10
I. superest ut dicam de genere orationis. Hic erat propositus a
nobis in divisione prima locus tertius: nam ita promiseram, me de
arte, de artifice, de opere dicturum. cum sit autem rhetorices
atque oratoris opus oratio pluresque eius formae, sicut ostendam,
in omnibus iis et ars est et artifex, plurimum tamen invicem
differunt: nec solum specie, ut signum signo et tabula tabulae et
actio actioni, sed genere ipso, ut Graecis tuscanicae statuae, ut
Asianus eloquens Attico.
II. suos autem haec operum genera quae dico ut auctores sic etiam
amatores habent, atque ideo nondum est perfectus orator ac nescio
an ars ulla, non solum quia aliud in alio magis eminet, sed quod
non una omnibus forma placuit, partim condicione vel temporum vel
locorum, partim iudicio cuiusque atque proposito.
III. Primi quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda
sint clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon,
quorum simplex color tam sui studiosos adhuc habet ut illa prope
rudia ac velut futurae mox artis primordia maximis qui post eos
extiterunt auctoribus praeferant, proprio quodam intellegendi, ut
mea opinio est, ambitu.
IV. Post Zeuxis atque Parrhasius non multum aetate distantes circa
Peloponnesia ambo tempora (nam cum Parrhasio sermo Socratis apud
Xenophontem invenitur) plurimum arti addiderunt. Quorum prior
luminum umbrarumque invenisse rationem, secundus examinasse
subtilius lineas traditur.
V. Nam Zeuxis plus membris corporis dedit, id amplius aut
augustius ratus atque, ut existimant, Homerum secutus, cui
validissima quaeque forma etiam in feminis placet. Ille vero ita
circumscripsit omnia ut eum legum latorem vocent, quia deorum
atque heroum effigies, quales ab eo sunt traditae, ceteri tamquam
ita necesse sit secuntur.
VI. Floruit autem circa Philippum et usque ad successores
Alexandri pictura praecipue, sed diversis virtutibus. Nam cura
Protogenes, ratione Pamphilus ac Melanthius, facilitate
Antiphilus, concipiendis visionibus quas phantasias vocant Theon
Samius, ingenio et gratia, quam in se ipse maxime iactat, Apelles
est praestantissimus. Euphranorem admirandum facit quod et ceteris
optimis studiis inter praecipuos et pingendi fingendique idem
mirus artifex fuit.
VII. Similis in statuis differentia. Nam duriora et tuscanicis
proxima Callon atque Hegesias, iam minus rigida Calamis, molliora
adhuc supra dictis Myron fecit. Diligentia ac decor in Polyclito
supra ceteros, cui quamquam a plerisque tribuitur palma, tamen, ne
nihil detrahatur, deesse pondus putant.
VIII. Nam ut humanae formae decorem addiderit supra verum, ita non
explevisse deorum auctoritatem videtur. Quin aetatem quoque
graviorem dicitur refugisse, nihil ausus ultra levis genas. At
quae Polyclito defuerunt, Phidiae atque Alcameni dantur.
IX. Phidias tamen dis quam hominibus efficiendis melior artifex
creditur, in ebore vero longe citra aemulum vel si nihil nisi
Minervam Athenis aut Olympium in Elide Iovem fecisset, cuius
pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni videtur,
adeo maiestas operis deum aequavit. Ad veritatem Lysippum ac
Praxitelen accessisse optime adfirmant: nam Demetrius tamquam
nimius in ea reprehenditur, et fuit similitudinis quam
pulchritudinis amantior.
X. In oratione vero si species intueri velis, totidem paene
reperias ingeniorum quot corporum formas. Sed fuere quaedam genera
dicendi condicione temporum horridiora, alioqui magnam iam ingenii
vim prae se ferentia. Hinc sint Laelii, Africani, Catones etiam
Gracchique, quos tu licet Polygnotos vel Callonas appelles. XI.
Mediam illam formam teneant L. Crassus, Q. Hortensius. tum deinde
efflorescat non multum inter se distantium tempore oratorum ingens
proventus. Hic vim Caesaris, indolem Caeli, subtilitatem Calidi,
diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae, sanctitatem Calvi,
gravitatem Bruti, acumen sulpici, acerbitatem Cassi reperiemus: in
iis etiam quos ipsi vidimus copiam Senecae, vires Africani,
maturitatem Afri, iucunditatem Crispi, sonum Trachali, elegantiam
Secundi.
XII. At M. tullium non illum habemus Euphranorem circa pluris
artium species praestantem, sed in omnibus quae in quoque
laudantur eminentissimum. Quem tamen et suorum homines temporum
incessere audebant ut tumidiorem et Asianum et redundantem et in
repetitionibus nimium et in salibus aliquando frigidum et in
compositione fractum, exultantem ac paene, quod procul absit, viro
molliorem:
XIII. postea vero quam triumvirali proscriptione consumptus est,
passim qui oderant, qui invidebant, qui aemulabantur, adulatores
etiam praesentis potentiae non responsurum invaserunt. Ille tamen
qui ieiunus a quibusdam et aridus habetur non aliter ab ipsis
inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii adfluentia
potuit. Falsum utrumque: sit tamen illa mentiendi propior occasio.
XIV. Praecipue vero presserunt eum qui videri Atticorum imitatores
concupierant. Haec manus quasi quibusdam sacris initiata ut
alienigenam et parum superstitiosum devinctumque illis legibus
insequebatur: unde nunc quoque aridi et exsuci et exsangues.
XV. Hi sunt enim qui suae inbecillitati sanitatis appellationem,
quae est maxime contraria, optendant: qui quia clariorem vim
eloquentiae velut solem ferre non possunt, umbra magni nominis
delitescunt. Quibus quia multa et pluribus locis Cicero ipse
respondit, tutior mihi de hoc disserendi brevitas erit.
XVI. Et antiqua quidem illa divisio inter Atticos atque Asianos
fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes
haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime ac
modus deesset. Quod quidam, quorum et Santra est, hoc putant
accidisse, quod paulatim sermone Graeco in proximas Asiae
civitates influente nondum satis periti loquendi facundiam
concupierint, ideoque ea quae proprie signari poterant circumitu
coeperint enuntiare ac deinde in eo perseverarint.
XVII. Mihi autem orationis differentiam fecisse et dicentium et
audientium naturae videntur, quod Attici limati quidam et emuncti
nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui
atque iactantior vaniore etiam dicendi gloria inflata est.
XVIII. Tertium mox qui haec dividebant adiecerunt genus Rhodium,
quod velut medium esse atque ex utroque mixtum volunt: neque enim
Attice pressi neque Asiane sunt abundantes, ut aliquid habere
videantur gentis, aliquid auctoris.
XIX. Aeschines enim, qui hunc exilio delegerat locum, intulit eo
studia Athenarum, quae, velut sata quaedam caelo terraque
degenerant, saporem illum Atticum peregrino miscuerunt. Lenti ergo
quidam ac remissi, non sine pondere tamen, neque fontibus puris
neque torrentibus turbidis sed lenibus stagnis similes habentur.
XX. Nemo igitur dubitaverit longe esse optimum genus Atticorum. In
quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est iudicium acre
tersumque, ita ingeniorum plurimae formae.
XXI. Quapropter mihi falli multum videntur qui solos esse Atticos
credunt tenuis et lucidos et significantis sed quadam eloquentiae
frugalitate contentos ac semper manum intra pallium continentis.
Nam quis erit hic Atticus? Sit Lysias; hunc enim amplectuntur
amatores istius nominis modum: non igitur iam usque ad Coccum et
Andociden remittemur.
XXII. Interrogare tamen velim an Isocrates Attice dixerit: nihil
enim tam est Lysiae diversum. Negabunt: at eius schola principes
oratorum dedit. Quaeratur similius aliquid: Hyperides Atticus?
"Certe". At plus indulsit voluptati. Transeo plurimos, Lycurgum,
Aristogitona et his priores Isaeum, Antiphonta: quos ut homines
inter se genere similes, differentis dixeris specie.
XXIII. Quid ille cuius modo fecimus mentionem Aeschines? nonne his
latior et audentior et excelsior? Quid denique Demosthenes? non
cunctos illos tenues et circumspectos vi sublimitate impetu cultu
compositione superavit? non insurgit locis? non figuris gaudet?
non tralationibus nitet?
XXIV. non oratione ficta dat tacentibus
vocem? non illud ius iurandum per caesos in Marathone ac Salamine
propugnatores rei publicae satis manifesto docet praeceptorem eius
Platonem fuisse? Quem ipsum num Asianum appellabimus plerumque
instinctis divino spiritu vatibus comparandum? Quid Periclea?
similemne credemus Lysiacae gracilitati quem fulminibus et
caelesti fragori comparant comici dum illi conviciantur?
XXV. Quid est igitur cur in iis demum qui tenui venula per
calculos fluunt Atticum saporem putent, ibi demum thymum redolere
dicant? Quos ego existimo si quod in iis finibus uberius
invenerint solum fertilioremve segetem negaturos Atticam esse quod
plus quam acceperit seminis reddat (quia hanc eius terrae fidem
Menander eludit).
XXVI. Ita nunc si quis ad eas Demosthenis virtutes quas ille
summus orator habuit +tamen+ quae defuisse ei sive ipsius natura
seu lege civitatis videntur adiecerit, ut adfectus concitatius
moveat, audiam dicentem "non fecit hoc Demosthenes"? Et si quid
numeris exierit aptius (fortasse non possit, sed tamen si quid
exierit), non erit Atticum? Melius de hoc nomine sentiant,
credantque Attice dicere esse optime dicere.
XXVII. Atque in hac tamen opinione perseverantis Graecos magis
tulerim: Latina mihi facundia, ut inventione dispositione
consilio, ceteris huius generis artibus, similis Graecae ac
prorsus discipula eius videtur, ita circa rationem eloquendi vix
habere imitationis locum. Namque est ipsis statim sonis durior,
quando et iucundissimas ex Graecis litteras non habemus (vocalem
alteram, alteram consonantem, quibus nullae apud eos dulcius
spirant: quas mutuari solemus quotiens illorum nominibus utimur;
XXVIII. quod cum contingit, nescio quo modo velut hilarior
protinus renidet oratio, ut in "Zephyris" et "Zopyris": quae si
nostris litteris scribantur, surdum quiddam et barbarum efficient)
et velut in locum earum succedunt tristes et horridae, quibus
Graecia caret.
XXIX. Nam et illa quae est sexta nostrarum paene non humana voce,
vel omnino non voce potius, inter discrimina dentium efflanda est:
quae etiam cum vocalem proxima accipit quassa quodam modo, utique
quotiens aliquam consonantium frangit, ut in hoc ipso "frangit",
multo fit horridior; Aeolicae quoque litterae, qua "servum"
"cervum"que dicimus, etiam si forma a nobis repudiata est, vis
tamen nos ipsa persequitur.
XXX. duras et illa syllabas facit quae ad coniungendas demum
subiectas sibi vocalis est utilis, alias supervacua: "equos" hac
et "aequum" scribimus, cum etiam ipsae hae vocales duae efficiant
sonum qualis apud Graecos nullus est ideoque scribi illorum
litteris non potest.
XXXI. Quid quod pleraque nos illa quasi mugiente littera cludimus,
in quam nullum Graece verbum cadit? At illi ny iucundam et in fine
praecipue quasi tinnientem illius loco ponunt, quae est apud nos
rarissima in clausulis.
XXXII. Quid quod syllabae nostrae in b litteram et d innituntur
adeo aspere ut plerique non antiquissimorum quidem sed tamen
veterum mollire temptaverint, non solum "aversa" pro "abversis"
dicendo, sed et in praepositione b litterae absonam et ipsam s
subiciendo?
XXXIII. Sed accentus quoque cum rigore quodam, tum similitudine
ipsa minus suaves habemus, quia ultima syllaba nec acuta umquam
excitatur nec flexa circumducitur, sed in gravem vel duas gravis
cadit semper. Itaque tanto est sermo Graecus Latino iucundior ut
nostri poetae, quotiens dulce carmen esse voluerunt, illorum id
nominibus exornent.
XXXIV. His illa potentiora, quod res plurimae carent
appellationibus, ut eas necesse sit transferre aut circumire:
etiam in iis quae denominata sunt summa paupertas in eadem nos
frequentissime revolvit: at illis non verborum modo sed linguarum
etiam inter se differentium copia est.
XXXV. Quare qui a Latinis exiget illam gratiam sermonis Attici,
det mihi in loquendo eandem iucunditatem et parem copiam. Quod si
negatum est, sententias aptabimus iis vocibus quas habemus, nec
rerum nimiam tenuitatem, ut non dicam pinguioribus, fortioribus
certe verbis miscebimus, ne virtus utraque pereat ipsa confusione:
XXXVI. nam quo minus adiuvat sermo, rerum inventione pugnandum
est. Sensus sublimes variique eruantur: permovendi omnes adfectus
erunt, oratio tralationum nitore inluminanda. Non possumus esse
tam graciles, simus fortiores: subtilitate vincimur, valeamus
pondere: proprietas penes illos est certior, copia vincamus.
XXXVII. Ingenia Graecorum etiam minora suos portus habent, nos
plerumque maioribus velis movemur: validior spiritus nostros sinus
tendat. Non tamen alto semper feremur: nam et litora interim
sequenda sunt. Illis facilis per quaelibet vada accessus, ego
aliquid, non multo tamen, altius in quo mea cumba non sidat
inveniam.
XXXVIII. Neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius,
in eoque vincimur solo et ideo in comoediis non contendimus,
prorsus tamen omittenda pars haec orationis, sed exigenda ut
optime possumus: possumus autem rerum et modo et iudicio esse
similes, verborum gratia, quam in ipsis non habemus, extrinsecus
condienda est.
XXXIX. An non in privatis et acutus et distinctus et non super
modum elatus M. tullius? non in M. Calidio insignis haec virtus?
non Scipio, Laelius, Cato in loquendo velut Attici Romanorum
fuerunt? cui porro non satis est quo nihil esse melius potest?
XL. Adhuc quidam nullam esse naturalem putant eloquentiam nisi
quae sit cotidiano sermoni simillima, quo cum amicis coniugibus
liberis servis loquamur, contento promere animi voluntatem
nihilque arcessiti et elaborati requirente: quidquid huc sit
adiectum, id esse adfectationis et ambitiosae in loquendo
iactantiae, remotum a veritate fictumque ipsorum gratia verborum,
quibus solum natura sit officium attributum servire sensibus:
XLI. sicut athletarum corpora, etiam si validiora fiant
exercitatione et lege quadam ciborum, non tamen esse naturalia
atque ab illa specie quae sit concessa hominibus abhorrere. Quid
enim, inquiunt, attinet circumitu res ostendere et tralationibus,
id est aut pluribus aut alienis verbis, cum sua cuique sint
adsignata nomina?
XLII. Denique antiquissimum quemque maxime secundum naturam
dixisse contendunt: mox poetis similiores extitisse, etiam si
parcius, simili tamen ratione falsa et inpropria pro virtute
ducentis. Qua in disputatione nonnihil veri est, ideoque non tam
procul quam fit a quibusdam recedendum a propriis atque
communibus.
XLIII. Si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad
necessaria, quibus nihil minus est, aliquid melius adiecerit, non
erit hac calumnia reprendendus. Nam mihi aliam quandam videtur
habere naturam sermo vulgaris, aliam viri eloquentis oratio: cui
si res modo indicare satis esset, nihil ultra verborum
proprietatem elaboraret: sed cum debeat delectare, movere, in
plurimas animum audientis species inpellere, utetur his quoque
adiutoriis quae sunt ab eadem nobis concessa natura:
XLIV. nam et lacertos exercitatione constringere et augere vires
et colorem trahere naturale est. Ideoque in omnibus gentibus alius
alio facundior habetur et loquendo dulcis magis (quod si non
eveniret, omnes pares essent), et idem homines aliter de re alia
locuntur et servant personarum discrimina. Ita, quo quisque plus
efficit dicendo, hoc magis secundum naturam eloquentiae dicit.
XLV. Quapropter ne illis quidem nimium repugno qui dandum putant
nonnihil esse temporibus atque auribus nitidius aliquid atque
adfectius postulantibus. Itaque non solum ad priores Catone
Gracchisque, sed ne ad hos quidem ipsos oratorem alligandum puto.
Atque id fecisse M. tullium video, ut cum omnia utilitati, tum
partem quandam delectationi daret, cum et suam se rem agere
diceret, ageret autem maxime litigatoris: nam hoc ipso proderat,
quod placebat.
XLVI. Ad cuius voluptates nihil equidem quod addi possit invenio,
nisi ut sensus nos quidem dicamus pluris: nempe enim fieri potest
salva tractatione causae et dicendi auctoritate, si non crebra
haec lumina et continua fuerint et invicem offecerint.
XLVII. Sed
me hactenus cedentem nemo insequatur ultra; do tempori, ne hirta
toga sit, non ut serica, ne intonsum caput, non ut in gradus atque
anulos comptum: cum eo quod, si non ad luxuriam ac libidinem
referas, eadem speciosiora quoque sint quae honestiora.
XLVIII. Ceterum hoc, quod vulgo sententias vocamus, quod veteribus
praecipueque Graecis in usu non fuit (apud Ciceronem enim
invenio), dum rem contineant et copia non redundent et ad
victoriam spectent quis utile neget? Feriunt animum et uno ictu
frequenter inpellunt et ipsa brevitate magis haerent et
delectatione persuadent.
XLIX. At sunt qui haec excitatiora lumina, etiam si dicere
permittant, a componendis tamen orationibus excludenda
arbitrentur. Quocirca mihi ne hic quidem locus intactus est
omittendus: nam plurimi eruditorum aliam esse dicendi rationem,
aliam scribendi putaverunt, ideoque in agendo clarissimos quosdam
nihil posteritati mansurisque mox litteris reliquisse, ut
Periclem, ut Demaden: rursus alios ad componendum optimos
actionibus idoneos non fuisse, ut Isocraten;
L. praeterea in
agendo plus impetus plerumque et petitas vel paulo licentius
voluptates (commovendos enim esse ducendosque animos imperitorum):
at quod libris dedicatum in exemplum edatur et tersum ac limatum
et ad legem ac regulam compositum esse oportere, quia veniat in
manus doctorum et iudices artis habeat artifices.
LI. Quin illi subtiles, ut sibi ac multis persuaserunt, magistri
paradeigma dicendo, enthymema scribendo esse aptius tradiderunt.
Mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene scribere, neque
aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae; itaque
non illas modo, ut opinor, debet habere virtutes * dico, non
vitia: nam imperitis placere aliquando quae vitiosa sint scio.
LII. Quo different igitur? Quod si mihi des consilium iudicum
sapientium, perquam multa recidam ex orationibus non Ciceronis
modo sed etiam eius qui est strictior multo, Demosthenis. Neque
enim adfectus omnino movendi erunt nec aures delectatione
mulcendae, cum etiam prohoemia supervacua esse apud talis
Aristoteles existimet; non enim trahentur his illi sapientes:
proprie et significanter rem indicare, probationes colligere satis
est.
LIII. cum vero iudex detur aut populus aut ex populo laturique
sententiam indocti saepius atque interim rustici, omnia quae ad
optinendum quod intendimus prodesse credemus adhibenda sunt, eaque
et cum dicimus promenda et cum scribimus ostendenda sunt, si modo
ideo scribimus ut doceamus quo modo dici oporteat.
LIV. An Demosthenes male sic egisset ut scripsit, aut Cicero? Aut
eos praestantissimos oratores alia re quam scriptis cognoscimus?
Melius egerunt igitur an peius? Nam si peius, sic potius oportuit
dici ut scripserunt, si melius, sic potius oportuit scribi ut
dixerunt.
LV. Quid ergo? semper sic aget orator ut scribet? Si licebit,
semper. Sed erunt quae impediant brevitate tempora a iudice data:
multum ex eo quod potuit dici recidetur, editio habebit omnia.
Quaedam secundum naturam iudicantium dicta sunt: non ita posteris
tradentur, ne videantur propositi fuisse, non temporis.
LVI. Nam id quoque plurimum refert, quo modo audire iudex velit,
atque "eius vultus saepe ipse rector est dicentis", ut Cicero
praecipit. Ideoque instandum iis quae placere intellexeris,
resiliendum ab iis quae non recipientur. Sermo ipse qui facillime
iudicem doceat aptandus; nec id mirum sit, cum etiam testium
personis aliqua mutentur.
LVII. Prudenter enim qui, cum interrogasset rusticum testem an
Amphionem nosset, negante eo detraxit adspirationem breviavitque
secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat.
Huius modi casus efficient ut aliquando dicatur aliter quam
scribitur, cum dicere quo modo scribendum est non licet.
LVIII. Altera est divisio, quae in tris partis et ipsa discedit,
qua discerni posse etiam recta dicendi genera inter se videntur.
Namque unum subtile, quod ischnon vocant, alterum grande atque
robustum, quod hadron dicunt, constituunt, tertium alii medium ex
duobus, alii floridum (namque id antheron appellant) addiderunt.
LIX. Quorum tamen ea fere ratio est, ut primum docendi, secundum
movendi, tertium illud, utrocumque est nomine, delectandi sive, ut
alii dicunt, conciliandi praestare videatur officium, in docendo
autem acumen, in conciliando lenitas, in movendo vis exigi
videatur. Itaque illo subtili praecipue ratio narrandi probandique
consistet, estque id etiam detractis ceteris virtutibus suo genere
plenum.
LX. Medius hic modus et tralationibus crebrior et figuris erit
iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis
dulcis, lenior tamquam amnis et lucidus quidem sed virentibus
utrimque ripis inumbratus.
LXI. At ille qui saxa devolvat et "pontem indignetur" et ripas
sibi faciat multus et torrens iudicem vel nitentem contra feret,
cogetque ire qua rapiet. Hic orator et defunctos excitabit ut
Appium Caecum, apud hunc et patria ipsa exclamabit, aliquandoque *
+Ciceronem in oratione contra Catilinam in senatu+ adloquetur.
LXII. Hic et amplificationibus extollet orationem et in
supralationem quoque erigetur: "quae Charybdis tam vorax?" et
"Oceanus medius fidius ipse": nota sunt enim etiam studiosis haec
lumina. Hic deos ipsos in congressum prope suum sermonemque
deducet: "vos enim Albani tumuli atque luci, vos, inquam,
Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et
aequales." Hic iram, hic misericordiam inspirabit: hoc dicente
iudex pallebit et flebit et per omnis adfectus tractus huc atque
illuc sequetur nec doceri desiderabit.
LXIII. Quare si ex tribus his generibus necessario sit eligendum
unum, quis dubitet hoc praeferre omnibus, et validissimum alioqui
et maximis quibusque causis accommodatissimum?
LXIV. Nam et Homerus brevem quidem cum iucunditate et propriam (id
enim est non deerrare verbis) et carentem supervacuis eloquentiam
Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius primi, et ex ore
Nestoris dixit dulciorem melle profluere sermonem, qua certe
delectatione nihil fingi maius potest: sed summam expressurus
[est] in Vlixe facundiam et magnitudinem illi vocis et vim
orationis nivibus [et] copia verborum atque impetu parem tribuit.
LXV. cum hoc igitur nemo mortalium contendet, hunc ut deum homines
intuebuntur. Hanc vim et celeritatem in Pericle miratur Eupolis,
hanc fulminibus Aristophanes comparat, haec est vere dicendi
facultas.
LXVI. Sed neque his tribus quasi formis inclusa eloquentia est.
Nam ut inter gracile validumque tertium aliquid constitutum est,
ita horum intervalla sunt atque inter haec ipsa mixtum quiddam ex
duobus medium est, quoniam et subtili plenius aliquid atque
subtilius et vehementi remissius atque vehementius invenitur, ut
illud lene aut ascendit ad fortiora aut ad tenuiora summittitur.
LXVII. Ac sic prope innumerabiles species reperiuntur, quae utique
aliquo momento inter se differant: sicut quattuor ventos
generaliter a totidem mundi cardinibus accepimus flare, cum
interim plurimi medii et eorum varia nomina et quidam etiam
regionum ac fluminum proprii deprehenduntur.
LXVIII. Eademque musicis ratio est, qui cum in cithara quinque
constituerunt sonos, plurima deinde varietate complent spatia illa
nervorum, atque his [atque huc] quos interposuerant inserunt
alios, ut pauci illi transitus multos gradus habeant.
LXIX. Plures igitur etiam eloquentiae facies, sed stultissimum
quaerere ad quam se recturus sit orator, cum omnis species, quae
modo recta est, habeat usum, atque id ipsum non sit oratoris quod
vulgo genus dicendi vocant: utetur enim, ut res exiget, omnibus,
nec pro causa modo sed pro partibus causae.
LXX. Nam ut non eodem modo pro reo capitis et in certamine
hereditatis et de interdictis ac sponsionibus et de certa credita
dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum et privatorum
consiliorum servabit discrimina, multa ex differentia personarum
locorum temporumque mutabit: ita in eadem oratione aliter
concitabit, aliter conciliabit, non ex isdem haustibus iram et
misericordiam petet, alias ad docendum, alias ad movendum
adhibebit artis.
LXXI. Non unus color prohoemii narrationis argumentorum
egressionis perorationis servabitur. Dicet idem graviter severe
acriter vehementer concitate copiose amare, idem comiter remisse
subtiliter blande leniter dulciter breviter urbane, non ubique
similis sed ubique par sibI.
LXXII. Sic fiet cum id propter quod maxime repertus est usus
orationis, ut dicat utiliter et ad efficiendum quod intendit
potenter, tum laudem quoque, nec doctorum modo sed etiam vulgi,
consequatur.
LXXIII. Falluntur enim plurimum qui vitiosum et corruptum dicendi
genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus
sententiolis lascivit aut inmodico tumore turgescit aut inanibus
locis bacchatur aut casuris si leviter excutiantur flosculis nitet
aut praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis
insanit, magis existimant populare atque plausibile.
LXXIV. Quod quidem placere multis nec infitior nec miror: est enim
iucunda res ac favorabilis qualiscumque eloquentia, et ducit
animos naturali voluptate vox omnis, neque aliunde illi per fora
atque aggerem circuli. Quo minus mirum est quod nulli non agentium
parata vulgi corona est.
LXXV. Vbi vero quid exquisitius dictum accidit auribus
imperitorum, qualecumque id est, quod modo se ipsi posse
desperent, habet admirationem, neque inmerito: nam ne illud quidem
facile est. Sed evanescunt haec atque emoriuntur comparatione
meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras placet, "at si
contuleris eam Lacaenae, conspectu melioris obruatur", ut Ovidius
ait.
LXXVI. Si vero iudicium his corruptis acrius adhibeas ut fucinis
sulphura, iam illum quo fefellerant exuant mentitum colorem et
quadam vix enarrabili foeditate pallescant. Lucent igitur haec
citra solem et ut quaedam exigua animalia igniculi videntur in
tenebris. Denique mala multi probant, nemo improbat bona.
LXXVII. Neque vero omnia ista de quibus locuti sumus orator optime
tantum sed etiam facillime faciet. Neque enim vim summam dicendi
et os admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo
persequitur nec oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem
et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.
LXXVIII. Nitidus ille et sublimis et locuples circumfluentibus
undique eloquentiae copiis imperat: desinit enim in adversa niti
qui pervenit in summum. Scandenti circa ima labor est, ceterum
quantum processeris, mollior clivus ac laetius solum.
LXXIX. Et si haec quoque iam lenius supina perseverantibus studiis
evaseris, inde fructus inlaborati offerunt sese et omnia sponte
proveniunt: quae tamen cotidie nisi decerpantur arescunt. Sed et
copia habeat modum, sine quo nihil nec laudabile nec salutare est,
et nitor ille cultum virilem et inventio iudicium.
LXXX. Sic erunt magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non
temeraria, severa non tristia, gravia non tarda, laeta non
luxuriosa, iucunda non dissoluta, grandia non tumida. Similis in
ceteris ratio est ac tutissima fere per medium via, quia utriusque
ultimum vitium est.
11
I. His dicendi virtutibus usus orator in iudiciis consiliis
contionibus senatu, in omni denique officio boni civis, finem
quoque dignum et optimo viro et opere sanctissimo faciet, non quia
prodesse umquam satis sit et illa mente atque illa facultate
praedito non optandum operis pulcherrimi quam longissimum tempus,
sed quia decet hoc quoque prospicere, ne quid peius quam fecerit
faciat.
II. Neque enim scientia modo constat orator, quae augetur annis,
sed voce latere firmitate: quibus fractis aut inminutis aetate seu
valetudine cavendum ne quid in oratore summo desideretur, ne
intersistat fatigatus, ne quae dicet parum audiri sentiat, ne se
quaerat priorem.
III. Vidi ego longe omnium quos mihi cognoscere contigit summum
oratorem Domitium Afrum valde senem cotidie aliquid ex ea quam
meruerat auctoritate perdentem, cum agente illo quem principem
fuisse quondam fori non erat dubium alii, quod indignum videatur,
riderent, alii erubescerent: quae occasio +illo+ fuit dicendi
malle eum deficere quam desinere.
IV. Neque erant illa qualiacumque mala, sed minora. Quare antequam
in has aetatis veniat insidias, receptui canet et in portum integra
nave perveniet. Neque enim minores eum cum id fecerit studiorum
fructus prosequentur: aut ille monumenta rerum posteris aut, ut L.
Crassus [aut] in libris Ciceronis destinat, iura quaerentibus
reddet aut eloquentiae componet artem aut pulcherrimis vitae
praeceptis dignum os dabit.
V. Frequentabunt vero eius domum
optimi iuvenes more veterum et vere dicendi viam velut ex oraculo
petent. Hos ille formabit quasi eloquentiae parens, et ut vetus
gubernator litora et portus et quae tempestatium signa, quid
secundis flatibus quid adversis ratio poscat docebit, non
humanitatis solum communi ductus officio, sed amore quodam operis:
VI. nemo enim minui velit id in quo maximus fuit. Quid porro est
honestius quam docere quod optime scias? Sic ad se Caelium
deductum a patre Cicero profitetur, sic Pansam, Hirtium,
Dolabellam ad morem praeceptoris exercuit cotidie dicens
audiensque.
VII. Ac nescio an eum tum beatissimum credi oporteat fore cum iam
secretus et consecratus, liber invidia, procul contentionibus
famam in tuto conlocarit et sentiet vivus eam quae post fata
praestari magis solet [et] venerationem et quid apud posteros
futurus sit videbit.
VIII. Conscius sum mihi, quantum mediocritate valui, quaeque antea
scierim quaeque operis huiusce gratia potuerim inquirere candide
me atque simpliciter in notitiam eorum, si qui forte cognoscere
voluissent, protulisse. Atque id viro bono satis est, docuisse
quod scierit.
IX. Vereor tamen ne aut magna nimium videar exigere, qui eundem
virum bonum esse et dicendi peritum velim, aut multa, qui tot
artibus in pueritia discendis morum quoque praecepta et scientiam
iuris civilis praeter ea quae de eloquentia tradebantur adiecerim,
quique haec operi nostro necessaria esse crediderint velut moram
rei perhorrescant et desperent ante experimentum.
X. [tu] Qui primum renuntient sibi quanta sit humani ingenii vis,
quam potens efficiendi quae velit, cum maria transire, siderum
cursus numerosque cognoscere, mundum ipsum paene dimetiri minores
sed difficiliores artes potuerint. tum cogitent quantam rem petant
quamque nullus sit hoc proposito praemio labor recusandus.
XI. Quod si mente conceperint, huic quoque parti facilius
accedent, ut ipsum iter neque inpervium neque saltem durum putent.
Nam id quod prius quodque maius est, ut boni viri simus, voluntate
maxime constat: quam qui vera fide induerit, facile eas idem quae
virtutem docent artis accipiet.
XII. Neque enim aut tam perplexa aut tam numerosa sunt quae
+praemuntur+ ut non paucorum admodum annorum intentione discantur.
Longam [in] eam facit operam quod repugnamus: brevis est
institutio vitae honestae beataeque, si credas; natura enim nos ad
mentem optimam genuit, adeoque discere meliora volentibus promptum
est ut vere intuenti mirum sit illud magis, malos esse tam multos.
XIII. Nam ut aqua piscibus, ut sicca terrenis, circumfusus nobis
spiritus volucribus convenit, ita certe facilius esse oportebat
secundum naturam quam contra eam vivere. Cetera vero, etiam si
aetatem nostram non spatio senectutis sed tempore adulescentiae
metiamur, abunde multos ad discendum annos habent: omnia enim
breviora reddet ordo et ratio et modus.
XIV. Sed culpa est in praeceptoribus prima, qui libenter detinent
quos occupaverunt, partim cupiditate diutius exigendi mercedulas,
partim ambitione, quo difficilius videatur esse quod pollicentur,
partim etiam inscientia tradendi vel neglegentia: proxima in
nobis, qui morari in eo quod novimus quam discere quae nondum
scimus melius putamus.
XV. Nam ut de nostris potissimum studiis dicam, quid attinet tam
multis annis quam in more est plurimorum, ut de iis a quibus magna
in hoc pars aetatis absumitur taceam, declamitare in schola et
tantum laboris in rebus falsis consumere, cum satis sit modico
tempore imaginem veri discriminis et dicendi leges comperisse?
XVI. Quod non eo dico quia sit umquam omittenda dicendi
exercitatio, sed quia non in una sit eius specie consenescendum. *
cognoscere et praecepta vivendi perdiscere et in foro nos experiri
potuimus dum scholastici sumus. Discendi ratio talis ut non multos
poscat annos: quaelibet enim ex iis partibus quarum habui
mentionem in paucos libros contrahi solet, adeo non est infinito
spatio ad traditionem opus. Reliqua est exercitatio, quae vires
cito facit, cum fecit tuetur.
XVII. Rerum cognitio cotidie crescit; et tamen quam multorum
ad eam librorum necessaria lectio est, quibus aut rerum exempla ab
historicis aut dicendi ab oratoribus petuntur, philosophorum
quoque consultorumque opiniones, si utilia velimus legere, non,
quod ne fieri quidem potest, omnia.
XVIII. Sed breve nobis tempus nos fecimus: quantulum enim studiis
partimur? Alias horas vanus salutandi labor, alias datum fabulis
otium, alias spectacula, alias convivia trahunt. Adice tot genera
ludendi et insanam corporis curam, peregrinationes, rura,
calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta libidinum et vinum
et fractis omni genere voluptatum animis ne ea quidem tempora
idonea quae supersunt.
XIX. Quae si omnia studiis inpenderentur, iam nobis longa aetas et
abunde satis ad discendum spatii videretur vel diurna tantum
computantibus tempora, ut nihil noctes, quarum bona pars omni
somno longior est, adiuvarent. Nunc computamus annos non quibus
studuimus sed quibus viximus.
XX. Nec vero si geometrae et musici et grammatici ceterarumque
artium professores omnem suam vitam, quamlibet longa fuerit, in
singulis artibus consumpserunt, sequitur ut pluris quasdam vitas
ad plura discenda desideremus. Neque enim illi didicerunt haec
usque in senectutem, sed ea sola didicisse contenti fuerunt ac tot
annos non in percipiendo exhauserunt sed in praecipiendo.
XXI. Ceterum, ut de Homero taceam, in quo nullius non artis aut
opera perfecta aut certe non dubia vestigia reperiuntur, ut Elium
Hippian transeam, qui non liberalium modo disciplinarum prae se
scientiam tulit, sed vestem et anulum crepidasque quae omnia manu
sua fecerat in usu habuit, atque ita se praeparavit ne cuius
alterius ope egeret: inlusisse tot malis quot summa senectus habet
universae Graeciae credimus Gorgian, qui quaerere auditores de quo
quisque vellet iubebat.
XXII. Quae tandem ars digna litteris Platoni defuit? Quot saeculis
Aristoteles didicit ut non solum quae ad philosophos atque
oratores pertinent scientia complecteretur, sed animalium
satorumque naturas omnis perquireret? Illis haec invenienda
fuerunt, nobis cognoscenda sunt. Tot nos praeceptoribus, tot
exemplis instruxit antiquitas, ut possit videri nulla sorte
nascendi aetas felicior quam nostra, cui docendae priores elaborarunt.
XXIII. M. igitur Cato, idem summus imperator, idem sapiens, idem
orator, idem historiae conditor, idem iuris, idem rerum rusticarum
peritissimus fuit; inter tot operas militiae, tantas domi
contentiones rudi saeculo litteras Graecas aetate iam declinata
didicit, ut esset hominibus documento ea quoque percipi posse quae
senes concupissent.
XXIV. Quam multa, paene omnia tradidit Varro! Quod instrumentum
dicendi M. tullio defuit? Quid plura? cum etiam Cornelius Celsus,
mediocri vir ingenio, non solum de his omnibus conscripserit
artibus, sed amplius rei militaris et rusticae et medicinae
praecepta reliquerit, dignus vel ipso proposito ut eum scisse
omnia illa credamus.
XXVI. At perficere tantum opus arduum, et nemo perfecit. Ante
omnia sufficit ad exhortationem studiorum capere id rerum naturam,
nec quidquid non est factum ne fieri quidem posse, cum omnia quae
magna sunt atque admirabilia tempus aliquod quo primum
efficerentur habuissent:
XXVI. nam et poesis ab Homero et Vergilio tantum fastigium accepit
et eloquentia a Demosthene atque Cicerone, denique quidquid est
optimum ante non fuerat. Verum etiam si qui summa desperet (quod
cur faciat cui ingenium valetudo facultas praeceptores non
deerunt?), tamen est, ut Cicero ait, pulchrum in secundis
tertiisque consistere.
XXVII. Neque enim si quis Achillis gloriam in rebus bellicis
consequi non potest, Aiacis aut Diomedis laudem aspernabitur, nec
qui Homeri non fuerunt * Quin immo si hanc cogitationem homines
habuissent, ut nemo se meliorem fore eo qui optimus fuisset
arbitraretur, ii ipsi qui sunt optimi non fuissent, nec post
Lucretium ac Macrum Vergilius nec post Crassum et Hortensium
Cicero, sed nec illi qui post eos fuerunt.
XXVIII. Verum ut transeundi spes non sit, magna tamen est dignitas
subsequendi. An Pollio et Messala, qui iam Cicerone arcem tenente
eloquentiae agere coeperunt, parum in vita dignitatis habuerunt,
parum ad posteros gloriae tradiderunt? Alioqui pessime de rebus
humanis perductae in summum artes mererentur, si quod optimum,
idem ultimum fuisset.
XXIX. Adde quod magnos modica quoque eloquentia parit fructus, ac
si quis haec studia utilitate sola metiatur, paene illi perfectae
par est. Neque erat difficile vel veteribus vel novis exemplis
palam facere non abunde maiores opes honores amicitias, laudem
praesentem futuram hominibus contigisse, nisi indignum litteris
esset ab opere pulcherrimo, cuius tractatus atque ipsa possessio
plenissimam studiis gratiam refert, hanc minorem exigere mercedem,
more eorum qui a se non virtutes sed voluptatem quae fit ex
virtutibus peti dicunt.
XXX. Ipsam igitur orandi maiestatem, qua
nihil di inmortales melius homini dederunt et qua remota muta sunt
omnia et luce praesenti ac memoria posteritatis carent, toto animo
petamus, nitamurque semper ad optima, quod facientes aut evademus
in summum aut certe multos infra nos videbimus.
XXXI. Haec erant, Marcelle Vitori, quibus praecepta dicendi pro
virili parte adiuvari posse per nos videbantur, quorum cognitio
studiosis iuvenibus si non magnam utilitatem adferet, at certe,
quod magis petimus, bonam voluntatem.