20
I. Illa quaestio est maior, ex mediis artibus, quae neque laudari per se
nec vituperari possunt, sed utiles aut secus secundum mores utentium fiunt,
habenda sit rhetorice, an sit, ut compluribus etiam philosophorum placet,
virtus.
II. Equidem illud quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent
aut nullam artem, quae atechnia nominatur, puto (multos enim video sine
ratione, sine litteris, qua vel impudentia vel fames duxit ruentes), aut
malam quasi artem, quam kakotechnian dicimus: nam et fuisse multos et esse
nonnullos existimo qui facultatem dicendi ad hominum perniciem converterint.
III. Mataiotechnia quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio,
quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis
illius fuit qui grana ciceris ex spatio distante missa in +acum+ continuo
et sine frustratione inserebat; quem cum spectasset Alexander, donasse
dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere
dignissimum.
IV. His ego comparandos existimo qui in declamationibus, quas esse veritati
dissimillimas volunt, aetatem multo studio ac labore consumunt. Verum haec
quam instituere conamur et cuius imaginem animo concepimus, quae bono viro
convenit quaeque est vere rhetorice, virtus erit.
V. Quod philosophi quidem multis et acutis conclusionibus colligunt, mihi
vero etiam planiore hac proprieque nostra probatione videtur esse
perspicuum.
Ab illis haec dicuntur. Si consonare sibi in faciendis ac non faciendis
virtutis est (quae pars eius prudentia vocatur), eadem in dicendis ac non
dicendis erit.
VI. Et si virtutes sunt ad quas nobis, etiam ante quam doceremur, initia
quaedam ac semina sunt concessa natura, ut ad iustitiam, cuius rusticis
quoque ac barbaris apparet aliqua imago, nos certe sic esse ab initio
formatos ut possemus orare pro nobis, etiamsi non perfecte tamen ut
inessent quaedam, ut dixi, semina eius facultatis, manifestum est.
VII. Non eadem autem iis natura artibus est quae a virtute sunt remotae.
Itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice
dicitur, altera concisa, quae dialectice, quas quidem Zenon adeo coniunxit
ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae diceret similem, etiam
disputatrix virtus erit: adeo de hac, quae speciosior atque apertior tanto
est, nihil dubitabitur.
VIII. Sed plenius hoc idem atque apertius intueri ex ipsis operibus volo.
Nam quid orator in laudando faciet nisi honestorum et turpium peritus? aut
in suadendo nisi utilitate perspecta? aut in iudiciis si iustitiae sit
ignarus? Quid? non fortitudinem postulat res eadem, cum saepe contra
turbulentas populi minas, saepe cum periculosa potentium offensa,
nonnumquam, ut iudicio Miloniano, inter circumfusa militum arma dicendum
sit: ut, si virtus non est, ne perfecta quidem esse possit oratio?
IX. Quod si ea in quoque animalium est virtus qua praestat cetera vel
pleraque, ut in leone impetus, in equo velocitas, hominem porro ratione
atque oratione excellere ceteris certum est: cur non tam in eloquentia quam
in ratione virtutem eius esse credamus, recteque hoc apud Ciceronem dixerit
Crassus: "est enim eloquentia una quaedam de summis virtutibus", et ipse
Cicero sua persona cum ad Brutum in epistulis tum aliis etiam locis
virtutem eam appellet?
X. At prohoemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta sic
ut nihil sit in iis requirendum. Nam et latro pugnabit acriter, virtus
tamen erit fortitudo, et tormenta sine gemitu feret malus servus,
tolerantia tamen doloris laude sua non carebit. Multa fiunt eadem, sed
aliter. sufficiant igitur haec, quia de utilitate supra tractavimus.
21
I. Materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem: qua in sententia
ponitur apud Platonem Gorgias. Quae si ita accipitur ut sermo quacumque de
re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii
statua; nam et oratio efficitur arte sicut statua. Sin hac appellatione
verba ipsa significari putamus, nihil haec sine rerum substantia faciunt.
Quidam argumenta persuasibilia: quae et ipsa in parte sunt operis et arte
fiunt et materia egent.
II. Quidam civiles quaestiones: quorum opinio non qualitate sed modo
erravit; est enim haec materia rhetorices, sed non sola.
III. Quidam, quia virtus sit rhetorice, materiam eius totam vitam vocant.
Alii, quia non omnium virtutum materia sit tota vita, sed pleraeque earum
versentur in partibus, sicut iustitia fortitudo continentia propriis
officiis et suo fine intelleguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua
parte ponendam, eique locum in ethikei negotialem adsignant, id est
pragmatikon
IV. Ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices iudico omnes
res quaecumque ei ad dicendum subiectae erunt. Nam Socrates apud Platonem
dicere Gorgiae videtur non in verbis esse materiam sed in rebus, et in
Phaedro palam non in iudiciis modo et contionibus sed in rebus etiam
privatis ac domesticis rhetoricen esse demonstrat: quo manifestum est hanc
opinionem ipsius Platonis fuisse.
V. Et Cicero quodam loco materiam rhetorices vocat res quae subiectae sint
ei, sed certas demum putat esse subiectas: alio vero de omnibus rebus
oratori dicendum arbitratur his quidem verbis: "quamquam vis oratoris
professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni
de re quaecumque sit proposita ornate ab eo copioseque dicatur".
IV. Atque adhuc alibi: "vero enim oratori quae sunt in hominum vita,
quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia
quaesita audita lecta disputata tractata agitata esse debent".
VII. Hanc autem quam nos materiam vocamus, id est res subiectas, quidam
modo infinitam, modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem
circumcurrentem vocaverunt, quod in omni materia diceret.
VIII. cum quibus mihi minima pugna est; nam de omni materia dicere eam
fatentur, propriam habere materiam quia multiplicem habeat negant. Sed
neque infinita est, etiamsi est multiplex, et aliae quoque artes minores
habent multiplicem materiam, velut architectonice (namque ea in omnibus
quae sunt aedificio utilia versatur)
IX. et caelatura, quae auro argento aere ferro opera efficit. Nam scalptura
etiam lignum ebur marmor vitrum gemmas praeter ea quae supra dixi
complectitur.
X. Neque protinus non est materia rhetorices si in eadem versatur et alius.
Nam si quaeram quae sit materia statuarii, dicetur aes: si quaeram quae sit
excusoris, id est fabricae eius quam Graeci chalkeutiken vocant, similiter
aes esse respondeant: atqui plurimum statuis differunt vasa.
XI. Nec medicina ideo non erit ars quia unctio et exercitatio cum
palaestrica, ciborum vero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte communis.
XII. Quod vero de bono utili iusto disserere philosophiae officium esse
dicunt, non obstat; nam cum philosophum dicunt, hoc accipi volunt virum
bonum. Quare igitur oratorem, quem a bono viro non separo, in eadem materia
versari mirer?
XIII. - cum praesertim primo libro iam ostenderim philosophos omissam hanc
ab oratoribus partem occupasse, quae rhetorices propria semper fuisset, ut
ivi potius in nostra materia versentur. Denique cum sit dialectices materia
de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, cur non
eadem perpetuae quoque materia videatur?
XIV. Solet a quibusdam et illud opponi: omnium igitur artium peritus erit
orator si de omnibus ei dicendum est. Possem hic Ciceronis respondere
verbis, apud quem hoc invenio: "mea quidem sententia nemo esse poterit omni
laude cumulatus orator nisi erit omnium rerum magnarum atque artium
scientiam consecutus": sed mihi satis est eius esse oratorem rei de qua
dicet non inscium.
XV. Neque enim omnis causas novit, et debet posse de omnibus dicere. De
quibus ergo dicet? De quibus didicit. Similiter de artibus quoque de quibus
dicendum erit interim discet, et de quibus didicerit dicet.
XVI. Quid ergo? non faber de fabrica melius aut de musice musicus? Si
nesciat orator quid sit de quo quaeratur, plane melius; nam et litigator
rusticus inlitteratusque de causa sua melius quam orator qui nesciet quid
in lite sit: sed accepta a musico, a fabro, sicut a litigatore, melius
orator quam ipse qui docuerit.
XVII. Verum et faber, cum de fabrica, et musicus, cum de musica, si quid
confirmationem desideraverit, dicet: non erit quidem orator, sed faciet
illud quasi orator, sicut, cum vulnus imperitus deligabit, non erit medicus,
sed faciet ut medicus.
XVIII. An huius modi res neque in laudem neque in deliberationem neque in
iudicium veniunt? Ergo cum de faciendo portu Ostiensi deliberatum est, non
debuit dicere sententiam orator? Atqui opus erat ratione architectorum.
XIX. Livores et tumores in corpore cruditatis an veneni signa sint non
tractat orator? At est id ex ratione medicinae. Circa mensuras et numeros
non versabitur? Dicamus has geometriae esse partes. Equidem omnia fere
posse credo casu aliquo venire in officium oratoris: quod si non accidet,
non erunt ei subiecta.
XX. Ita sic quoque recte diximus materiam rhetorices esse omnis res ad
dicendum ei subiectas: quod quidem probat etiam sermo communis; nam cum
aliquid de quo dicamus accepimus, positam nobis esse materiam frequenter
etiam praefatione testamur.
XXI. Gorgias quidem adeo rhetori de omnibus putavit esse dicendum ut se in
auditoriis interrogari pateretur qua quisque de re vellet. Hermagoras
quoque dicendo materiam esse in causa et in quaestionibus omnes res
subiectas erat complexus:
XXII. sed quaestiones si negat ad rhetoricen pertinere, dissentit a nobis;
si autem ad rhetoricen pertinent, ab hoc quoque adiuvamur: nihil est enim
quod non in causam aut quaestionem cadat.
XXIII. Aristoteles tris faciendo partes orationis, iudicialem deliberativam
demonstrativam, paene et ipse oratori subiecit omnia: nihil enim non in
haec cadit.
XXIV. Quaesitum a paucissimis et de instrumento est. Instrumentum voco sine
quo formari materia in id quod velimus effici opus non possit. Verum hoc
ego non artem credo egere, sed artificem. Neque enim scientia desiderat
instrumentum, quae potest esse consummata etiam si nihil faciat, sed ille
opifex, ut caelator caelum et pictor penicilla. Itaque haec in eum locum
quo de oratore dicturi sumus differamus.