9
I. Omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut
argumentis aut exemplis. Nec ignoro plerisque videri signa partem
argumentorum. Quae mihi separandi ratio haec fuit prima, quod sunt
paene ex illis inartificialibus (cruenta enim vestis et clamor et
livor et talia sunt instrumenta, qualia tabulae, rumores, testes,
nec inveniuntur ab oratore, sed ad eum cum ipsa causa deferuntur),
II. altera, quod signa, sive indubitata sunt, non sunt argumenta,
quia ubi illa sunt quaestio non est, argumento autem nisi in re
controversa locus esse non potest, sive dubia, non sunt argumenta
sed ipsa argumentis egent.
III. Dividuntur autem in has primas duas species, quod eorum alia
sunt, ut dixi, quae necessaria (sunt, alia quae non necessaria).
Priora illa sunt quae aliter habere se non possunt, quae Graeci
tecmeria vocant. +Quae sunt+ alyta semia: quae mihi vix pertinere
ad praecepta artis videntur; nam ubi est signum insolubile, ibi ne
lis quidem est.
IV. Id autem accidit cum quid aut necesse est fieri factumve esse,
aut omnino non potest fieri vel esse factum: quo in causis posito
non est lis [nisi] facti. Hoc genus per omnia tempora perpendi
solet: nam et coisse eam cum viro quae peperit,
V. quod est praeteriti, et fluctus esse cum magna vis venti in
mare incubuit, quod coniuncti, et eum mori cuius cor est
vulneratum, quod futuri, necesse est. Nec fieri potest ut ibi
messis sit ubi satum non est, ut quis Romae sit cum est Athenis,
ut sit ferro vulneratus qui sine cicatrice est.
VI. Sed quaedam et retrorsum idem valent, ut vivere hominem qui
spirat et spirare qui vivit, quaedam in contrarium non recurrunt:
nec enim, quia movetur qui ingreditur, etiam ingreditur qui movetur.
VII. Quare potest et coisse cum viro quae non peperit, et non esse
ventus in mari cum est fluctus, neque utique cor eius vulneratum
esse qui perit. Ac similiter satum fuisse potest ubi non fuit
messis, nec fuisse Romae qui non fuit Athenis, nec fuisse ferro
vulneratus qui habet cicatricem.
VIII. Alia sunt signa non necessaria, quae eikota Graeci vocant:
quae etiam si ad tollendam dubitationem sola non sufficiunt, tamen
adiuta ceteris plurimum valent.
IX. Signum vocatur, ut dixi, semeion (quamquam id quidam indicium,
quidam vestigium nominaverunt): per quod alia res intellegitur, ut
per sanguinem caedes. At sanguis vel ex hostia respersisse vestem
potest vel e naribus profluxisse: non utique qui vestem cruentam
habuerit homicidium fecerit.
X. Sed ut per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii
loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit:
quibus signum cum accessit, efficit ut quae suspecta erant certa videantur.
XI. Alioqui sunt quaedam signa utrique parti communia, ut livores
tumores (nam videri possunt et veneficii et cruditatis), et vulnus
in pectore sua manu et aliena perisse dicentibus in aequo est.
Haec proinde firma habentur atque extrinsecus adiuvantur.
XII. Eorum autem quae signa sunt quidem sed non necessaria genus
Hermagoras putat non esse virginem Atalanten quia cum iuvenibus
per silvas vagetur. Quod si receperimus, vereor ne omnia quae ex
facto ducuntur signa faciamus.
XIII. Eadem tamen ratione qua signa tractantur. Nec mihi videntur
Ariopagitae, cum damnaverint puerum, coturnicum oculos eruentem,
aliud iudicasse quam id signum esse perniciosissimae mentis
multisque malo futurae si adolevisset. Vnde Spuri Maeli Marcique
Manli popularitas signum adfectati regni est existimatum.
XIV. Sed vereor ne longe nimium nos ducat haec via. Nam si est
signum adulterae lavari cum viris, erit et convivere cum
adulescentibus, deinde etiam familiariter alicuius amicitia uti:
fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem dixerit
mollis et parum viri signa, si cui (cum signum id proprie sit quod
ex eo de quo quaeritur natum sub oculos venit) ut sanguis e caede,
ita illa ex inpudicitia fluere videantur.
XV. Ea quoque quae, quia plerumque observata sunt, vulgo signa
creduntur, ut prognostica:
"vento rubet aurea Phoebe"
et
"cornix plena pluviam vocat improba voce",
si causas ex qualitate caeli trahunt, sane ita appellentur. Nam si
vento rubet luna, signum venti est rubor: et si, ut idem poeta colligit,
XVI. densatus et laxatus aer facit ut sit inde "ille avium
concentus", idem sentiemus. sunt autem signa etiam parva magnorum,
ut vel haec ipsa cornix; nam maiora minorum esse nemo miratur.
10
I. Nunc de argumentis: hoc enim nomine complectimur omnia quae Graeci
enthymemata, epichiremata, apodixis vocant, quamquam apud illos est aliqua
horum nominum differentia, etiam si vis eodem fere tendit. Nam enthymema
(quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non
possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet quo omnia mente
concepta significat (sed nunc non de eo loquimur),
II. alterum quo sententiam cum ratione, tertium quo certam quandam
argumenti conclusionem vel ex consequentibus vel ex repugnantibus: quamquam
de hoc parum convenit. sunt enim qui illud prius epichirema dicant,
pluresque invenias in ea opinione ut id demum quod pugna constat enthymema
accipi velint, et ideo illud Cornificius contrarium appellat.
III. hunc alii rhetoricum syllogismum, alii inperfectum syllogismum
vocaverunt, quia (nec) distinctis nec totidem partibus concluderetur: quod
sane non utique ab oratore desideratur.
IV. Epichirema Valgius adgressionem vocat; verius autem iudico non nostram
administrationem, sed ipsam rem quam adgredimur, id est argumentum quo
aliquid probaturi sumus, etiam si nondum verbis explanatum, iam tamen mente
conceptum, epichirema dici.
V. Aliis videtur non destinata vel inchoata sed perfecta probatio hoc nomen
accipere ultima specie, ideoque propria eius appellatione et maxime in usu
posita significatur certa quaedam sententiae comprensio, quae ex tribus
minime partibus constat.
VI. Quidam epichirema rationem appellarunt, Cicero melius ratiocinationem,
quamquam et ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo videtur: nam et
statum syllogisticum ratiocinativum appellat (et) exemplis utitur
philosophorum. Et quoniam est quaedam inter syllogismum et epichirema
vicinitas, potest videri hoc nomine recte abusus.
VII. Apodeixis est evidens probatio, ideoque apud geometras grammikai
apodeixeis dicuntur. Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo
genere conclusionis et esse apodixin inperfectum epichirema eadem causa qua
diximus enthymema a syllogismo distare; nam et enthymema syllogismi pars
est. Quidam inesse epichiremati apodixin putant et esse partem eius
confirmantem.
VIII. Vtrumque autem quamquam diversi auctores eodem modo finiunt, ut sit
ratio per ea quae certa sunt fidem dubiis adferens: quae natura est omnium
argumentorum, neque enim certa incertis declarantur. Haec omnia generaliter
pistis appellant, quod etiam si propria interpretatione dicere fidem
possumus, apertius tamen probationem interpretabimur.
IX. Sed argumentum quoque plura significat. Nam et fabulae ad actum
scaenarum compositae argumenta dicuntur, et (cum) orationum Ciceronis velut
thema (ipse] exponit Pedianus inquit: "argumentum tale est", et ipse Cicero
ad Brutum ita scribit: "veritus fortasse ne nos in Catonem nostrum
transferremus illim aliquid, etsi argumentum simile non erat". Quo apparet
omnem ad scribendum destinatam materiam ita appellari.
X. Nec mirum, cum id inter opifices quoque sit vulgatum, unde Vergili
"argumentum ingens", vulgoque paulo numerosius opus dicitur argumentosum.
Sed nunc de eo dicendum argumento est quod ad ... probationem indicium
fidem adgressionem eiusdem rei nomina facit, parum distincte, ut arbitror.
XI. Nam probatio et fides efficitur non tantum per haec, quae sunt
rationis, sed etiam per inartificialia. Signum autem, quod ille indicium
vocat, ab argumentis iam separavi. Ergo cum sit argumentum ratio
probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae quod est
dubium per id quod dubium non est confirmat, necesse est esse aliquid in
causa quod probatione non egeat.
XII. Alioqui nihil erit quo probemus, nisi fuerit quod aut sit verum aut
videatur, ex quo dubiis fides fiat. Pro certis autem habemus primum quae
sensibus percipiuntur, ut quae videmus audimus, qualia sunt signa, deinde
ea (in) quae communi opinione consensum est:
XIII. "deos esse", "praestandam pietatem parentibus", praeterea quae
legibus cauta sunt, quae persuasione etiam si non omnium hominum, eius
tamen civitatis aut gentis in qua res agitur in mores recepta sunt, ut
pleraque in iure non legibus sed moribus constant: si quid inter utramque
partem convenit, si quid probatum est, denique cuicumque adversarius non
contradicit.
XIV. Sic enim fiet argumentum: "cum providentia mundus regatur,
administranda, res publica est: sequitur ut administranda res publica sit,
si liquebit mundum providentia regi".
XV. Debet etiam nota esse recte argumenta tractaturo vis et natura omnium
rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat: hinc enim sunt quae icota
dicuntur.
XVI. Credibilium autem genera sunt tria: unum firmissimum, quia fere
accidit, ut "liberos a parentibus amari", alterum velut propensius: "eum
qui recte valeat in crastinum perventurum", tertium tantum non repugnans:
"in domo furtum factum ab eo qui domi fuit".
XVII. Ideoque Aristoteles in secundo de arte rhetorica libro diligentissime
est exsecutus quid cuique rei et quid cuique homini soleret accidere, et
quas res quosque homines quibus rebus aut hominibus vel conciliasset vel
alienasset ipsa natura, ut divitias quid sequatur aut ambitum aut
superstitionem, quid boni probent, quid mali petant, quid milites, quid
rustici, quo quaeque modo res vitari vel adpeti soleat.
XVIII. Verum hoc exsequi mitto: non enim longum tantum, sed etiam
inpossibile ac potius infinitum est, praeterea positum in communi omnium
intellectu. Si quis tamen desideraverit, a quo peteret ostendi.
XIX. Omnia autem credibilia, in quibus pars maxima consistit
argumentationis, ex huius rhodi fontibus fluunt: "an credibile sit a filio
patrem occisum, incestum cum filia commissum", et contra veneficium in
noverca, adulterium in luxurioso: illa quoque, "an scelus palam factum",
"an falsum propter exiguam summam", quia suos quidque horum velut mores
habet, plerumque tamen, non semper: alioqui indubitata essent, non
argumenta.
XX. Excutiamus nunc argumentorum locos, quamquam quibusdam hi quoque de
quibus supra dixi videntur. Locos appello non, ut vulgo nunc intelleguntur,
in luxuriem et adulterium et similia, sed sedes argumentorum, in quibus
latent, ex quibus sunt petenda.
XXI. Nam ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram
reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignaras, et piscium quoque
genera alia planis gaudent, alia saxosis, regionibus etiam litoribusque
discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas: ita non omne
argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est.
XXII. Multus
alioqui error est: exhausto labore, quod non ratione scrutabimur non
poterimus invenire nisi casu. At si scierimus ubi quodque nascatur, cum ad
locum ventum erit facile quod in eo est pervidebimus.
XXIII. In primis igitur argumenta saepe a persona ducenda sunt, cum sit,
ut dixi, divisio ut omnia in haec duo partiamur, res atque personas: ut
causa tempus locus occasio instrumentum modus et cetera rerum sint
accidentia. Personis autem non quidquid accidit exsequendum mihi est, ut
plerique fecerunt, sed unde argumenta sumi possunt.
XXIV. Ea porro sunt: genus, nam similes parentibus ac maioribus suis
plerumque creduntur, et nonnumquam ad honeste turpiterque vivendum inde
causae fluunt: natio, nam et gentibus proprii mores sunt nec idem in
barbaro, Romano, Graeco probabile est:
XXV. patria, quia similiter etiam civitatium leges instituta opiniones
habent differentiam: sexus, ut latrocinium facilius in viro, veneficium in
femina credas: aetas, quia aliud aliis annis magis convenit: educatio et
disciplina, quoniam refert a quibus et quo quisque modo sit institutus:
XXVI. habitus corporis, ducitur enim frequenter in argumentum species
libidinis, robur petulantiae, his contraria in diversum: fortuna, neque
enim idem credibile est in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus
abundante et his omnibus destituto (condicionis etiam distantia est: nam
clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an
peregrinus, liber an servus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus
sit, plurimum distat):
XXVII. animi natura, etenim avaritia iracundia misericordia crudelitas
severitas aliaque his similia adferunt fidem frequenter aut detrahunt,
sicut victus luxuriosus an frugi an sordidus quaeritur: studia quoque, nam
rusticus forensis negotiator miles navigator medicus aliud atque aliud
efficiunt.
XXVIII. Intuendum etiam quid adfectet quisque, locuples videri an disertus,
iustus an potens. Spectantur ante acta dictaque; ex praeteritis enim
aestimari solent praesentia. His adiciunt quidam commotionem: hanc accipi
volunt temporarium animi motum, sicut iram pavorem.
XXIX. Consilia autem et praeteriti et praesentis et futuri temporis: quae
mihi, etiam si personis accidunt, referenda tamen ad illam partem
argumentorum videntur quam ex causis ducimus, sicut habitus quidam animi,
quo tractatur amicus (an) inimicus.
XXX. Ponunt in persona et nomen: quod quidem accidere ei necesse est, sed
in argumentum raro cadit, nisi cum aut ex causa datum est, ut Sapiens,
Magnus, Pius, aut et ipsum alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo
coniurationis, quod libris Sibyllinis haruspicumque responsis dominatio
dari tribus Corneliis dicebatur, seque eum tertium esse credebat post sullam
Cinnamque quia et ipse Cornelius erat.
XXXI. Nam et illud apud Euripiden frigidum sane, quod nomen Polynicis ut
argumentum morum frater incessit. Iocorum tamen ex eo frequens materia, qua
Cicero in Verrem non semel usus est. Haec fere circa personas sunt aut his
similia; neque enim complecti omnia vel hac in parte vel in ceteris
possumus, contenti rationem plura quaesituris ostendere.
XXXII. Nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta quae
agimus, ideoque prima tractanda. In omnibus porro quae fiunt quaeritur aut
quare aut ubi aut quando aut quo modo aut per quae facta sunt.
XXXIII. ducuntur igitur argumenta ex causis factorum vel futurorum: quarum
materiam, +quam quidam hylen, alii dynamin nominaverunt+, in duo genera sed
quaternas utriusque dividunt species. Nam fere versatur ratio faciendi circa
bonorum adeptionem incrementum conservationem usum aut malorum evitationem
liberationem inminutionem tolerantiam: quae et in deliberando plurimum
valent.
XXXIV. Sed has causas habent recta, prava contra ex falsis opinionibus
veniunt. Nam est his initium ex iis quae credunt bona aut mala, inde
errores existunt et pessimi adfectus, in quibus sunt ira odium invidia
cupiditas spes ambitus audacia metus, cetera generis eiusdem. Accedunt
aliquando fortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad veniam valent,
interim ad probationem criminis, ut si quis dum alii insidiatur alium
dicitur interemisse.
XXXV. Causae porro non ad convincendum modo quod obicitur, sed ad
defendendum quoque excuti solent, cum quis se recte fecisse, id est honesta
causa, contendit: qua de re latius in tertio libro dictum est.
XXXVI. Finitionis quoque quaestiones ex causis interim pendent: an
tyrannicida qui tyrannum a quo deprensus in adulterio fuerat occidit, an
sacrilegus