10
I. Ceterum causa omnis in qua pars altera agentis est, altera recusantis,
aut unius rei controversia constat aut plurium: haec simplex dicitur, illa
coniuncta. Vna controversia est per se furti, per se adulterii. Plures aut
eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diversi, ut si quis
sacrilegii et homicidii simul accusetur. Quod nunc in publicis iudiciis non
accidit, quoniam praetor certa lege sortitur, principum autem et senatus
cognitionibus frequens est et populi fuit. Privata quoque iudicia saepe
unum iudicem habere multis et diversis formulis solent.
II. Nec aliae species erunt etiam si unus a duobus dumtaxat eandem rem
atque ex eadem causa petet, aut duo ab uno, aut plures a pluribus (quod
accidere in hereditariis litibus interim scimus): quia, quamvis in multis
personis, causa tamen una est, nisi si condicio personarum quaestiones
variaverit.
III. Diversum his tertium genus, quod dicitur comparativum. cuius rei
tractatus in parte causae frequens est, ut cum apud centumviros post alia
quaeritur et hoc, uter dignior hereditate sit. Rarum est autem ut in foro
iudicia propter id solum constituantur, sicut divinationes, quae fiunt de
accusatore constituendo, et nonnumquam inter delatores, uter praemium
meruerit.
IV. Adiecerunt quidam numero mutuam accusationem (antikategoria vocatur),
aliis videlicet succidere hanc quoque comparativo generi existimantibus.
Cui similis erit petitionum invicem diversarum: quod accidit vel
frequentissime. Id si et ipsum vocari debet antikategoria (nam proprio
caret nomine), duo genera erunt eius: alterum quo litigatores idem crimen
invicem intentant, alterum quo aliud atque aliud: cui et petitionum condicio
par est.
V. cum apparuerit genus causae, tum intuebimur negeturne factum quod
intenditur, an defendatur, an alio nomine appelletur, an a genere actionis
repellatur: unde sunt status.
11
I. His inventis intuendum deinceps Hermagorae videtur quid sit quaestio
ratio iudicatio continens (vel, ut alii vocant, firmamentum). Quaestio
latius intellegitur omnis de qua in utramque partem vel in plures dici
credibiliter potest.
II. In iudiciali autem materia dupliciter accipienda est: altero modo quo
dicimus multas quaestiones habere controversiam, quo etiam minores omnis
complectimur, altero quo significamus summam illam in qua causa vertitur.
De hac nunc loquor, ex qua nascitur status, an factum sit, quid factum sit,
an recte factum sit.
III. Has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie
quaestiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas
minores aut ex illis pendentes specialia: nam et quaestionem ex quaestione
nasci et speciem in species dividi convenit.
IV. Hanc igitur quaestionem veluti principalem vocant zetema. Ratio autem
est qua id quod factum esse constat defenditur. Et cur non utamur eodem quo
sunt usi omnes fere exemplo? Orestes matrem occidit: hoc constat. Dicit se
iuste fecisse: status erit qualitatis, quaestio an iuste fecerit, ratio
quod Clytaemestra maritum suum, patrem Orestis, occidit: hoc aition
dicitur, krinomenon autem iudicatio an oportuerit vel nocentem matrem a
filio occidi.
V. Quidam diviserunt aition et aitian, ut esset altera propter quam
iudicium constitutum est, ut occisa Clytaemestra, altera qua factum
defenditur, ut occisus Agamemnon. Sed tanta est circa verba dissensio ut
alii aitian causam iudicii, aition autem facti vocent, alii eadem in
contrarium vertant. Latinorum quidam haec initium et rationem vocaverunt,
quidam utrumque eodem nomine appellant.
VI. Causa quoque ex causa, id est aition ex aitiou, nasci videtur, quale
est: occidit Agamemnonem Clytaemestra quia ille filiam communem immolaverat
et captivam paelicem adducebat. Idem putant et sub una quaestione esse
plures rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam matris necatae,
quod responsis sit inpulsus: quot autem causas faciendi, totidem
iudicationes; nam et haec erit iudicatio, an responsis parere debuerit.
VII. Sed et una causa plures habere quaestiones et iudicationes, ut ego
arbitror, potest: ut in eo qui, cum adulteram deprensam occidisset,
adulterum, qui tum effugerat, postea in foro occidit; causa enim est una:
adulter fuit. Quaestiones et iudicationes an illo tempore, an illo loco
licuerit occidere.
VIII. Sed sicut, cum sint plures quaestiones omnesque suos status habeant,
causae tamen status unus est ad quem referuntur omnia, ita iudicatio maxime
propria de qua pronuntiatur.
IX. Synechon autem, quod, ut dixi, continens alii, firmamentum alii
putant, Cicero firmissimam argumentationem defensoris et adpositissimam ad
iudicationem, quibusdam id videtur esse post quod nihil quaeritur,
quibusdam id quod ad iudicationem firmissimum adfertur.
X. Causa facti non in omnis controversias cadit; nam quae fuerit causa
faciendi ubi factum negatur? At ubi causa tractetur, negant eodem loco esse
iudicationem quo quaestionem, idque et in rhetoricis Cicero et in
Partitionibus dicit.
XI. Nam in coniectura est quaestio ex illo: factum, non factum, an factum
sit. Ibi ergo iudicatio ubi quaestio, quia in eadem re prima quaestio et
extrema disceptatio. At in qualitate: matrem Orestes occidit recte, non
recte, an recte occiderit quaestio, nec statim iudicatio. Quando ergo?
"Illa patrem meum occiderat." "Sed non ideo tu matrem debuisti occidere." An
debuerit: hic iudicatio.
XII. Firmamentum autem verbis ipsius ponam: "si velit Orestes dicere eius
modi animum matris suae fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in
regnum, in famam generis et familiae, ut ab ea poenas liberi potissimum sui
petere debuerint."
XIII. Vtuntur alii et talibus exemplis: "qui bona paterna consumpserit, ne
contionetur: in opera publica consumpsit": quaestio an quisquis
consumpserit prohibendus sit, iudicatio an qui sic.
XIV. Vel in causa militis Arrunti, qui Lusium tribunum vim sibi inferentem
interfecit, quaestio an iure fecerit, ratio quod is vim adferebat,
iudicatio an indemnatum, an tribunum a milite occidi oportuerit.
XV. Alterius etiam status quaestionem, alterius iudicationem putant.
Quaestio qualitatis, an recte Clodium Milo occiderit, iudicatio
coniecturalis, an Clodius insidias fecerit.
XVI. Ponunt et illud, saepe causam in aliquam rem dimitti quae non sit
propria quaestionis, et de ea iudicari. A quibus multum dissentio. Nam et
illa quaestio "an omnes qui paterna bona consumpserint contione sint
prohibendi" habeat oportet suam iudicationem. Ergo non alia quaestio, aba
iudicatio erit, sed plures quaestiones et plures iudicationes.
XVII. Quid? non in causa Milonis ipsa coniectura refertur ad qualitatem?
Nam si est insidiatus Clodius, sequitur ut recte sit occisus. cum vero in
aliquam rem missa causa est, recessum est a quaestione quae erat, et hic
constituta quaestio ubi iudicatio est.
XVIII. Paulum in his secum etiam Cicero dissentit. Nam in rhetoricis, quem
ad modum supra dixi, Hermagoran est secutus: in Topicis ex statu effectam
contentionem krinomenon existimat, idque Trebatio, qui iuris erat
consultus, adludens "qua de re agitur" appellat: quibus id contineatur
"continentia", "quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio
nulla sit".
XIX. At in Partitionibus Oratoriis firmamentum quod opponitur defensioni,
quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex
rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum.
Verius igitur et brevius qui statum et continens et iudicationem esse
voluerunt: continens autem id esse quo sublato lis esse non possit.
XX. Hoc mihi videntur utramque causam complexi, et quod Orestes matrem et
quod Clytaemestra Agamemnonem occiderit. Idem iudicationem et statum
consentire semper existimarunt: neque enim aliud eorum rationi conveniens
fuisset.
XXI. Verum haec adfectata subtilitas circa nomina rerum ambitiose laboret,
a nobis in hoc adsumpta solum, ne param diligenter inquisisse de opere quod
adgressi sumus videremur. Simplicius autem instituenti non est necesse per
tam minutas rerum particulas rationem docendi concidere.
XXII. Quo vitio multi quidem laborarunt, praecipue tamen Hermagoras, vir
alioqui subtilis et in plurimis admirandus, tantum diligentiae nimium
sollicitae, ut ipsa eius reprehensio laude aliqua non indigna sit.
XXIII. Haec autem brevior et vel ideo lucidior multo via neque discentem
per ambages fatigabit, nec corpus orationis in parva momenta diducendo
consumet. Nam qui viderit quid sit quod in controversiam veniat, quid in eo
et per quae velit efficere pars diversa, quid nostra, quod in primis est
intuendum, nihil eorum ignorare de quibus supra diximus poterit.
XXIV. Neque est fere quisquam, modo non stultus atque ab omni prorsus usu
dicendi remotus, quin sciat et quid litem faciat (quod ab illis causa vel
continens dicitur), et quae sit inter litigantes quaestio, et de quo
iudicari oporteat: quae omnia,idem sunt. Nam et de eo quaestio est quod in
controversiam venit, et de eo iudicatur de quo quaestio est.
XXV. Sed non perpetuo intendimus in haec animum et cupiditate laudis
utcumque adquirendae vel dicendi voluptate evagamur, quando uberior semper
extra causam materia est, quia in controversia pauca sunt, extra omnia, et
hic dicitur de iis quae accepimus, illic de quibus volumus.
XXVI. Nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem continens iudicationem
inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe,
si digressi fuerimus, saltem respiciamus, ne plausum adfectantibus arma
excidant.
XXVII. Theodori schola, ut dixi, omnia refert ad capita. His plura
intelleguntur, uno modo summa quaestio item ut status, altero ceterae quae
ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione, ut dicimus "caput
rei est" et apud Menandrum Kephalaion estin. In universum autem quidquid
probandum est erit caput, sed id maius aut minus.
XXVIII. Et quoniam quae de his erant a scriptoribus artium tradita
verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea quae partes essent
iudicialium causarum supra dictum est, proximus liber a prima, id est
exordio, incipiet.