3
I. huic diversa virtus quae risum iudicis movendo et illos tristes solvit
adfectus et animum ab intentione rerum frequenter avertit et aliquando
etiam reficit et a satietate vel a fatigatione renovat. Quanta sit autem in
ea difficultas vel duo maximi oratores, alter Graecae, alter Latinae
eloquentiae princeps, docent:
II. nam plerique Demostheni facultatem defuisse huius rei credunt,
Ciceroni modum. Nec videri potest noluisse Demosthenes, cuius pauca admodum
dicta nec sane ceteris eius virtutibus respondentia palam ostendunt non
displicuisse illi iocos sed non contigisse.
III. Noster vero non solum extra iudicia sed in ipsis etiam orationibus
habitus est nimius risus adfectator. Mihi quidem, sive id recte iudico sive
amore inmodico praecipui in eloquentia viri labor, mira quaedam in eo
videtur fuisse urbanitas.
IV. Nam et in sermone cotidiano multa et in altercationibus et
interrogandis testibus plura quam quisquam dixit facete, et illa ipsa quae
sunt in Verrem dicta frigidius aliis adsignavit et testimonii loco posuit,
ut, quo sunt magis vulgaria, eo sit credibilius illa non ab oratore ficta
sed passim esse iactata.
V. Vtinamque libertus eius Tiro, aut alius, quisquis fuit, qui tris hac de
re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent et plus iudicii in
eligendis quam in congerendis studii adhibuissent: minus obiectus
calumniantibus foret, qui tamen nunc quoque, ut in invenient.
VI. Adfert autem rei summam difficultatem primum quod ridiculum dictum
plerumque falsum est [hoc semper humile], saepe ex industria depravatum,
praeterea numquam honorificum: tum varia hominum iudicia in eo quod non
ratione aliqua sed motu animi quodam nescio an enarrabili iudicatur.
VII. Neque enim ab ullo satis explicari puto, licet multi temptaverint,
unde risus, qui non solum facto aliquo dictove, sed interdum quodam etiam
corporis tactu lacessitur. Praeterea non una ratione moveri solet: neque
enim acute tantum ac venuste, sed stulte iracunde timide dicta ac facta
ridentur, ideoque anceps eius rei ratio est, quod a derisu non procul abest
risus.
VIII. Habet enim, ut Cicero dicit, sedem in deformitate aliqua et
turpitudine: quae cum in aliis demonstrantur, urbanitas, cum in ipsos
dicentis reccidunt, stultitia vocatur.
Cum videatur autem res levis, et quae a scurris, miniis, insipientibus
denique saepe moveatur, tamen habet vim nescio an imperiosissimam et cui
repugnari minime potest.
IX. Erumpit etiam invitis saepe, nec vultus modo ac vocis exprimit
confessionem, sed totum corpus vi sua concutit. Rerum autem saepe, ut dixi,
maximarum momenta vertit, ut cum odium iramque frequentissime frangat.
X. Documento sunt iuvenes Tarentini, qui multa de rege Pyrrho sequius inter
cenam locuti, cum rationem facti reposcerentur et neque negari res neque
defendi posset, risu sunt et oportuno ioco elapsi. Namque unus ex iis
"immo", inquit, "nisi lagona defecisset, occidissemus te", eaque urbanitate
tota est invidia dissoluta.
XI. Verum hoc quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia
nonnullam observationem habet suntque ad id pertinentia et a Graecis et a
Latinis composita praecepta, ita plane adfirmo praecipue positum esse in
natura et in occasione.
XII. Porro natura non tantum in hoc valet, ut acutior quis atque habilior
sit ad inveniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed inest proprius
quibusdam decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus alio dicente
urbana esse videantur.
XIII. Occasio vero et in rebus est, (cuius est) tanta vis ut saepe adiuti
ea non indocti modo sed etiam rustici salse dicant, et in eo, quid aliquis
dixerit prior; sunt enim longe venustiora omnia in respondendo quam in
provocando.
XIV. Accedit difficultati quod eius rei nulla exercitatio est, nulli
praeceptores. Itaque in conviviis et sermonibus multi dicaces, quia in hoc
usu cotidiano proficimus: oratoria urbanitas rara, nec ex arte propria sed
ad hanc consuetudine commodata.
XV. Nihil autem vetabat et componi materias in hoc idoneas, ut
controversiae permixtis salibus fingerentur, vel res proponi singulas ad
iuvenum talem exercitationem.
XVI. Quin ipsae illae (dicta sunt ac vocantur) quas certis diebus festae
licentiae dicere solebamus, si paulum adhibita ratione fingerentur aut
aliquid in his senum quoque esset admixtum, plurimum poterant utilitatis
adferre: quae nunc iuvenum vel sibi ludentium exercitatio est.
XVII. Pluribus autem nominibus in eadem re vulgo utimur: quae tamen si
diducas, suam quandam propriam vim ostendent. Nam et urbanitas dicitur, qua
quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu
proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam
eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas.
XVIII. Venustum esse quod cum gratia quadam et venere dicatur apparet.
Salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus: natura non utique hoc
est, quamquam et ridicula esse oporteat salsa. Nam et Cicero omne quod
salsum sit ait esse Atticorum non quia sunt maxime ad risum compositi, et
Catullus, cum dicit:
"nulla est in corpore mica salis",
non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum.
XIX. Salsum igitur erit quod non erit insulsum, velut quoddam simplex
orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut palato,
excitatque et a taedio defendit orationem. Sales enim, ut ille in cibis
paulo liberalius adspersus, si tamen non sit inmodicus, adfert aliquid
propriae voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam quod nobis
faciat audiendi sitim.
XX. Facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere; neque enim
diceret Horatius facetum carminis genus natura concessum esse Vergilio.
Decoris hanc magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem puto.
Ideoque in epistulis Cicero haec Bruti refert verba: "ne illi sunt pedes
faceti ac *deliciis ingredienti mollius".+ Quod convenit cum illo
Horatiano:
"molle atque facetum Vergilio".
XXI. Iocum vero id accipimus quod est contrarium serio: nam et fingere et
terrere et promittere interim iocus est. Dicacitas sine dubio a dicendo,
quod est omni generi commune, ducta ist, proprie tamen significat sermonem
cum risu aliquos incessentem. Ideo Demosthenen urbanum fuisse dicunt,
dicacem negant.
XXII. Proprium autem materiae de qua nunc loquimur est ridiculum, ideoque
haec tota disputatio a Graecis peri geloion inscribitur. Eius prima divisio
traditur eadem quae est omnis orationis, ut sit positum in rebus ac verbis.
XXIII. Vsus autem maxime triplex: aut enim ex aliis risum petimus aut ex
nobis aut ex rebus mediis. Aliena aut reprendimus aut refutamus aut
elevamus aut repercutimus aut eludimus. Nostra ridicule indicamus et, ut
verbo Ciceronis utar, dicimus aliqua subabsurda. Namque eadem quae si
inprudentibus excidant stulta sunt, si simulamus venusta creduntur.
XXIV. Tertium est genus, ut idem dicit, in decipiendis exspectationibus,
dictis aliter accipiendis, ceteris, quae neutram personam contingunt
ideoque a me media dicuntur.
XXV. Item ridicula aut facimus aut dicimus. Facto risus conciliatur interim
admixta gravitate, ut M. Caelius praetor, cum senam eius curulem consul
Isauricus fregisset, alteram posuit loris intentam (dicebatur autem consul
a patre flagris aliquando caesus): interim sine respectu pudoris, ut in illa
pyxide Caeliana, quod neque oratori neque ulli viro gravi conveniat.
XXVI. Idem autem de vultu gestuque ridiculo dictum sit: in quibus est
quidem sua gratia, sed maior cum captare risum non videntur; nihil enim est
iis quae +dicenti+ salsa dicuntur insulsius. Quamquam autem gratiae
plurimum dicentis severitas adfert, fitque ridiculum id ipsum, quod qui
dicit illa non ridet, est tamen interim et aspectus et habitus oris et
gestus non inurbanus, cum iis modus contingit.
XXVII. Id porro quod dicitur aut est lascivum et hilare, qualia Gabbae
pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Iuni Bassi, aut asperum, qualia
Cassi Severi, aut lene, qualia Domiti Afri.
XXVIII. Refert his ubi quis utatur. Nam in convictibus et cotidiano sermone
lasciva humilibus, hilaria omnibus convenient. Laedere numquam velimus,
longeque absit illud propositum, potius amicum quam dictum perdendi. In hac
quidem pugna forensi malim mihi lenibus uti licere. Nonnumquam et
contumeliose et aspere dicere in adversarios permissum est, cum accusare
etiam palam et caput alterius iuste petere concessum sit. Sed hic quoque
tamen inhumana videri solet fortunae insectatio, vel quod culpa caret vel
quod redire etiam in ipsos qui obiecerunt potest. Primum itaque
considerandum est et quis et in qua causa et apud quem et in quem et quid
dicat.
XXIX. Oratori minime convenit distortus vultus gestusque, quae in mimis
rideri solent. Dicacitas etiam scurrilis et scaenica huic personae
alienissima est: obscenitas vero non a verbis tantum abesse debet, sed
etiam a significatione. Nam si quando obici potest, non in ioco exprobranda
est.
XXX. Oratorem praeterea ut dicere urbane volo, ita videri adfectare id
plane nolo. Quapropter ne dicet quidem salse quotiens poterit, et dictum
potius aliquando perdet quam minuet auctoritatem.
XXXI. Nec accusatorem autem atroci in causa nec patronum in miserabili
iocantem feret quisquam. sunt etiam iudices quidam tristiores quam ut risum
libenter patiantur.
XXXII. Solet interim accidere ut id quod in adversarium dicimus aut in
iudicem conveniat aut in nostrum quoque litigatorem, quamquam aliqui
reperiuntur qui ne id quidem quod in ipsos reccidere possit evitent. Quod
fecit Longus sulpicius, qui, cum ipse foedissimus esset, ait eum contra
quem iudicio liberali aderat ne faciem quidem habere liberi hominis: cui
respondens Domitius Afer "ex tui" inquit "animi sententia, Longe, qui malam
faciem habet liber non est?"
XXXIII. Vitandum etiam ne petulans, ne superbum, ne loco, ne tempore
alienum, ne praeparatum et domo ablatum videatur quod dicimus: nam adversus
miseros, Sicut supra dixeram, inhumanus est iocus. Sed quidam ita sunt
receptae auctoritatis ac notae verecundiae ut nocitura sit in eos dicendi
petulantia; nam de amicis iam praeceptum est.
XXXIV. Illud non ad oratoris consilium, sed ad hominis pertinet: lacessat
hoc modo quem laedere sit periculosum, ne aut inimicitiae graves
insequantur aut turpis satisfactio. Male etiam dicitur quod in pluris
convenit, si aut nationes totae incessantur aut ordines aut condicio aut
studia multorum.
XXXV. Ea quae dicet vir bonus omnia salva dignitate ac verecundia dicet:
nimium enim risus pretium est si probitatis inpendio constat.
Vnde autem concilietur risus et quibus ex locis peti soleat, difficillimum
dicere. Nam si species omnis persequi velimus, nec modum reperiemus et
frustra laborabimus.
XXXVI. Neque enim minus numerosi sunt loci ex quibus haec dicta quam illi
ex quibus eae quas sententias vocamus ducuntur, neque alii. Nam hic quoque
est inventio et elocutio, atque ipsius elocutionis vis aba in verbis, alia
in figuris.
XXXVII. Risus igitur oriuntur aut ex corpore eius in quem dicimus, aut ex
animo, qui factis ab eo dictisque colligitur, aut ex iis quae sunt extra
posita; intra haec enim est omnis vituperatio: quae si gravius posita sit,
severa est, si levius, ridicula. Haec aut ostenduntur aut narrantur aut
dicto notantur.
XXXVIII. Rarum est ut oculis subicere contingat, ut fecit C. Iulius: qui
cum Helvio Manciae saepius obstrepenti sibi diceret: "iam ostendam qualis
sis", isque plane instaret interrogatione qualem tandem se ostensurus
esset, digito demonstravit imaginem Galli in scuto Cimbrico pictam, cui
Mancia tum simillimus est visus: tabernae autem erant circa forum ac scutum
illud signi gratia positum.
XXXIX. Narrare quae salsa sint in primis est subtile et oratorium, ut
Cicero pro Cluentio narrat de Caepasio atque Fabricio aut M. Caelius de illa
D. Laeli collegaeque eius in provinciam festinantium contentione. Sed in
his omnibus cum elegans et venusta exigitur tota expositio, tum id
festivissimum est quod adicit orator.
XL. Nam et a Cicerone sic est Fabrici fuga illa condita: "itaque cum
callidissime se putaret dicere et cum illa verba gravissima ex intimo
artificio deprompsisset: "respicite, iudices, hominum fortunas, respicite
C. Fabrici senectutem", cum hoc "respicite" ornandae orationis causa saepe
dixisset, respexit ipse: at Fabricius a subselliis demisso capite
discesserat", et cetera quae adiecit (nam est notus locus), cum in re hoc
solum esset, Fabricium a iudicio recessisse;
XLI. et Caelius cum omnia venustissime finxit, tum illud ultimum: "hic
subsecutus quo modo transierit, utrum rati an piscatorio navigio, nemo
sciebat: Siculi quidem, ut sunt lascivi et dicaces, aiebant in delphino
sedisse et sic tamquam Ariona transvectum".
XLII. In narrando autem Cicero consistere facetias putat, dicacitatem in
iaciendo. Mire fuit in hoc genere venustus Afer Domitius, cuius orationibus
complures huius modi narrationes insertae reperiuntur, sed dictorum quoque
ab eodem urbane sunt editi libri.
XLIII. Illud quoque genus est, positum non in hac veluti iaculatione
dictorum et inclusa breviter urbanitate, sed in quodam longiore actu, quod
de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de Oratore libro et aliis
quibusdam locis narrat.
XLIV. Nam cum Brutus in accusatione C. Planci excitatis duobus lectoribus
ostendisset contraria L. Crassum patronum eius in oratione quam de colonia
Narbonensi habuerat suasisse iis quae de lege Servilia dixerit, tris
excitavit et ipse lectores, iisque patris eius dialogos dedit legendos;
quorum cum in Privernati unus, alter in Albano, tertius in Tiburti sermonem
habitum complecteretur, requirebat ubi essent eae possessiones. Omnis autem
illas Brutus vendiderat, et tum paterna emancupare praedia turpius
habebatur. Similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam historiis
exponendis gratia consequi solet.
XLV. Sed acutior est illa atque velocior in urbanitate brevitas, cuius
quidem duplex forma est, dicendi ac respondendi, sed ratio communis in
parte; nihil enim, quod in lacessendo dici potest, non etiam in
repercutiendo: at quaedam propria sunt respondentium.
XLVI. Illa meditata atque cogitata adferri solent, haec plerumque in
altercatione aut in rogandis testibus reperiuntur. cum sint autem loci
plures ex quibus dicta ridicula ducantur, repetendum est mihi non omnis eos
oratoribus convenire,
XLVII. in primis ex amphibolia, neque illa obscura quae Atellanio more
captant, nec qualia vulgo iactantur a vilissimo quoque, conversa in
maledictum fere ambiguitate: ne illa quidem quae Ciceroni aliquando sed non
in agendo exciderunt, ut dixit, cum is candidatus qui coci filius habebatur
coram eo suffragium ab alio peteret: "ego quoque tibi favebo";
XLVIII. non quia excludenda sint omnino verba duos sensus significantia,
sed quia raro belle respondeant, nisi cum prorsus rebus ipsis adiuvantur.
Quare [non] hoc [modo] paene et ipsum scurrile Ciceronis est in eundem de
quo supra dixi Isauricum: "miror quid sit quod pater homo constantissimus,
te nobis varium reliquit".
XLIX. Sed illud ex eodem genere praeclarum: cum obiceret Miloni accusator,
in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam
devertisset, ut exspectaret dum Clodius a villa sua exiret, et identidem
interrogaret quo tempore Clodius occisus esset, respondit "sero": quod vel
solum sufficit ut hoc genus non totum repudietur.
L. Nec plura modo significari solent, sed etiam diversa, ut Nero de servo
pessimo dixit: "nulli plus apud se fidei haberi, nihil ei nec clusum neque
signatum esse".
LI. pervenit res usque ad aenigma, quale est Ciceronis in Plaetorium Fontei
accusatorem, cuius matrem dixit dum vixisset ludum, postquam mortua esset
magistros habuisse (dicebantur autem, dum vixit, infames feminae convenire
ad eam solitae, post mortem bona eius venierant): quamquam hic "ludus" per
tralationem dictum est, "magistri" per ambiguitatem.
LII. In metalempsin quoque cadit eadem ratio dictorum, ut Fabius Maximus,
incusans Augusti congiariorum quae amicis dabantur exiguitatem, heminaria
esse dixit (nam congiarium commune liberalitatis atque mensurae) a mensura
ducta inminutione rerum.
LIII. Haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis detractis mutatis
litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, "Pacisculum", et Placidum
nomine, quod is acerbus natura esset, "Acidum", et turium, cum fur esset,
"Tollium" dictos invenio.
LIV. Sed haec eadem genera commodius in rebus quam in nominibus respondent.
Afer enim venuste Manlium suram multum in agendo discursantem salientem,
manus iactantem, togam deicientem et reponentem, non agere dixit sed
satagere. Est enim dictum per se urbanum "satagere", etiam si nulla subsit
alterius verbi similitudo.
LV. Fiunt et adiecta et detracta adspiratione et divisis coniunctisque
verbis similiter saepius frigida, aliquando tamen recipienda: eademque
condicio est in iis quae a nominibus trahuntur. Multa ex hoc (genere)
Cicero in Verrem, sed ut ab aliis dicta: modo futurum ut omnia verreret
[cum diceretur Verres], modo Herculi, quem expilaverat, molestiorem quam
aprum Erymanthium fuisse, modo malum sacerdotem qui tam nequam verrem
reliquisset, quia Sacerdoti Verres successerat.
LVI. Praebet tamen aliquando occasionem quaedam felicitas hoc quoque bene
utendi, ut pro Caecina Cicero in testem Sex. Clodium Phormionem: "nec minus
niger" inquit "nec minus confidens quam est ille Terentianus Phormio".
LVII. Acriora igitur sunt et elegantiora quae trahuntur ex vi rerum. In iis
maxime valet similitudo, si tamen ad aliquid inferius leviusque referatur:
qualia veteres illi iocabantur, qui Lentulum "Spintherem" et Scipionem
"Serapionem" esse dixerunt. Sed ea non ab hominibus modo petitur, verum
etiam ab animalibus, ut nobis pueris Iunius Bassus, homo in primis dicax,
LVIII. "asinus albus" vocabatur, et Sarmentus ... +seu P. Blessius+
Iulium, hominem nigrum et macrum et pandum, "fibulam ferream" dixit. Quod
nunc risus petendi genus frequentissimum est.
LIX. Adhibetur autem similitudo interim palam, interim +solet parabolae+:
cuius est generis <illud> Augusti, qui militi libellum timide porrigenti
"noh" inquit "tamquam assem elephanto des".
LX. sunt quaedam +vi+ similia, unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus
agente in eum Calvo frontem candido sudario tergeret idque ipsum accusator
in invidiam vocaret: "quamvis reus sum", inquit, "et panem tamen candidum
edo".
LXI. Adhuc est subtilior illa ex simili tralatio, cum quod in alia re fieri
solet in aliam mutuamur; ea dicatur sane fictio: ut Chrysippus, cum in
triumpho Caesaris eborea oppida essent tralata et post dies paucos Fabi
Maximi lignea, thecas esse oppidorum Caesaris dixit. Et Pedo de myrmillone
qui retiarium consequebatur nec feriebat "vivum" inquit "capere vult".
LXII. Iungitur amphiboliae similitudo, ut a L. Galba, qui pilam neglegenter
petenti "sic" inquit "petis tamquam Caesaris candidatus". Nam illud "petis"
ambiguum est, securitas similis. Quod hactenus ostendisse satis est.
LXIII. Ceterum frequentissima aliorum generum cum aliis mixtura est, eaque
optima quae ex pluribus constat. Eadem dissimilium ratio est. Hinc eques
Romanus, ad quem in spectaculis bibentem cum misisset Augustus qui ei
diceret: "ego si prandere volo, domum eo", "tu enim" inquit "non times ne
locum perdas".
LXIV. Ex contrario non una species. Neque enim eodem modo dixit Augustus
praefecto quem ignominia mittebat, subinde interponenti precibus: "quid
respondebo patri meo?" "dic me tibi displicuisse", quo Gabba paenulam
roganti: "non possum commodare, domi maneo", cum cenaculum eius perplueret.
Tertium adhuc illud, nisi quod ut ne auctorem ponam verecundia ipsius
facit: "libidinosior es quam ullus spado", quo sine dubio et opinio
decipitur, sed ex contrario. Et hoc ex eodem loco est, sed nulli priorum
simile, quod dixit M. Vestinus cum ei nuntiatum esset ... "aliquando
desinet putere".
LXV. Onerabo librum exemplis, similemque iis qui risus gratia componuntur
efficiam, si persequi voluero singula veterum.
Ex omnibus argumentorum locis eadem occasio est. Nam et finitione usus est
Augustus de pantomimis duobus qui alternis gestibus contendebant, cum eorum
alterum saltatorem dixit,
LXVI. alterum interpellatorem, et partitione Gabba, cum paenulam roganti
respondit: "non pluit, non opus est tibi: si pluet, ipse utar". Proinde
genere specie propriis differentibus iugatis adiunctis consequentibus
antecedentibus repugnantibus causis effectis, comparatione parium maiorum
minorum similis materia praebetur, sicut in tropos quoque omnis cadit.
LXVII. An non plurima dicuntur (per hyperbolen? ut) quod refert Cicero de
homine praelongo, caput eum ad fornicem Fabium offendisse, et quod P.
Oppius dixit de genere Lentulorum, cum assidue minores parentibus liberi
essent, nascendo interiturum.
LXVIII. Quid ironia? nonne etiam quae severissime fit ioci paene genus est?
Qua urbane usus zo est Afer, cum Didio Gallo, qui provinciam ambitiosissime
petierat, deinde, impetrata ea, tamquam coactus querebatur: "age" inquit
"aliquid et rei publicae causa". Metaphora quoque Cicero lusit, cum Vatini
morte nuntiata, cuius parum certus dicebatur auctor: "interim" inquit
"usura fruar".
LXIX. Idem per allegorian M. Caelium, melius obicientem crimina quam
defendentem, bonam dextram, malam sinistram habere dicebat. Emphasi A.
Vivius dixit ferrum in tuccium incidisse.
LXX. Figuras quoque mentis, quae schemata dianoias dicuntur, res eadem
recipit omnis, in quas nonnulli diviserunt species dictorum. Nam et
interrogamus et dubitamus et adfirmamus et minamur et optamus; quaedam ut
miserantes, quaedam ut irascentes dicimus. Ridiculum est autem omne quod
aperte fingitur.
LXXI. Stulta reprehendere facillimum est, nam per se sunt ridicula; sed rem
urbanam facit aliqua ex nobis adiectio. Stulte interrogaverat exeuntem de
theatro Campatium Titius Maximus an spectasset. Fecit Campatius
dubitationem eius stultiorem dicendo: "(non), sed in orchestra pila lusi".
LXXII. Refutatio cum sit in negando redarguendo defendendo elevando,
ridicule negavit Manius curius; nam cum eius accusator in sipario omnibus
locis aut nudum eum in nervo aut ab amicis redemptum ex alea pinxisset,
"ergo ego" inquit "numquam vici".
LXXIII. Redarguimus interim aperte, ut Cicero Vibium curium multum de annis
aetatis suae mentientem: "tum ergo cum una declamabamus non eras natus",
interim et simulata adsensione, ut idem Fabia Dolabellae dicente triginta
se annos habere: "verum est", inquit, "nam hoc illam iam viginti annis
audio".
LXXIV. Belle interim subicitur pro eo quod neges aliud mordacius, ut Iunius
Bassus, querente Domitia Passieni quod incusans eius sordes calceos eam
veteres diceret vendere solere,"non mehercules" inquit "hoc umquam dixi,
sed dixi emere te solere". Defensionem imitatus est eques Romanus, qui
obicienti Augusto quod patrimonium comedisset,"meum" inquit "putavi".
LXXV. Elevandi ratio est duplex, ut aut nimiam quis iactantiam minuat (quem
ad modum C. Caesar Pomponio ostendenti vulnus ore exceptum in seditione
Sulpiciana, quod is se passum pro Caesare pugnantem gloriabatur, "numquam
fugiens respexeris" inquit) aut crimen obiectum, ut Cicero obiurgantibus
quod sexagenarius publiliam virginem duxisset "cras mulier erit" inquit.
LXXVI. Hoc genus dicti consequens vocant quidam, estque illi simile quod
Cicero curionem, semper ab excusatione aetatis incipientem, facilius
cotidie prohoemium habere dixit, quia ista natura sequi et cohaerere
videantur.
LXXVII. Sed elevandi genus est etiam causarum relatio, qua Cicero est usus
in Vatinium. Qui pedibus aeger cum vellet videri commodioris valetudinis
factus et diceret se iam bina milia passuum ambulare, "dies enim" inquit
"longiores sunt". Et Augustus, nuntiantibus Terraconensibus palmam in ara
eius enatam, "apparet" inquit "quam saepe accendatis".
LXXVIII. Transtulit crimen Cassius Severus; nam cum obiurgaretur a praetore
quod advocati eius L. Vaxo Epicurio, Caesaris amico, convicium fecissent,
"nescio" inquit "qui conviciati sint, et puto Stoicos fuisse".
Repercutiendi multa sunt genera, venustissimum quod etiam similitudine
aliqua verbi adiuvatur, ut, Trachalus dicenti suelio "si hoc ita est, is in
exilium", "si non est ita, redis" inquit.
LXXIX. Elusit Cassius Severus, obiciente quodam quod ei domo sua Proculeius
interdixisset, respondendo "numquid ergo illuc accedo?" Sed eluditur et
ridiculum ridiculo (ut divus Augustus, cum ei Galli torquem aureum centum
pondo dedissent, et Dolabella per iocum, temptans tamen ioci sui eventum,
dixisset: "imperator, torque me dona", "malo" inquit "te civica donare"),
LXXX. mendacium quoque mendacio, ut Gabba, dicente quodam victoriato se
uno in Sicilia quinque pedes longam murenam emisse, "nihil" inquit "mirum;
am ibi tam longae nascuntur ut iis piscatores pro restibus cingantur".
LXXXI. Contraria est neganti confessionis simulatio, sed ipsa quoque multum
habet urbanitatis. Sic Afer, cum ageret contra libertum Claudi Caesaris et
ex diverso quidam condicionis eiusdem cuius erat litigator exclamasset:
"praeterea tu semper in libertos Caesaris dicis", "nec mehercule" inquit
"quicquam proficio". cui vicinum est non negare quod obicitur, cum et id
palam falsum est et inde materia bene respondendi datur, ut Catulus dicenti
Philippo: "quid latras?" "furem video" inquit.
LXXXII. In se dicere non fere est nisi scurrarum et in oratore utique
minime probabile: quod fieri totidem modis quot in alios potest, ideoque
hoc, quamvis frequens sit, transeo.
LXXXIII. Illud vero, etiam si ridiculum est, indignum tamen est homine
liberali, quod aut turpiter aut potenter dicitur: quod fecisse quendam scio
qui humiliori libere adversus se loquenti "colaphum" inquit "tibi ducam, et
formulam scribes quod caput durum habeas". Hic enim dubium est utrum ridere
audientes an indignari debuerint.
LXXXIV. superest genus decipiendi opinionem aut dicta a intellegendi, quae
sunt in omni hac materia vel venustissima. Inopinatum et a lacessente poni
solet, quale est quod refert Cicero: "quid huic abest nisi res et virtus?"
aut illud Afri: "homo in agendis causis optime vestitus": et in occurrendo,
ut Cicero audita falsa Vatini morte, cum obvium libertum eius interrogasset
"rectene omnia?" dicenti "recte" "mortuus est!" inquit.
LXXXV. Plurimus autem circa simulationem <et dissimulationem> risus est,
quae sunt vicina et prope eadem, sed simulatio est certam opinionem animi
sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intellegere fingentis.
Simulavit Afer cum in causa subinde dicentibus Celsinam de re cognovisse
(quae erat potens femina) "quis est" inquit "iste?" Celsinam enim videri
sibi virum finxit.
LXXXVI. Dissimulavit Cicero cum Sex. Annalis testis reum laesisset et
instaret identidem accusator: "dic, M. tulli, si quid potes de Sexto
Annali"; versus enim dicere coepit de libro Enni annali sexto:
"quis potis ingentis causas evolvere belli?"
LXXXVII. cui sine dubio frequentissimam dat occasionem ambiguitas, ut
Cascellio, qui consultatori dicenti "navem dividere volo" "perdes" inquit.
Sed averti intellectus et a solet, cum ab asperioribus ad leniora
deflectitur: ut qui, interrogatus quid sentiret de eo qui in adulterio
deprehensus esset, tardum fuisse respondit.
LXXXVIII. Ei confine est quod dicitur per suspicionem, quale illud apud
Ciceronem querenti quod uxor sua ex fico se suspendisset: "rogo des mihi
surculum ex illa arbore ut inseram"; intellegitur enim quod non dicitur.
LXXXIX. Et hercule omnis salse dicendi ratio in eo est, ut aliter quam est
rectum verumque dicatur: quod fit totum fingendis aut nostris aut alienis
persuasionibus aut dicendo quod fieri non potest.
XC. Alienam finxit Iuba, qui querenti quod ab equo suo esset adspersus
"quid? tu" inquit "me Hippocentaurum putas?" suam C. Cassius, qui militi
sine gladio decurrenti "heus, commilito, pugno bene uteris" inquit, et
Gabba de piscibus, qui, cum pridie ex parte adesi et versati postera die
positi essent, "festinemus, alii subcenant" inquit. Tertium illud Cicero,
ut dixi, adversus curium; fieri enim certe non poterat ut cum declamaret
natus non esset.
XCI. Est et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Caesar. Nam cum testis
diceret a reo femina sua ferro petita, et esset facilis reprehensio, cur
illam potissimum partem corporis vulnerare voluisset, "quid enim faceret",
inquit, "cum tu galeam et loricam haberes?"
XCII. Vel optima est autem simulatio contra simulantem, qualis illa Domiti
Afri fuit. Vetus habebat testamentum, et unus ex amicis recentioribus,
sperans aliquid ex mutatione tabularum, falsam fabulam intulerat, consulens
eum an primipilari seni intestato suaderet ordinare suprema iudicia: "noli"
inquit "facere; offendis illum."
XCIII. Iucundissima sunt autem ex his omnibus lenta et, ut sic dixerim,
boni stomachi: ut Afer idem ingrato litigatori conspectum eius in foro
vitanti per nomenclatorem missum ad eum "amas me", inquit, "quod te non
vidi?" et dispensatori, qui, cum reliqua non reponeret, dicebat subinde
"non comedi; pane et aqua vivo", "passer, redde quod debes": quae +hypo to
ethos+ vocant.
XCIV. Est gratus iocus qui minus exprobrat quam potest, ut idem dicenti
candidato "semper domum tuam colui", cum posset palam negare, "credo",
inquit, +"et verum".+ Interim de se dicere ridiculum est: et, quod in alium
si absentem diceretur urbanum non erat, quoniam ipsi palam exprobratur
movet risum;
XCV. quale Augusti est cum ab eo miles nescio quid improbe peteret et
veniret contra Marcianus, quem suspicabatur et ipsum aliquid iniuste
rogaturum: "non magis" inquit "faciam, commilito, quod petis quam quod
Marcianus a me petiturus est".
XCVI. Adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut sunt (quod
adeo facile est ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos
poetas composuerit), quod fit gratius si qua etiam ambiguitate conditur, ut
Cicero in Lartium, hominem callidum et versutum, cum is in quadam causa
suspectus esset:
"nisi si qua Vlixes lintre evasit Lartius":
XCVII. seu verbis ex parte mutatis, ut in eum qui, cum antea stultissimus
esset habitus, post acceptam hereditatem primus sententiam rogabatur:
"hereditas est quam vocant sapientiam"
pro illo "felicitas est": seu ficti notis versibus similes quae paroidia
dicitur:
XCVIII. et proverbia oportune aptata, ut homini nequam lapso et ut
adlevaretur roganti "tollat te qui non novit". Ex historia etiam ducere
urbanitatem eruditum est, ut Cicero fecit cum ei testem in iudicio Verris
roganti dixisset Hortensius: "non intellego haec aenigmata"; "atqui debes",
inquit, "cum Sphingem domi habeas"; acceperat autem ille a Verre Sphingem
aeneam magnae pecuniae.
XCIX. subabsurda illa constant stulti simulatione: [et] quae nisi fingantur
stulta sunt, ut qui mirantibus quod humile candelabrum emisset "pransorium
erit" inquit. Sed illa similia absurdis sunt acria quae tamquam sine
ratione dicta feruntur, ut servus Dolabellae, cum interrogaretur an dominus
eius auctionem proposuisset, "domum" inquit "vendidit".
C. Deprensi interim pudorem suum ridiculo aliquo explicant, ut qui testem
dicentem a reo vulneratum interrogaverat an cicatricem haberet, cum ille
ingentem in femine ostendisset, "latus" inquit "oportuit". Contumeliis
quoque uti belle datur: ut Hispo +obicientibus arbore+ crimina accusatori
"me ex te metiris?" inquit. Et fulvius propincus legatario interroganti
an in tabulis quas proferebat chirographus esset "et verus", inquit,
"domine".
CI. Has aut accepi species aut inveni frequentissimas ex quibus ridicula
ducerentur; sed repetam necesse est infinitas esse tam salse dicendi quam
severe, quas praestat persona locus tempus, casus denique, qui est maxime
varius.
CII. Itaque haec ne omisisse viderer attigi: illa autem quae de usu ipso et
modo iocandi complexus sum adfirmarim esse plane necessaria.
His adicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit,
quaedam non ridicula, sed cuilibet severissimae orationi convenientia
eleganter dicta et proprio quodam lepore iucunda: quae sunt quidem urbana,
sed risum tamen non habent.
CIII. Neque enim ei de risu sed de urbanitate est opus institutum, quam
propriam esse nostrae civitatis et sero sic intellegi coeptam, postquam
urbis appellatione, etiam si nomen proprium non adiceretur, Romam tamen
accipi sit receptum.
CIV. Eamque sic finit: "urbanitas est virtus quaedam in breve dictum coacta
et apta ad delectandos movendosque homines in omnem adfectum animi, maxime
idonea ad resistendum vel lacessendum, prout quaeque res ac persona
desiderat". cui si brevitatis exceptionem detraxeris, omnis orationis
virtutes complexa sit. Nam si constat rebus et personis, quod in utrisque
oporteat dicere perfectae eloquentiae est.
CV. cur autem brevem esse eam voluerit, nescio, cum idem atque in eodem
libro dicat fuisse et in multis narrandi urbanitatem. Paulo post ita finit,
Catonis, ut ait, opinionem secutus: "Vrbanus homo [non] erit cuius multa
bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus circulis conviviis, item
in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet. Risus erit
quicumque haec faciet orator".
CVI. Quas si recipimus finitiones, quidquid bene dicetur et urbane dicti
nomen accipiet. Ceterum illi qui hoc proposuerat consentanea fuit illa
divisio, ut dictorum urbanorum alia seria, alia iocosa, alia media
faceret: nam est eadem omnium bene dictorum. Verum mihi etiam iocosa
quaedam videntur posse in non satis urbana referri.
CVII. Nam meo quidem iudicio illa est urbanitas, in qua nihil absonum,
nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu neque verbis
neque ore gestuve possit deprendi, ut non tam sit in singulis dictis quam
in toto colore dicendi, qualis apud Graecos atticismos ille reddens
Athenarum proprium saporem.
CVIII. Ne tamen iudicium Marsi, hominis eruditissimi, subtraham, seria
partitur in tria genera, honorificum contumeliosum medium. Et honorifici
ponit exemplum Ciceronis pro Q. Ligario apud Caesarem: "qui nihil soles
oblivisci nisi iniurias",
CIX. et contumeliosi quod Attico scripsit de Pompeio et Caesare: "habeo
quem fugiam, quem sequar non habeo", et medii, quod apophthegmatikon vocat
+et est ita cum dixerit+ neque gravem mortem accidere viro forti posse nec
immaturam consulari nec miseram sapienti. Quae omnia sunt optime dicta, sed
cur proprie nomen urbanitatis accipiant non video.
CX. Quod si non totius, ut mihi videtur, orationis color meretur, sed etiam
singulis dictis tribuendum est, illa potius urbana esse dixerim, quae sunt
generis eiusdem ex quo ridicula ducuntur et tamen ridicula non sunt, ut
de Pollione Asinio seriis iocisque pariter accommodato dictum est esse eum
omnium horarum,
CXI. et de actore facile dicente ex tempore, ingenium eum in numerato
habere: etiam Pompei, quod refert Marsus, in Ciceronem diffidentem
partibus: "transi ad Caesarem, me timebis". Erat enim, si de re minore aut
alio animo aut denique non ab ipso dictum fuisset, quod posset inter
ridicula numerari.
CXII. Etiam illud quod Cicero Caerelliae scripsit, reddens rationem cur
illa C. Caesaris tempora tam patienter toleraret: "haec aut animo Catonis
ferenda sunt aut Ciceronis stomacho"; stomachus enim ille habet aliquid
ioco simile. Haec quae monebam dissimulanda mihi non fuerunt: in quibus ut
erraverim, legentis tamen non decepi, indicata et diversa opinione, quam
sequi magis probantibus liberum est.
4
I. Altercationis praecepta poterant videri tunc inchoanda cum omnia quae ad
continuam orationem pertinent peregissem: nam est usus eius ordine ultimus;
sed cum sit posita in sola inventione neque habere dispositionem possit nec
elocutionis ornamenta magnopere desideret aut circa memoriam et
pronuntiationem laboret, prius quam secundam quinque partium hanc quae tota
ex prima pendet tractaturus non alieno loco videor. Quam scriptores alii
fortasse ideo reliquerunt quia satis ceteris praeceptis in hanc quoque
videbatur esse prospectum.
II. Constat enim aut intentione aut depulsione, de quibus satis traditum
est, quia quidquid in actione perpetua circa probationes utile est, idem in
hac brevi atque concisa prosit necesse est. Neque alia dicuntur in
altercatione, sed aliter, aut interrogando aut respondendo. cuius rei fere
omnis observatio in illo testium loco excussa nobis est.
III. Tamen quia latius hoc opus adgressi sumus neque perfectus orator sine
hac virtute dici potest, paulum inpendamus huic quoque peculiaris operae,
quae quidem in quibusdam causis ad victoriam vel plurimum valet.
IV. Nam ut in qualitate generali, in qua rectene factum quid an contra sit
quaeritur, perpetua dominatur oratio, et quaestionem finitionis actiones
plerumque satis explicant et omnia paene in quibus de facto constat aut
coniectura artificiali ratione colligitur: ita in iis causis, quae sunt
frequentissimae, quae vel solis extra artem probationibus vel mixtis
continentur, asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis
mucrone pugnari.
V. Nam et firmissima quaeque memoriae iudicis inculcanda sunt et
praestandum quidquid in actione promisimus et referenda mendacia: nusquam
est denique qui cognoscit intentior. Nec inmerito quidam quamquam in
dicendo mediocres hac tamen altercandi praestantia meruerunt nomen
patronorum.
VI. At quidam, litigatoribus suis illum modo ambitiosum declamandi sudorem
praestitisse contenti, cum turba laudantium destituunt subsellia, pugnamque
illam decretoriam imperitis ac saepe pullatae turbae relincunt. Itaque
videas alios plerumque in iudiciis privatis ad actiones advocari, alios ad
probationem.
VII. Quae si dividenda sunt officia, hoc certe magis necessarium est,
pudendumque dictu si plus litigantibus prosunt minores. In publicis certe
iudiciis vox illa praeconis +praeter patronos+ ipsum qui egerit citat.
VIII. Opus est igitur in primis ingenio veloci ac mobili, animo praesenti
et acri. Non enim cogitandum, sed dicendum statim est et prope sub conatu
adversarii manus exigenda. Quare cum in omni parte huiusce officii
plurimum facit totas non diligenter modo sed etiam familiariter [nos] nosse
causas, tum in altercatione maxime necessarium est omnium personarum
instrumentorum temporum locorum habere notitiam: alioqui et tacendum erit
saepe et aliis subicientibus (plerumque autem studio loquendi fatue modo
monent) accedendum: quo nonnumquam accidit ut nostra credulitate aliena
stultitia erubescamus.
IX. Neque tamen cum his ipsis monitoribus clam res erit: quidam faciunt
ut aperte quoque rixemur. Videas enim plerosque ira percitos exclamantis,
ut iudex audiat contrarium id esse quod admoneant, sciatque ille qui
pronuntiaturus est in causa malum quod tacetur.
X. Quare bonus altercator vitio iracundiae careat; nullus enim rationi
magis obstat adfectus et fert extra causam plerumque et deformia convicia
facere ac mereri cogit et in ipsos nonnumquam iudices incitat. Melior
moderatio ac nonnumquam etiam patientia; neque enim refutanda tantum quae
ex contrario dicuntur, sed contemnenda elevanda ridenda sunt, nec usquam
plus loci recipit urbanitas. Hoc, dum ordo est et pudor: contra turbantis
audendum et impudentiae fortiter resistendum.
XI. sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et
medios sermones intercipiant et omnia tumultu confundant, quos ut non
imitari, sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem
retundendo, et iudices vel praesidentis magistratus appellando frequentius
ut loquendi vices serventur. Non est res animi iacentis et mollis supra
modum frontis, fallitque plerumque quod probitas vocatur quae est
inbecillitas.
XII. Valet autem in altercatione plurimum acumen, quod sine dubio ex arte
non venit (natura enim non docetur), arte tamen adiuvatur.
XIII. In qua praecipuum est semper id in oculis habere de quo quaeritur et
quod volumus efficere: quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec
causae debita tempora conviciando conteremus, gaudebimusque si hoc
adversarius facit.
XIV. Omnia +tempore+ fere parata sunt meditatis diligenter quae [quid] aut
ex adverso dici aut responderi a nobis possunt. Nonnumquam tamen solet hoc
quoque esse artis genus, ut quaedam in actione dissimulata subito in
altercando proferantur (est inopinatis eruptionibus aut incursioni ex
insidiis factae simillimum); id autem tum faciendum est cum (est) aliquid
cui responderi non statim possit, potuerit autem si tempus ad disponendum
fuisset. Nam quod fideliter firmum est, a primis statim actionibus arripere
optimum est, quo saepius diutiusque dicatur.
XV. Illud vix saltem praecipiendum videtur, ne turbidus et clamosus tantum
sit altercator, et quales fere sunt qui litteras nesciunt. Nam improbitas,
licet adversario molesta sit, iudici invisa est. Nocet etiam diu pugnare in
iis quae optinere non possis.
XVI. Nam ubi vinci necesse est, expedit cedere, quia, sive plura sunt de
quibus quaeritur, facilior erit in ceteris fides, sive unum, mitior solet
poena inrogari verecundiae. Nam culpam, praesertim deprensam, pertinaciter
tueri culpa altera est.
XVII. dum stat acies, multi res consilii atque artis est ut errantem
adversarium trahas et ire quam longissime cogas, ut vana interim spe
exultet. Ideo quaedam bene dissimulantur instrumenta; instant enim et saepe
discrimen omne committunt quod deesse nobis putant et faciunt probationibus
nostris auctoritatem postulando.
XVIII. Expedit etiam dare aliquid adversario quod pro se putet, quod
adprehendens maius aliquid cogatur dimittere: duas interim res proponere
quarum utramlibet male sit electurus, quod in altercatione fit potentius
quam in actione, quia in illa nobis ipsi respondemus, in hac adversarium
quasi confessum tenemus.
XIX. Est in primis acuti videre quo iudex dicto moveatur, quid respuat:
quod et vultu saepissime et aliquando etiam dicto aliquo factove eius
deprehenditur. Et instare proficientibus et ab iis quae non adiuvent quam
mollissime pedem oportet referre. Faciunt hoc medici quoque, ut remedia
proinde perseverent adhibere vel desinant ut illa recipi ime pedem oportet
vident.
XX. Nonnumquam, si rem evolvere propositam facile non sit, inferenda est
alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, avocandus. Quid enim,
cum respondere non possis, agendum est nisi ut aliud invenias cui
adversarius respondere non possit?
XXI. In plerisque idem est, ut dixi, qui circa testes locus, et personis
modo distat, quod hic patronorum inter se certamen, illic pugna inter
testem et patronum.
Exercitatio vero huius rei longe facilior. Nam est utilissimum frequenter
cum aliquo qui sit studiorum eorundem sumere materiam vel verae vel etiam
fictae controversiae et diversas partes altercationis modo tueri: quod idem
etiam in simplici genere quaestionum fieri potest.
XXII. Ne illud quidem ignorare advocatum volo, quo quaeque ordine probatio
sit apud iudicem proferenda, cuius rei eadem quae in argumentis ratio
est, ut potentissima prima et summa ponantur; illa enim ad credendum
praeparant iudicem, haec ad pronuntiandum.
5
I. His pro nostra facultate tractatis non dubitassem transire protinus ad
dispositionem, quae ordine ipso sequitur, nisi vererer ne, quoniam fuerunt
qui iudicium inventioni subiungerent, praeterisse hunc locum quibusdam
viderer: qui mea quidem opinione adeo partibus operis huius omnibus conexus
ac mixtus est ut ne a sententiis quidem aut verbis saltem singulis possit
separari, nec magis arte traditur quam gustus aut odor.
II. Ideoque nos quid in quaque re sequendum cavendumque sit docemus ac
deinceps docebimus, ut ad ea iudicium derigatur. Praecipiam igitur ne quod
effici non potest adgrediamur, ut contraria vitemus et communia, ne quid in
eloquendo corruptum obscurum sit? Referatur oportet ad sensus, qui non
docentur.
III. Nec multum a iudicio credo distare consilium, nisi quod illud
ostendentibus se rebus adhibetur, hoc latentibus et aut omnino nondum
repertis aut dubiis: et iudicium frequentissime certum est, consilium vero
ratio est quaedam alte petita et plerumque plura perpendens et comparans
habensque in se et inventionem et iudicationem.
IV. Sed ne de hoc quidem praecepta in universum exspectanda sunt: nam ex re
sumitur; cuius locus ante actionem est frequenter (nam Cicero summo
consilio videtur in Verrem vel contrahere tempora dicendi maluisse quam in
eum annum quo erat Q. Hortensius consul futurus incidere),
V. et in ipsis actionibus primum ac potentissimum optinet locum: nam quid
dicendum, quid tacendum, quid differendum sit exigere consilii est: negare
sit satius an defendere, ubi prohoemio utendum et quali, narrandumne et quo
modo, iure prius pugnandum an aequo, qui sit ordo utilissimus, tum omnes
colores, aspere an leniter an etiam summisse loqui expediat.
VI. Sed haec quoque ut quisque passus est locus monuimus, idemque in
reliqua parte faciemus, pauca tamen exempli gratia ponam, quibus
manifestius appareat quid sit quod demonstrari posse praeceptis non
arbitror.
VII. Laudatur consilium Demosthenis, quod, cum suaderet bellum
Atheniensibus parum id prospere expertis, nihil adhuc factum esse ratione
monstravit: poterat enim emendari neglegentia, at si nihil esset erratum,
melioris in posterum spei non erat ratio.
VIII. Idem cum offensam vereretur si obiurgaret populi segnitiam in
adserenda libertate rei publicae, maiorum laude uti maluit, qui rem
publicam fortissime administrassent; nam et faciles habuit aures et natura
sequebatur ut meliora probantis peiorum paeniteret.
IX. Ciceronis quidem vel una pro Cluentio quamlibet multis exemplis
sufficiet oratio. Nam quod in eo consilium maxime mirer? primamne
expositionem, qua matri, cuius filium premebat auctoritas, abstulit fidem?
an quod iudicii corrupti crimen transferre in adversarium maluit quam
negare propter inveteratam, ut ipse dicit, infamiam? an quod in re
invidiosa legis auxilio novissime est usus? - quo genere defensionis
etiam offendisset nondum praemonitas iudicum mentes; an quod se ipsum
invito Cluentio facere testatus est? Quid pro Milone?
X. quod non ante narravit quam praeiudiciis omnibus reum liberaret? quod
insidiarum invidiam in Clodium vertit, quamquam re vera fuerat pugna
fortuita? quod factum et laudavit et tamen a voluntate Milonis removit?
quod illi preces non dedit et in earum locum ipse successit? Infinitum est
enumerare ut Cottae detraxerit auctoritatem, ut pro Ligario se opposuerit,
Cornelium ipsa confessionis fiducia eripuerit.
XI. Illud dicere satis habeo, nihil esse non modo in orando sed in omni
vita prius consilio, frustraque sine eo tradi ceteras artis, plusque vel
sine doctrina prudentiam quam sine prudentia facere doctrinam. Aptare etiam
orationem locis temporibus personis est eiusdem virtutis. Sed hic quia
latius fusus est locus mixtusque cum elocutione, tractabitur cum praecipere
de apte dicendo coeperimus.