse
sit parva, sine qua tamen esse nulla alia in agendo potest.
XL. Ornata est pronuntiatio cui suffragatur vox facilis magna beata
flexibilis firma dulcis durabilis clara pura, secans a‰ra et auribus sedens
(est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine sed proprietate),
ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus
intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa, cui aderit lateris
firmitas, spiritus cum spatio pertinax, tum labori non facile cessurus.
XLI. Neque gravissimus autem in musica sonus nec acutissimus orationibus
convenit: nam et hic parum clarus nimiumque plenus nullum adferre animis
motum potest, et ille praetenuis et inmodicae claritatis cum est ultra
verum, tum neque pronuntiatione flecti neque diutius ferre intentionem
potest.
XLII. Nam vox, ut nervi, quo remissior hoc gravior et plenior, quo
tensior hoc tenuis et acuta magis est. Sic ima vim non habet, summa rumpi
periclitatur. Mediis ergo utendum sonis, hique tum augenda intentione
excitandi, tum summittenda sunt temperandi.
XLIII. Nam prima est observatio recte pronuntiandi aequalitas, ne sermo
subsultet inparibus spatiis ac sonis, miscens longa brevibus, gravia
acutis, elata summissis, et inaequalitate horum omnium sicut pedum
claudicet. Secunda varietas: quod solum est pronuntiatio.
XLIV. Ac ne quis
pugnare inter se putet aequalitatem et varietatem, cum illi virtuti
contrarium vitium sit inaequalitas, huic quae dicitur monoeideia, quasi
quidam unus aspectus. Ars porro variandi cum gratiam praebet ac renovat
aures, tum dicentem ipsa laboris mutatione reficit, ut standi ambulandi
sedendi iacendi vices sunt nihilque eorum pati unum diu possumus.
XLV.
Illud vero maximum (sed id paulo post tractabimus), quod secundum rationem
rerum de quibus dicimus animorumque habitus conformanda vox est, ne ab
oratione discordet. Vitemus igitur illam quae Graece monotonia vocatur, una
quaedam spiritus ac soni intentio, non solum ne dicamus omnia clamose, quod
insanum est, aut intra loquendi modum, quod motu caret, aut summisso
murmure, quo etiam debilitatur omnis intentio, sed ut in isdem partibus
isdemque adfectibus sint tamen quaedam non ita magnae vocis declinationes,
prout aut verborum dignitas aut sententiarum natura aut depositio aut
inceptio aut transitus postulabit:
XLVI. ut qui singulis pinxerunt
coloribus, alia tamen eminentiora alia reductiora fecerunt, sine quo ne
membris quidem suas lineas dedissent.
XLVII. Proponamus enim nobis illud
Ciceronis in oratione nobilissima pro Milone principium: nonne ad singulas
paene distinctiones quamvis in eadem facie tamen quasi vultus mutandus est?
"Etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem
timere":
XLVIII. etiam si est toto proposito contractum atque summissum,
quia et exordium est et solliciti exordium, tamen fuerit necesse est
aliquid plenius et erectius dum dicit "pro fortissimo viro" quam cum "etsi
vereor" et "turpe sit" et "timere".
XLIX. Iam secunda respiratio increscat
oportet et naturali quodam conatu, quo minus pavide dicimus quae secuntur,
et quod magnitudo animi Milonis ostenditur: "minimeque deceat, cum Titus
Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur." Deinde
quasi obiurgatio sui est: "me ad eius causam parem animi magnitudinem
adferre non posse."
L. tum invidiosiora: "tamen haec novi iudicii nova
forma terret oculos." Illa vero iam paene apertis, ut aiunt, tibiis: "qui,
quocumque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum
requirunt." Nam sequens latum etiam atque fusum est: "non enim corona
consessus vester cinctus est, ut solebat."
LI. Quod notavi ut appareret non
solum in membris causae sed etiam in articulis esse aliquam pronuntiandi
varietatem, sine qua nihil neque maius neque minus est.
Vox autem ultra vires urgenda non est: nam et suffocata saepe et maiore
nisu minus clara est et interim elisa in illum sonum erumpit cui Graeci
nomen a gallorum inmaturo cantu dederunt.
LII. Nec volubilitate nimia
confundenda quae dicimus, qua et distinctio perit et adfectus, et
nonnumquam etiam verba aliqua sui parte fraudantur. cui contrarium est
vitium nimiae tarditatis: nam et difficultatem inveniendi fatetur et
segnitia solvit animos, et, in quo est aliquid, temporibus praefinitis
aquam perdit. Promptum sit os, non praeceps, moderatum, non lentum.
LIII.
Spiritus quoque nec crebro receptus concidat sententiam nec eo usque
trahatur donec deficiat. Nam et deformis est consumpti illius sonus et
respiratio sub aqua diu pressi similis et receptus longior et non
oportunus, ut qui fiat non ubi volumus sed ubi necesse est. Quare longiorem
dicturis perihodon colligendus est spiritus, ita tamen ut id neque diu
neque cum sono faciamus, neque omnino ut manifestum sit: reliquis partibus
optime inter iuncturas sermonis revocabitur.
LIV. Exercendus autem est ut
sit quam longissimus: quod Demosthenes ut efficeret scandens in adversum
continuabat quam posset plurimos versus. Idem quo facilius verba ore libero
exprimeret, calculos lingua volvens dicere domi solebat.
LV. Est interim et
longus et plenus et clarus satis spiritus, non tamen firmae intentionis
ideoque tremulus, ut corpora quae aspectu integra nervis parum sustinentur.
Id brasmon Graeci vocant. sunt qui spiritum cum stridore per raritatem
dentium non recipiunt sed resorbent. sunt qui crebro anhelitu et introrsum
etiam clare sonante imitentur iumenta onere et iugo laborantia:
LVI. quod
adfectant quoque, tamquam inventionis copia urgeantur maiorque vis
eloquentiae ingruat quam quae emitti faucibus possit. Est aliis concursus
oris et cum verbis suis conluctatio. Iam tussire et exspuere crebro et ab
imo pulmone pituitam trochleis adducere et oris umore proximos spargere et
maiorem partem spiritus in loquendo per nares effundere, etiam si non
utique vocis sunt vitia, quia tamen propter vocem accidunt potissimum huic
loco subiciantur.
LVII. Sed quodcumque ex his vitium magis tulerim quam,
quo nunc maxime laboratur in causis omnibus scholisque, cantandi, quod
inutilius sit an foedius nescio. Quid enim minus oratori convenit quam
modulatio scaenica et nonnumquam ebriorum aut comisantium licentiae
similis?
LVIII. Quid vero movendis adfectibus contrarium magis quam, cum
dolendum irascendum indignandum commiserandum sit, non solum ab his
adfectibus, in quos inducendus est iudex, recedere, sed ipsam fori
sanctitatem ludorum talarium licentia solvere? Nam Cicero illos ex Lycia et
Caria rhetoras paene cantare in epilogis dixit: nos etiam cantandi
severiorem paulo modum excessimus.
LIX. Quisquamne, non dico de homicidio
sacrilegio parricidio, sed de calculis certe atque rationibus, quisquam
denique, ut semel finiam, in lite cantat? Quod si omnino recipiendum est,
nihil causae est cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo
mehercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuvemus.
LX.
Facimus tamen hoc libenter: nam nec cuiquam sunt iniucunda quae cantant
ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est. Et sunt quidam qui
secundum alia vitae vitia etiam hac ubique audiendi quod aures mulceat
voluptate ducantur. Quid ergo? non et Cicero dicit esse aliquem in oratione
"cantum obscuriorem" et hoc quodam naturali initio venit? Ostendam non
multo post ubi et quatenus recipiendus sit hic flexus et cantus quidem,
sed, quod plerique intellegere nolunt, obscurior.
LXI. Iam enim tempus est dicendi quae sit apta pronuntiatio: quae certe ea
est quae iis de quibus dicimus accommodatur. Quod quidem maxima ex parte
praestant ipsi motus animorum, sonatque vox ut feritur: sed cum sint alii
veri adfectus, alii ficti et imitati, veri naturaliter erumpunt, ut
dolentium irascentium indignantium, sed carent arte ideoque sunt disciplina
et ratione formandi.
LXII. Contra qui effinguntur imitatione, artem habent;
sed hi carent natura, ideoque in iis primum est bene adfici et concipere
imagines rerum et tamquam veris moveri. Sic velut media vox, quem habitum a
nostris acceperit, hunc iudicum animis dabit: est enim mentis index ac
totidem quot illa mutationes habet.
LXIII. Itaque laetis in rebus plena et
simplex et ipsa quodam modo hilaris fluit; at in certamine erecta totis
viribus et velut omnibus nervis intenditur. Atrox in ira et aspera ac densa
et respiratione crebra: neque enim potest esse longus spiritus cum
immoderate effunditur. Paulum in invidia facienda lentior, quia non fere
ad hanc nisi inferiores confugiunt; at in blandiendo fatendo satisfaciendo
rogando lenis et summissa.
LXIV. suadentium et monentium et pollicentium et
consolantium gravis: in metu et verecundia contracta, adhortationibus
fortis, disputationibus teres, miseratione flexa et flebilis et consulto
quasi obscurior; at in egressionibus fusa et securae claritatis, in
expositione ac sermonibus recta et inter acutum sonum et gravem media.
LXV.
Attollitur autem concitatis adfectibus, compositis descendit, pro utriusque
rei modo altius vel inferius.
Quid autem quisque in dicendo postulet locus paulum differam, ut de gestu
prius dicam, qui et ipse voci consentit et animo cum ea simul paret. Is
quantum habeat in oratore momenti satis vel ex eo patet, quod pleraque
etiam citra verba significat.
LXVI. Quippe non manus solum sed nutus etiam
declarant nostram voluntatem, et in mutis pro sermone sunt, et saltatio
frequenter sine voce intellegitur atque adficit, et ex vultu ingressuque
perspicitur habitus animorum, et animalium quoque sermone carentium ira,
laetitia, adulatio et oculis et quibusdam aliis corporis signis
deprenditur.
LXVII. Nec mirum si ista, quae tamen in aliquo posita sunt
motu, tantum in animis valent, cum pictura, tacens opus et habitus semper
eiusdem, sic in intimos penetret adfectus ut ipsam vim dicendi nonnumquam
superare videatur. Contra si gestus ac vultus ab oratione dissentiat,
tristia dicamus hilares, adfirmemus aliqua renuentes, non auctoritas modo
verbis sed etiam fides desit. Decor quoque a gestu atque motu venit.
LXVIII. Ideoque Demosthenes grande quoddam intuens speculum componere
actionem solebat: adeo, quamvis fulgor ille sinistras imagines reddat, suis
demum oculis credidit quod efficeret.
Praecipuum vero in actione sicut in corpore ipso caput est, cum ad illum de
quo dixi decorem, tum etiam ad significationem.
LXIX. Decoris illa sunt, ut
sit primo rectum et secundum naturam: nam et deiecto humilitas et supino
adrogantia et in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria
quaedam mentis ostenditur. tum accipiat aptos ex ipsa actione motus, ut cum
gestu concordet et manibus ac lateribus obsequatur:
LXX. aspectus enim
semper eodem vertitur quo gestus, exceptis quae aut damnare aut concedere
aut a nobis removere oportebit, ut idem illud vultu videamur aversari, manu
repellere:
"di talem avertite pestem":
"haud equidem tali me dignor honore."
Significat vero plurimis modis.
LXXI. Nam praeter adnuendi renuendi
confirmandique motus sunt et verecundiae et dubitationis et admirationis et
indignationis noti et communes omnibus. Solo tamen eo facere gestum
scaenici quoque doctores vitiosum putaverunt. Etiam frequens eius nutus non
caret vitio: adeo iactare id et comas excutientem rotare fanaticum est.
LXXII. Dominatur autem maxime vultus. Hoc supplices, hoc minaces, hoc
blandi, hoc tristes, hoc hilares, hoc erecti, hoc summissi sumus: hoc
pendent homines, hunc intuentur, hic spectatur etiam antequam dicimus: hoc
quosdam amamus hoc odimus, hoc plurima intellegimus, hic est saepe pro
omnibus verbis.
LXXIII. Itaque in iis quae ad scaenam componuntur fabulis
artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit A‰rope
in tragoedia tristis, atrox Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules.
LXXIV. In comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi lenones
parasiti rustici milites meretriculae ancillae, senes austeri ac mites,
iuvenes severi ac luxuriosi, matronae puellae inter se discernuntur, pater
ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus interim lenis
est, altero erecto altero composito est supercilio, atque id ostendere
maxime latus actoribus moris est quod cum iis quas agunt partibus congruat.
LXXV. Sed in ipso vultu plurimum valent oculi, per quos maxime animus
emanat, ut citra motum quoque et hilaritate enitescant et tristitiae
quoddam nubilum ducant. Quin etiam lacrimas iis natura mentis indices
dedit, quae aut erumpunt dolore aut laetitia manant. Motu vero intenti,
remissi, superbi, torvi, mites, asperi fiunt: quae ut actus poposcerit
fingentur.
LXXVI. Rigidi vero et extenti aut languidi et torpentes aut
stupentes aut lascivi et mobiles et natantes et quadam voluptate suffusi
aut limi et, ut sic dicam, venerii aut poscentes aliquid pollicentesve
numquam esse debebunt. Nam opertos compressosve eos in dicendo quis nisi
plane rudis aut stultus habeat?
LXXVII. Et ad haec omnia exprimenda in
palpebris etiam et in genis est quoddam deserviens iis ministerium.
LXXVIII. Multum et superciliis agitur; nam et oculos formant aliquatenus et
fronti imperant: his contrahitur attollitur remittitur, ut una res in ea
plus valeat, sanguis ille qui mentis habitu movetur, et, cum infirmam
verecundia cutem accipit, effunditur in ruborem: cum metu refugit, abit
omnis et pallore frigescit: temperatus medium quoddam serenum efficit.
LXXIX. Vitium in superciliis si aut inmota sunt omnino aut nimium mobilia
aut inaequalitate, ut modo de persona comica dixeram, dissident aut contra
id quod dicimus finguntur: ira enim contractis, tristitia deductis,
hilaritas remissis ostenditur. Adnuendi quoque et renuendi ratione
demittuntur aut adlevantur.
LXXX. Naribus labrisque non fere quicquam
decenter ostendimus, tametsi derisus contemptus fastidium significari
solet. Nam et "corrugare nares", ut Horatius ait, et inflare et movere et
digito inquietare et inpulso subito spiritu excutere et diducere saepius et
plana manu resupinare indecorum est, cum emunctio etiam frequentior non
sine causa reprendatur.
LXXXI. Labra et porriguntur male et scinduntur et
adstringuntur et diducuntur et dentes nudant et in latus ac paene ad aurem
trahuntur et velut quodam fastidio replicantur et pendent et vocem tantum
altera parte dimittunt. Lambere quoque ea et mordere deforme est, cum etiam
in efficiendis verbis modicus eorum esse debeat motus: ore enim magis quam
labris loquendum est.
LXXXII. Cervicem rectam oportet esse, non rigidam aut supinam. Collum
diversa quidem sed pari deformitate et contrahitur et tenditur, sed tenso
subest et labor tenuaturque vox ac fatigatur, adfixum pectori mentum minus
claram et quasi latiorem presso gutture facit.
LXXXIII. Vmerorum raro
decens adlevatio atque contractio est: breviatur enim cervix et gestum
quendam humilem atque servilem et quasi fraudulentum facit cum se in
habitum adulationis admirationis metus fingunt.
LXXXIV. Bracchii moderata
proiectio, remissis umeris atque explicantibus se in proferenda manu
digitis, continuos et decurrentis locos maxime decet. At cum speciosius
quid uberiusque dicendum est, ut illud "saxa atque solitudines voci
respondent", exspatiatur in latus et ipsa quodam modo se cum gestu fundit
oratio.
LXXXV. Manus vero, sine quibus trunca esset actio ac debilis, vix
dici potest quot motus habeant, cum paene ipsam verborum copiam
persequantur. Nam ceterae partes loquentem adiuvant, hae, prope est ut
dicam, ipsae locuntur.
LXXXVI. An non his poscimus pollicemur, vocamus
dimittimus, minamur supplicamus, abominamur timemus, interrogamus negamus,
gaudium tristitiam dubitationem confessionem paenitentiam modum copiam
numerum tempus ostendimus?
LXXXVII. non eaedem concitant inhibent
[supplicant] probant admirantur verecundantur? non in demonstrandis locis
atque personis adverbiorum atque pronominum optinent vicem? - ut in tanta
per omnis gentes nationesque linguae diversitate hic mihi omnium hominum
communis sermo videatur.
LXXXVIII. Et hi quidem de quibus sum locutus cum ipsis vocibus naturaliter
exeunt gestus: alii sunt qui res imitatione significant, ut si aegrum
temptantis venas medici similitudine aut citharoedum formatis ad modum
percutientis nervos manibus ostendas, quod est genus quam longissime in
actione fugiendum.
LXXXIX. Abesse enim plurimum a saltatore debet orator,
ut sit gestus ad sensus magis quam ad verba accommodatus, quod etiam
histrionibus paulo gravioribus facere moris fuit. Ergo ut ad se manum
referre cum de se ipso loquatur et in eum quem demonstret intendere et
aliqua his similia permiserim, ita non effingere status quosdam et quidquid
dicet ostendere.
XC. Neque id in manibus solum sed in omni gestu ac voce
servandum est. Non enim aut in illa perihodo "stetit soleatus praetor
populi Romani" inclinatio incumbentis in mulierculam Verris effingenda est,
aut in illa "caedebatur in medio foro Messanae" motus laterum qualis esse
ad verbera solet torquendus aut vox qualis dolori exprimitur eruenda, cum
mihi comoedi quoque pessime facere videantur quod, etiam si iuvenem agant,
cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut
mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminata voce pronuntiant;
XCI. adeo in illis quoque est aliqua vitiosa imitatio quorum ars omnis
constat imitatione.
XCII. Est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in pollicem
contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in utramque
partem motu modice prolatus, simul capite atque umeris sensim ad id quo
manus feratur obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo
productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans: longius
enim partibus iis et liberius exseritur.
XCIII. Vitiose vero idem sinistrum
quasi umerum petens in latus agi solet, quamquam adhuc peius aliqui
transversum bracchium proferunt et cubito pronuntiant. duo quoque medii sub
pollicem veniunt, et est hic adhuc priore gestus instantior, principio et
narrationi non commodatus.
XCIV. At cum tres contracti pollice premuntur,
tum digitus ille quo usum optime Crassum Cicero dicit explicari solet. Is
in exprobrando et indicando (unde ei nomen est) valet, et adlevata ac
spectante umerum manu paulum inclinatus adfirmat, versus in terram et quasi
pronus urget, et aliquando pro numero est.
XCV. Idem summo articulo
utrimque leviter adprenso, duobus modice curvatis, minus tamen minimo,
aptus ad disputandum est. Acrius tamen argumentari videntur qui medium
articulum potius tenent, tanto contractioribus ultimis digitis quanto
priores descenderunt.
XCVI. Est et ille verecundae orationi aptissimus,
quo, quattuor primis leviter in summum coeuntibus digitis, non procul ab
ore aut pectore fertur ad nos manus et deinde prona ac paulum prolata
laxatur.
XCVII. Hoc modo coepisse Demosthenen credo in illo pro Ctesiphonte
timido summissoque principio, sic formatam Ciceronis manum cum diceret:
"si, iudices, ingeni mei, quod sentio quam sit exiguum." Eadem aliquatenus
liberius deorsum spectantibus digitis colligitur in nos et fusius paulo in
diversum resolvitur, ut quodam modo sermonem ipsum proferre videatur.
XCVIII. Binos interim digitos distinguimus, sed non inserto pollice, paulum
tamen inferioribus intra spectantibus, sed ne illis quidem tensis qui supra
sunt.
XCIX. Interim extremi palmam circa ima pollicis premunt, ipse
prioribus ad medios articulos iungitur, interim quartus oblique reponitur,
interim quattuor remissis magis quam tensis, pollice intus inclinato,
habilem demonstrando in latus aut distinguendis quae dicimus manum facimus,
cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur.
C. sunt et illi
breves gestus, cum manus leviter pandata, qualis voventium est, parvis
intervallis et subadsentientibus umeris movetur, maxime apta parce et quasi
timide loquentibus. Est admirationi conveniens ille gestus, quo manus
modice supinata ac per singulos a minimo collecta digitos redeunte flexu
simul explicatur atque convertitur.
CI. Nec uno modo interrogantes gestum
componimus, plerumque tamen vertentes manum, utcumque composita est.
Pollici proximus digitus medium qua dexter est unguem pollicis summo suo
iungens, remissis ceteris, est et adprobantibus et narrantibus et
distinguentibus decorus.
CII. cui non dissimilis, sed complicitis tribus
digitis, quo nunc Graeci plurimum utuntur, etiam utraque manu, quotiens
enthymemata sua gestu corrotundant velut caesim. Manus lentior promittit et
adsentatur, citatior hortatur, interim laudat. Est et ille urgentis
orationem gestus, vulgaris magis quam ex arte, qui contrahit alterno
celerique motu et explicat manum.
CIII. Est et illa cava et rara et supra
umeri altitudinem elata cum quodam motu velut hortatrix manus; a peregrinis
scholis tamen prope recepta tremula scaenica est. Digitos cum summi
coierunt ad os referre cur quibusdam displicuerit nescio: nam id et leniter
admirantes et interim subita indignatione velut pavescentes et deprecantes
facimus.
CIV. Quin compressam etiam manum in paenitentia vel ira pectori
admovemus, ubi vox vel inter dentes expressa non dedecet: "Quid nunc agam?
Quid facias?" Averso pollice demonstrare aliquid receptum magis puto quam
oratori decorum.
CV. Sed cum omnis motus sex partes habeat, septimus sit
ille qui in se redit orbis, vitiosa est una circumversio: reliqui ante nos
et dextra laevaque et sursum et deorsum aliquid ostendunt. In posteriora
gestus non derigitur: interim tamen velut reici solet.
CVI. Optime autem
manus a sinistra parte incipit, in dextra deponitur, sed ut ponere, non ut
ferire videatur: quamquam et [in fine] interim cadit, ut cito tamen redeat,
et nonnumquam resilit vel negantibus nobis vel admirantibus.
Hic veteres artifices illud recte adiecerunt, ut manus cum sensu et
inciperet et deponeretur: alioqui enim aut ante vocem erit gestus aut post
vocem, quod est utrumque deforme.
CVII. In illo lapsi nimia subtilitate
sunt, quod intervallum motus tria verba esse voluerunt, quod neque
observatur nec fieri potest; sed illi quasi mensuram tarditatis
celeritatisque aliquam esse voluerunt - neque inmerito - ne aut diu otiosa
esset manus aut, quod multi faciunt, actionem continuo motu concideret.
CVIII. Aliud est quod et fit frequentius et magis fallit. sunt quaedam
latentes sermonis percussiones et quasi aliqui pedes ad quos plurimorum
gestus cadit, ut sit unus motus "novum crimen", alter "C. Caesar", tertius
"et ante hanc diem", quartus "non auditum", deinde "propinquus meus" et "ad
te" et "Q. tubero" et "detulit".
CIX. Vnde id quoque fluit vitium, ut
iuvenes cum scribunt, gestu praemodulati cogitationem, sic componant quo
modo casura manus est. Inde et illud vitium, ut gestus, qui in fine dexter
esse debet, in sinistrum frequenter desinat.
CX. Melius illud, cum sint in
sermone omni brevia quaedam membra ad quae, si necesse sit, recipere
spiritum liceat, ad haec gestum disponere. Vt puta: "novum crimen C.
Caesar" habet per se finem quendam suum, quia sequitur coniunctio: deinde
"et ante hanc diem non auditum" satis circumscriptum est: ad haec
commodanda manus est. Idque dum erit prima et composita actio:
CXI. at ubi
eam calor concitaverit, etiam gestus cum ipsa orationis celeritate
crebrescet. Aliis locis citata, aliis pressa conveniet pronuntiatio: illa
transcurrimus congerimus [abundamus] festinamus, hac instamus inculcamus
infigimus. Plus autem adfectus habent lentiora, ideoque Roscius citatior,
Aesopus gravior fuit quod ille comoedias, hic tragoedias egit.
CXII. Eadem
motus quoque observatio est. Itaque in fabulis iuvenum senum militum
matronarum gravior ingressus est, servi ancillulae parasiti piscatores
citatius moventur. Tolli autem manum artifices supra oculos, demitti infra
pectus vetant: adeo a capite eam petere aut ad imum ventrem deducere
vitiosum habetur.
CXIII. In sinistrum intra umerum promovetur, ultra non
decet. Sed cum aversantes in laevam partem velut propellemus manum,
sinister umerus proferendus, ut cum capite ad dextram ferente consentiat.
CXIV. Manus sinistra numquam sola gestum recte facit: dextrae se frequenter
accommodat, sive in digitos argumenta digerimus sive aversis in sinistrum
palmis abominamur sive obicimus adversas Sive in latus utramque distendimus
sive satisfacientes aut supplicantes (diversi autem sunt hi gestus)
summittimus sive adorantes attollimus sive aliqua demonstratione aut
invocatione protendimus:
CXV. "vos Albani tumuli atque luci", aut
Gracchanum illud: "Quo me miser conferam?
CXVI. In Capitolium? Ad fratris
sanguinem? An domum?" Plus enim adfectus in his iunctae exhibent manus, in
rebus parvis mitibus tristibus breves, magnis laetis atrocibus exsertiores.
CXVII. Vitia quoque earum subicienda sunt, quae quidem accidere etiam
exercitatis actoribus solent. Nam gestum poculum poscentis aut verbera
minantis aut numerum quingentorum flexo pollice efficientis, quae sunt a
quibusdam scriptoribus notata, ne in rusticis quidem vidi.
CXVIII. At ut
bracchio exserto introspiciatur latus, ut manum alius ultra sinum proferre
non audeat, alius in quantum patet longitudo protendat, aut ad tectum
erigat, aut repetito ultra laevum umerum gestu ita in tergum flagellet ut
consistere post eum parum tutum sit aut sinistrum ducat orbem, aut temere
sparsa manu in proximos offendat, aut cubitum utrumque in diversum latus
ventilet, saepe scio evenire.
CXIX. Solet esse et pigra et trepida et
secanti similis +interim etiam uncis digitis aut a capite deiciatur aut
eadem manu supinata in superiora iactetur+. Fit et ille gestus, qui,
inclinato in umerum dextrum capite, bracchio ab aure protenso, manum
infesto pollice extendit: qui quidem maxime placet iis qui se dicere
sublata manu iactant.
CXX. Adicias licet eos qui sententias vibrantis
digitis iaculantur aut manu sublata denuntiant aut, quod per se interim
recipiendum est, quotiens aliquid ipsis placuit in unguis eriguntur, sed
vitiosum id faciunt aut digito quantum plurimum possunt erecto aut etiam
duobus, aut utraque manu ad modum aliquid portantium composita.
CXXI. His
accedunt vitia non naturae sed trepidationis: cum ore concurrente rixari;
si memoria fefellerit aut cogitatio non suffragetur, quasi faucibus aliquid
obstiterit insonare; in adversum tergere nares, obambulare sermone
inperfecto, resistere subito et laudem silentio poscere. Quae omnia
persequi prope infinitum est: sua enim cuique sunt vitia.
CXXII. Pectus ac
venter ne proiciantur observandum: pandant enim posteriora et est odiosa
omnis supinitas. Latera cum gestu consentiant: facit enim aliquid et totius
corporis motus, adeo ut Cicero plus illo agi quam manibus ipsis putet. Ita
enim dicit in Oratore: "nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus
cadens, trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione."
CXXIII. Femur ferire, quod Athenis primus fecisse creditur Cleon, et
usitatum est et indignantes decet et excitat auditorem. Idque in Calidio
Cicero desiderat: "non frons" inquit "percussa, non femur." Quamquam, si
licet, de fronte dissentio: nam etiam complodere manus scaenicum est et
pectus caedere.
CXXIV. Illud quoque raro decebit, cava manu summis digitis
pectus adpetere si quando nosmet ipsos adloquemur cohortantes obiurgantes
miserantes: quod si quando fiet, togam quoque inde removeri non dedecebit.
In pedibus observantur status et incessus. Prolato dextro stare et eandem
manum ac pedem proferre deforme est.
CXXV. In dextrum incumbere interim
datur, sed aequo pectore, qui tamen comicus magis quam oratorius gestus
est. Male etiam in sinistrum pedem insistentium dexter aut tollitur aut
summis digitis suspenditur. Varicare supra modum et in stando deforme est
et accedente motu prope obscenum. Procursio oportuna brevis moderata rara
conveniet:
CXXVI. iam et ambulatio quaedam propter inmodicas laudationum
moras, quamquam Cicero rarum incessum neque ita longum probat. Discursare
vero et, quod Domitius Afer de sura Manlio dixit, "satagere" ineptissimum:
urbaneque Flavus Verginius interrogavit de quodam suo antisophiste quot
milia passum declamasset.
CXXVII. Praecipi et illud scio, ne ambulantes
avertamur a iudicibus, sed sint obliqui pedes ad consilium nobis
respicientibus. Id fieri iudiciis privatis non potest, verum et breviora
sunt spatia nec aversi diu sumus. Interim tamen recedere sensim datur.
CXXVIII. Quidam et resiliunt, quod est plane ridiculum. Pedis supplosio ut
loco est oportuna, ut ait Cicero, in contentionibus aut incipiendis aut
finiendis, ita crebra et inepti est hominis et desinit iudicem in se
convertere. Est et illa indecora in dextrum ac laevum latus vacillatio
alternis pedibus insistentium. Longissime fugienda mollis actio, qualem in
Titio Cicero dicit fuisse, unde etiam saltationis quoddam genus Titius sit
appellatum.
CXXIX. Reprehendenda et illa frequens et concitata in utramque
partem nutatio, quam in curione patre inrisit et Iulius, quaerens quis in
luntre loqueretur, et Sicinius: nam cum adsidente collega, qui erat propter
valetudinem et deligatus et plurimis medicamentis delibutus, multum se
Curio ex more iactasset, "numquam", inquit, "Octavi, collegae tuo gratiam
referes, qui nisi fuisset, hodie te istic muscae comedissent".
CXXX.
Iactantur et umeri, quod vitium Demosthenes ita dicitur emendasse ut, cum
in angusto quodam pulpito stans diceret, hasta umero dependens immineret,
ut, si calore dicendi vitare id excidisset, offensatione illa commoneretur.
Ambulantem loqui ita demum oportet si in causis publicis, in quibus multi
sunt iudices, quod dicimus quasi singulis inculcare peculiariter velimus.
CXXXI. Illud non ferendum, quod quidam reiecta in umerum toga, cum dextra
sinum usque lumbos reduxerunt, sinistra gestum facientes spatiantur et
fabulantur, cum etiam laevam restringere prolata longius dextra sit
odiosum. Vnde moneor ut ne id quidem transeam, ineptissime fieri cum inter
moras laudationum aut in aurem alicuius locuntur aut cum sodalibus iocantur
aut nonnumquam ad librarios suos ita respiciunt ut sportulam dictare
videantur.
CXXXII. Inclinari ad iudicem cum doceas, utique si id de quo
loquaris sit obscurius, decet. Incumbere advocato adversis subselliis
sedenti iam contumeliosum. Reclinari etiam ad suos et manibus sustineri,
nisi plane iusta fatigatio est, delicatum: sicut palam moneri excidentis
aut legere:
CXXXIII. namque in his omnibus et vis illa dicendi solvitur et
frigescit adfectus et iudex parum sibi praestari reverentiae credit.
Transire in diversa subsellia parum verecundum est: nam et Cassius Severus
urbane adversus hoc facientem lineas poposcit, et si aliquando concitate
itur, numquam non frigide reditur.
CXXXIV. Multum ex iis quae praecepimus
mutari necesse est ab iis qui dicunt apud tribunalia: nam et vultus
erectior, ut eum apud quem dicitur spectet, et gestus ut ad eundem tendens
elatior sit necesse est, et alia quae occurrere etiam me tacente omnibus
possunt. Itemque ab iis qui sedentes agent: nam et fere fit hoc in rebus
minoribus, et idem impetus actionis esse non possunt, et quaedam vitia
fiunt necessaria.
CXXXV. Nam et dexter pes a laeva iudicis sedenti
proferendus est, et ex altera parte multi gestus necesse est in sinistrum
eant, ut ad iudicem spectent. Equidem plerosque et ad singulas clausulas
sententiarum video adsurgentis et nonnullos subinde aliquid etiam
spatiantis, quod an deceat ipsi viderint: cum id faciunt, non sedentes
agunt.
CXXXVI. Bibere aut etiam esse inter agendum, quod multis moris fuit
et est quibusdam, ab oratore meo procul absit. Nam si quis aliter dicendi
onera perferre non possit, non ita miserum est non agere potiusque multo
quam et operis et hominum contemptum fateri.
CXXXVII. cultus non est proprius oratoris aliquis, sed magis in oratore
conspicitur. Quare sit, ut in omnibus honestis debet esse, splendidus et
virilis: nam et toga et calceus et capillus tam nimia cura quam neglegentia
sunt reprendenda. Est aliquid in amictu quod ipsum aliquatenus temporum
condicione mutatum est: nam veteribus nulli sinus, perquam breves post
illos fuerunt.
CXXXVIII. Itaque etiam gestu necesse est usos esse in
principiis eos alio quorum bracchium, sicut Graecorum, veste continebatur:
sed nos de praesentibus loquimur. cui lati clavi ius non erit, ita cingatur
ut tunicae prioribus oris infra genua paulum, posterioribus ad medios
poplites usque perveniant: nam infra mulierum est, supra centurionum.
CXXXIX. Vt purpurae recte descendant levis cura est, notatur interim
neglegentia. Latum habentium clavum modus est ut sit paulum cinctis
summissior. Ipsam togam rutundam esse et apte caesam velim, aliter enim
multis modis fiet enormis. Pars eius prior mediis cruribus optime
terminatur, posterior eadem portione altius qua cinctura.
CXL. Sinus
decentissimus si aliquo supra imam tunicam fuerit, numquam certe sit
inferior. Ille qui sub umero dextro ad sinistrum oblique ducitur velut
balteus nec strangulet nec fluat. Pars togae quae postea imponitur sit
inferior: nam ita et sedet melius et continetur. subducenda etiam pars
aliqua tunicae, ne ad lacertum in actu redeat: tum sinus iniciendus umero,
cuius extremam oram reiecisse non dedecet.
CXLI. Operiri autem umerum cum
toto iugulo non oportet, alioqui amictus fiet angustus et dignitatem quae
est in latitudine pectoris perdet. Sinistrum bracchium eo usque adlevandum
est ut quasi normalem illum angulum faciat, super quod ora ex toga duplex
aequaliter sedeat.
CXLII. Manus non impleatur anulis, praecipue medios
articulos non transeuntibus: cuius erit habitus optimus adlevato pollice et
digitis leviter inflexis, nisi si libellum tenebit - quod non utique
captandum est: videtur enim fateri memoriae diffidentiam et ad multos
gestus est impedimento.
CXLIII. Togam veteres ad calceos usque demittebant,
ut Graeci palium: idque ut fiat, qui de gestu scripserunt circa tempora
illa, Plotius Nigidiusque, praecipiunt. Quo magis miror Plini Secundi docti
hominis et in hoc utique libro paene etiam nimium curiosi persuasionem, qui
solitum id facere Ciceronem velandorum varicum gratia tradit, cum hoc
amictus genus in statuis eorum quoque qui post Ciceronem fuerunt appareat.
CXLIV. Palliolum, sicut fascias quibus crura vestiuntur et focalia et
aurium ligamenta, sola excusare potest valetudo.
Sed haec amictus observatio dum incipimus: procedente vero actu, iam paene
ab initio narrationis, sinus ab umero recte velut sponte delabitur, et cum
ad argumenta ac locos ventum est reicere a sinistro togam, deicere etiam,
si haereat, sinum conveniet.
CXLV. Laeva a faucibus ac summo pectore
abducere licet: ardent enim iam omnia. Et ut vox vehementior ac magis varia
est, sic amictus quoque habet actum quendam velut proeliantem.
CXLVI.
Itaque ut laevam involvere toga et incingi paene furiosum est, sinum vero
in dextrum umerum ab imo reicere solutum ac delicatum (fiuntque adhuc peius
aliqua), ita cur laxiorem sinum sinistro bracchio non subiciamus? Habet
enim acre quiddam atque expeditum et calori concitationique non inhabile.
CXLVII. cum vero magna pars est exhausta orationis, utique adflante
fortuna, paene omnia decent, sudor ipse et fatigatio et neglegentior
amictus et soluta ac velut labens undique toga.
CXLVIII. Quo magis miror
hanc quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari
iuberet ne comae turbarentur, quas componi post paulum, sicuti dignum erat,
graviter et severe vetuit. Mihi vero illae quoque turbatae prae se ferre
aliquid adfectus et ipsa oblivione curae huius commendari videntur.
CXLIX.
At si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non reponere eam
prorsus neglegentis aut pigri aut quo modo debeat amiciri nescientis est.
Haec sunt vel inlustramenta pronuntiationis vel vitia, quibus propositis
multa cogitare debet orator.
CL. Primum quis, apud quos, quibus
praesentibus sit acturus (nam ut dicere alia aliis et apud alios magis
concessum est, sic [et] etiam facere; neque eadem in voce gestu incessu
apud principem senatum populum magistratus, privato publico iudicio,
postulatione actione similiter decent: quam differentiam subicere sibi
quisque qui animum intenderit potest): tunc qua de re dicat et efficere
quid velit.
CLI. Rei quadruplex observatio est: una in tota causa (sunt
enim tristes hilares, sollicitae securae, grandes pusillae, ut vix umquam
ita sollicitari partibus earum debeamus ut non et summae meminerimus):
CLII. altera quae est in differentia partium, ut in prohoemio narratione
argumentatione epilogo: tertia in sententiis ipsis, in quibus secundum res
et adfectus variantur omnia: quarta in verbis, quorum ut est vitiosa si
effingere omnia velimus imitatio, ita quibusdam nisi sua natura redditur
vis omnis aufertur.
CLIII. Igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt,
gratiarum actione, exhortatione, similibus laeta et magnifica et sublimis
est actio. funebres contiones, consolationes, plerumque causae reorum
tristes atque summissae. In senatu conservanda auctoritas, apud populum
dignitas, in privatis modus. De partibus causae et sententiis verbisque,
quae sunt multiplicia, pluribus dicendum.
CLIV. Tria autem praestare debet pronuntiatio, ut conciliet persuadeat
moveat, quibus natura cohaeret ut etiam delectet. Conciliatio fere aut
commendatione morum, qui nescio quo modo ex voce etiam atque actione
perlucent, aut orationis suavitate constat, persuadendi vis adfirmatione,
quae interim plus ipsis probationibus valet.
CLV. "An ista", inquit Calidio
Cicero, "si vera essent, sic a te dicerentur?" et: "tantum abest ut
inflammares nostros animos: somnum isto loco vix tenebamus." Fiducia igitur
appareat et constantia, utique si auctoritas subest.
CLVI. Movendi autem
ratio aut in repraesentandis est aut imitandis adfectibus. Ergo cum iudex
in privatis aut praeco in publicis dicere de causa iusserit, leniter est
consurgendum: tum in componenda toga vel, si necesse erit, etiam ex integro
inicienda dumtaxat in iudiciis (apud principem enim et magistratus et
tribunalia non licebit) paulum est commorandum, ut et amictus sit decentior
et protinus aliquid spatii ad cogitandum.
CLVII. Etiam cum ad iudicem nos
converterimus et consultus praetor permiserit dicere, non protinus est
erumpendum, sed danda brevis cogitationi mora: mire enim auditurum dicturi
cura delectat et iudex se ipse componit.
CLVIII. Hoc praecipit Homerus
Vlixis exemplo, quem stetisse oculis in terram defixis inmotoque sceptro
priusquam illam eloquentiae procellam effunderet dicit. In hac cunctatione
sunt quaedam non indecentes, ut appellant scaenici, morae: caput mulcere,
manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione
sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, et ea diutius si
iudex nondum intendet animum.
CLIX. Status sit rectus, aequi et diducti
paulum pedes, vel procedens minimo momento sinister: genua recta, sic tamen
ut non extendantur: umeri remissi, vultus severus, non maestus nec stupens
nec languidus: bracchia a latere modice remota, manus sinistra qualem supra
demonstravi, dextra, cum iam incipiendum erit, paulum prolata ultra sinum
gestu quam modestissimo, velut spectans quando incipiendum sit.
CLX.
Vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi
improbam facere, tendere confidentia vultum aut quo sit magis torvus
superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retro agere, ut
sit horror ille terribilis: tum, id quod Graeci frequentissime faciunt,
crebro digitorum labrorumque motu commentari, clare exscreare, pedem alterum
longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare diductum vel rigidum
vel supinum vel incurvum vel umeris, ut luctaturi solent, ad occipitium
ductis.
CLXI. Prohoemio frequentissime lenis convenit pronuntiatio: nihil enim est
ad conciliandum gratius verecundia, non tamen semper: neque enim uno modo
dicuntur exordia, ut docui. Plerumque tamen et vox temperata et gestus
modestus et sedens umero toga et laterum lenis in utramque partem motus,
eodem spectantibus oculis, decebit.
CLXII. Narratio magis prolatam manum,
amictum recidentem, gestum distinctum, vocem sermoni proximam et tantum
acriorem, sonum simplicem frequentissime postulabit - in his dumtaxat: "Q.
enim Ligarius, cum esset in Africa nulla belli suspicio", et "A. Cluentius
Habitus pater huiusce." Aliud in eadem poscent adfectus, vel concitati:
"nubit genero socrus", vel flebiles: "constituitur in foro Laodiceae
spectaculum acerbum et miserum toti Asiae provinciae".
CLXIII. Maxime varia
et multiplex actio est probationum: nam et proponere partiri interrogare
sermoni sunt proxima, et contradictionem sumere: nam ea quoque diversa
propositio est. Sed haec tamen aliquando inridentes, aliquando imitantes
pronuntiamus.
CLXIV. Argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior
consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem.
Instandum quibusdam in partibus et densanda oratio. Egressiones fere lenes
et dulces et remissae, raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn. Pompei
laus: neque est mirum minus habere contentionis ea quae sunt extra
quaestionem.
CLXV. Mollior nonnumquam cum reprensione diversae partis
imitatio: "videbar videre alios intrantis, alios autem exeuntis, quosdam ex
vino vacillantis", ubi non dissidens a voce permittitur gestus quoque, in
utramque partem tenera quaedam, sed intra manus tamen et sine motu laterum
tralatio.
CLXVI. Accendendi iudicis plures sunt gradus. summus ille et quo
nullus est in oratore acutior: "suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex
parte magna" (praedixit enim: "quantum potero voce contendam ut populus hoc
Romanus exaudiat"). Paulum inferior et habens aliquid iam iucunditatis:
"quid enim tuus ille, tubero, in acie Pharsalica gladius agebat?"
CLXVII.
Plenius adhuc et lentius ideoque dulcius: "in coetu vero populi Romani,
negotium publicum gerens": producenda omnia trahendaeque tum vocales
aperiendaeque sunt fauces. Pleniore tamen haec canali fluunt: "vos, Albani
tumuli atque luci". Iam cantici quiddam habent sensimque resupina sunt:
"saxa atque solitudines voci respondent".
CLXVIII. Tales sunt illae
inclinationes vocis quas invicem Demosthenes atque Aeschines exprobrant,
non ideo improbandae: cum enim uterque alteri obiciat, palam est utrumque
fecisse. Nam neque ille per Marathonis et Plataearum et Salaminis
propugnatores recto sono iuravit, nec ille Thebas sermone deflevit.
CLXIX.
Est his diversa vox et paene extra organum, cui Graeci nomen amaritudinis
dederunt, super modum ac paene naturam vocis humanae acerba: "quin
compescitis vocem istam, indicem stultitiae, testem paucitatis?" Sed id
quod excedere modum dixi in illa parte prima est: "quin compescitis."
CLXX.
Epilogus, si enumerationem rerum habet, desiderat quandam concisorum
continuationem: si ad concitandos iudices est accommodatus, aliquid ex iis
quae supra dixi: si placandos, inclinatam quandam lenitatem: si
misericordia commovendos, flexum vocis et flebilem suavitatem, qua
praecipue franguntur animi quaeque est maxime naturalis: nam etiam orbos
viduasque videas in ipsis funeribus canoro quodam modo proclamantis.
CLXXI.
Hic etiam fusca illa vox, qualem Cicero fuisse in Antonio dicit, mire
faciet: habet enim in se quod imitamur. duplex est tamen miseratio, altera
cum invidia, qualis modo dicta de damnatione Philodami, altera cum
deprecatione demissior.
CLXXII. Quare, etiam si est in illis quoque cantus
obscurior: "in coetu vero populi Romani" (non enim haec rixantis modo
dixit) et "vos Albani tumuli" (neque enim quasi inclamaret aut testaretur
locutus est), tamen infinito magis illa flexa et circumducta sunt: "me
miserum, me infelicem", et "quid respondebo liberis meis?" et "revocare tu
me in patriam potuisti, Milo, per hos: ego te in eadem patria per eosdem
retinere non potero?" et cum bona C. Rabiri nummo sestertio addicit: "o
meum miserum acerbumque praeconium."
CLXXIII. Illa quoque mire facit in
peroratione velut deficientis dolore et fatigatione confessio, ut pro eodem
Milone: "sed finis sit, neque enim prae lacrimis iam loqui possum": quae
similem verbis habere debent etiam pronuntiationem.
CLXXIV. Possunt videri
alia quoque huius partis atque officii, reos excitare, pueros attollere,
propinquos producere, vestes laniare: sed suo loco dicta sunt.
Et quia in partibus causae talis est varietas, satis apparet accommodandam
sententiis ipsis pronuntiationem, sicut ostendimus, sed verbis quoque, quod
novissime dixeram, non semper, sed aliquando.
CLXXV. An non +haec+
"misellus" et "pauperculus" summissa atque contracta, "fortis" et
"vehemens" et "latro" erecta et concitata voce dicendum est? Accedit enim
vis et proprietas rebus tali adstipulatione, quae nisi adsit aliud vox,
aliud animus ostendat.
CLXXVI. Quid quod eadem verba mutata pronuntiatione
indicant adfirmant exprobrant negant mirantur indignantur interrogant
inrident elevant? Aliter enim dicitur:
"tu mihi quodcumque hoc regni"
et
"cantando tu illum?"
et
"tune ille Aeneas?"
et
"meque timoris
argue tu, Drance,"
et ne morer, intra se quisque vel hoc vel aliud quod volet per omnis
adfectus verset: verum esse quod dicimus sciet.
CLXXVII. Vnum iam his adiciendum est: cum praecipue in actione spectetur
decorum, saepe aliud alios decere. Est enim latens quaedam in hoc ratio et
inenarrabilis, et ut vere hoc dictum est, caput esse artis decere quod
facias, ita id neque sine arte esse neque totum arte tradi potest.
CLXXVIII. In quibusdam virtutes non habent gratiam, in quibusdam vitia ipsa
delectant. Maximos actores comoediarum, Demetrium et Stratoclea, placere
diversis virtutibus vidimus. Sed illud minus mirum, quod alter deos et
iuvenes et bonos patres servosque et matronas et graves anus optime, alter
acres senes, callidos servos, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius
- fuit enim natura diversa: nam vox quoque Demetri iucundior, illius acrior
erat;
CLXXIX. adnotandae magis proprietates, quae transferri non poterant.
Manus iactare et dulces exclamationes theatri causa producere et
ingrediendo ventum concipere veste et nonnumquam dextro latere facere
gestus, quod neminem alium Demetrium decuit (namque in haec omnia statura
et mira specie adiuvabatur):
CLXXX. illum cursus et agilitas et vel parum
conveniens personae risus, quem non ignarus rationis populo dabat, et
contracta etiam cervicula. Quidquid horum alter fecisset, foedissimum
videretur. Quare norit se quisque, nec tantum ex communibus praeceptis sed
etiam ex natura sua capiat consilium formandae actionis.
CLXXXI. Neque
illud tamen est nefas, ut aliquem vel omnia vel plura deceant. huius quoque
loci clausula sit eadem necesse est quae ceterorum est, regnare maxime
modum: non enim comoedum esse, sed oratorem volo. Quare neque in gestu
persequemur omnis argutias nec in loquendo distinctionibus temporibus
adfectionibus moleste utemur.
CLXXXII. Vt si sit in scaena dicendum:
"quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem,
cum arcessor ultro? an potius ita me comparem,
non perpeti meretricum contumelias?"
Hic enim dubitationis moras, vocis flexus, varias manus, diversos nutus
actor adhibebit. Aliud oratio sapit nec vult nimium esse condita: actione
enim constat, non imitatione.
CLXXXIII. Quare non inmerito reprenditur
pronuntiatio vultuosa et gesticulationibus molesta et vocis mutationibus
resultans. Nec inutiliter ex Graecis veteres transtulerunt, quod ab iis
sumptum Laenas Popilius posuit, esse hanc +mocosam+ actionem.
CLXXXIV.
Optime igitur idem qui omnia Cicero praeceperat quae supra ex Oratore
posui: quibus similia in Bruto de M. Antonio dicit. Sed iam recepta est
actio paulo agitatior et exigitur et quibusdam partibus convenit, ita tamen
temperanda ne, dum actoris captamus elegantiam, perdamus viri boni et
gravis auctoritatem.