2
I. Maxime naturale est, et fieri frequentissime debet, ut praeparato per
haec quae supra dicta sunt iudice res de qua pronuntiaturus est indicetur:
ea est narratio.
II. In qua sciens transcurram subtiles nimium divisiones quorundam plura
eius genera facientium. Non enim solam volunt esse illam negotii de quo
apud iudices quaeritur expositionem, sed personae, ut: "M. Lollius
Palicanus, humili loco Picens, loquax magis quam facundus"; loci, ut:
"oppidum est in Hellesponto, Lampsacum, iudices"; temporis, ut:
"vere novo, gelidus canis cum montibus umor liquitur";
causarum, quibus historici frequentissime utuntur cum exponunt unde bellum
seditio pestilentia.
III. Praeter haec alias perfectas, alias inperfectas vocant: quod quis
ignorat? Adiciunt expositionem et praeteritorum esse temporum, quae est
frequentissima, et praesentium, qualis est Ciceronis de discursu amicorum
Chrysogoni, postquam est nominatus, et futurorum, quae solis dari
vaticinantibus potest: nam hypotyposis non est habenda narratio. Sed nos
potioribus vacemus.
IV. Plerique semper narrandum putaverunt: quod falsum esse pluribus
coarguitur. sunt enim ante omnia quaedam tam breves causae ut propositionem
potius habeant quam narrationem.
V. Id accidit aliquando utrique parti, cum vel nulla expositio est, vel de
re constat de iure quaeritur, ut apud centumviros: "filius an frater debeat
esse intestatae heres", "pubertas annis an habitu corporis aestimetur": aut
cum est quidem in re narrationi locus, sed aut ante iudici nota sunt omnia
aut priore loco recte exposita.
VI. Accidit aliquando alteri, et saepius ab actore, vel quia satis est
proponere vel quia sic magis expedit. Satis est dixisse: "certam creditam
pecuniam peto ex stipulatione", "legatum peto ex testamento". Diversae
partis expositio est cur ea non debeantur.
VII. Et satis est actori et magis expedit sic indicare: "dico ab Horatio
sororem suam interfectam". Namque et propositione iudex crimen omne
cognoscit, et ordo et causa facti pro adversario magis est.
VIII. Reus contra tunc narrationem subtrahet cum id quod obicitur neque
negari neque excusari poterit, sed in sola iuris quaestione consistet. Vt
in eo qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus
est confessio verecundior est quam expositio: "non negamus pecuniam de
templo esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum
privata fuerit, non sacra: vos autem de hoc cognoscitis, an sacrilegium sit
admissum".
IX. Sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis dissentio
qui non existimant esse narrationem cum reus quod obicitur tantum negat: in
qua est opinione Cornelius Celsus, qui condicionis huius esse arbitratur
plerasque caedis causas et omnis ambitus ac repetundarum.
X. Non enim putat esse narrationem nisi quae summam criminis de quo
iudicium est contineat, deinde fatetur ipse pro Rabirio Postumo narrasse
Ciceronem: atqui ille et negavit pervenisse ad Rabirium pecuniam, qua de re
erat quaestio constituta, et in hac narratione nihil de crimine exposuit.
XI. Ego autem magnos alioqui secutus auctores duas esse in iudiciis
narrationum species existimo, alteram ipsius causae, alteram in rerum ad
causam pertinentium expositione.
XII. "Non occidi hominem": nulla narratio est; convenit: sed erit aliqua et
interim etiam longa contra argumenta eius criminis, de ante acta vita, de
causis propter quas innocens in periculum deducatur, aliis quibus
incredibile id quod obicitur fiat.
XIII. Neque enim accusator tantum hoc dicit "occidisti", sed quibus id
probet narrat: ut in tragoediis, cum Teucer Vlixem reum facit Aiacis
occisi, dicens inventum eum in solitudine iuxta exanime corpus inimici cum
gladio cruento, non id modo Vlixes respondet, non esse a se id facinus
admissum, sed sibi nullas cum Aiace inimicitias fuisse, de laude inter
ipsos certatum: deinde subiungit quo modo in eam solitudinem venerit,
iacentem exanimem sit conspicatus, gladium e vulnere extraxerit.
XIV. His subtexitur argumentatio. Sed ne illud quidem sine narratione est,
dicente accusatore: "fuisti in eo loco in quo tuus inimicus occisus est":
"non fui"; dicendum enim ubi fuerit. Quare ambitus quoque causae et
repetundarum hoc etiam plures huiusmodi narrationes habere poterunt quo
plura crimina: in quibus ipsa quidem neganda sunt, sed argumentis
expositione contraria resistendum est, interdum singulis, interdum
universis.
XV. An reus ambitus male narrabit quos parentes habuerit, quem ad modum
ipse vixerit, quibus meritis fretus ad petitionem descenderit? Aut qui
repetundarum insimulabitur, non et ante actam vitam et quibus de causis
[per] provinciam universam vel accusatorem aut testem offenderit non
inutiliter exponet?
XVI. Quae si narratio non est, ne illa quidem Ciceronis pro Cluentio prima,
cuius est initium: "A. Cluentius Habitus". Nihil enim hic de veneficio sed
de causis quibus ei mater inimica sit dicit.
XVII. Illae quoque sunt pertinentes ad causam sed non ipsius causae
narrationes, vel exempli gratia, ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem,
quod is aprum, quem ipsi muneri optulerat, exceptum esse a se venabulo
confessus esset, in crucem sustulit:
XVIII. vel discutiendi alicuius extrinsecus criminis, ut pro Rabirio
Postumo: "nam ut ventum Alexandream est, iudices, haec una ratio a rege
proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi
dispensationem regiam suscepisset": vel augendi, ut describitur iter
Verris.
XIX. Ficta interim narratio introduci.solet, vel ad concitandos iudices, ut
pro Roscio circa Chrysogonum, cuius paulo ante habui mentionem, vel ad
resolvendos aliqua urbanitate, ut pro Cluentio circa fratres Caepasios,
interdum per digressionem decoris gratia, qualis rursus in Verrem de
Proserpina: "in his quondam locis mater filiam quaesisse dicitur".
Quae omnia eo pertinent ut appareat non utique non narrare eum qui negat,
sed illud ipsum non narrare quod negat.
XX. Ne hoc quidem simpliciter accipiendum, quod est a me positum,
supervacuam esse narrationem rei quam iudex noverit: quod sic intellegi
volo, si non modo factum quid sit sciet, sed ita factum etiam ut nobis
expedit opinabitur.
XXI. Neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat iudex, sed
aliquanto magis ut consentiat. Quare etiam si non erit docendus sed aliquo
modo adficiendus narrabimus, cum praeparatione quadam: scire quidem eum in
summam quid acti sit, tamen rationem quoque facti cuiusque cognoscere ne
gravetur.
XXII. Interim propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere illa
simulemus, interim ut rei quae ex adverso proponatur iniquitatem omnes
etiam circumstantes intellegant. In quo genere plurimis figuris erit
varianda expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut "meministi"
et "fortasse supervacuum fuerit hic commorari", "sed quid ego diutius cum
tu optime noris?", "illud quale sit tu scias", et his similia.
XXIII. Alioqui, si apud iudicem cui nota causa est narratio semper videtur
supervacua, potest videri non semper esse etiam ipsa actio necessaria.
XXIV. Alterum est de quo frequentius quaeritur, an sit utique narratio
prohoemio subicienda: quod qui opinantur non possunt videri nulla ratione
ducti. Nam cum prohoemium idcirco comparatum sit ut iudex ad rem
accipiendam fiat conciliatior docilior intentior, et probatio nisi causa
prius cognita non possit adhiberi, protinus iudex notitia rerum instruendus
videtur.
XXV. Sed hoc quoque interim mutat condicio causarum, nisi forte M. tullius
in oratione pulcherrima quam pro Milone scriptam reliquit male distulisse
narrationem videtur tribus praepositis quaestionibus, aut profuisset
exponere quo modo insidias Miloni fecisset Clodius si reum qui a se hominem
occisum fateretur defendi omnino fas non fuisset, aut si iam praeiudicio
senatus damnatus esset Milo, aut si Cn. Pompeius, qui praeter aliam gratiam
iudicium etiam militibus armatis cluserat, tamquam adversus ei timeretur.
XXVI. Ergo hae quoque quaestiones vim prohoemii optinebant, cum omnes
iudicem praepararent. Sed pro Vareno quoque postea narravit quam obiecta
diluit. Quod fiet utiliter quotiens non repellendum tantum erit crimen, sed
etiam transferendum, ut his prius defensis velut initium sit alium culpandi
narratio, ut in armorum ratione antiquior cavendi quam ictum inferendi cura
est.
XXVII. Erunt quaedam causae, neque id raro, crimine quidem de quo cognitio
est faciles ad diluendum, sed multis ante actae vitae flagitiis et gravibus
oneratae, quae prius amovenda sunt, ut propitius iudex defensionem ipsius
negotii cuius propria quaestio est audiat. Vt si defendendus sit M.
Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae
petulantiae inpudicitiae veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis
versatur oratio: tum deinde narret de bonis Pallae totamque de vi explicet
causam, quae est ipsius actione defensa?
XXVIII. Sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam
ponuntur (quae themata dicimus) praeter quae nihil est diluendum, ideoque
narratio prohoemio semper subiungitur. Inde libertas declamatoribus, ut
etiam secundo partis suae loco narrare videantur.
XXIX. Nam cum pro petitore dicunt, et expositione tamquam priores agant uti
solent et contradictione tamquam respondeant, idque fit recte. Nam cum sit
declamatio forensium actionum meditatio, cur non in utrumque protinus locum
exerceat? cuius rationis ignari ex more cui adsuerunt nihil in foro putant
esse mutandum.
XXX. Sed in scholasticis quoque nonnumquam evenit ut pro narratione sit
propositio. Nam quid exponet quae zelotypum malae tractationis accusat aut
qui Cynicum apud censores reum de moribus facit, cum totum crimen uno verbo
in qualibet actionis parte posito satis indicetur? Sed haec hactenus.
XXXI. Nunc quae sit narrandi ratio subiungam. Narratio est rei factae aut
ut factae utilis ad persuadendum expositio, vel, ut Apollodorus finit,
oratio docens auditorem quid in controversia sit. Eam plerique scriptores
maximeque qui sunt ab Isocrate volunt esse lucidam brevem veri similem.
Neque enim refert an pro lucida perspicuam, pro veri simili probabilem
credibilemve dicamus.
XXXII. Eadem nobis placet divisio, quamquam et Aristoteles ab Isocrate
parte in una dissenserit, praeceptum brevitatis inridens tamquam necesse
sit longam esse aut brevem expositionem nec liceat ire per medium,
Theodorei quoque solam relinquant ultimam partem, quia nec breviter utique
nec dilucide semper sit utile exponere.
XXXIII. Quo diligentius distinguenda sunt singula, ut quid quoque loco
prosit ostendam.
Narratio est aut tota pro nobis aut tota pro adversariis aut mixta ex
utrisque. Si erit tota pro nobis, contenti sumus his tribus partibus, per
quas efficitur quo facilius iudex intellegat meminerit credat.
XXXIV. Nec quisquam reprehensione dignum putet quod proposuerim eam quae sit
tota pro nobis debere esse veri similem cum vera sit. sunt enim plurima
vera quidem, sed parum credibilia, sicut falsa quoque frequenter veri
similia. Quare non minus laborandum est ut iudex quae vere dicimus quam
quae fingimus credat.
XXXV. sunt quidem hae quas supra retuli virtutes aliarum quoque partium;
nam et per totam actionem vitanda est obscuritas, et modus ubique
custodiendus, et credibilia esse oportet omnia quae dicuntur. Maxime tamen
haec in ea parte custodienda sunt quae prima iudicem docet: in qua si
acciderit ut aut non intellegat aut non meminerit aut non credat, frustra
in reliquis laborabimus.
XXXVI. Erit autem narratio aperta ac dilucida si fuerit primum exposita
verbis propriis et significantibus et non sordidis quidem, non tamen
exquisitis et ab usu remotis, tum distincta rebus personis temporibus locis
causis, ipsa etiam pronuntiatione in hoc accommodata, ut iudex quae
dicentur quam facillime accipiat.
XXXVII. Quae quidem virtus neglegitur a plurimis, qui ad clamorem
dispositae vel etiam forte circumfusae multitudinis compositi non ferunt
illud intentionis silentium, nec sibi diserti videntur nisi omnia tumultu et
vociferatione concusserint: rem indicare sermonis cotidiani et in
quemcumque etiam indoctorum cadentis existimant, cum interim quod tamquam
facile contemnunt nescias praestare minus velint an possint.
XXXVIII. Neque enim aliud in eloquentia cuncta experti difficilius
reperient quam id quod se dicturos fuisse omnes putant postquam audierunt,
quia non bona iudicant esse illa, sed vera: tum autem optime dicit orator
cum videtur vera dicere.
XXXIX. At nunc velut campum nacti expositionis hic potissimum et vocem
flectunt et cervicem reponunt et bracchium in latus iactant totoque et
rerum et verborum et compositionis genere lasciviunt: deinde, quod sit
monstro simile, placet actio, causa non intellegitur. Verum haec omittamus,
ne minus gratiae praecipiendo recta quam offensae reprendendo prava
mereamur.
XL. Brevis erit narratio ante omnia si inde coeperimus rem exponere unde ad
iudicem pertinet, deinde si nihil extra causam dixerimus, tum etiam si
reciderimus omnia quibus sublatis neque cognitioni quicquam neque utilitati
detrahatur; solet enim quaedam esse partium brevitas,
XLI. quae longam tamen efficit summam. "In portum veni, navem prospexi,
quanti veheret interrogavi, de pretio convenit, conscendi, sublatae sunt
ancorae, solvimus oram, profecti sumus". Nihil horum dici celerius potest,
sed sufficit dicere: "e portu navigavi"; et quotiens exitus rei satis
ostendit priora, debemus hoc esse contenti quo reliqua intelleguntur.
XLII. Quare, cum dicere liceat: "est mihi filius iuvenis", omnia illa
supervacua: "cupidus ego liberorum uxorem duxi, natum filium sustuli,
educavi, in adulescentiam perduxi". Ideoque Graecorum aliqui aliud
circumcisam expositionem, id est syntomon, aliud brevem putaverunt, quod
illa supervacuis careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare.
XLIII. Nos autem brevitatem in hoc ponimus, non ut minus sed ne plus
dicatur quam oporteat. Nam iterationes quidem et tautologias et
perissologias, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium
tradiderunt, transeo: sunt enim haec vitia non tantum brevitatis gratia
refugienda.
XLIV. Non minus autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia
sequitur, obscuritas, satiusque aliquid narrationi superesse quam deesse:
nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur.
XLV. Quare vitanda est etiam illa Sallustiana (quamquam in ipso virtutis
optinet locum) brevitas et abruptum sermonis genus: quod otiosum fortasse
lectorem minus fallat, audientem transvolat, nec dum repetatur exspectat,
cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in
decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit, ut fortasse
ubique, in narratione tamen praecipue media haec tenenda sit via dicendi:
"quantum opus est et quantum satis est".
XLVI. Quantum opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad
indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit
indocta; nam et fallit voluptas, et minus longa quae delectant videntur, ut
amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam
durum aridumque compendium.
XLVII. Neque mihi umquam tanta fuerit cura brevitatis ut non ea quae
credibilem faciunt expositionem inseri velim. Simplex enim et undique
praecisa non tam narratio vocari potest quam confessio. sunt porro multae
condicione ipsa rei longae narrationes. Quibus extrema, ut praecepi,
prohoemii parte ad intentionem praeparandus est iudex, deinde curandum ut
omni arte vel ex spatio eius detrahamus aliquid vel ex taedio.
XLVIII. Vt minus longa sit efficiemus quae poterimus differendo, non tamen
sine mentione eorum quae differemus: "quas causas occidendi habuerit, quos
adsumpserit conscios, quem ad modum disposuerit insidias, probationis loco
dicam."
XLIX. Quaedam vero ex ordine praetermittenda, quale est apud Ciceronem:
"moritur fulcinius; multa enim quae sunt in re, quia remota sunt a causa,
praetermittam". Et partitio taedium levat: "dicam quae acta sint ante ipsum
rei contractum, dicam quae in re ipsa, dicam quae postea";
L. ita tres potius modicae narrationes videbuntur quam una longa. Interim
expediet expositionem brevi interfatione distinguere: "audistis quae ante
acta sunt: accipite nunc quae insecuntur". Reficietur enim iudex priorum
fine et se velut ad novum rursus initium praeparabit.
LI. Si tamen adhibitis quoque his artibus in longum exierit ordo rerum,
erit non inutilis in extrema parte commonitio, quod Cicero etiam in brevi
narratione fecit: "adhuc, Caesar, Q. Ligarius omni culpa caret: domo est
egressus non modo nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem belli
suspicionem", et cetera.
LII. Credibilis autem erit narratio ante omnia si prius consuluerimus
nostrum animum ne quid naturae dicamus adversum, deinde si causas ac
rationes factis praeposuerimus, non omnibus, sed de quibus quaeritur, si
personas convenientes iis quae facta credi volemus constituerimus, ut furti
reum cupidum, adulterii libidinosum, homicidii temerarium, vel his
contraria si defendemus: praeterea loca, tempora, et similia.
LIII. Est autem quidam et ductus rei credibilis, qualis in comoediis etiam
et in mimis. Aliqua enim naturaliter secuntur et cohaerent, ut si bene
priora narraveris iudex ipse quod postea sis narraturus exspectet.
LIV. Ne illud quidem fuerit inutile, semina quaedam probationum spargere,
verum sic ut narrationem esse meminerimus, non probationem. Nonnumquam
tamen etiam argumento aliquo confirmabimus quod proposuerimus, sed simplici
et brevi, ut in veneficiis: sanus bibit, statim concidit, livor ac tumor
confestim est insecutus.
LV. Hoc faciunt et illae praeparationes, cum reus dicitur robustus armatus
(paratus) contra infirmos inermis securos. Omnia denique quae probatione
tractaturi sumus, personam causam locum tempus instrumentum occasionem,
narratione delibabimus.
LVI. Aliquando, si destituti fuerimus his, etiam fatebimur vix esse
credibile, sed verum, et hoc maius habendum scelus: nescire nos quo modo
factum sit aut quare, mirari, sed probaturos.
LVII. Optimae vero praeparationes erunt quae latuerint. Vt a Cicerone sunt
quidem utilissime praedicta omnia per quae Miloni Clodius, non Clodio Milo
insidiatus esse videatur, plurimum tamen facit illa callidissima
simplicitatis imitatio: "Milo autem, cum in senatu fuisset eo die quoad
senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit,
paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est."
LVIII. Quam nihil festinato, nihil praeparato fecisse videtur Milo! Quod
non solum rebus ipsis vir eloquentissimus, quibus moras et lentum
profectionis ordinem ducit, sed verbis etiam vulgaribus et cotidianis et
arte occulta consecutus est: quae si aliter dicta essent, strepitu ipso
iudicem ad custodiendum patronum excitassent.
LIX. Frigida videntur ista plerisque, sed hoc ipso manifestum est quo modo
iudicem fefellerit, quod vix a lectore deprenditur. Haec sunt quae
credibilem faciant expositionem.
LX. Nam id quidem, ne qua contraria aut repugnantia in narratione dicamus?
si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiam si quidam
scriptores artium hoc quoque tamquam occultum et a se prudenter erutum
tradunt.
LXI. His tribus narrandi virtutibus adiciunt quidam magnificentiam, quam
megaloprepeian vocant, quae neque in omnes causas cadit (nam quid in
plerisque iudiciis privatis de certa credita, locato et conducto,
interdictis habere loci potest supra modum se tollens oratio?), neque
semper est utilis, ut vel proximo exemplo Miloniano patet.
LXII. Et meminerimus multas esse causas in quibus confitendum excusandum
summittendum sit quod exponimus: quibus omnibus aliena est illa
magnificentiae virtus. Quare non magis proprium narrationis est magnifice
dicere quam miserabiliter invidiose graviter dulciter urbane: quae cum suo
quoque loco sint laudabilia, non sunt huic parti proprie adsignata et velut
dedita.
LXIII. Illa quoque ut narrationi apta, ita ceteris quoque partibus
communis est virtus quam Theodectes huic uni proprie dedit; non enim
magnificam modo vult esse verum etiam iucundam expositionem. sunt qui
adiciant his evidentiam, quae enargeia Graece vocatur.
LXIV. Neque ego quemquam deceperim ut dissimulem Ciceroni quoque plures
partes placere. Nam praeterquam planam et brevem et credibilem vult esse
evidentem, moratam, cum dignitate. Sed in oratione morata debent esse
omnia, cum dignitate quae poterunt: evidentia in narratione, quantum ego
intellego, est quidem magna virtus, cum quid veri non dicendum sed
quodammodo etiam ostendendum est, sed subici perspicuitati potest. Quam
quidam etiam contrariam interim putaverunt, quia in quibusdam causis
obscuranda veritas esset. Quod est ridiculum;
LXV. nam qui obscurare vult narrat falsa pro veris, et in iis quae narrat
debet laborare ut videantur quam evidentissima.
LVI. Sed quatenus etiam forte quadam pervenimus ad difficilius narrationum
genus, iam de iis loquamur in quibus res contra nos erit: quo loco nonnulli
praetereundam narrationem putaverunt. Et sane nihil est facilius nisi
prorsus totam causam omnino non agere. Sed si aliqua iusta ratione
huiusmodi susceperis litem, cuius artis est malam esse causam silentio
confiteri? Nisi forte tam hebes futurus est iudex ut secundum id pronuntiet
quod sciet narrare te noluisse.
LXVII. Neque infitias eo in narratione ut aliqua neganda, aliqua adicienda,
aliqua mutanda, sic aliqua etiam tacenda: sed tacenda quae tacere oportebit
et liberum erit. Quod fit nonnumquam brevitatis quoque gratia, quale illud
est: "respondit quae ei visum est".
LXVIII. Distinguamus igitur genera causarum. Namque in iis in quibus non de
culpa quaeretur sed de actione, etiam si erunt contra nos themata confiteri
nobis licebit: "pecuniam de templo sustulit, sed privatam, ideoque
sacrilegus non est"; "virginem rapuit, non tamen optio patri dabitur";
"ingenuum stupravit et stupratus se suspendit:
LXIX. non tamen ideo stuprator capite ut causa mortis punietur, sed decem
milia, quae poena stupratori constituta est, dabit". Verum in his quoque
confessionibus est aliquid quo invidia quam expositio adversarii fecit
detrahi possit, cum etiam servi nostri de peccatis suis mollius loquantur.
LXX. Quaedam enim quasi non +narrantes+ mitigabimus: "Non quidem, ut
adversarius dicit, consilium furti in templum attulit nec diu captavit eius
rei tempus, sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae
nimium in animis hominum potest, victus est. Sed quid refert? Peccavit et
fur est: nihil attinet id defendere cuius poenam non recusamus".
LXXI. Interim quasi damnemus ipsi: "Vis te dicam vino inpulsum, errore
lapsum, nocte deceptum? Vera sunt ista fortasse: tu tamen ingenuum
stuprasti, solve decem milia." Nonnumquam propositione praemuniri potest
causa, deinde exponi.
LXXII. Contraria sunt omnia tribus filiis qui in mortem patris coniurarant;
sortiti nocte singuli per ordinem cum ferro cubiculum intrarunt patre
dormiente: cum occidere eum nemo potuisset, excitato omnia indicarunt.
LXXIII. Si tamen pater, qui divisit patrimonium et reos parricidii
defendit, sic agat: "Quod contra legem sufficit, parricidium obicitur
iuvenibus quorum pater vivit atque etiam liberis suis adest. Ordinem rei
narrare quid necesse est cum ad legem nihil pertineat? Sed si confessionem
culpae meae exigitis, ego fui pater durus, et patrimonii quod iam melius ab
his administrari poterat tenax custos",
LXXIV. deinde subiciat stimulatos ab iis quorum indulgentiores parentes
erant semper tamen eum habuisse animum qui sit eventu deprensus, ut
occidere patrem non possent; neque enim iure iurando opus fuisse si alioqui
hoc mentis habuissent, nec sorte nisi quod se quisque eximi voluerit: omnia
haec qualiacumque placidioribus animis accipientur illa brevi primae
propositionis defensione mollita.
LXXV. At cum quaeritur an factum sit vel quale factum sit, licet omnia
contra nos sint, quo modo tamen evitare expositionem salva causae ratione
possumus? Narravit accusator, neque ita ut quae essent acta tantum
indicaret, sed adiecit invidiam, rem verbis exasperavit: accesserunt
probationes, peroratio incendit et plenos irae reliquit.
LXXVI. Exspectat naturaliter iudex quid narretur a nobis. Si nihil
exponimus, illa esse quae adversarius dixit et talia qualia dixit credat
necesse est. Quid ergo? Eadem exponemus? Si de qualitate agetur, cuius tum
demum quaestio est cum de re constat, eadem, sed non eodem modo: alias
causas, aliam mentem, aliam rationem dabo.
LXXVII. Verbis elevare quaedam licebit: luxuria liberalitatis, avaritia
parsimoniae, neglegentia simplicitatis nomine lenietur, vultu denique voce
habitu vel favoris aliquid vel miserationis merebor: solet nonnumquam
movere lacrimas ipsa confessio. Atque ego libenter interrogem, sint illa
defensuri quae non narraverint necne?
LXXVIII. Nam si neque defenderint neque narraverint, tota causa prodetur;
at si defensuri sunt, proponere certe plerumque id quod confirmaturi sumus
oportet. cur ergo non exponamus quod et dilui potest et, ut hoc contingat,
utique indicandum est?
LXXIX. Aut quid inter probationem et narrationem interest nisi quod
narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi
congruens confirmatio? Videamus ergo num expositio haec longior demum esse
debeat et paulo verbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argumentis
dico, non argumentatione); cui tamen plurimum conferet frequens adfirmatio
effecturos nos quod dicimus: non posse vim rerum ostendi prima expositione:
exspectent et opiniones suas differant et bene sperent.
LXXX. Denique utique narrandum est quidquid aliter quam adversarius
exposuit narrari potest, aut etiam prohoemia sunt in his causis supervacua:
quae quid magis agunt quam ut cognitioni rerum accommodatiorem iudicem
faciant? Atqui constabit nusquam esse eorum maiorem usum quam ubi animus
iudicis ab aliqua contra nos insita opinione flectendus est.
LXXXI. Coniecturales autem causae, in quibus de facto quaeritur, non tam
saepe rei de qua iudicium est quam eorum per quae res colligenda est
expositionem habent. Quae cum accusator suspiciose narret, reus levare
suspicionem debeat, aliter ab hoc atque ab illo ad iudicem perferri
oportet.
LXXXII. At enim quaedam argumenta turba valent,diducta leviora sunt. Id
quidem non eo pertinet ut quaeratur an narrandum, sed quo modo narrandum
sit. Nam et congerere plura in expositione quid prohibet, si id utile est
causae, et promittere, sed et dividere narrationem et probationes
subiungere partibus atque ita transire ad sequentia?
LXXXIII. Namque ne iis quidem accedo qui semper eo putant ordine quo quid
actum sit esse narrandum, sed eo malo narrare quo expedit. Quod fieri
plurimis figuris licet. Nam et aliquando nobis excidisse simulamus cum quid
utiliore loco reducimus, et interim nos reddituros relicum ordinem testamur
quia sic futura sit causa lucidior:
LXXXIV. interim re exposita subiungimus causas quae antecesserunt. Neque
enim est una lex defensionis certumque praescriptum: pro re, pro tempore
intuenda quae prosint, atque ut erit vulnus, ita vel curandum protinus vel,
si curatio differri potest, interim deligandum.
LXXXV. Nec saepius narrare duxerim nefas, quod Cicero pro Cluentio fecit,
estque non concessum modo sed aliquando etiam necessarium, ut in causis
repetundarum omnibusque quae simplices non sunt; amentis est enim
superstitione praeceptorum contra rationem causae trahi.
LXXXVI. Narrationem ideo ante probationes ponere est institutum ne iudex
qua de re quaeratur ignoret. cur igitur, si singula probanda aut refellenda
erunt, non singula etiam narrentur? Me certe, quantacumque nostris
experimentis habenda est fides, fecisse hoc in foro quotiens ita
desiderabat utilitas, probantibus et eruditis et iis qui iudicabant, scio:
et (quod non adroganter dixerim, quia sunt plurimi quibuscum egi qui me
refellere possint si mentiar) fere ponendae a me causae officium
exigebatur.
LXXXVII. Neque ideo tamen non saepius id facere oportebit ut rerum ordinem
sequamur. Quaedam vero etiam turpiter convertuntur, ut si peperisse narres,
deinde concepisse, apertum testamentum, deinde signatum, in quibus si id
quod posterius est dixeris, de priore tacere optimum; palam est enim
praecessisse.
LXXXVIII. sunt quaedam et falsae expositiones, quarum in foro duplex genus
est: alterum quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia testium qua
nocte incestum Romae commiserat Interamnae se fuisse dicebat: alterum quod
est tuendum dicentis ingenio. Id interim ad solam verecundiam pertinet,
unde etiam mihi videtur dici color, interim ad quaestionem.
LXXXIX. Sed utrumcumque erit, prima sit curarum ut id quod fingemus fieri
possit, deinde ut et personae et loco et tempori congruat et credibilem
rationem et ordinem habeat: si continget, etiam verae alicui rei cohaereat,
aut argumento quod sit in causa confirmetur; nam quae tota extra rem petita
sunt mentiendi licentiam produnt.
XC. curandum praecipue, quod fingentibus frequenter excidit, ne qua inter
se pugnent; quaedam enim partibus blandiuntur, sed in summam non
consentiunt: praeterea ne iis quae vera esse constabit adversa sint: in
schola etiam ne color extra themata quaeratur.
XCI. Vtrubique autem orator meminisse debebit actione tota quid finxerit,
quoniam solent excidere quae falsa sunt: verumque est illud quod vulgo
dicitur, mendacem memorem esse oportere.
XCII. Sciamus autem, si de nostro facto quaeratur, unum nobis aliquid esse
dicendum: si de alieno, mittere in plura suspiciones licere. Est tamen
quibusdam scholasticis controversiis, in quibus ponitur aliquem non
respondere quod interrogatur, libertas omnia enumerandi quae responderi
potuissent.
XCIII. Fingenda vero meminerimus ea quae non cadant in testem: sunt autem
haec quae a nostro ducuntur animo, cuius ipsi tantum conscii sumus, item
quod a defunctis (nec hoc enim est qui neget) itemque ab eo cui idem
expediet (is enim non negabit), ab adversario quoque qua non est habiturus
in negando fidem.
XCIV. Somniorum et superstitionum colores ipsa iam facilitate auctoritatem
perdiderunt. Non est autem satis in narratione uti coloribus nisi per totam
actionem consentiant, cum praesertim quorundam probatio sola sit in
adseveratione et perseverantia:
XCV. ut ille parasitus qui ter abdicatum a divite iuvenem et absolutum
tamquam suum filium adserit, habebit quidem colorem quo dicat et
paupertatem sibi causam exponendi fuisse, et ideo a se parasiti personam
esse susceptam quia in illa domo filium haberet, et ideo illum innocentem
ter abdicatum quia filius abdicantis non esset;
XCVI. nisi tamen in omnibus verbis et amorem patrium atque hunc quidem
ardentissimum ostenderit et odium divitis et metum pro iuvene, quem
periculose mansurum in illa domo in qua tam invisus sit sciat, suspicione
subiecti petitoris non carebit.
XCVII. Evenit aliquando in scholasticis controversiis, quod in foro an
possit accidere dubito, ut eodem colore utraque pars utatur, deinde eum pro
se quaeque defendat, ut in illa controversia:
XCVIII. "uxor marito dixit appellatam se de stupro a privigno et sibi
constitutum tempus et locum: eadem contra filius detulit de noverca, edito
tantum alio tempore ac loco: pater in eo quem uxor praedixerat filium
invenit, in eo quem filius uxorem: illam repudiavit: qua tacente filium
abdicat".
XCIX. Nihil dici potest pro iuvene quod non idem sit pro noverca; ponentur
tamen etiam communia, deinde ex personarum comparatione et indicii ordine
et silentio repudiatae argumenta ducentur.
C. Ne illud quidem ignorare oportet, quaedam esse quae colorem non
recipiant sed tantum defendenda sint, qualis est ille dives qui statuam
pauperis inimici flagellis cecidit et reus est iniuriarum: nam factum eius
modestum esse nemo dixerit, fortasse ut sit tutum optinebit.
CI. Quod si pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit, miscenda sit
an separanda narratio cum ipsa causae condicione deliberandum est. Nam si
plura sunt quae nocent, quae prosunt obruentur. Itaque tunc dividere
optimum erit, et iis quae partem nostram adiuvabunt expositis et
confirmatis adversus reliqua uti remediis de quibus supra dictum est.
CII. Si plura proderunt, etiam coniungere licebit, ut quae obstant in
mediis velut auxiliis nostris posita minus habeant virium. Quae tamen non
erunt nuda ponenda, sed ut et nostra aliqua argumentatione firmemus et
diversa cur credibilia non sint adiciamus, quia nisi distinxerimus verendum
est ne bona nostra permixtis malis inquinentur.
CIII. Illa quoque de narratione praecipi solent, ne qua ex ea fiat
excursio, ne avertatur a iudice sermo, ne alienae personae vocem demus, ne
argumentemur; adiciunt quidam etiam, ne utamur adfectibus: quorum pleraque
sunt frequentissime custodienda, immo numquam nisi ratio coegerit mutanda.
CIV. Vt sit expositio perspicua et brevis, nihil quidem tam raro poterit
habere rationem quam excursio: nec umquam debebit esse nisi brevis et talis
ut vi quadam videamur adfectus velut recto itinere depulsi,
CV. qualis est Ciceronis circa nuptias Sasiae: "O mulieris scelus
incredibile et praeter hanc unam in omni vita inauditum! O libidinem
effrenatam et indomitam! O audaciam singularem! Nonne timuisse, si minus
vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas
nuptiales, non limen cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique
ipsos, superiorum testes nuptiarum?"
CVI. Sermo vero aversus a iudice et brevius indicat interim et coarguit
magis: qua de re idem quod in prohoemio dixeram sentio, sicut de
prosopopoeia quoque, qua tamen non Servius modo sulpicius utitur pro
Aufidia: "somnone te languidum an gravi lethargo putem pressum?", sed M.
quoque tullius circa navarchos (nam ea quoque rei expositio est): "ut
adeas, tantum dabis" et reliqua.
CVII. Quid? pro Cluentio Staieni Bulbique conloquium nonne ad celeritatem
plurimum et ad fidem confert? Quae ne fecisse inobservantia quadam
videatur, quamquam hoc in illo credibile non est, in Partitionibus
praecipit ut habeat narratio suavitatem, admirationes, exspectationes,
exitus inopinatos, conloquia personarum, omnes adfectus.
CVIII. Argumentabimur in narratione, ut dixi, numquam: argumentum ponemus
aliquando, quod facit pro Ligario Cicero cum dicit sic eum provinciae
praefuisse ut ei pacem esse expediret. Inseremus expositioni et brevem cum
res poscet defensionem et rationem factorum; neque enim narrandum est
tamquam testi,
CIX. sed tamquam patrono. Rei ordo per se talis est: "Q. Ligarius legatus
C. Considio profectus". Quid ergo M. tullius? "Q. enim" inquit "Ligarius,
cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam C. Considio profectus
est";
CX. et alibi: "non modo nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem
suspicionem belli". Et cum esset indicaturo satis "Q. Ligarius nullo se
inplicari negotio passus est", adiecit "domum spectans, ad suos redire
cupiens". Ita quod exponebat et ratione fecit credibile et adfectu quoque
implevit.
CXI. Quo magis miror eos qui non putant utendum in narratione adfectibus.
Qui si hoc dicunt "non diu neque ut in epilogo", mecum sentiunt:
effugiendae sunt enim morae. Ceterum cur ego iudicem nolim dum doceo etiam
movere? cur,
CXII. quod in summa sum actionis petiturus, non in primo statim rerum
ingressu, si fieri potest, consequar? cum praesertim etiam in probationibus
faciliorem sim animum eius habiturus occupatum vel ira vel miseratione.
CXIII. An non M. tullius circa verbera civis Romani omnis brevissime movit
adfectus, non solum condicione ipsius, loco iniuriae, genere verberum, sed
animi quoque commendatione? summum enim virum ostendit, qui cum virgis
caederetur non ingemuerit, non rogaverit, sed tantum civem se Romanum esse
cum invidia caedentis et fiducia iuris clamaverit.
CXIV. Quid? Philodami casum nonne cum per totam expositionem incendit
invidia tum in supplicio ipso lacrimis implevit, cum flentis non tam
narraret quam ostenderet patrem de morte filii, filium de patris? Quid ulli
epilogi possunt magis habere miserabile?
CXV. Serum est enim advocare iis rebus adfectum in peroratione quas securus
narraveris: adsuevit illis iudex iamque eas sine motu mentis accipit quibus
commotus novis non est; et difficile est mutare habitum animi semel
constitutum.
CXVI. Ego vero (neque enim dissimulabo iudicium meum, quamquam id quod sum
dicturus exemplis magis quam praeceptis ullis continetur) narrationem, ut
si ullam partem orationis, omni qua potest gratia et venere exornandam puto.
Sed plurimum refert quae sit natura eius rei quam exponimus.
CXVII. In parvis ergo, quales sunt fere privatae, sit ille pressus et velut
adplicitus rei cultus, in verbis summa diligentia: quae in locis impetu
feruntur et circumiectae orationis copia latent, hic expressa et, ut vult
Zenon, "sensu tincta" esse debebunt: compositio dissimulata quidem, sed
tamen quam iucundissima:
CXVIII. figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate
veterum receptae (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quae varietate
taedium effugiant et mutationibus animum levent, ne in eundem casum,
similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus. Caret enim
ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac venustate, iaceat
necesse est.
CXIX. Nec in ulla parte intentior est iudex, eoque nihil recte dictum
perit. Praeterea nescio quo modo etiam credit facilius quae audienti
iucunda sunt, et voluptate ad fidem ducitur.
CXX. Vbi vero maior res erit, et atrocia invidiose et tristia miserabiliter
dicere licebit, non ut consumantur adfectus sed ut tamen velut primis
lineis designentur, ut plane qualis futura sit imago rei statim appareat.
CXXI. Ne sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum iudicis
reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa:
"fecerunt servi Milonis quod suos quisque servos in tali re facere
voluisset", interim paulo liberiore, qualis est illa: "nubit genero socrus
nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium".
CXXII. Quod cum sit factum iis quoque temporibus quibus omnis ad utilitatem
potius quam ostentationem componebatur oratio et erant adhuc severiora
iudicia, quanto nunc faciendum magis, cum in ipsa capitis aut fortunarum
pericula inrupit voluptas? cui hominum desiderio quantum dari debeat alio
loco dicam: interim aliquid indulgendum esse confiteor.
CXXIII. Multum confert adiecta veris credibilis rerum imago, quae velut in
rem praesentem perducere audientis videtur, qualis est illa M. Caeli in
Antonium descriptio: "namque ipsum offendunt temulento sopore profligatum,
totis praecordiis stertentem ructuosos spiritus geminare, praeclarasque
contubernales ab omnibus spondis transversas incubare et reliquas circum
iacere passim:
CXXIV. quae tamen exanimatae terrore, hostium adventu percepto, excitare
Antonium conabantur, nomen inclamabant, frustra a cervicibus tollebant,
blandius alia ad aurem invocabat, vehementius etiam nonnulla, feriebat:
quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum
amplexu petebat: neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed
semisomno sopore inter manus centurionum concubinarumque iactabatur". Nihil
his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius
ostendi potest.
CXXV. Ne illud quidem praeteribo, quantam adferat fidem expositioni
narrantis auctoritas, quam mereri debemus ante omnia quidem vita, sed et
ipso genere orationis: quod quo fuerit gravius ac sanctius, hoc plus habeat
necesse est in adfirmando ponderis.
CXXVI. Effugienda igitur in hac praecipue parte omnis calliditatis suspicio,
neque enim se usquam custodit magis iudex: nihil videatur fictum, nihil
sollicitum: omnia potius a causa quam ab oratore profecta credantur. At hoc
pati non possumus,
CXXVII. et perire artem putamus nisi appareat, cum desinat ars esse si
apparet. Pendemus ex laude atque hanc laboris nostri ducimus summam: ita
quae circumstantibus ostentare volumus, iudicibus prodimus.
CXXVIII. Est quaedam etiam repetita narratio, quae epidiegesis dicitur,
sane res declamatoria magis quam forensis, ideo autem reperta ut, quia
narratio brevis esse debet, fusius et ornatius res posset exponi, quod fit
vel invidiae gratia vel miserationis. Id et raro faciendum iudico neque sic
umquam ut totus ordo repetatur; licet enim per partes idem consequi.
Ceterum qui uti epidiegesei volet, narrationis loco rem stringat, et,
contentus indicare quid facti sit, quo sit modo factum plenius se loco suo
expositurum esse promittat.
CXXIX. Initium narrationis quidam utique faciendum a persona putant, eamque
si nostra sit ornandam, si aliena infamandam statim. Hoc sane
frequentissimum est, quia personae sunt inter quas litigatur.
CXXX. Sed hae quoque interim cum suis accidentibus ponendae, cum id
profuturum est, ut: "A. Cluentius Habitus fuit pater huiusce, iudices, homo
non solum municipii Larinatis, ex quo erat, sed regionis illius et
vicinitatis virtute existimatione nobilitate princeps";
CXXXI. interim sine his ut: "Q. enim Ligarius cum esset"; frequenter vero
et a re, sicut pro tullio Cicero: "fundum habet in agro Thurino M. tullius
paternum", Demosthenes pro Ctesiphonte: tou gar phokikou systantos polemou.
CXXXII. De fine narrationis cum iis contentio est qui perduci expositionem
volunt eo unde quaestio oritur: "his rebus ita gestis P. Dolabella praetor
interdixit, ut est consuetudo, de vi hominibus armatis, sine ulla
exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret": deinde: "restituisse se
dixit: sponsio facta est: hac de sponsione vobis iudicandum est". Id a
petitore semper fieri potest, a defensore non semper.
3
I. Ordine ipso narrationem sequitur confirmatio; probanda sunt enim quae
propter hoc exposuimus. Sed priusquam ingrediar hanc partem, pauca mihi de
quorundam opinione dicenda sunt. Plerisque moris est, prolato rerum ordine,
protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum quam maxime possint
favorabiliter excurrere.
II. Quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit,
postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum sed ad patronorum
iactationem repertum est, ne, si pressae illi qualis saepius desideratur
narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis
diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat.
III. In quo vitium illud est, quod sine discrimine causarum atque
utilitatis hoc tamquam semper expediat aut etiam necesse sit faciunt, eoque
sumptas ex iis partibus quarum alius erat locus sententias in hanc
congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia [alia] alieno loco
dicta sunt, dici suo non possint.
IV. Ego autem confiteor hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam
quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi
cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime inlustrari
ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur
et quae natura iuncta erant distrahit.
V. Nihil enim tam est consequens quam narrationi probatio, nisi excursus
ille vel quasi finis narrationis vel quasi initium probationis est. Erit
ergo illi nonnumquam locus, ut, si expositio circa finem atrox fuerit,
prosequamur eam velut erumpente protinus indignatione.
VI. Quod tamen ita fieri oportebit si res dubitationem non habebit: alioqui
prius est quod obicias verum efficere quam magnum, quia criminum invidia
pro reo est priusquam probatur; difficillima est enim gravissimi cuiusque
sceleris fides.
VII. Item fieri non inutiliter potest ut, si merita in adversarium aliqua
exposueris, in ingratum inveharis, aut, si varietatem criminum narratione
demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur ostendas.
VIII. Verum haec breviter omnia; iudex enim ordine audito festinat ad
probationem et quam primum certus esse sententiae cupit. Praeterea cavendum
est ne ipsa expositio vanescat, aversis in aliud animis et inani mora
fatigatis.
IX. Sed ut non semper est necessaria post narrationem illa procursio, ita
frequenter utilis ante quaestionem praeparatio, utique si prima specie
minus erit favorabilis, si legem asperam tuebimur aut poenarias actiones
inferemus. Est hic locus velut sequentis exordii ad conciliandum
probationibus nostris iudicem, mitigandum, concitandum. Quod liberius Hic
et vehementius fieri potest quia iudici nota iam causa est.
X. His igitur velut fomentis, si quid erit asperum,praemolliemus, quo
facilius aures iudicum quae post dicturi erimus admittant, ne ius nostrum
oderint; nihil enim facile persuadetur invitis.
XI. Quo loco iudicis quoque noscenda natura est, iuri magis an aequo sit
adpositus: proinde enim magis aut minus erit hoc necessarium. Ceterum res
eadem et post quaestionem perorationis vice fungitur.
XII. Hanc partem parekbasin vocant Graeci, Latini egressum vel egressionem.
Sed hae sunt plures, ut dixi, quae per totam causam varios habent excursus,
ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarundam
rerum gestarum vel etiam fabulosarum.
XIII. Quo ex genere est in orationibus contra Verrem compositis Siciliae
laus, Proserpinae raptus, pro C. Cornelio popularis illa virtutum Cn. Pompei
commemoratio: in quam in ille divinus orator, veluti nomine ipso ducis
cursus dicendi teneretur, abrupto quem inchoaverat sermone devertit
actutum.
XIV. Parekbasis est, ut mea quidem fert opinio, alicuius rei, sed ad
utilitatem causae pertinentis, extra ordinem excurrens tractatio.
Quapropter non video cur hunc ei potissimum locum adsignent qui rerum
ordinem sequitur, non magis quam illud, cur hoc nomen ita demum proprium
putent si aliquid in digressu sit exponendum, cum tot modis a recto itinere
declinet oratio.
XV. Nam quidquid dicitur praeter illas quinque quas fecimus partes egressio
est: indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio,
maledictorum refutatio, similia his, quae non sunt in quaestione: omnis
amplificatio, minutio, omne adfectus genus: atque ea quae maxime iucundam
et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, de religione, de
officiis; quae cum sunt argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent
egredi non videntur:
XVI. sed plurima sunt quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur,
quibus iudex reficitur admonetur placatur rogatur laudatur. Innumerabilia
sunt haec, quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione vel
necessitate ducimus si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio,
interventus alicuius, tumultus.
XVII. Vnde Ciceroni quoque in prohoemio, cum diceret pro Milone, degredi
fuit necesse, ut ipsa oratiuncula qua usus est patet. Potest autem paulo
longius exire qui praeparat aliquid ante quaestionem et qui finitae
probationi velut commendationem adicit: at qui ex media erumpit, cito ad id
redire debet unde devertit.
4
I. sunt qui narrationi propositionem subiungant tamquam partem iudicialis
materiae: cui opinioni respondimus. Mihi autem propositio videtur omnis
confirmationis initium: quod non modo in ostendenda quaestione principali,
sed nonnumquam etiam in singulis argumentis poni solet, maximeque in iis
quae epicheiremata vocantur.
II. Sed nunc de priore loquimur. Ea non semper uti necesse est. Aliquando
enim sine propositione quoque satis manifestum est quid in quaestione
versetur, utique si narratio ibi finem habet ubi initium quaestio, adeo ut
aliquando subiungatur expositioni quae solet in argumentis esse summa
conectio: "haec si ut exposui gesta sunt, iudices, insidiator superatus
est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est".
III. Nonnumquam valde est utilis, praecipue ubi res defendi non potest et
de iure quaeritur, ut pro eo qui pecuniam privatam de templo sustulit:
"sacrilegii agitur, de sacrilegio cognoscitis", ut iudex intellegat id unum
esse officii sui quaerere, an id quod obicitur sacrilegium sit.
IV. Item in causis obscuris aut multiplicibus, nec semper propter hoc
solum, ut sit causa lucidior, sed aliquando etiam ut magis moveat. Movet
autem si protinus subtexantur aliqua quae prosint: "lex aperte scripta est,
ut peregrinus qui murum ascenderit morte multetur: peregrinum te esse
certum est: quin ascenderis murum non quaeritur: quid superest nisi ut te
puniri oporteat?" Haec enim propositio confessionem adversarii premit et
quodam modo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem, sed adiuvat.
V. sunt autem propositiones et simplices et duplices vel multiplices: quod
accidit non uno modo. Nam et plura crimina iunguntur, ut cum Socrates
accusatus est quod corrumperet iuventutem et novas superstitiones
introduceret: et singula ex pluribus colliguntur, ut cum legatio male gesta
obicitur Aeschini quod mentitus sit, quod nil ex mandatis fecerit, quod
moratus sit, quod munera acceperit.
VI. Recusatio quoque pluris interim propositiones habet, ut contra
petitionem pecuniae: "male petis: procuratorem enim tibi esse non licuit:
sed neque illi cuius nomine litigas habere procuratorem; sed neque est
heres eius a quo accepisse mutuam dicor; sed nec ipsi debui".
VII. Multiplicari haec in quantum libet possunt, sed rem ostendisse satis
est. Hae si ponantur singulae subiectis probationibus, plures sunt
propositiones: si coniungantur, in partitionem cadunt.
VIII. Est et nuda propositio, qualis fere in coniecturalibus: "caedis ago",
"furtum obicio"; est ratione subiecta, ut: "maiestatem minuit C. Cornelius;
nam codicem tribunus plebis ipse pro contione legit". Praeter haec utimur
propositione aut nostra, ut: "adulterium obicio", aut adversarii, ut:
"adulterii mecum agitur", aut communi, ut: "inter me et adversarium
quaestio est uter sit intestato propior". Nonnumquam diversas quoque
iungimus: "ego hoc dico, adversarius hoc".
IX. Habet interim vim propositionis, etiamsi per se non est propositio, cum
exposito rerum ordine subicimus: "de his cognoscitis", ut sit haec
commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam
tactu excitatus finem esse, narrationis et initium probationis intellegat,
et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodam modo novum
audiendi sumat exordium.
5
I. Partitio est nostrarum aut adversarii propositionum aut utrarumque
ordine conlocata enumeratio. Hac quidam utendum semper putant, quod ea fiat
causa lucidior et iudex intentior ac docilior si scierit et de quo dicimus
et de quo dicturi postea sumus.
II. Rursus quidam periculosum id oratori arbitrantur duabus ex causis: quod
nonnumquam et excidere soleant quae promisimus et si qua in partiendo
praeterimus occurrere: quod quidem nemini accidet nisi qui plane vel nullo
fuerit ingenio vel ad agendum nihil cogitati praemeditatique detulerit.
III. Alioqui quae tam manifesta et lucida est ratio quam rectae
partitionis? Sequitur enim naturam ducem adeo ut memoriae id maximum sit
auxilium, via dicendi non decedere. Quapropter ne illos quidem probaverim
qui partitionem vetant ultra tris propositiones extendere: quae sine dubio,
si nimium sit multiplex, fugiet memoriam iudicis et turbabit intentionem,
hoc tamen numero velut lege non est alliganda, cum possit causa pluris
desiderare.
IV. Alia sunt magis propter quae partitione non semper sit utendum: primum
quia pleraque gratiora sunt si inventa subito nec domo allata sed inter
dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non iniucunda schemata:
"paene excidit mihi" et "fugerat me" et "recte admones"; propositis enim
probationibus omnis in relicum gratia novitatis praecerpitur.
V. Interim vero etiam fallendus est iudex et variis artibus subeundus ut
aliud agi quam quod petimus putet. Nam est nonnumquam dura propositio, quam
iudex si providit non aliter praeformidat quam qui ferrum medici prius quam
curetur aspexit: at si re non ante proposita securum ac nulla denuntiatione
in se conversum intrarit oratio, efficiet quod promittenti non crederetur.
VI. Interim refugienda non modo distinctio quaestionum est, sed omnino
tractatio: adfectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor. Non
enim solum oratoris est docere, sed plus eloquentia circa movendum valet.
Cui rei contraria est maxime tenuis illa et scrupulose in partis secta
divisionis diligentia eo tempore quo cognoscenti iudicium conamur auferre.
VII. Quid quod interim quae per se levia sunt et infirma, turba valent,
ideoque congerenda sunt potius, et velut eruptione pugnandum? Quod tamen
rarum esse debet et ex necessitate demum, cum hoc ipsum quod dissimile
rationi est coegerit ratio.
VIII. Praeter haec in omni partitione est utique aliquid potentissimum,
quod cum audivit iudex cetera tamquam supervacua gravari solet. Itaque, si
plura vel obicienda sunt vel diluenda, et utilis et iucunda partitio est,
ut quo quaque de re dicturi sumus ordine appareat; at, si unum crimen varie
defendemus, supervacua.
IX. Vt si ita partiamur: "dicam non talem esse hunc quem tueor reum ut in
eo credibile videri possit homicidium, dicam occidendi causam huic non
fuisse, dicam hunc eo tempore quo homo occisus est trans mare fuisse":
omnia quae ante id quod ultimum est exsequeris inania videri necesse est.
X. Festinat enim iudex ad id quod potentissimum est, et velut obligatum
promisso patronum, si est patientior, tacitus appellat: si vel occupatus vel
in aliqua potestate vel etiam sic moribus compositus, cum convicio
efflagitat.
XI. Itaque non defuerunt qui Ciceronis illam pro Cluentio partitionem
improbarent, qua se dicturum esse promisit primum neminem maioribus
criminibus, gravioribus testibus in iudicium vocatum quam Oppianicum:
deinde praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus sit:
postremo iudicium pecunia temptatum non a Cluentio, sed contra Cluentium:
quia, si probari posset quod est tertium, nihil necesse fuerit dicere
priora.
XII. Rursus nemo tam erit aut iniustus aut stultus quin eum fateatur optime
pro Murena esse partitum: "intellego, iudices, tris totius accusationis
partis fuisse, et earum unam in reprehensione vitae, alteram in contentione
dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam". Nam sic et
ostendit lucidissime causam et nihil fecit altero supervacuum.
XIII. De illo quoque genere defensionis plerique dubitant: "si occidi,
recte feci, sed non occidi"; quo enim pertinere prius si sequens firmum
sit? Haec invicem obstare et utroque utentibus in neutro haberi fidem. Quod
sane in parte verum est, et illo sequenti, si modo indubitabile est, [sit)
solo utendum; at si quid in eo quod est fortius timebimus,
XIV. utraque probatione nitemur. Alius enim alio moveri solet; et qui
factum putabit, iustum credere potest, qui tamquam iusto non movebitur,
factum fortasse non credet: ut certa manus uno telo potest esse contenta,
incerta plura spargenda sunt, ut sit et fortunae locus.
XV. Egregie vero Cicero pro Milone insidiatorem primum Clodium ostendit,
tum addidit ex abundanti, etiam si id non fuisset, talem tamen civem cum
summa virtute interfectoris et gloria necari potuisse.
XVI. Neque illum tamen ordinem, de quo prius dixi, damnaverim, quia
quaedam, etiam si ipsa sunt dura, in id tamen valent, ut ea molliant quae
sequentur. Nec omnino sine ratione est quod vulgo dicitur: inicum petendum
ut aecum feras.
XVII. Quod tamen nemo sic accipiat ut omnia credat audenda. Recte enim
Graeci praecipiunt non temptanda quae effici omnino non possint. Sed
quotiens hac de qua loquor duplici defensione utemur, id laborandum est, ut
in illam partem sequentem fides ex priore ducatur; potest enim videri qui
tuto etiam confessurus fuit mentiendi causam in negando non habere.
XVIII. Et illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur iudici
aliam probationem desiderari quam de qua loquimur, promittamus nos plene et
statim de eo satis esse facturos, praecipueque si de pudore agetur.
XIX. Frequenter autem accidit ut causa parum verecunda iure tuta sit; de
quo ne inviti iudices audiant et adversi, frequentius sunt admonendi
secuturam defensionem probitatis ac dignitatis: exspectent paulum et agi
ordine sinant.
XX. Quaedam interim nos et invitis litigatoribus simulandum est dicere, quod
Cicero pro Cluentio facit circa iudiciariam legem: nonnumquam quasi
interpellemur ab iis subsistere: saepe avertenda ad ipsos oratio, hortandi
ut sinant nos uti nostro consilio. Ita subrepetur animo iudicis, et, dum
sperat probationem pudoris, asperioribus illis minus repugnabit.
XXI. Quae cum receperit, etiam verecundiae defensioni facilior erit. Sic
utraque res invicem iuvabit eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae
attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior.
XXII. Sed ut non semper necessaria aut utilis etiam partitio est, ita
opportune adhibita plurimum orationi lucis et gratiae confert. Neque enim
solum id efficit, ut clariora fiant quae dicuntur, rebus velut ex turba
extractis et in conspectu iudicum positis, sed reficit quoque audientem
certo singularum partium fine, non aliter quam facientibus iter multum
detrahunt fatigationis notata inscriptis lapidibus spatia.
XXIII. Nam et exhausti laboris nosse mensuram voluptati est, et hortatur ad
reliqua fortius exsequenda scire quantum supersit. Nihil enim longum videri
necesse est in quo quid ultimum sit certum est.
XXIV. Nec inmerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Q.
Hortensius, cuius tamen divisionem in digitos diductam nonnumquam Cicero
leviter eludit. Nam est suus et in gestu modus et vitanda utique maxime
concisa nimium et velut articulosa partitio.
XXV. Nam et auctoritati plurimum detrahunt minuta illa nec iam membra sed
frusta: et huius gloriae cupidi, quo subtilius et copiosius divisisse
videantur, et supervacua adsumunt et quae natura singularia sunt secant,
nec tam plura faciunt quam minora: deinde cum fecerunt mille particulas, in
eandem incidunt obscuritatem contra quam partitio inventa est.
XXVI. Et divisa autem et simplex propositio, quotiens utiliter adhiberi
potest, primum debet esse aperta atque lucida (nam quid sit turpius quam id
esse obscurum ipsum quod in eum solum adhibetur usum ne sint cetera
obscura?), tum brevis nec ullo supervacuo onerata verbo; non enim quid
dicamus sed de quo dicturi simus ostendimus.
XXVII. Optinendum etiam ne quid in ea desit, ne quid supersit. superest
autem sic fere, cum aut in species partimur quod in genera partiri sit
satis, aut genere posito subicitur species, ut "dicam de virtute iustitia
continentia", cum iustitia atque continentia virtutis sint species.
XXVIII. Partitio prima est, quid sit de quo conveniat, quid de quo
ambigatur. In eo quod convenit, quid adversarius fateatur, quid nos: in eo
quo de ambigitur, [quae dicturi sumus] quae nostrae propositiones, quae
partis adversae. turpissimum vero non eodem ordine exsequi quo quidque
proposueris.