5
I. Sententiam veteres quod animo sensissent vocaverunt. Id cum est apud
oratores frequentissimum, tum etiam in usu cotidiano quasdam reliquias
habet: nam et iuraturi "ex animi nostri sententia" et gratulantes "ex
sententia" dicimus. Non raro tamen et sic locuti sunt, ut "sensa" sua
dicerent. Nam sensus corporis videbantur.
II. Sed consuetudo iam tenuit ut
mente concepta sensus vocaremus, lumina autem praecipueque in clausulis
posita sententias; quae minus crebrae apud antiquos nostris temporibus modo
carent. Ideoque mihi et de generibus earum et de usu arbitror pauca
dicenda.
III. Antiquissimae sunt quae proprie, quamvis omnibus idem nomen sit,
sententiae vocantur, quas Graeci gnomas appellant: utrumque autem nomen ex
eo acceperunt quod similes sunt consiliis aut decretis. Est autem haec vox
universalis, quae etiam citra complexum causae possit esse laudabilis,
interim ad rem tantum relata ut "nihil est tam populare quam bonitas":
interim ad personam, quale est Afri Domiti: "princeps qui vult omnia scire
necesse habet multa ignoscere".
IV. Hanc quidam partem enthymematis, quidam
initium aut clausulam epichirematis esse dixerunt, et est aliquando, non
tamen semper. Illud verius, esse eam aliquando simplicem, ut ea quae supra
dixi, aliquando ratione subiecta: "nam in omni certamine qui opulentior
est, etiam si accipit iniuriam, tamen quia plus potest facere videtur":
nonnumquam duplicem: "obsequium amicos, veritas odium parit".
V. sunt etiam
qui decem genera fecerint, sed eo modo quo fieri vel plura possunt: per
interrogationem, per comparationem, infitiationem, similitudinem,
admirationem et cetera huius modi - per omnes enim figuras tractari potest.
Illud notabile ex diversis:
"mors misera non est, aditus ad mortem est miser".
VI. Ac rectae quidem sunt tales:
"tam deest avaro quod habet quam quod non habet".
Sed maiorem vim accipiunt et mutatione figurae, ut
"usque adeone mori miserum est"?
(acrius hoc enim quam per se "mors misera non est"), et tralatione a
communi ad proprium. Nam cum sit rectum "nocere facile est, prodesse
difficile", vehementius apud Ovidium Medea dicit:
"servare potui: perdere an possim rogas"?
VII. Vertit ad personam Cicero: "nihil habet, Caesar, nec fortuna tua maius
quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos". Ita
quae erant rerum, propria fecit hominis. In hoc genere custodiendum est et
id, quod ubique, ne crebrae sint, ne palam falsae (quales frequenter ab iis
dicuntur qui haec catholica vocant et quidquid pro causa videtur quasi
indubitatum pronuntiant) et ne passim et a quocumque dicantur.
VIII. Magis
enim decet eos in quibus est auctoritas, ut rei pondus etiam persona
confirmet. Quis enim ferat puerum aut adulescentulum aut etiam ignobilem si
iudicet in dicendo et quodam modo praecipiat?
IX. Enthymema quoque est omne quod mente concepimus, proprie tamen dicitur
quae est sententia ex contrariis, propterea quod eminere inter ceteras
videtur, ut Homerus "poeta", "urbs" Roma.
X. De hoc in argumentis satis
dictum est. Non semper autem ad probationem adhibetur, sed aliquando ad
ornatum: "quorum igitur inpunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum
te ipsorum ad crudelitatem acuet oratio"? non quia sit ratio dissimilis,
sed quia iam per alia ut id iniustum appareret effectum erat;
XI. et addita
in clausula est epiphonematis modo non tam probatio quam extrema quasi
insultatio. Est enim epiphonema rei narratae vel probatae summa adclamatio:
"tantae molis erat Romanam condere gentem!";
"facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit".
XII. Est et quod appellatur a novis noema, qua voce omnis intellectus
accipi potest, sed hoc nomine donarunt ea quae non dicunt verum intellegi
volunt, ut in eum quem saepius a ludo redemerat soror, agentem cum ea
talionis quod ei pollicem dormienti recidisset: "eras dignus ut haberes
integram manum": sic enim auditur "ut depugnares".
XIII. Vocatur aliquid et
clausula: quae si est quod conclusionem dicimus, et recta et quibusdam in
partibus necessaria est: "quare prius de vestro facto fateamini necesse est
quam Ligari culpam ullam reprehendatis". Sed nunc aliud volunt, ut omnis
locus, omnis sensus in fine sermonis feriat aurem.
XIV. turpe autem ac
prope nefas ducunt respirare ullo loco qui adclamationem non petierit. Inde
minuti corruptique sensiculi et extra rem petiti: neque enim possunt tam
multae bonae sententiae esse quam necesse est multae sint clausulae.
XV.
Iam haec magis nova sententiarum genera: ex inopinato, ut dixit Vibius
Crispus in eum qui, cum loricatus in foro ambularet, praetendebat id se
metu facere: "quis tibi sic timere permisit"? Et insigniter Africanus apud
Neronem de morte matris: "rogant te, Caesar, Galliae tuae ut felicitatem
tuam fortiter feras".
XVI. sunt et alio relata (ut Afer Domitius, cum
Cloatillam defenderet, cui obiectum crimen quod virum qui inter rebellantis
fuerat sepelisset, remiserat Claudius, in epilogo filios eius adloquens
"matrem tamen" inquit "pueri sepelitote") et aliunde petita, id est in
alium locum ex alio tralata:
XVII. pro Spatale Crispus, quam qui heredem
amator instituerat decessit cum haberet annos duodeviginti: "hominem
divinum, qui sibi indulsit".
XVIII. Facit quasdam sententias sola
geminatio, qualis est Senecae in eo scripto quod Nero ad senatum misit
occisa matre, cum se periclitatum videri vehet: "salvum me esse adhuc nec
credo nec gaudeo". Melior cum ex contrariis valet: "habeo quem fugiam, quem
sequar non habeo"; "quid quod miser, cum loqui non posset, tacere non
poterat"?
XIX. Ea vero fit pulcherrima cum aliqua comparatione clarescit.
Trachalus contra Spatalen: "placet hoc ergo, leges, diligentissimae pudoris
custodes, decimas uxoribus dari, quartas meretricibus"?
Sed horum quidem generum et bonae dici possunt et malae:
XX. illae semper
vitiosae aut a verbo: "patres conscripti: sic enim incipiendum est mihi, ut
memineritis patrum". Peius adhuc, quo magis falsum est et longius petitum,
contra eandem sororem gladiatoris cuius modo feci mentionem: "ad digitum
pugnavi".
XXI. Est etiam generis eiusdem, nescio an vitiosissimum, quotiens
verborum ambiguitas cum rerum falsa quadam similitudine iungitur. Clarum
actorem iuvenis audivi cum lecta in capite cuiusdam ossa sententiae gratia
tenenda matri dedisset: "infelicissima femina, nondum extulisti filium et
iam ossa legisti".
XXII. Ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis
gaudent, quae excussae risum habent, inventae facie ingenii blandiuntur. De
eo qui naufragus et ante agrorum sterilitate vexatus in scholis fingitur se
suspendisse: "quem neque terra recipit nec mare, pendeat".
XXIII. huic
simile in illo de quo supra dixi, cui pater sua membra laceranti venenum
dedit: "qui haec edit, debet hoc bibere". Et in luxuriosum qui
apocarteresin simulasse dicitur: "necte laqueum, habes quod faucibus tuis
irascaris: sume venenum, decet luxuriosum bibendo mori".
XXIV. Alia vana,
ut suadentis purpuratis ut Alexandrum Babylonis incendio sepeliant:
"Alexandrum sepelio: hoc quisquam spectabit a tecto"? - quasi vero id sit
in re tota indignissimum. Alia nimia, ut de Germanis dicentem quendam
audivi: "caput nescio ubi impositum", et de viro forti: "bella umbone
propellit".
XXV. Sed finis non erit si singulas corruptorum persequar
formas: illud potius quod est magis necessarium.
Duae sunt diversae opiniones, aliorum sententias solas paene sectantium,
aliorum omnino damnantium, quorum mihi neutrum admodum placet.
XXVI.
Densitas earum obstat invicem, ut in satis omnibus fructibusque arborum
nihil ad iustam magnitudinem adolescere potest quod loco in quem crescat
caret. Nec pictura in qua nihil circumlitum est eminet, ideoque artifices,
etiam cum plura in unam tabulam opera contulerunt, spatiis distingunt, ne
umbrae in corpora cadant.
XXVII. Facit res eadem concisam quoque orationem:
subsistit enim omnis sententia, ideoque post eam utique aliud est initium.
Vnde soluta fere oratio et e singulis non membris sed frustis conlata
structura caret, cum illa rutunda et undique circumcisa insistere invicem
nequeant.
XXVIII. Praeter hoc etiam color ipse dicendi quamlibet clarus
multis tamen ac variis velut maculis conspergitur. Porro, ut adferunt lumen
clavus et purpurae loco insertae, ita certe neminem deceat intertexta
pluribus notis vestis.
XXIX. Quare licet haec et nitere et aliquatenus
extare videantur, tamen et lumina illa non flammae sed scintillis inter
fumum emicantibus similia dixeris (quae ne apparent quidem ubi tota lucet
oratio, ut in sole sidera ipsa desinunt cerni) et quae crebris parvisque
conatibus se attollunt inaequalia tantum et velut confragosa nec
admirationem consecuntur eminentium et planorum gratiam perdunt.
XXX. Hoc
quoque accedit, quod solas captanti sententias multas dicere necesse est
leves frigidas ineptas: non enim potest esse delectus ubi numero laboratur.
Itaque videas et divisionem pro sententia poni et argumentum, sit tantum in
clausula et +male+ pronuntietur.
XXXI. "Occidisti uxorem ipse adulter; non
ferrem te etiam si repudiasses" divisio est. "Vis scire venenum esse
amatorium? Viveret homo nisi illud bibisset" argumentum est. Nec multas
plerique sententias dicunt, sed omnia tamquam sententias.
XXXII. huic
quibusdam contrarium studium, qui fugiunt ac reformidant omnem hanc in
dicendo voluptatem, nihil probantes nisi planum et humile et sine conatu.
Ita, dum timent ne aliquando cadant, semper iacent. Quod enim tantum in
sententia bona crimen est? Non causae prodest? non iudicem movet? non
dicentem commendat?
XXXIII. "Sed est quoddam genus quo veteres non
utebantur". Ad quam usque nos vocatis vetustatem? Nam si illam extremam,
multa Demosthenes quae ante eum nemo. Quo modo potest probare Ciceronem qui
nihil putet ex Catone Gracchisque mutandum? Sed ante hos simplicior adhuc
ratio loquendi fuit.
XXXIV. Ego vero haec lumina orationis velut oculos
quosdam esse eloquentiae credo. Sed neque oculos esse toto corpore velim,
ne cetera membra officium suum perdant, et, si necesse sit, veterem illum
horrorem dicendi malim quam istam novam licentiam. Sed patet media quaedam
via, sicut in cultu victuque accessit aliquis citra reprensionem nitor.
Quare, sicut possumus, adiciamus virtutibus: prius tamen sit vitiis carere,
ne, dum volumus esse meliores veteribus, simus tantum dissimiles.
XXXV. Reddam nunc quam proximam esse dixeram partem de tropis, quos motus
clarissimi nostrorum auctores vocant. Horum tradere praecepta et grammatici
solent; sed a me, cum de illorum officio loquerer, dilata pars haec est,
quia de ornatu orationis gravior videbatur locus et maiori operi
reservandus.
6
I. Tropos est verbi vel sermonis a propria significatione in aliam cum
virtute mutatio. Circa quem inexplicabilis et grammaticis inter ipsos et
philosophis pugna est quae sint genera, quae species, qui numerus, quis
cuique subiciatur.
II. Nos, omissis quae nihil ad instruendum oratorem
pertinent cavillationibus, necessarios maxime atque in usum receptos
exsequemur, haec modo in his adnotasse contenti, quosdam gratia
significationis, quosdam decoris adsumi, et esse alios in verbis propriis,
alios in tralatis, vertique formas non verborum modo sed et sensuum et
compositionis.
III. Quare mihi videntur errasse qui non alios crediderunt
tropos quam in quibus verbum pro verbo poneretur. Neque illud ignoro, in
isdem fere qui significandi gratia adhibentur esse et ornatum, sed non idem
accidet contra, eruntque quidam tantum ad speciem accommodati.
IV. Incipiamus igitur ab eo qui cum frequentissimus est tum longe
pulcherrimus, tralatione dico, quae metaphora Graece vocatur. Quae quidem
cum ita est ab ipsa nobis concessa natura ut indocti quoque ac non
sentientes ea frequenter utantur, tum ita iucunda atque nitida ut in
oratione quamlibet clara proprio tamen lumine eluceat.
V. Neque enim
vulgaris esse neque humilis nec insuavis haec recte modo adscita potest.
Copiam quoque sermonis auget permutando aut mutuando quae non habet,
quodque est difficillimum, praestat ne ulli rei nomen deesse videatur.
Transfertur ergo nomen aut verbum ex eo loco in quo proprium est in eum in
quo aut proprium deest aut tralatum proprio melius est.
VI. Id facimus aut
quia necesse est aut quia significantius est aut, ut dixi, quia decentius.
Vbi nihil horum praestabit quod transferetur, inproprium erit. Necessitate
rustici "gemmam" in vitibus (quid enim dicerent aliud?) et "sitire segetes"
et "fructus laborare", necessitate nos "durum hominem" aut "asperum": non
enim proprium erat quod daremus his adfectibus nomen.
VII. Iam "incensum
ira" et "inflammatum cupiditate" et "lapsum errore" significandi gratia:
nihil enim horum suis verbis quam his arcessitis magis proprium erit. Illa
ad ornatum, "lumen orationis" et "generis claritatem" et "contionum
procellas" et "eloquentiae fulmina", ut Cicero pro Milone Clodium "fontem
gloriae eius" vocat et alio loco "segetem ac materiem".
VIII. Quaedam etiam
parum speciosa dictu per hanc explicantur:
"hoc faciunt nimio ne luxu obtunsior usus
sit genitali arvo et sulcos oblimet inertes".
In totum autem metaphora brevior est similitudo, eoque distat quod illa
comparatur rei quam volumus exprimere, haec pro ipsa re dicitur.
IX.
Comparatio est cum dico fecisse quid hominem "ut leonem", tralatio cum dico
de homine "leo est". huius vis omnis quadruplex maxime videtur: cum in
rebus animalibus aliud pro alio ponitur, ut de agitatore
"gubernator magna contorsit equum vi",
aut [ut Livius Scipionem a Catone "adlatrari" solitum refert]
inanima pro aliis generis eiusdem sumuntur, ut
"classique inmittit habenas",
aut pro rebus animalibus inanima:
X. "ferron an fato moerus Argivom occidit"?
aut contra:
"sedet inscius alto
accipiens sonitum saxi de vertice pastor".
XI. Praecipueque ex his oritur mira sublimitas quae audaci et proxime
periculum tralatione tolluntur, cum rebus sensu carentibus actum quendam et
animos damus, qualis est
"pontem indignatus Araxes"
et illa Ciceronis:
XII. "Quid enim tuus ille, tubero, destrictus in acie
Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? Qui sensus erat
armorum tuorum"? duplicatur interim haec virtus, ut apud Vergilium:
"ferrumque armare veneno",
nam et "veneno armare" et "ferrum armare" tralatio est.
XIII. Secantur haec
in pluris partis, ut a rationali ad rationale et idem de inrationalibus
et haec invicem, quibus similis ratio est et a toto et a partibus. Sed
iam non pueris praecipimus, ut accepto genere species intellegere non
possint.
XIV. Vt modicus autem atque oportunus eius usus inlustrat
orationem, ita frequens et obscurat et taedio complet, continuus vero in
allegorian et aenigmata exit. sunt etiam quaedam et humiles tralationes, ut
id de quo modo dixi,"saxea est verruca", et sordidae.
XV. Non enim, si
Cicero recte "sentinam rei publicae" dixit, foeditatem hominum significans,
idcirco probem illud quoque veteris oratoris: "persecuisti rei publicae
vomicas". Optimeque Cicero demonstrat cavendum ne sit deformis tralatio,
qualis est (nam ipsis eius utar exemplis): "castratam morte Africani rem
publicam", et "stercus curiae Glauciam":
XVI. ne nimio maior aut, quod
saepius accidit, minor, ne dissimilis. Quorum exempla nimium frequenter
deprendet qui scierit haec vitia esse. Sed copia quoque modum egressa
vitiosa est, praecipue in eadem specie.
XVII. sunt et durae, id est a
longinqua similitudine ductae, ut
"capitis nives"
et
"Iuppiter hibernas cana nive conspuit Alpes".
In illo vero plurimum erroris, quod ea quae poetis, qui et omnia ad
voluptatem referunt et plurima vertere etiam ipsa metri necessitate
coguntur, permissa sunt convenire quidam etiam prorsae putant.
XVIII. At
ego in agendo nec "pastorem populi" auctore Homero dixerim nec volucres per
a‰ra "nare", licet hoc Vergilius in apibus ac Daedalo speciosissime sit
usus. Metaphora enim aut vacantem locum occupare debet aut, si in alienum
venit, plus valere eo quod expellit.
XIX. Quod [aliquando] paene iam magis de synecdoche dicam. Nam tralatio
permovendis animis plerumque et signandis rebus ac sub oculos subiciendis
reperta est: haec variare sermonem potest, ut ex uno pluris intellegamus,
parte totum, specie genus, praecedentibus sequentia, vel omnia haec contra,
liberior poetis quam oratoribus.
XX. Nam prorsa, ut "mucronem" pro gladio
et "tectum" pro domo recipiet, ita non "puppem" pro navi nec "abietem" pro
tabellis, et rursus, ut pro gladio "ferrum", ita non pro equo
"quadrupedem". Maxime autem in orando valebit numerorum illa libertas. Nam
et Livius saepe sic dicit: "Romanus proelio victor", cum Romanos vicisse
significat, et contra Cicero ad Brutum "populo" inquit "imposuimus et
oratores visi sumus", cum de se tantum loqueretur.
XXI. Quod genus non
orationis modo ornatus sed etiam cotidiani sermonis usus recipit. Quidam
synecdochen vocant et cum id in contextu sermonis quod tacetur accipimus:
verbum enim ex verbis intellegi, quod inter vitia ellipsis vocatur:
"Arcades ad portas ruere".
Mihi hanc figuram esse magis placet, illic ergo reddetur.
XXII. Aliud etiam
intellegitur ex alio:
"aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci",
unde apparet noctem adpropinquare. Id nescio an oratori conveniat nisi in
argumentando, cum rei signum est: sed hoc ab elocutionis ratione distat.
XXIII. Nec procul ab hoc genere discedit metonymia, quae est nominis pro
nomine positio, [cuius vis est pro eo quod dicitur causam propter quam
dicitur ponere] sed, ut ait Cicero, hypallagen rhetores dicunt. Haec
inventas ab inventore et subiectas res ab optinentibus significat, ut
"Cererem corruptam undis",
et
"receptus
terra Neptunus classes aquilonibus arcet".
XXIV. Quod fit retrorsum durius. Refert autem in quantum hic tropos
oratorem sequatur. Nam ut "Vulcanum" pro igne vulgo audimus et "vario Marte
pugnatum" eruditus est sermo et "Venerem" quam coitum dixisse magis decet,
ita "Liberum et Cererem" pro vino et pane licentius quam ut fori severitas
ferat. Sicut ex eo quod continet id quod continetur: usus recipit "bene
moratas urbes" et "poculum epotum" et "saeculum felix", at id quod contra
est raro audeat nisi poeta:
XXV. "iam proximus ardet Vcalegon".
Nisi forte hoc potius est a possessore quod possidetur, ut "hominem
devorari", cuius patrimonium consumatur: quo modo fiunt innumerabiles
species.
XXVI. huius enim sunt generis cum "ab Hannibale" caesa [et apud
tragicos aegialeo] apud Cannas sexaginta milia dicimus, et carmina Vergili
"Vergilium", "venisse" commeatus qui adferantur, "sacrilegium" deprehensum,
non sacrilegum, "armorum" scientiam habere, non artis.
XXVII. Illud quoque
et poetis et oratoribus frequens, quo id quod efficit ex eo quod efficitur
ostendimus. Nam et carminum auctores
"pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas",
et
pallentesque habitant morbi tristisque senectus",
et orator "praecipitem iram", "hilarem adulescentiam", "segne
otium" dicet.
XXVIII. Est etiam huic tropo quaedam cum synecdoche vicinia; nam cum dico
"vultus hominis" pro vultu, dico pluraliter quod singulare est: sed non id
ago, ut unum ex multis intellegatur (nam id est manifestum), sed nomen
inmuto: et cum aurata tecta "aurea", pusillum ab ea discedo, quia non est
pars auratura. Quae singula persequi minutioris est curae etiam non
oratorem instruentibus.
XXIX. Antonomasia, quae aliquid pro nomine ponit, poetis utroque modo
frequentissima, et per epitheton, quod detracto eo cui adponitur valet pro
nomine ("Tydides", "Pelides"), et ex iis quae in quoque sunt praecipua:
"divum pater atque hominum rex".
[Et ex factis quibus persona signatur:
"thalamo quae fixa reliquit
impius".]
XXX. Oratoribus etiamsi rarus eius rei nonnullus tamen usus est. Nam ut
"Tydiden" et "Peliden" non dixerint, ita dixerint "impium" et "parricidam":
"eversorem" quoque "Carthaginis et Numantiae" pro Scipione et "Romanae
eloquentiae principem" pro Cicerone posuisse non dubitent. Ipse certe usus
est hac libertate: "non multa peccas, inquit ille fortissimo viro senior
magister": neutrum enim nomen est positum et utrumque intellegitur.
XXXI. Onomatopoeia quidem, id est fictio nominis, Graecis inter maximas
habita virtutes, nobis vix permittitur. Et sunt plurima ita posita ab iis
qui sermonem primi fecerunt, aptantes adfectibus vocem: nam "mugitus" et
"sibilus" et "murmur" inde venerunt.
XXXII. Deinde, tamquam consumpta sint
omnia, nihil generare audemus ipsi, cum multa cotidie ab antiquis ficta
moriantur. Vix illa, quae pepoiemena vocant, quae ex vocibus in usum
receptis quocumque modo declinantur nobis permittimus, qualia sunt [ut]
"sullaturit" et "proscripturit"; atque "laureati postes" pro illo "lauru
coronati" ex eadem fictione sunt, sed hoc feliciter evaluit.
XXXIII.
+Adoinoia etvio eo+ ferimus in Graecis, Ovidius +ocoeludit+ "vinoeo bonoeo".
Dure etiam iungere arquitenentem et dividere septentriones videmur.
XXXIV. Eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem, quae
non habentibus nomen suum accommodat quod in proximo est, sic:
"equum +ogra putant+
aedificant",
XXXV. et apud tragicos "Aegialeo parentat pater". Mille sunt haec:
"acetabula" quidquid habent et "pyxides" cuiuscumque materiae sunt et
"parricida" matris quoque aut fratris interfector. Discernendumque est ab
hoc totum tralationis istud genus, quod abusio est ubi nomen defuit,
tralatio ubi aliud fuit. Nam poetae solent abusive etiam in iis rebus
quibus nomina sua sunt vicinis potius uti, quod rarum in prorsa est.
XXXVI.
Illa quoque quidam catachresis volunt esse, cum pro temeritate "virtus" aut
pro luxuria "liberalitas" dicitur. A quibus equidem dissentio: namque in
his non verbum pro verbo ponitur, sed res pro re. Neque enim quisquam putat
[et] "luxuriam" et "liberalitatem" idem significare, verum id quod fit
alius luxuriam esse dicit, alius liberalitatem, quamvis neutri dubium sit
haec esse diversa.
XXXVII. superest ex his quae aliter significant metalempsis, id est
transumptio, quae ex alio +tropo+ in alium velut viam praestat, * et
rarissimus et improbissimus, Graecis tamen frequentior, qui Centaurum, qui
Chiron est, Hessona et insulas oxeias thoas dicunt. Nos quis ferat si
Verrem "suem" aut Aelium Catum "doctum" nominemus?
XXXVIII. Est enim haec
in metalempsi natura, ut inter id quod transfertur et id quo transfertur
sit medius quidam gradus, nihil ipse significans sed praebens transitum:
quem tropum magis adfectamus ut habere videamur quam ullo in loco
desideramus. Nam id eius frequentissimum exemplum est: "cano canto", et
"canto dico", ita "cano dico": interest medium illud "canto".
XXXIX. Nec
diutius in eo morandum: +innisi+ usus admodum video, +nihil+, ut dixi, in
comoedis.
XL. Cetera iam non significandi gratia, sed ad ornandam +non+ augendam
orationem adsumuntur. Ornat enim epitheton, quod recte dicimus adpositum, a
nonnullis sequens dicitur. Eo poetae et frequentius et liberius utuntur.
Namque illis satis est convenire id verbo cui adponitur: itaque et "dentes
albos" et "umida vina" in his non reprehendemus; apud oratorem, nisi
aliquid efficitur, redundat: tum autem efficitur si sine illo id quod
dicitur minus est, qualia sunt: "o scelus abominandum, o deformem
libidinem".
XLI. Exornatur autem res tota maxime tralationibus: "cupiditas
effrenata" et "insanae substructiones". Et solet fieri aliis adiunctis
[epitheton] tropis, ut apud Vergilium "turpis egestas" et "tristis
senectus". Verumtamen talis est ratio huiusce virtutis ut sine adpositis
nuda sit et velut incompta oratio, oneretur tamen multis.
XLII. Nam fit
longa et impedita +uti questionibus+ eam iungas similem agmini totidem
lixas habenti quot milites, cui et numerus est duplex nec duplum virium.
Quamquam non singula modo, sed etiam plura verba adponi solent, ut
"coniugio Anchisa Veneris dignate superbo".
XLIII. Sed hoc quocumque modo: duo vero uni adposita ne versum quidem
decuerint. sunt autem quibus non videatur hic omnino tropos quia nihil
vertat, nec est semper, sed cum id quod est adpositum, si a proprio
diviseris, per se significat et facit antonomasian. Nam si dicas "ille qui
Numantiam et Carthaginem evertit", antonomasia est, si adieceris "Scipio"
adpositum: +non potest ergo esse iunctum+.
XLIV. Allegoria, quam inversionem interpretantur, aut aliud verbis, aliud
sensu ostendit, aut etiam interim contrarium. Prius fit genus plerumque
continuat,is tralationibus, ut
"O navis, referent in mare te novi
fluctus: o quid agis? Fortiter occupa
portum",
totusque ille Horati locus, quo navem pro re publica, fluctus et
tempestates pro bellis civilibus, portum pro pace atque concordia dicit.
XLV. Tale Lucreti
"avia Pieridum peragro loca",
et Vergili
"sed nos inmensum spatiis confecimus aequor,
et iam tempus equum fumantia solvere colla".
XLVI. Sine tralatione vero in Bucolicis:
"certe equidem audieram, qua se subducere colles
incipiunt mollique iugum demittere clivo,
usque ad aquam et veteris iam fracta cacumina fagi,
omnia carminibus vestrum servasse Menalcan".
XLVII. Hoc enim loco praeter nomen cetera propriis decisa sunt verbis,
verum non pastor Menalcas sed Vergilius est intellegendus. Habet usum talis
allegoriae frequenter oratio, sed raro totius, plerumque apertis permixta
est. Tota apud Ciceronem talis est: "hoc miror, hoc queror, quemquam
hominem ita pessumdare alterum velle ut etiam navem perforet in qua ipse
naviget".
XLVIII. Illud commixtum frequentissimum: "equidem ceteras
tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper
Miloni putavi esse subeundas". Nisi adiecisset "dumtaxat contionum", esset
allegoria: nunc eam miscuit. Quo in genere et species ex arcessitis verbis
venit et intellectus ex propriis.
XLIX. Illud vero longe speciosissimum
genus orationis in quo trium permixta est gratia, similitudinis allegoriae
tralationis: "Quod fretum, quem euripum tot motus, tantas, tam varias
habere creditis agitationes commutationes fluctus, quantas perturbationes
et quantos aestus habet ratio comitiorum? Dies intermissus unus aut nox
interposita saepe [et] perturbat omnia et totam opinionem parva nonnumquam
commutat aura rumoris".
L. Nam id quoque in primis est custodiendum, ut,
quo ex genere coeperis tralationis, hoc desinas. Multi autem, cum initium
tempestatem sumpserunt, incendio aut ruina finiunt, quae est inconsequentia
rerum foedissima.
LI. Ceterum allegoria parvis quoque ingeniis et cotidiano
sermoni frequentissime servit. Nam illa in agendis causis iam detrita
"pedem conferre" et "iugulum petere" et "sanguinem mittere" inde sunt, nec
offendunt tamen: est enim grata in eloquendo novitas et emutatio, et magis
inopinata delectant. Ideoque iam in his amisimus modum et gratiam rei nimia
captatione consumpsimus.
LII. Est in exemplis allegoria, si non praedicta
ratione ponantur. Nam ut "Dionysium Corinthi esse", quo Graeci omnes
utuntur, ita plurima similia dici possunt. Sed allegoria quae est obscurior
"aenigma" dicitur, vitium meo quidem iudicio si quidem dicere dilucide
virtus, quo tamen et poetae utuntur:
"dic quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,
tris pateat caeli spatium non amplius ulnas"?
et oratores nonnumquam, ut Caelius "quadrantariam Clytaemestram" et "in
triclinio coam, in cubiculo nolam".
LIII. Namque et nunc quidem solvuntur
et tum erant notiora cum dicerentur: aenigmata sunt tamen; non et cetera,
si quis interpretetur, intellegas?
LIV. In eo vero genere quo contraria ostenduntur ironia est (inlusionem
vocant): quae aut pronuntiatione intellegitur aut persona aut rei natura;
nam si qua earum verbis dissentit, apparet diversam esse orationi
voluntatem.
LV. Quamquam in plurimis id tropis accidit, ut intersit +quid de
quoquo+ dicatur, quia quod dicitur alibi verum est. Et laudis autem
simulatione detrahere et vituperationis laudare concessum est: "quod C.
Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in
codice non haberet". Et contra: "oratores visi sumus et populo imposuimus".
LVI. Aliquando cum inrisu quodam contraria dicuntur iis quae intellegi
volunt, quale est in Clodium: "integritas tua te purgavit, mihi crede,
pudor eripuit, vita ante acta servavit".
LVII. Praeter haec usus est
allegoriae ut tristia dicamus melioribus verbis urbanitatis gratia aut
quaedam contrariis significemus * +aliut textum sp+ "exta cocta numerabimus".
Haec si quis ignorat quibus Graeci nominibus appellent, sarkasmon,
asteismon, antiphrasin, paroimian dici sciat.
LVIII. sunt etiam qui haec
non species allegoriae sed ipsa tropos dicant, acri quidem ratione, quod
illa obscurior sit, in his omnibus aperte appareat quid velimus. cui
accedit hoc quoque, quod genus, cum dividatur in species, nihil habet
proprium, ut arbor pinus et olea et cupressus, et ipsius per se nulla
proprietas, allegoria vero habet aliquid proprium. Quod quo modo fieri
potest nisi ipsa species est? Sed utentium nihil refert.
LIX. Adicitur his
mycterismos, dissimulatus quidem sed non latens derisus.
Pluribus autem verbis cum id quod uno aut paucioribus certe dici potest
explicatur, periphrasin vocant, circumitum quendam eloquendi, qui
nonnumquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit, ut
Sallustius "ad requisita naturae", interim ornatum petit solum, qui est
apud poetas frequentissimus:
LX. "tempus erat quo prima quies mortalibus aegris
incipit et dono divum gratissima serpit",
et apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior.
LXI. Quidquid enim
significari brevius potest et cum ornatu latius ostenditur periphrasis est,
cui nomen Latine datum est non sane aptum orationis virtuti circumlocutio.
Verum hoc ut cum decorem habet periphrasis, ita cum in vitium incidit
perissologia dicitur: obstat enim quidquid non adiuvat.
LXII. Hyperbaton quoque, id est verbi transgressionem, quoniam frequenter
ratio compositionis et decor poscit, non inmerito inter virtutes habemus.
Sit enim frequentissime aspera et dura et dissoluta et hians oratio si ad
necessitatem ordinis sui verba redigantur, et ut quodque oritur ita
proximis, etiam si vinciri non potest, alligetur.
LXIII. Differenda igitur
quaedam et praesumenda, atque ut in structuris lapidum inpolitorum loco quo
convenit quodque ponendum. Non enim recidere ea nec polire possumus quo
coagmentata se magis iungant, sed utendum iis qualia sunt, eligendaeque
sedes.
LXIV. Nec aliud potest sermonem facere numerosum quam oportuna
ordinis permutatio, neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa
verba, quibus in illo pulcherrimo operum in Piraeum se descendisse
significat, plurimis modis scripta quam ut quo ordine quodque maxime
faceret experiretur.
LXV. Verum id cum in duobus verbis fit, anastrophe
dicitur, reversio quaedam, qualia sunt vulgo "mecum", "secum", apud
oratores et historicos "quibus de rebus". At cum decoris gratia traicitur
longius verbum, proprie hyperbati tenet nomen: "animadverti, iudices, omnem
accusatoris orationem in duas divisam esse partis". Nam "in duas partis
divisam esse" rectum erat, sed durum et incomptum.
LXVI. Poetae quidem
etiam verborum divisione faciunt transgressionem:
"Hyperboreo septem subiecta trioni,"
quod oratio nequaquam recipiet. At id quidem proprie dici tropos possit,
quia componendus est e duobus intellectus: alioqui, ubi nihil ex
significatione mutatum est et structura sola variatur, figura potius
verborum dici potest, sicut multi existimarunt.
LXVII. Longis autem
hyperbatis et confusis quae vitia accidunt, suo loco diximus.
Hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui. Est haec decens veri
superiectio: virtus eius ex diverso par, augendi atque minuendi.
LXVIII.
Fit pluribus modis; aut enim plus facto dicimus: "vomens frustis esculentis
gremium suum et totum tribunal implevit", et
"geminique minantur in caelum scopuli",
aut res per similitudinem attollimus:
"credas innare revulsas Cycladas",
aut per comparationem, ut
"fulminis ocior alis",
aut signis quasi quibusdam:
LXIX. "illa vel intactae segetis per summa volaret
gramina nec teneras cursu laesisset aristas",
vel tralatione, ut ipsum illud "volaret".
LXX. Crescit interim hyperbole
alia insuper addita, ut Cicero in Antonium dicit: "Quae Charybdis tam
vorax? Charybdin dico? Quae si fuit, fuit animal unum: Oceanus, medius
fidius, vix videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus in locis
positas tam cito absorbere potuisse".
LXXI. Exquisitam vero figuram huius
rei deprendisse apud principem lyricorum Pindarum videor in libro quem
inscripsit Hymnus. Is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui in
insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari sed fulmini
dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset.
LXXII. Quod imitatus
Cicero illa composuit in Verrem: "Versabatur in Sicilia longo intervallo
alter non Dionysius ille nec Phalaris (tulit enim illa quondam insula
multos et crudelis tyrannos), sed quoddam novum monstrum ex vetere illa
inmanitate quae in isdem versata locis dicitur. Non enim Charybdin tam
infestam neque Scyllam navibus quam istum in eodem freto fuisse arbitror".
LXXIII. Nec pauciora sunt genera minuendi:
"vix ossibus haerent".
Et quod Cicero [est] in quodam ioculari libello:
"fundum +Vetto+ vocat quem possit mittere funda:
ni tamen exciderit qua cava funda patet".
Sed huius quoque rei servetur mensura quaedam. Quamvis enim est omnis
hyperbole ultra fidem, non tamen esse debet ultra modum, nec alia via magis
in cacozelian itur.
LXXIV. Piget referre plurima hinc orta vitia, cum
praesertim minime sint ignota et obscura. Monere satis est mentiri
hyperbolen, nec ita ut mendacio facere velit. Quo magis intuendum est quo
usque deceat extollere quod nobis non creditur. pervenit haec res
frequentissime ad risum: qui si captatus est, urbanitatis, sin aliter,
stultitiae nomen adsequitur.
LXXV. Est autem in usu vulgo quoque et inter
ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res
vel minuendi cupiditas insita nec quisquam vero contentus est: sed
ignoscitur, quia non adfirmamus.
LXXVI. tum est hyperbole virtus cum res
ipsa de qua loquendum est naturalem modum excessit: conceditur enim amplius
dicere, quia dici quantum est non potest, meliusque ultra quam citra stat
oratio. Sed de hoc satis, quia eundem locum plenius in eo libro quo causas
corruptae eloquentiae reddebamus tractavimus.