9
I. Amphiboliae species sunt innumerabiles, adeo ut philosophorum quibusdam
nullum videatur esse verbum quod non plura significet; genera admodum
pauca: aut enim vocibus accidit singulis aut coniunctis.
II. Singula adferunt errorem cum pluribus rebus aut hominibus eadem
appellatio est (omonymia dicitur), ut "gallus" avem an gentem an nomen an
fortunam corporis significet incertum est, et "Aiax" Telamonius an Oilei
filius. Verba quoque quaedam diversos intellectus habent, ut "cerno".
III.
Quae ambiguitas plurimis modis accidit. Vnde fere lites, praecipue ex
testamentis, cum de libertate aut etiam hereditate contendunt ii quibus
idem nomen est, aut quid sit legatum quaeritur.
IV. Alterum est in quo alia
integro verbo significatio est, alia diviso, ut ingenua et armamentum et
Corvinum, ineptae sane cavillationis, ex qua tamen Graeci controversias
ducunt: inde enim auletris illa vulgata, cum quaeritur utrum aula quae ter
ceciderit an tibicina si ceciderit debeat publicari.
V. Tertia est ex
compositis, ut si quis corpus suum in culto loco poni iubeat, circaque
monumentum multum agri ab heredibus in tutelam cinerum, ut solent, leget,
sit litis occasio cultum locum dixerit an incultum.
VI. Sic apud Graecos
contendunt Leon et Pantaleon, cum scriptura dubia est, bona omnia Leonti an
bona Pantaleonti relicta sint.
In coniunctis plus ambiguitatis est. Fit autem per casus, ut
"aio te, Aeacida, Romanos vincere posse":
VII. per conlocationem, ubi dubium est quid quo referri oporteat, ac
frequentissime cum quod medium est utrimque possit trahi, ut de Troilo
Vergilius
"lora tenens tamen": hic utrum teneat tamen lora, an quamvis teneat tamen
trahatur quaeri potest.
VIII. Vnde controversia illa: "testamento quidam
iussit poni statuam auream hastam tenentem; quaeritur statua hastam tenens
aurea esse debeat, an hasta esse aurea in statua alterius materiae". Fit
per flexum idem magis:
"quinquaginta ubi erant centum inde occidit Achilles".
IX. Saepe utri duorum antecedentium sermo subiunctus sit in dubio est, unde
et controversia: "heres meus uxori meae dare damnas esto argenti quod
elegerit pondo centum; uter eligat quaeritur".
Verum id quod ex his primum est mutatione casuum, sequens divisione
verborum aut tralatione emendatur, tertium adiectione.
X. Accusativi
geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut illud
"Lachetem audivi percussisse Demean"
fiat "a Lachete percussum Demean". Sed ablativo ipsi, ut in primo diximus,
inest naturalis amphibolia:
"caelo decurrit aperto":
utrum per apertum caelum an cum apertum esset.
XI. Divisio respiratione et
mora constat: "statuam", deinde "auream hastam", vel "statuam auream",
deinde "hastam". Adiectio talis est: "argentum quod elegerit ipse", ut
heres intellegatur, vel "ipsa", ut uxor. Adiectione facta amphibolia,
qualis fit "hunc flentes illos deprendimus", detractione solvetur.
XII.
Pluribus verbis emendandum ubi est id quod quo referatur dubium est, et
"ipse" est ambiguum: "heres meus dare illi damnas esto omnia sua". In quod
genus incidit Cicero loquens de C. Fannio: "is soceri instituto, quem, quia
cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, praesertim
cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset".
XIII. Nam
"sibi" et ad socerum referri et ad Fannium potest. Productio quoque in
scripto et correptio in dubio relicta causa est ambiguitatis, ut in hoc
"cato". Alium enim ostendit brevis secunda syllaba casu nominativo *
Plurimae praeterea sunt aliae species, quas persequi nihil necesse est.
XIV. Nec refert quo modo sit facta amphibolia aut quo resolvatur. duas enim
res significari manifestum est et, quod ad scriptum vocemve pertinet, in
utramque partem par est. Ideoque frustra praecipitur ut in hoc statu vocem
ipsam ad nostram partem conemur vertere: nam si id fieri potest amphibolia
non est.
XV. Amphiboliae autem omnis erit in his quaestio: aliquando uter
sit secundum naturam magis sermo, semper utrum sit aequius, utrum is qui
scripsit ac [sii] dixit voluerit. Quarum in utramque partem satis ex iis
quae de coniectura et qualitate diximus praeceptum est.
10
I. Est autem quaedam inter hos status cognatio. Nam et in finitione quae
sit voluntas nominis quaeritur (ut in syllogismo, qui secundus a finitione
status est, +quae spectatur+ quid voluerit scriptor) et contrarias leges
duos esse scripti et voluntatis status apparet. Rursus et finitio quodam
modo est amphibolia, cum in duas partes diducatur intellectus nominis, et
scriptum et voluntas habet in verbis iuris quaestionem, quod idem antinomia
petitur.
II. Ideoque omnia haec quidam scriptum et voluntatem esse
dixerunt, alii in scripto et voluntate amphiboliam esse quae facit
quaestionem. Sed distincta sunt: aliud est enim obscurum ius, aliud
ambiguum.
III. Igitur finitio in natura ipsa nominis quaestionem habet
generalem et quae esse etiam citra complexum causae possit: scriptum et
voluntas de eo disputat iure quod est in lege, syllogismus de eo quod non
est. Amphiboliae lis in diversum trahit, legum contrariarum ex diverso
pugna est.
IV. Neque inmerito et recepta est a doctissimis haec differentia
et apud plurimos ac prudentissimos durat.
Et de hoc quidem genere dispositionis, etiam si non omnia, tradi tamen
aliqua potuerunt.
V. sunt alia quae nisi proposita de qua dicendum est
materia viam docendi non praebeant. Non enim causa tantum universa in
quaestiones ac locos diducenda est, sed hae ipsae partes habent rursus
ordinem suum. Nam et in prohoemio primum est aliquid et secundum ac
deinceps, et quaestio omnis ac locus habet suam dispositionem, ut thesis
etiam simplices.
VI. Nisi forte satis erit dividendi peritus qui
controversiam in haec diduxerit, an omne praemium viro forti dandum sit, an
ex privato, an nuptiae, an eius quae nupta sit, an hae: deinde, cum fuerit
de prima quaestione dicendum, passim et ut quidque in mentem veniet
miscuerit, non primum in ea scierit esse tractandum verbis legis standum
sit an voluntate, huius ipsius particulae aliquod initium fecerit, deinde
proxima subnectens struxerit orationem, ut pars hominis est manus, eius
digiti, illorum quoque articuli.
VII. Hoc est quod scriptor demonstrare non
possit nisi certa definitaque materia.
VIII. Sed quid una faciet aut
altera, quin immo centum ac mille in re infinita [que materia in se
finita]? Praeceptoris est in alio atque alio genere cotidie ostendere quis
ordo sit rerum et quae copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia
transitus: tradi enim omnia quae ars efficit non possunt.
IX. Nam quis
pictor omnia quae in rerum natura sunt adumbrare didicit? Sed percepta
semel imitandi ratione adsimulabit quidquid acceperit: quis non faber
vasculum aliquod quale numquam viderat fecit?
X. Quaedam vero non docentium sunt sed discentium. Nam medicus quid in
quoque valetudinis genere faciendum sit, quid quibusque signis providendum
docebit: vim sentiendi pulsus venarum, caloris modos, spiritus meatum,
coloris distantiam, quae sui cuiusque sunt ingenii, non dabit. Quare
plurima petamus a nobis et cum causis deliberemus, cogitemusque homines
ante invenisse artem quam docuisse.
XI. Illa enim est potentissima quaeque
vere dicitur oeconomia totius causae dispositio, quae nullo modo constitui
nisi velut in re praesente potest: ubi adsumendum prohoemium, ubi
omittendum: ubi utendum expositione continua, ubi partita: ubi ab initiis
incipiendum, ubi more Homerico a mediis vel ultimis:
XII. ubi omnino non
exponendum: quando a nostris, quando ab adversariorum propositionibus
incipiamus, quando a firmissimis probationibus, quando a levioribus: qua in
causa proponendae prohoemiis quaestiones, qua praeparatione praemuniendae:
quid iudicis animus accipere possit statim dictum, quo paulatim deducendus:
singulis an universis opponenda refutatio: reservandi perorationi an per
totam actionem diffundendi adfectus: de iure prius an de aequitate
dicendum: ante acta crimina an de quibus iudicium est prius obicere vel
diluere conveniat:
XIII. si multiplices causae erunt, quis ordo faciendus,
quae testimonia tabulaeve cuiusque generis in actione recitandae, quae
reservandae. Haec est velut imperatoria virtus copias suas partim ad casus
proeliorum retinentis, partim per castella tuenda custodiendasve urbes,
petendos commeatus, obsidenda itinera, mari denique ac terra dividentis.
XIV. Sed haec in oratione praestabit cui omnia adfuerint, natura doctrina
studium. Quare nemo exspectet ut alieno tantum labore sit disertus:
vigilandum (dicam iterum) enitendum pallendum est, facienda sua cuique vis,
suus usus, sua ratio, non respiciendum ad haec, sed in promptu habenda, nec
tamquam tradita sed tamquam innata.
XV. Nam via demonstrari potest,
velocitas sua cuique est; verum ars satis praestat si copias eloquentiae
ponit in medio: nostrum est uti eis scire.
XVI. Neque enim partium est
demum dispositio, sed in his ipsis primus aliquis sensus et secundus et
tertius: qui non modo ut sint ordine conlocati laborandum est, sed ut inter
se vincti atque ita cohaerentes ne commissura perluceat: corpus sit, non
membra.
XVII. Quod ita continget si et quid quoque loco conveniat
viderimus et, ut verba verbis adplicamus non pugnantia sed quae invicem
complectantur, ita res non diversae distantibus ex locis quasi invicem
ignotae collidentur, sed aliqua societate cum prioribus ac sequentibus
copulatae tenebunt, ac videbitur non solum composita oratio sed etiam
continua. Verum longius fortasse progredior fallente transitu et a
dispositione ad elocutionis praecepta labor, quae proximus liber inchoabit.