3
I. Verborum vero figurae et mutatae sunt semper et utcumque valuit
consuetudo mutantur. Itaque, si anticum sermonem nostro comparemus, paene
iam quidquid loquimur figura est, ut "hac re invidere", non, ut omnes
veteres et Cicero praecipue, "hanc rem", et "incumbere illi", non "in
illum", et "plenum vino", non "vini", et "huic", non "hunc adulari" iam
dicitur et mille alia, utinamque non peiora vincant.
II. Verum schemata
lexeos duorum sunt generum: alterum loquendi rationem novat, alterum maxime
conlocatione exquisitum est. Quorum tametsi utrumque convenit orationi,
tamen possis illud grammaticum, hoc rhetoricum magis dicere.
Prius fit isdem generibus quibus vitia: esset enim omne eiusmodi schema
vitium si non peteretur sed accideret.
III. Verum auctoritate vetustate
consuetudine plerumque defenditur, saepe etiam ratione quadam. Ideoque, cum
sit a simplici rectoque loquendi genere deflexa, virtus est si habet
probabile aliquid quod sequatur. Vna tamen in re maxime utilis, ut et
cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a
vulgari dicendi genere defendat.
IV. Quod si quis parce et cum res poscet
utetur, velut adsperso quodam condimento iucundior erit: at qui nimium
adfectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet. Quamquam sunt quaedam
figurae ita receptae ut paene iam hoc ipsum nomen effugerint: quae etiam si
fuerint crebriores, consuetas aures minus ferient.
V. Nam secretae et extra
vulgarem usum positae ideoque magis notabiles ut novitate aurem excitant,
ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti, sed conquisitas et ex
omnibus latebris extractas congestasque declarant.
VI. Fiunt ergo et circa genus figurae in nominibus, nam et "oculis capti
talpae" et "timidi dammae" dicuntur a Vergilio, sed subest ratio, quia
sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas dammasque quam
feminas certum est: et in verbis, ut "fabricatus est gladium" et "inimicum
poenitus es".
VII. Quod minus mirum est quia in natura verborum est et quae
facimus patiendi modo saepe dicere, ut "arbitror", "suspicor", et contra
faciendi quae patimur, ut "vapulo": ideoque frequens permutatio est et
pleraque utroque modo efferuntur: luxuriatur luxuriat, fluctuatur fluctuat,
adsentior adsentio.
VIII. Est figura et in numero, vel cum singulari
pluralis subiungitur: "gladio pugnacissima gens Romani" (gens enim ex
multis), vel ex diverso:
"qui non risere parentes,
nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est":
ex illis enim "qui non risere" hic quem non dignata * in satura:
IX. "et nostrum istud vivere triste aspexi,"
cum infinito verbo sit usus pro appellatione: nostram enim vitam vult
intellegi. Vtimur et verbo pro participio:
"magnum dat ferre talentum,"
tamquam "ferendum", et participio pro verbo: "volo datum".
X. Interim etiam
dubitari potest cui vitio simile sit schema, ut in hoc:
"virtus est vitium fugere":
aut enim partis orationis mutat ex illo "virtus est fuga vitiorum", aut
casus ex illo "virtutis est vitium fugere", multo tamen hoc utroque
excitatius. Iunguntur interim schemata: "Sthenelus sciens pugnae": est enim
"scitus pugnandi".
XI. Transferuntur et tempora: "Timarchides negat esse ei
periculum a securi" (praesens enim pro praeterito positum est) et status:
"hoc Ithacus velit": et, ne morer, per omnia genera per quae fit
soloecismus.
XII. Haec quoque est quam heteroiosin vocant, cui non dissimilis exallage
dicitur, ut apud Sallustium "neque ea res falsum me habuit" et "duci
probare". Ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet. Vnde
eo usque processum est ut "non paeniturum" pro non acturo paenitentiam et
"visuros" ad videndum missos idem auctor dixerit.
XIII. Quae ille quidem
fecerit schemata: an idem vocari possint videndum, quia recepta sunt. Nam
in receptis etiam vulgo auctore contenti sumus, ut iam evaluit "rebus
agentibus", quod Pollio in Labieno damnat, et "contumeliam fecit", quod a
Cicerone reprehendi notum est: "adfici" enim "contumelia" dicebant.
XIV.
Alia commendatio vetustatis, cuius amator unice Vergilius fuit:
"vel cum se pavidum contra mea iurgia iactat";
"progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
audierat".
Quorum similia apud veteres tragicos comicosque sunt plurima. Illud et in
consuetudine remansit "enimvero".
XV. His amplius apud eundem:
"nam quis te, iuvenum confidentissime",
quo sermonis initium fit; et
"tam magis illa tremens et tristibus effera flammis,
quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae".
Quod est versum ex illo:
"quam magis aerumna urget, tam magis ad malefaciendum viget".
XVI. Pleni talibus antiqui sunt. Initio Eunuchi Terentius
"quid igitur faciam?"
inquit. +Alius+:
"ain tandem leno?"
Catullus in epithalamio:
"dum innupta manet, dum cara suis est",
cum prius "dum" significet "quoad", sequens "usque eo".
XVII. Ex Graeco vero tralata vel Sallusti plurima, quale est:
[vulgus] "amat fieri", vel Horati, nam id maxime probat:
"nec ciceris nec longae invidit avenae",
vel Vergili:
"Tyrrhenum navigat aequor",
et iam vulgatum actis quoque: "saucius pectus".
XVIII. Ex eadem parte figurarum (priore dico) et adiectio est illa quae
videri potest supervacua, sed non sine gratia est:
"nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi"
(potest enim deesse alterum "nam"): et apud Horatium illud:
"Fabriciumque,
hunc et intonsis curium capillis";
et detractiones quae in complexu sermonis aut vitium habent aut figuram:
"accede ad ignem, iam calesces plus satis":
"plus" enim "quam satis" est.
XIX. Nam de altera quae * detractione
pluribus dicendum est.
Vtimur vulgo et comparativis pro absolutis, ut cum se quis infirmiorem esse
dicet. duo inter se comparativa committimus: "si te, Catilina, comprehendi,
si interfici iussero, credo erit verendum mihi ne potius hoc omnes boni
serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat".
XX. sunt et illa
non similia soloecismo quidem, sed tamen numerum mutantia, quae et tropis
adsignari solent, ut de uno pluraliter dicamus:
"sed nos inmensum spatiis confecimus aequor",
et de pluribus singulariter:
"haud secus ac patriis acer Romanus in armis".
XXI. Specie diversa sed genere eadem et haec sunt:
"neve tibi ad solem vergant vineta cadentem";
"ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos,
neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas":
non enim nescio cui alii prius, nec postea sibi uni, sed omnibus praecipit.
Et de nobis loquimur tamquam de aliis: "dicit Servius, negat tullius".
XXII. Et nostra persona utimur pro aliena, et alios pro aliis fingimus.
Vtriusque rei exemplum pro Caecina. Pisonem, adversae partis advocatum,
adloquens Cicero dicit: "restituisse te dixti: nego me ex edicto praetoris
restitutum esse": verum enim est illud: "restituisse" Aebutius dixit, "nego
me" Caecina [ex edicto praetoris restitutum esse]: et ipsum "dixti",
excussa syllaba, figura in verbo.
XXIII. Illa quoque ex eodem genere
possunt videri: unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus,
Graeci parenthesin sive paremptosin vocant, cum continuationi sermonis
medius aliqui sensus intervenit: "ego cum te (mecum enim saepissime
loquitur) patriae reddidissem": cui adiciunt hyperbaton qui id inter tropos
esse noluerunt:
XXIV. alterum quod est ei figurae sententiarum quae
apostrophe dicitur simile, sed non sensum mutat verum formam eloquendi:
"Decios Marios magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar".
Acutius adhuc in Polydoro:
XXV. "Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro
vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis
auri sacra fames?"
Hoc, qui tam parva momenta nominibus discreverunt, metabasin vocant, quam
et aliter fieri putant:
"quid loquar? aut ubi sum?"
XXVI. Coniunxit autem parenthesin et apostrophen Vergilius illo loco:
"haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae
distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!)
raptabatque viri mendacis viscera tullus".
XVII. Haec schemata, aut his similia quae erunt per mutationem adiectionem
detractionem ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur
subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii
similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est. Quod
continget si neque supra modum multae fuerint nec eiusdem generis aut
iunctae aut frequentes, quia satietatem ut varietas earum, ita raritas
effugit.
XXVIII. Illud est acrius genus quod non tantum in ratione positum est
loquendi, sed ipsis sensibus tum gratiam tum etiam vires accommodat. Ex
quibus primum sit quod fit adiectione. Plura sunt genera. Nam et verba
geminantur, vel amplificandi gratia, ut "occidi, occidi non Spurium
Maelium" (alterum est enim quod indicat, alterum quod adfirmat), vel
miserandi, ut
"a Corydon, Corydon".
XXIX. Quae eadem figura nonnumquam per ironian ad elevandum convertitur.
Similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo
etiam vehementior: "bona Cn. Pompei - miserum me! consumptis enim lacrimis
infixus tamen pectori haeret dolor - bona, inquam, Cn. Pompei acerbissimae
voci subiecta praeconis"; "vivis, et vivis non ad deponendam sed ad
confirmandam audaciam".
XXX. Et ab isdem verbis plura acriter et instanter
incipiunt: "nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae,
nihil timor populi, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic munitissimus
habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt?" et in isdem
desinunt: "Quis eos postulavit? Appius. Quis produxit? Appius".
XXXI.
Quamquam hoc exemplum ad aliud quoque schema pertinet, cuius et initia
inter se et rursus inter se fines idem sunt ("quis" et "quis", "Appius" et
"Appius") - quale est: "Qui sunt qui foedera saepe ruperunt?
Carthaginienses. Qui sunt qui crudelissime bellum gesserunt?
Carthaginienses. Qui sunt qui Italiam deformarunt? Carthaginienses. Qui
sunt qui sibi ignosci postulant? Carthaginienses".
XXXII. Etiam in
contrapositis vel comparativis solet respondere primorum verborum alterna
repetitio, quod modo huius [modi] esse loci potius dixi: "vigilas tu de
nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo intendit mature cum
exercitu perveniat: te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat: tu
actionem instituis, ille aciem instruit: tu caves ne consultores tui, ire
ne urbes aut castra capiantur".
XXXIII. Sed hac gratia non fuit contentus
orator; vertit in contrarium eandem figuram: "ille tenet et scit ut hostium
copiae, tu ut aquae pluviae arceantur: ille exercitatus in propagandis
finibus, tu in regendis".
XXXIV. Possunt media quoque respondere vel
primis, ut
"te nemus Angitiae, vitrea te fucinus unda,"
vel ultimis, ut: "haec navis onusta praeda Siciliensi, cum et ipsa esset ex
praeda". Nec quisquam dubitabit idem fieri posse iteratis utrimque mediis.
Respondent primis et ultima: "multi et graves dolores inventi parentibus et
propinquis, multi".
XXXV. Est et illud repetendi genus quod semel proposita
iterat et dividit:
"Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo
iam gravior, Pelias et vulnere tardus Vlixei".
XXXVI. Epanodos dicitur Graece, nostri regressionem vocant. Nec solum in
eodem sensu sed etiam in diverso eadem verba contra sumuntur: "principum
dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur". Interim
variatur casibus haec et generibus retractatio: "magnus est dicendi labor,
magna res". Est et apud Rutilium longa periodois, sed haec initia
sententiarum sunt: "Pater hic tuus? Patrem nunc appellas?
XXXVII. Patris
tui filius es?" Fit casibus modo hoc schema (quod polyptoton vocant),
constat et aliis etiam modis, ut pro Cluentio: "Quod autem tempus veneni
dandi illo die, illa frequentia? Per quem porro datum? Vnde sumptum? Quae
porro interceptio poculi? cur non de integro autem datum?"
XXXVIII. Hanc
rerum coniunctam diversitatem Caecilius metabolen vocat, qualis est pro
Cluentio locus in Oppianicum: "illum tabulas publicas Larini censorias
corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo rationem, nemo
rem ullam contrahebat, nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus
tutorem umquam liberis suis scripsit", et deinceps adhuc multa.
XXXIX. Vt
haec in unum congeruntur, ita contra illa dispersa sunt, quae a Cicerone
"dissupata" dici puto:
"hic segetes, illic veniunt felicius uvae,
arborei fetus alibi",
et deinceps.
XL. Illa vero apud Ciceronem mira figurarum mixtura
deprehenditur, in qua et primo verbo longum post intervallum redditum est
ultimum, et media primis et mediis ultima congruunt: "vestrum iam hic
factum deprehenditur, patres conscripti, non meum, ac pulcherrimum quidem
factum, verum, ut dixi, non meum, sed vestrum".
XLI. Hanc frequentiorem
repetitionem ploken vocant, quae fit et permixtis figuris, ut supra dixi,
utque se habet epistula ad Brutum: "ego cum in gratiam redierim cum Appio
Claudio, et redierim per Cn. Pompeium, [et] ego ergo cum redierim", et in
isdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus iteratione verborum,
ut apud Persium:
XLII. "usque adeone
scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter?"
et apud Ciceronem: "+neque enim poterat indicio et his damnatis qui
indicabantur".
XLIII. Sed sensus quoque toti quem ad modum coeperunt
desinunt: "Venit ex Asia. Hoc ipsum quam novum! Tribunus plebis venit ex
Asia". In eadem tamen perihodo et verbum ultimum primo refertur, tertium
iam sermone, adiectum est enim: "verumtamen venit". Interim sententia
quidem repetitur, sed non eodem verborum ordine: "Quid Cleomenes facere
potuit? Non enim possum quemquam insimulare falso. Quid, inquam, facere
Cleomenes potuit?"
XLIV. Prioris etiam sententiae verbum ultimum ac
sequentis primum frequenter est idem, quo quidem schemate utuntur poetae
saepius:
"Pierides, vos haec facietis maxima Gallo,
Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas",
sed ne oratores quidem raro: "hic tamen vivit: vivit? immo vero etiam in
senatum venit".
XLV. Aliquando, sicut in geminatione verborum diximus,
initia quoque et clausulae sententiarum aliis sed non alio tendentibus
verbis inter se consonant. Initia hoc modo: "dediderim periculis omnibus,
optulerim insidiis, obiecerim invidiae". Rursus clausulae ibidem statim:
"vos enim statuistis, vos sententiam dixistis, vos iudicastis". Hoc alii
synonymian, alii diiunctionem vocant, utrumque, etiam si est diversum,
recte: nam est nominum idem significantium separatio. Congregantur quoque
verba idem significantia: "quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti,
egredere aliquando ex urbe: patent portae, proficiscere".
XLVI. Et in
eundem alio libro: "abiit excessit erupit evasit". Hoc Caecilio pleonasmos
videtur, id est abundans super necessitatem oratio, sicut illa:
"vidi oculos ante ipse meos":
in illo enim "vidi" inest "ipse". Verum id, ut alio quoque loco dixi, cum
supervacua oneratur adiectione, vitium est, cum auget aut manifestat
sententiam, sicut hic, virtus: "vidi", "ipse", "ante oculos" totidem sunt
adfectus.
XLVII. cur tamen haec proprie nomine tali notarit non video: nam
et geminatio et repetitio et qualiscumque adiectio pleonasmos videri
potest. Nec verba modo sed sensus quoque idem facientes acervantur:
"perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes
furiarum faces excitaverunt".
XLVIII. Congeruntur et diversa: "Mulier, tyranni saeva crudelitas, patris
amor, ira praeceps, temeritatis dementia". Et apud Ovidium:
"sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,
sed quae visceribus veniebat belua ponti
exsaturanda meis".
XLIX. inveni qui et hoc ploken vocaret: cui non adsentior, cum sit unius
figurae. Mixta quoque et idem et diversum significantia, quod et ipsum
diallagen vocant: "quaero ab inimicis, sintne haec investigata comperta id
est patefacta sublata delata extincta per me?" Et "investigata comperta id
est patefacta" aliud ostendunt, "sublata delata extincta": sunt inter se
similia, sed non etiam prioribus.
L. Et hoc autem exemplum et superius
aliam quoque efficiunt figuram, quae quia coniunctionibus caret dissolutio
vocatur, apta cum quid instantius dicimus: nam et singula inculcantur et
quasi plura fiunt. Ideoque utimur hac figura non in singulis modo verbis,
sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli: "qui
indicabantur, eos vocari, custodiri, ad senatum adduci iussi: senatum si
interposui", et totus hic locus talis est. Hoc genus et brachylogian
vocant, quae potest esse copulata dissoluto. Contrarium [ut] est schema
quod coniunctionibus abundat: illud asyndeton, hoc polysyndeton dicitur.
LI. Sed hoc est vel isdem saepius repetitis, ut
"tectumque laremque
armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram",
vel diversis:
LII. "arma virumque - multum ille et terris - multa quoque".
LIII. Adverbia quoque et pronomina variantur: "hic illum vidi iuvenem - bis
senos cui nostra dies - hic mihi responsum primus dedit ire petenti". Sed
utrumque horum acervatio est aut iuncta aut dissoluta.
LIV. Omnibus
scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit:
fons quidem unus, qui acriora facit et instantiora quae dicimus et vim
quandam prae se ferentia velut saepius erumpentis adfectus.
Gradatio, quae dicitur climax, apertiorem habet artem et magis adfectatam,
ideoque esse rarior debet.
LV. Est autem ipsa quoque adiectionis: repetit
enim quae dicta sunt, et priusquam ad aliud descendat in prioribus
resistit. cuius exemplum ex Graeco notissimo transferatur: "non enim dixi
quidem haec, sed non scripsi, nec scripsi quidem, sed non obii
legationem, nec obii quidem legationem, sed non persuasi Thebanis".
LVI.
Sunt tamen tradita et Latina: "Africano virtutem industria, virtus gloriam,
gloria aemulos comparavit". Et Calvi: "non ergo magis pecuniarum
repetundarum quam maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae legis,
neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium
legum".
LVII. +Est+ invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de
sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam
tragicum:
"Iove propagatus est, ut perhibent, Tantalus,
ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus
Atreus, qui nostrum porro propagat genus".
LVIII. At quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque
maxime gratiam petunt: quarum una est ea quam libro proximo in figuras ex
synekdochei distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris
intellegitur, ut Caelius in Antonium: "stupere gaudio Graecus": simul enim
auditur "coepit"; Cicero ad Brutum: "Sermo nullus scilicet nisi de te;
quid enim potius? tum Flavius, cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has
inter cenam exaravi".
LIX. cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in
quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur:
"novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello".
LX. Hanc quidam aposiopesin putant, frustra: nam illa quid taceat incertum
est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum
quidem desideratum: quod si aposiopesis est, nihil non in quo deest aliquid
idem appellabitur.
LXI. Ego ne illud quidem aposiopesin semper voco, in quo
res quaecumque relinquitur intellegenda, ut ea quae in epistulis Cicero:
"data Lupercalibus, quo die Antonius Caesari". Non enim opticuit: lusit,
quia nihil aliud intellegi poterat quam hoc: "diadema imposuit".
LXII.
Altera est per detractionem figura, de qua modo dictum est, cui
coniunctiones eximuntur. Tertia, quae dicitur epezeugmenon, in qua unum ad
verbum plures sententiae referuntur, quarum unaquaeque desiderasset illud si
sola poneretur. Id accidit aut praeposito verbo ad quod reliqua respiciant:
"vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia", aut inlato quo
plura cluduntur: "neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor umquam a
turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit".
LXIII.
Medium quoque potest esse quod et prioribus et sequentibus sufficiat:
iungit autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque "filios" dicimus,
et singularia pluralibus miscet.
LXIV. Sed haec adeo sunt vulgaria ut sibi
artem figurarum adserere non possint. Illud plane figura est, quo diversa
sermonis forma coniungitur:
"sociis tunc arma capessant
edico, et dira bellum cum gente gerendum".
Quamvis enim pars [bello] posterior participio insistat, utrique convenit
illud "edico". Non utique detractionis gratia factam coniunctionem
synoikeiosin vocant, quae duas res diversas colligat:
"tam deest avaro quod habet quam quod non habet".
LXV. huic diversam volunt esse distinctionem, cui dant nomen paradiastolen,
qua similia discernuntur: "cum te pro astuto sapientem appelles, pro
confidente fortem, pro inliberali diligentem". Quod totum pendet ex
finitione, ideoque an figura sit dubito. cui contraria est ea qua fit ex
vicino transitus ad diversa ut similia: "brevis esse laboro, obscurus fio"
et quae secuntur.
LVI. Tertium est genus figurarum quod aut similitudine aliqua vocum aut
paribus aut contrariis convertit in se aures et animos excitat. Hinc est
paronomasia quae dicitur adnominatio. Ea non uno modo fieri solet: ex
vicinia quadam praedicti nominis ducta, casibus declinatis, ut Domitius
Afer pro Cloatilla: "mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus
infelix," et cum verbo idem verbum plus significans subiungitur:
LXVII.
"quando homo hostis, homo". Quibus exemplis sum in aliud usus, +sed in uno
phasis+ est geminatio. Paronomasiai contrarium est quod eodem verbo quasi
falsum arguitur: "quae lex privatis hominibus esse lex non videbatur".
LXVIII. cui confinis est quae antanaklasis dicitur, eiusdem verbi contraria
significatio. cum Proculeius quereretur de filio quod is mortem suam
exspectaret, et ille dixisset "se vero non exspectare", "immo", inquit, "rogo
exspectes". Non ex eodem sed ex vicino diversum accipitur cum supplicio
adficiendum dicas quem supplicatione dignum iudicaris.
LXIX. Aliter quoque
voces aut eaedem [aut] diversa in significatione ponuntur aut productione
tantum vel correptione mutatae: quod etiam in iocis frigidum equidem tradi
inter praecepta miror, eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia
pono: "amari iucundum est, si curetur ne quid insit amari", "avium dulcedo
ad avium ducit", et apud Ovidium ludentem:
LXX. "cur ego non dicam, furia, te furiam?"
LXXI. Cornificius hanc traductionem vocat, videlicet alterius intellectus
ad alterum. Sed elegantius quod est positum in distinguenda rei
proprietate: "hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum
comprimi posse"; et quae praepositionibus in contrarium mutantur: "non
emissus ex urbe, sed inmissus in urbem esse videatur". Melius atque acrius
quod cum figura iucundum est, tum etiam sensu valet: "emit morte
inmortalitatem".
LXXII. Illa leviora: "non Pisonum sed pistorum" et "ex
oratore arator". Pessimum vero: "ne patres conscripti videantur
circumscripti". Raro evenit, sed vehementer +venit sic+ contigit, ut aliqui
sensus vehemens et acer venustatem aliquam +non eadem eo verbo non dissona
accipit.+
LXXIII. Et cur me prohibeat pudor uti domestico exemplo? Pater
meus contra eum qui se legationi inmoriturum dixerat, deinde vix paucis
diebus insumptis re infecta redierat: "non exigo uti inmoriaris legationi:
inmorare". Nam et valet sensus ipse et in verbis tantum distantibus iucunde
consonat vox, praesertim non captata sed velut oblata, cum altero suo sit
usus, alterum ab adversario acceperit.
LXXIV. Magnae veteribus curae fuit
gratiam dicendi et paribus et contrariis adquirere. Gorgias in hoc
inmodicus: copiosus, aetate utique prima, Isocrates fuit. Delectatus est
his etiam M. tullius, verum et modum adhibuit non ingratae nisi copia
redundet voluptati, et rem alioqui levem sententiarum pondere implevit. Nam
per se frigida et inanis adfectatio, cum in acris incidit sensus innatam
gratiam videtur habere, non arcessitam.
LXXV. Similium fere quadruplex ratio est. Nam est primum quotiens verbum
verbo aut non dissimile valde quaeritur, ut
"puppesque tuae pubesque tuorum",
et: "sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma",
et: "non enim tam spes laudanda quam res est", aut certe par et extremis
syllabis consonans: "non verbis sed armis".
LXXVI. Et hoc quoque quotiens
in sententias acris incidit pulchrum est: "quantum possis, in eo semper
experire ut prosis". Hoc est parison, ut plerisque placuit; Theon Stoicus
parison existimat quod sit e membris non dissimilibus.
LXXVII. Secundum ut
clausula similiter cadat, syllabis isdem in ultimam partem conlatis;
homoioteleuton vocant, id est similem duarum sententiarum vel plurium
finem: "non modo ad salutem eius extinguendam, sed etiam gloriam per tales
viros infringendam". Ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique
ultimis consonent, quae trikola dicuntur: "vicit pudorem libido, timorem
audacia, rationem amentia". In quaternas quoque ac plures haec ratio ire
sententias potest. Fit etiam singulis verbis:
"Hecuba hoc dolet pudet piget",
et "abiit excessit erupit evasit".
LXXVIII. Tertium est quod [non] in
eosdem casus cadit: homoioptoton dicitur. Sed neque quod finem habet
similem, utique in eundem venit finem homoioptoton, quia homoioptoton est
tantum casu simile [est] etiam si dissimilia sint quae declinentur, nec
tantum in fine deprehenditur, sed respondentibus vel primis inter se vel
mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut media primis et summa
mediis accommodentur; et quocumque modo accommodari potest:
LXXIX. nec enim
semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum: "amisso nuper infelicis
+auleis+ non praesidio inter pericula, tamen solacio inter adversa". Eius
fere videntur optima in quibus initia sententiarum et fines consentiunt (ut
hic "praesidio, solacio" +pedem+) ut et similia sint verso bis et a paribus
cadant et eodem modo desinant:
LXXX. etiam ut sint, quod est quartum,
membris aequalibus, quod isokolon dicitur. "Si, quantum in agro locisque
desertis audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia valeret"
isokolon est et homoioptoton habet; "non minus nunc in causa cederet Aulus
Caecina Sexti Aebuti impudentiae quam tum in vi facienda cessit audaciae"
isokolon, homoioptoton, homoioteleuton. Accedit et ex illa figura gratia qua
nomina dixi mutatis casibus repeti: "non minus cederet quam cessit". Adhuc
homoioteleuton et paronomasia est "neminem alteri posse dare in
matrimonium nisi penes quem sit patrimonium".
LXXXI. Contrapositum autem vel, ut quidam vocant, contentio (antitheton
dicitur) non uno fit modo. Nam et [sic] singula singulis opponuntur, ut in
eo quod modo dixi: "Vicit pudorem libido, timorem audacia", et bina binis:
"non nostri ingeni, vestri auxili est", et sententiae sententiis:
"dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis".
LXXXII. cui commodissime
subiungitur et ea species quam distinctionem diximus: "odit populus Romanus
privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit", et quae sunt simili
casu dissimili sententia in ultimo locata: "ut quod in tempore mali fuit
nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit".
LXXXIII. Nec semper
contrapositum subiungitur, ut in hoc: "est igitur haec, iudices, non
scripta sed nata lex", verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus
propositis refertur ad singula, ut in eo quod sequitur: "quam non
didicimus accepimus legimus, verum ex natura ipsa arripuimus hausimus
expressimus".
LXXXIV. Nec semper quod adversum est contra ponitur, quale
est apud Rutilium: "nobis primis di immortales fruges dederunt, nos quod
soli accepimus in omnes terras distribuimus".
LXXXV. Fit etiam adsumpta
illa figura qua verba declinata repetuntur, quod antimetabole dicitur: "non
ut edam vivo, sed ut vivam edo". Et quod apud Ciceronem conversum ita est
ut, cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat: "ut et sine
invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur".
LXXXVI. Et eodem
eluditur verbo, ut quod dicit de [se] Roscio: "etenim cum artifex eius modi
est ut solus videatur dignus esse * videatur qui non accedat". Est et in
nominibus ex diverso conlocatis sua gratia: "si consul Antonius, Brutus
hostis, si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius".
LXXXVII. Olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt qui putant
esse figuram "incredibile est quod dico sed verum" (anthypophoran vocant)
et "aliquis hoc semel tulit, nemo bis, ego ter" (diexodon) et "longius
evectus sum, sed redeo ad propositum" (aphodon).
LXXXVIII. Quaedam verborum
figurae paulum a figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio. Nam cum
est in re, priori parti adsignanda est, cum in verbo, sequenti: "sive me
malitiam sive stultitiam dicere oportet".
LXXXIX. Item correctionis eadem
ratio est: nam quod illic dubitat, hic emendat. Etiam in personae fictione
accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec figura:
"crudelitatis mater est avaritia", et apud Sallustium in Ciceronem "o
Romule Arpinas": quale est apud Menandrum "Oedipus Thriasius". Haec omnia
copiosius sunt exsecuti qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie
libros huic operi dedicaverunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius,
Cornificius, Visellius aliique non pauci (sed non minor erit eorum qui
vivunt gloria).
XC. Vt fateor autem verborum quoque figuras posse pluris
reperiri a quibusdam, ita his, quae ab auctoribus claris traduntur,
meliores non adsentior. Nam in primis M. tullius multas in tertio de
Oratore libro posuit quas in Oratore postea scripto transeundo videtur ipse
damnasse: quarum pars est quae sententiarum potius quam verborum sit, ut
inminutio, inprovisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, permissio,
contrarium (hoc enim puto quod dicitur enantiotes), sumpta ex adverso
probatio:
XCI. quaedam omnino non sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio,
circumscriptio, sive hoc nomine significatur comprensa breviter sententia
sive finitio: nam et hoc Cornificius atque Rutilius schema lexeos putant.
Verborum autem concinna transgressio hyperbaton est, quod Caecilius quoque
putat schema, a nobis est inter tropos posita.
XCII. Sed mutatio, [et] si
ea est quam Rutilius alloiosin vocat, dissimilitudinem ostendit hominum
rerum factorum: quae si latius fiat, figura non est, si angustius, in
antitheton cadet; si vero haec appellatio significat hypallagen, satis de
ea dictum est.
XCIII. Quod vero schema est ad propositum subiecta ratio,
quod Rutilius aitiologian vocat? [utrum] Nam de illo dubitari possit, an
schema sit in distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco
positum est: prosapodosin dicit, quae, ut maxime, servetur sane in pluribus
propositis, quia aut singulis statim ratio subiciatur, ut est apud Gaium
Antonium:
XCIV. "sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens, neque
competitorem vereor, quod sum Antonius, neque consulem spero, quod est
Cicero": aut positis duobus vel tribus eodem ordine singulis continua
reddatur, quale apud Brutum de dictatura Cn. Pompei:
XCV. "praestat enim
nemini imperare quam alicui servire: sine illo enim vivere honeste licet,
cum hoc vivendi nulla condicio est".
XCVI. Sed et uni rei multiplex ratio
subiungitur, ut apud Vergilium:
"sive inde occultas vires et pabula terrae
pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem
excoquitur vitium" et totus locus,
"seu pluris calor ille vias ... seu durat magis".
XCVII. Relationem quid accipi velit non liquet mihi: nam si antanaclasin
aut epanodon aut antimetabolen dicit, de omnibus his locuti sumus. Sed
quidquid est, nec hoc nec superiora in Oratore repetit. Sola est in eo
libro posita inter figuras verborum exclamatio quam sententiae potius puto
(adfectus enim est); [et] ceteris omnibus consentio.
XCVIII. Adicit his
Caecilius periphasin, de qua dixi, Cornificius interrogationem
ratiocinationem subiectionem transitionem occultationem, praeterea
sententiam membrum articulos interpretationem conclusionem. Quorum priora
alterius generis sunt schemata sequentia schemata omnino non sunt.
XCIX.
Item Rutilius, praeter ea quae apud alios quoque sunt, paromologian,
anagcaion, ethopoiian, dicaiologian, prolempsin, characterismon,
brachylogian, parasiopesin, parresian, de quibus idem dico. Nam eos quidem
auctores qui nullum prope finem fecerunt exquirendis nominibus praeteribo,
qui etiam quae sunt argumentorum figuris adscripserunt.
C. Ego illud de iis etiam quae vere sunt adiciam breviter, sicut ornent
orationem oportune positae, ita ineptissimas esse cum inmodice petantur.
Sunt qui, neglecto rerum pondere et viribus sententiarum, si vel inania
verba in hos modos depravarunt summos se iudicent artifices, ideoque non
desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam
quaerere habitum gestumque sine corpore.
CI. Sed ne eae quidem quae recte
fiunt densandae sunt nimis: nam et vultus mutatio oculorumque coniectus
multum in actu valet, sed si quis ducere os exquisitis modis et frontis ac
luminum inconstantia trepidare non desinat, rideatur. Et oratio habet
rectam quandam velut faciem, quae ut stupere inmobili rigore non debebit,
ita saepius in ea quam natura dedit specie continenda est.
CII. Sciendum
vero in primis quid quisque in orando postulet locus, quid persona, quid
tempus: maior enim pars harum figurarum posita est in delectatione. Vbi
vero atrocitate invidia miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis
et pariter cadentibus et consimilibus irascentem flentem rogantem? - cum
nimia in his rebus cura verborum deroget adfectibus fidem, et ubicumque ars
ostentatur, veritas abesse videatur.
4
I. De compositione non equidem post M. tullium scribere auderem, cui
nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata, nisi et eiusdem
aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id conlocandi
genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem rem pertinentia
memoriae tradidissent. Itaque accedam in plerisque Ciceroni, atque in his
ero, quae indubitata sunt, brevior, in quibusdam paulum fortasse
dissentiam.
II. Nam etiam cum iudicium meum ostendero, suum tamen
legentibus relinquam.
III. Neque ignoro quosdam esse qui curam omnem compositionis excludant,
atque illum horridum sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem,
modo etiam magis virilem esse contendant. Qui si id demum naturale esse
dicunt quod natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota hic ars
orandi subuertitur.
IV. Neque enim locuti sunt ad hanc regulam et
diligentiam primi homines, nec prohoemiis praeparare, docere expositione,
argumentis probare, adfectibus commovere scierunt. Ergo his omnibus, non
sola compositione caruerunt: quorum si fieri nihil melius licebat, ne
domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac
silvas mutari oportuit.
V. Quae porro ars statim fuit? Quid non cultu
mitescit? cur vites coercemus manu? cur eas fodimus? Rubos arvis excidimus:
terra et hos generat. Mansuefacimus animalia: indomita nascuntur. Verum id
est maxime naturale quod fieri natura optime patitur.
VI. Fortius vero qui
incompositum potest esse quam vinctum et bene conlocatum? Neque, si pravi
pedes vim detrahunt rebus, ut sotadeorum et galliamborum et quorundam in
oratione simili paene licentia lascivientium, id vitium compositionis est
iudicandum.
VII. Ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo
ac nullas moras obiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac
reluctantibus, tanto quae conexa est et totis viribus fluit fragosa atque
interrupta melior oratio. cur ergo vires ipsa specie solvi putent, quando
res nec ulla sine arte satis valeat et comitetur semper artem decor?
VIII.
An non eam quae missa optime est hastam speciosissime contortam ferri
videmus, et arcu derigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse
formosior? Iam in certamine armorum atque in omni palaestra quid satis
recte cavetur ac petitur cui non artifex motus et certi quidam pedes
adsint?
IX. Quare mihi compositione velut ammentis quibusdam nervisve
intendi et concitari sententiae videntur. Ideoque eruditissimo cuique
persuasum est valere eam plurimum, non ad delectationem modo sed ad motum
quoque animorum:
X. primum quia nihil intrare potest in adfectus quod in
aure velut quodam vestibulo statim offendit, deinde quod natura ducimur ad
modos. Neque enim aliter eveniret ut illi quoque organorum soni, quamquam
verba non exprimunt, in alios tamen atque alios motus ducerent auditorem.
XI. In certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac remittunt,
non eosdem modos adhibent cum bellicum est canendum et cum posito genu
supplicandum est, nec idem signorum concentus est procedente ad proelium
exercitu, idem receptui carmen.
XII. Pythagoreis certe moris fuit et cum
evigilassent animos ad lyram excitare, quo essent ad agendum erectiores, et
cum somnum peterent ad eandem prius lenire mentes, ut, si quid turbidiorum
cogitationum, componerent.
XIII. Quod si numeris ac modis inest quaedam
tacita vis, in oratione ea vehementissima, quantumque interest sensus idem
quibus verbis efferatur, tantum verba eadem qua compositione vel in textu
iungantur vel in fine cludantur: nam quaedam et sententiis parva et
elocutione modica virtus haec sola commendat.
XIV. Denique quod cuique
visum erit vehementer dulciter speciose dictum, solvat et turbet: abierit
omnis vis iucunditas decor. Solvit quaedam sua in Oratore Cicero: "Neque me
divitiae movent, quibus omnis Africanos, Laelios multi venalicii
mercatoresque superarunt. Inmuta paululum, ut sit "multi superarunt
mercatores venaliciique", et insequentis deinceps perihodos, quas si ad
illum modum turbes, velut fracta aut transversa tela proieceris.
XV. Idem
corrigit quae a Graccho composita durius putat. Illum decet: nos hac sumus
probatione contenti, quod in scribendo quae se nobis solutiora optulerunt
componimus. Quid enim attinet eorum exempla quaerere quae sibi quisque
experiri potest? Illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et
elocutione dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia neglegentia
conlocationis ipsa verborum luce deprenditur.
XVI. Itaque ut confiteor
paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem perfecta sit,
contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, in quantum adhuc
profecerant, puto. Neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero
persuaserit, Lysian Herodotum Thucydiden parum studiosos eius fuisse. XVII.
Genus fortasse sint secuti non idem quod Demosthenes aut Plato, quamquam et
hi ipsi inter se dissimiles fuerunt. Nam neque illud in Lysia dicendi
textum tenue atque rasum laetioribus numeris corrumpendum erat: perdidisset
enim gratiam, quae in eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris,
perdidisset fidem quoque. Nam scribebat aliis, non ipse dicebat, ut
oporteret esse illa rudibus et incompositis similia:
XVIII. quod ipsum
compositio est. Et historiae, quae currere debet ac ferri, minus
convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et
cludendi inchoandique sententias ratio. In contionibus quidem etiam
similiter cadentia quaedam et contraposita deprehendas. In Herodoto vero
cum omnia, ut ego quidem sentio, leniter fluunt, tum ipsa dialectos habet
eam iucunditatem ut latentes in se numeros complexa videatur.
XIX. Sed de
propositorum diversitate post paulum: nunc quae prius iis qui recte
componere volent discenda sunt.
Est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia,
qualis in sermone et epistulis, nisi cum aliquid supra naturam suam
tractant, ut de philosophia, de re publica similibusque.
XX. Quod non eo
dico quia non illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan
difficiliores etiam pedes: neque enim aut hiare semper vocalibus aut
destitui temporibus volunt sermo atque epistula, sed non fluunt nec
cohaerent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora in his vincla quam
nulla sint.
XXI. Nonnumquam in causis quoque minoribus decet eadem
simplicitas, quae non nullis sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et
tantum communit occultius.
XXII. At illa conexa series tris habet formas: incisa, quae commata
dicuntur, membra, quae kola, periodon quae est vel ambitus vel circumductum
vel continuatio vel conclusio. In omni porro compositione tria sunt genera
necessaria: ordo, iunctura, numerus.
XXIII. Primum igitur de ordine. Eius observatio in verbis est singulis et
contextis (singula sunt quae asyndeta diximus). In his cavendum ne
decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilego
fur aut latroni petulans: augeri enim debent sententiae et insurgere, et
optime Cicero "tu", inquit, "istis faucibus, istis lateribus, ista
gladiatoria totius corporis firmitate": aliud enim maius alii supervenit.
At si coepisset a toto corpore, non bene ad latera faucesque descenderet.
Est et alius naturalis ordo, ut "viros ac feminas", "diem ac noctem",
"ortum et occasum" dicas potius, quamquam et retrorsum.
XXIV. Quaedam
ordine permutato fiunt supervacua, ut "fratres gemini": nam si "gemini"
praecesserint, "fratres" addere non est necesse. Illa nimia quorundam fuit
observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina adpositis et
pronominibus essent priora: nam fit contra quoque frequenter non indecore.
XXV. Nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea
facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia
interim plus valent ante gesta ideoque levioribus superponenda sunt.
XXVI.
Verbo sensum cludere multo, si compositio patiatur, optimum est: in verbis
enim sermonis vis est. Si id asperum erit, cedet haec ratio numeris, ut fit
apud summos Graecos Latinosque oratores frequentissime. Sine dubio erit
omne quod non cludet hyperbaton, sed ipsum hoc inter tropos vel figuras,
quae sunt virtutes, receptum est.
XXVII. Non enim ad pedes verba dimensa
sunt, ideoque ex loco transferuntur in locum, ut iungantur quo congruunt
maxime, sicut in structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit cui
adplicari et in quo possit insistere. Felicissimus tamen sermo est cui et
rectus ordo et apta iunctura et cum his numerus oportune cadens contigit.
XXVIII. Quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis, ut superioribus
diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae, quae in hoc ipsum
petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae Maecenatis: "sole et
aurora rubent plurima"; "inter sacra movit aqua fraxinos"; "ne exsequias
quidem unus inter miserrimos viderem meas" (quod inter haec pessimum est,
quia in re tristi ludit compositio).
XXIX. Saepe tamen est vehemens
aliquis sensus in verbo, quod si in media parte sententiae latet, transire
intentionem et obscurari circumiacentibus solet, in clausula positum
adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis: "ut tibi
necesse esset in conspectu populi Romani vomere postridie".
XXX. Transfer
hoc ultimum: minus valebit. Nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per
se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra exspectantibus hanc quoque
adiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie.
XXXI. Solebat
Afer Domitius traicere in clausulas verba tantum asperandae compositionis
gratia, et maxime in prohoemiis, ut pro Cloatilla: "gratias agam continuo",
et pro Laelia: "eis utrisque apud te iudicem periclitatur Laelia". Adeo
refugit teneram delicatamque modulandi voluptatem ut currentibus per se
numeris quod eos inhiberet [et] obiceret.
XXXII. Amphiboliam quoque fieri
vitiosa locatione verborum nemo est qui nesciat. Haec arbitror, ut in
brevi, de ordine fuisse dicenda: qui si vitiosus est, licet et vincta ac
sit apte cadens oratio, tamen merito incomposita dicatur.
Iunctura sequitur. Est in verbis, incisis, membris, perihodis: omnia namque
ista et virtutes et vitia in complexu habent.
XXXIII. Atque ut ordinem
sequar, primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia
videntur, id est, quae commissis inter se verbis duobus ex ultima [fine]
prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt. tum
vocalium concursus: quod cum accidit, hiat et intersistit et quasi laborat
oratio. Pessime longae, quae easdem inter se litteras committunt, sonabunt;
praecipuus tamen erit hiatus earum quae cavo aut patulo maxime ore
efferuntur.
XXXIV. E planior littera est, i angustior, ideoque obscurius in
his vitium. Minus peccabit qui longis breves subiciet, et adhuc qui
praeponet longae brevem. Minima est in duabus brevibus offensio. Atque cum
aliae subiunguntur aliis, proinde asperiores aut leviores erunt prout
oris habitu simili aut diverso pronuntiabuntur.
XXXV. Non tamen id ut
crimen ingens expavescendum est, ac nescio neglegentia in hoc an
sollicitudo sit peior. Inhibeat enim necesse est hic Metus impetum dicendi
et a potioribus avertat. Quare ut neglegentiae est pars hoc pati, ita
humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non inmerito in hac cura putant
omnis Isocraten secutos praecipueque Theopompum.
XXXVI. At Demosthenes et
Cicero modice respexerunt ad hanc partem. Nam et coeuntes litterae, quae
synaliphai dicuntur, etiam leviorem faciunt orationem quam si omnia verba
suo fine cludantur, et nonnumquam hiulca etiam decent faciuntque ampliora
quaedam, ut "pulchra oratione +acta oratio iactatae+", cum longae per se et
velut opimae syllabae aliquid etiam medii temporis inter vocales quasi
intersistatur adsumunt.
XXXVII. Qua de re utar Ciceronis potissimum verbis.
"Habet" inquit "ille tamquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam et
quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis
laborantis".
Ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae sunt asperiores, in
commissura verborum rixantur, ut s ultima cum x proxima, quarum tristior
etiam si binae collidantur stridor est, ut "ars studiorum".
XXXVIII. Quae
fuit causa et Servio sulpicio, ut dixi, subtrahendae s litterae quotiens
ultima esset aliaque consonante susciperetur, quod reprehendit Luranius,
Messala defendit. Nam neque Lucilium putat uti eadem ultima, cum dicit
"Aeserninus fuit" et "dignus locoque", et Cicero in Oratore plures
antiquorum tradit sic locutos.
XXXIX. Inde "belligerare", "pos meridiem" et
illa Censoris Catonis "dicae" "faciae"que, m littera in e mollita. Quae in
veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum librariorum
insectari volunt inscientiam, suam confitentur.
XL. Atqui eadem illa
littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit ut in
eam transire possit, etiam si scribitur, tamen parum exprimitur, ut "multum
ille" et "quantum erat", adeo ut paene cuiusdam novae litterae sonum
reddat. Neque enim eximitur sed obscuratur, et tantum in hoc aliqua inter
duas vocales velut nota est, ne ipsae coeant.
XLI. Videndum etiam ne
syllaba verbi prioris ultima et prima sequentis +ide nec+: quod ne quis
praecipi miretur, Ciceroni in epistulis excidit: "res mihi invisae visae
sunt, Brute", et in carmine:
"o fortunatam natam me consule Romam".
XLII. Etiam monosyllaba, si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse
est compositio multis clausulis concisa subsultet. Ideoque etiam brevium
verborum ac nominum vitanda continuatio et ex diverso quoque longorum:
adfert enim quandam dicendi tarditatem. Illa quoque vitia sunt eiusdem
loci, si cadentia similiter et desinentia et eodem modo declinata multa
iunguntur.
XLIII. Ne verba quidem verbis aut nomina nominibus similiaque
his continuari decet, cum virtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia
varietatis adiutae.
XLIV. Membrorum incisorumque iunctura non ea modo est
observanda quae verborum, quamquam et in his extrema ac prima coeunt, sed
plurimum refert compositionis quae quibus anteponas. Nam et "vomens frustis
esculentis gremium suum et totum tribunal implevit" * et contra (nam
frequentius utar isdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis
familiaria) "saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe inmanes
cantu flectuntur atque consistunt" magis insurgebat si verteretur: nam plus
est saxa quam bestias commoveri; vicit tamen compositionis decor. Sed
transeamus ad numeros.
XLV. Omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris
(numeros rythmous accipi volo) aut metrois, id est dimensione quadam. Quod,
etiam si constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem
differentiam.
XLVI. Nam primum numeri spatio temporum constant, metra etiam
ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum qualitatis.
Rhythmos est aut par, ut dactylicus, una enim syllaba par est brevibus (est
quidem vis eadem et aliis pedibus, sed nomen illud tenet:
XLVII. longam
esse duorum temporum, brevem unius etiam pueri sciunt) aut sescuplex, ut
paeanicus: is est ex longa et tribus brevibus (aut ex tribus brevibus) et
longa (vel alio quoque modo, ut tempora tria ad duo relata sescuplum
faciant) aut duplex, ut iambos (nam est ex brevi et longa) quique est ei
contrarius.
XLVIII. sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod
rhythmo indifferens dactylicusne ille priores habeat breves an sequentes:
tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit.
Proinde alia [ad] dimensio versuum: pro dactylico poni non poterit
anapaestos aut spondius, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac
desinet.
XLIX. Neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit,
sed ne dactylum quidem aut forte spondium alterum pro altero. Itaque si
quinque continuos dactylos, ut sunt in illo
"panditur interea domus omnipotentis Olympi"
confundas, solveris versum.
L. sunt et illa discrimina, quod rhythmis
libera spatia, metris finita sunt, et his certae clausulae, illi quo modo
coeperant currunt usque ad metabolen, id est transitum ad aliud rhythmi
genus, et quod metrum in verbis modo, rhythmos etiam in corporis motu est.
LI. Inania quoque tempora rhythmi facilius accipient, quamquam haec et in
metris accidunt. Maior tamen illic licentia est; ubi tempora [etiam animo]
metiuntur et pedum et digitorum ictu, intervalla signant quibusdam notis,
atque aestimant quot breves illud spatium habeat: inde tetrasemoe,
pentasemoe, deinceps longiore sunt percussiones (nam semion tempus est
unum).
LII. In compositione orationis certior et magis omnibus aperta servari
debet dimensio. Est igitur in pedibus, et metricis quidem pedibus, qui
adeo reperiuntur in oratione ut in ea frequenter non sentientibus nobis
omnium generum excidant versus, et contra nihil quod est prorsa scriptum
non redigi possit in quaedam versiculorum genera vel in membra, si in tam
molestos incidimus grammaticos quam fuerunt qui lyricorum quorundam carmina
in varias mensuras coegerunt.
LIII. At Cicero frequentissime dicit totum
hoc constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam tamquam orationem
ad rhythmos alliget.
LIV. Nam sunt numeri rhythmoe, ut et ipse constituit
et secuti eum Vergilius, cum dicit
"numeros memini, si verba tenerem",
et Horatius
"numerisque fertur lege solutis".
LV. Invadunt ergo hanc inter ceteras vocem: "neque enim Demosthenis fulmina
tantopere vibratura" dicit "nisi numeris contorta ferrentur": in quo si hoc
sentit: "rhythmis contorta", dissentio. Nam rhythmi, ut dixi, neque finem
habent certum nec ullam in contextu varietatem, sed qua coeperunt
sublatione latione ac positione ad finem usque decurrunt: oratio non
descendet ad crepitum digitorum.
LVI. Idque Cicero optime videt ac testatur
frequenter se quod numerosum sit quaerere ut magis non arrhythmum, quod
esset inscitum atque agreste, quam enrhythmum, quod poeticum est, esse
compositionem velit: sicut etiam quos palaestritas esse nolumus, tamen esse
nolumus eos qui dicuntur apalaestroe.
LVII. Veram ea quae efficitur e
pedibus apta conclusio nomen aliquod desiderat. Quid sit igitur potius quam
"numerus", sed oratorius numerus, ut enthymema rhetoricus syllogismus? Ego
certe, ne in calumniam cadam, qua ne M. quidem tullius caruit, posco hoc
mihi, ut, cum pro composito dixero numerum et ubicumque iam dixi, oratorium
dicere intellegar.
LVIII. Conlocatio autem verba iam probata et electa et velut adsignata sibi
debet conectere: nam vel dure inter se commissa potiora sunt inutilibus.
Tamen et eligere quaedam, dum ex iis quae idem significent atque idem
valeant, permiserim, et adicere dum. non otiosa, et detrahere dum non
necessaria, et figuris mutare [et] casus atque numeros, quorum varietas
frequenter gratia compositionis adscita etiam suo nomine solet esse
iucunda.
LIX. Etiam ubi aliud ratio, aliud consuetudo poscet, utrum volet
sumat compositio, "vitavisse" vel "vitasse", "deprehendere" vel
"deprendere". Coitus etiam syllabarum non negabo et quidquid sententiis aut
elocutioni non nocebit.
LX. Praecipuum tamen in hoc opus est, scire quod
quoque loco verborum maxime quadret. Atque is optime componet qui hoc non
solum componendi gratia facit.
Ratio vero pedum in oratione est multo quam in versu difficilior: primum
quod versus paucis continetur, oratio longiores habet saepe circumitus,
deinde quod versus semper similis sibi est et una ratione decurrit,
orationis compositio, nisi varia est, et offendit similitudine et in
adfectatione deprenditur.
LXI. Et in omni quidem corpore totoque, ut ita
dixerim, tractu numerus insertus est: neque enim loqui possum nisi e
syllabis brevibus ac longis, ex quibus pedes fiunt. Magis tamen et
desideratur in clausulis et apparet, primum quia sensus omnis habet suum
finem, poscitque naturale intervallum quo a sequentis initio dividatur,
deinde quod aures continuam vocem secutae, ductaeque velut prono
decurrentis orationis flumine, tum magis iudicant cum ille impetus stetit
et intuendi tempus dedit.
LXII. Non igitur durum sit neque abruptum quo
animi velut respirant ac reficiuntur. Haec est sedes orationis, hoc auditor
exspectat, hic laus omnis +declamat+. Proximam clausulis diligentiam
postulant initia: nam et in haec intentus auditor est.
LXIII. Sed eorum
facilior ratio est; non enim cohaerent aliis nec praecedentibus serviunt:
exordium sumunt, +cum ea+ quamlibet sit enim composita ipsa, gratiam perdet
si ad eam rupta via venerimus. Namque eo fit ut cum Demosthenis severa
videatur compositio tois theois euchomai pasi cai pasais, et illa quae ab
uno, quod sciam, Bruto minus probatur, ceteris placet kan mepo ballei mede
toxevei, Ciceronem carpant in his "familiaris coeperat esse balneatori" et
"non nimis dura archipiratae".
LXIV. Nam "balneatori" et "archipiratae"
idem finis est qui pasi kai pasais et qui mede toxevei sed priora sunt
severiora.
LXV. Est in eo quoque nonnihil, quod hic singulis verbis bini
pedes continentur, quod etiam in carminibus est praemolle, nec solum ubi
quinae, ut in his, syllabae nectuntur, "fortissima Tyndaridarum", sed etiam
quaternae, cum versus cluditur "Appennino" et "armamentis" et "Orione".
LXVI. Quare hic quoque vitandum est ne plurium syllabarum [his] verbis
utamur in fine.
Mediis quoque non ea modo cura sit, ut inter se cohaereant, sed ne pigra,
ne longa sint, ne, quod nunc maxime vitium est, brevium contextu resultent
ac sonum reddant paene puerilium crepitaculorum.
LXVII. Nam ut initia
clausulaeque plurimum momenti habent, quotiens incipit sensus aut desinit,
sic in mediis quoque sunt quidam conatus iique leviter insistunt, ut
currentium pes, etiam si non moratur, tamen vestigium facit. Itaque non
modo membra atque incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam in iis
quae non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur sunt illi vel
occulti gradus.
LXVIII. Quis enim dubitet unum sensum in hoc et unum
spiritum esse: "animadverti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas
divisam esse partis"; tamen et duo prima verba et tria proxima et deinceps
duo rursus ac tria suos quasi numeros habent: spiritum sustinemus +sic aput
rimas aestimantur.+
LXIX. Hae particulae prout sunt graves acres, lentae
celeres, remissae exsultantes, proinde id quod ex illis conficitur aut
severum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit.
LXX. Quaedam etiam
clausulae sunt claudae atque pendentes si relinquantur, sed sequentibus
suscipi ac sustineri solent, eoque facto vitium quod erat in fine
continuatio emendat. "Non vult populus Romanus obsoletis criminibus
accusari Verrem" durum si desinas: sed cum est continuatum his quae
secuntur, quamquam natura ipsa divisa sunt: "nova postulat, inaudita
desiderat", salvus est cursus.
LXXI. "Vt adeas, tantum dabis" male
cluderet, nam et trimetri versus pars ultima est: excipit "ut tibi cibum
vestitumque intro ferre liceat, tantum": praeceps adhuc firmatur ac
sustinetur ultimo "nemo recusabat".
LXXII. Versum in oratione fieri multo foedissimum est totum, sed etiam in
parte deforme, utique si pars posterior in clausula deprehendatur aut
rursus prior in ingressu. Nam quod est contra saepe etiam decet, quia et
cludit interim optime prima pars versus, dum intra paucas syllabas,
praecipue senari atque octonari ("in Africa fuisse" initium senari est,
primum pro Q. Ligario caput cludit;
LXXIII. "esse videatur", iam nimis
frequens, octonarium inchoat: talia sunt Demosthenis pasi kai pasais,
pasin hymin et totum paene principium) et ultima versuum initio conveniunt
orationis:
LXXIV. "etsi vereor, iudices", et "animadverti, iudices". Sed
initia initiis non convenient, ut T. Livius hexametri exordio coepit:
"facturusne operae pretium sim" (nam ita editum est, [quod] melius quam quo
modo emendatur), nec clausulae clausulis, ut Cicero:
LXXV. "quo me vertam
nescio", qui trimetri finis est. Trimetrum et senarium promiscue dicere
licet: sex enim pedes, tres percussiones habet. Peius cludit finis
hexametri, ut Brutus in epistulis: "neque illi malunt habere tutores aut
defensores, quamquam sciunt placuisse Catoni".
LXXVI. Illi minus sunt
notabiles, quia hoc genus sermoni proximum est. Itaque et versus hic fere
excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non
raro Asinius, sed etiam Cicero nonnumquam, ut in principio statim orationis
in L. Pisonem: "pro di inmortales, qui hic inluxit dies?"
LXXVII. Non
minore autem cura vitandum est quidquid est enrythmon, quale apud
Sallustium: "falso queritur de natura sua". Quamvis enim vincta sit, tamen
soluta videri debet oratio. Atqui Plato, diligentissimus compositionis, in
Timaeo prima statim parte vitare ista non potuit.
LXXVIII. Nam et initium
hexametri statim invenias, et anacreontion protinus colon efficies, et si
velis trimetron, et quod duobus pedibus et parte penthemimeres a Graecis
dicitur, et haec omnia in tribus versibus: et Thucydidi hyper hemisy Kares
ephanesan ex mollissimo rhythmorum genere excidit.
LXXIX. Sed quia omnem oratoriam compositionem pedibus constare dixi,
aliqua de his quoque: quorum nomina quia varie traduntur, constituendum est
quo quemque appellemus. Equidem Ciceronem sequar (nam is eminentissimos
Graecorum est secutus), excepto quod pes mihi tris syllabas non videtur
excedere, quamquam ille paeane dochmioque, quorum prior in quattuor,
secundus in quinque excurrit, utatur;
LXXX. nec tamen ipse dissimulat
quibusdam numeros videri, non pedes, neque inmerito: quidquid est enim
supra tris syllabas, id est ex pluribus pedibus. Ergo cum constent quattuor
pedes binis, octo ternis, spondion longis duabus, pyrrhichium, quem alii
pariambum vocant, brevibus, iambum brevi longaque, huic contrarium e longa
et brevi choreum, non ut alii trochaeum nominemus:
LXXXI. ex iis vero qui
ternas syllabas habent dactylum longa duabusque brevibus, huic temporibus
parem sed retro actum appellari constat anapaeston. Media inter longas
brevis faciet amphimacron (sed frequentius eius nomen est creticus); longa
inter brevis amphibrachys.
LXXXII. * huic adversus longis brevem
praecedentibus palimbacchius erit. Tres breves trochaeum, quem tribrachyn
dici volunt qui choreo trochaei nomen imponunt, tres longae molosson
efficient.
LXXXIII. Horum pedum nullus non in orationem venit, sed quo
quique sunt temporibus pleniores longisque syllabis magis stabiles, his
graviorem faciunt orationem, breves celerem ac mobilem. Vtrumque locis
utile: nam et illud, ubi opus est velocitate, tardum et segne et hoc, ubi
pondus exigitur, praeceps ac resultans merito damnetur.
LXXXIV. Sit in hoc
quoque aliquid fortasse momenti, quod et longis longiores et brevibus sunt
breviores syllabae: ut, quamvis neque plus duobus temporibus neque uno
minus habere videantur ideoque in metris omnes breves omnesque longae inter
se ipsae sint pares, lateat tamen nescio quid quod supersit aut desit. Nam
versuum propria condicio est, ideoque in his quaedam etiam communes; LXXXV.
veritas vero qui patitur aeque brevem esse vel longam vocalem cum est sola
quam cum eam consonantes una pluresve praecedunt? Certe in dimensione pedum
syllaba quae est brevis, insequente alia vel brevi, quae tamen duas primas
consonantes habeat, fit longa, ut "agrestem tenui musam":
LXXXVI. nam "a"
brevis, "gres" brevis, faciet tamen longam a priorem. Dat igitur illi
aliquid ex suo tempore; quo modo, nisi habet plus quam quae brevissima,
qualis ipsa esset detractis consonantibus? Nunc unum tempus accommodat
priori et unum accipit a sequente: ita duae natura breves positione sunt
temporum quattuor.
LXXXVII. Miror autem in hac opinione doctissimos homines fuisse, ut alios
pedes ita eligerent aliosque damnarent quasi ullus esset quem non sit
necesse in oratione deprendi. Licet igitur paeana sequatur Ephorus,
inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos
brevibus ac longis, fugiat * trochaeum, alterius tarditate nimia, alterius
celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior,
iambus humilior videatur, trochaeum ut nimis currentem damnet eique
cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus, similia
post eos Halicarnasseus Dionysius:
LXXXVIII. inrumpent etiam ad invitos,
nec semper illis heroo aut paeane suo, quem quia versum raro facit maxime
laudant, uti licebit.
LXXXIX. Vt sint tamen aliis alii crebriores non verba
facient, quae neque augeri nec minui nec sicuti modulatione produci aut
corripi possunt, sed transmutatio et conlocatio;
XC. plerique enim ex
commissuris eorum vel divisione fiunt pedes. Quo fit ut isdem verbis alii
atque alii versus fiant, ut memini quendam non ignobilem poetam talis
exarasse:
"astra tenet caelum, mare classes, area messem".
Hic retrorsum fit sotadeus, itemque sotadeus [adiu] retro trimetros:
"caput exseruit mobile pinus repetita".
XCI. Miscendi ergo sunt, curandumque ut sint plures qui placent et
circumfusi bonis deteriores lateant. Nec vero in litteris syllabisque
natura mutatur, sed refert quae cum quaque optime coeat. Plurimum igitur
auctoritatis, ut dixi, et ponderis habent longae, celeritatis breves: quae
si miscentur quibusdam longis, currunt, si continuantur, exsultant. XCII.
Acres quae ex brevibus ad longas insurgunt, leviores quae a longis in
breves descendunt. Optime incipitur a longis, recte aliquando a brevibus,
ut "novum crimen": levius a duabus, ut "animadverti, iudices", sed hoc
pro Cluentio recte quia initium eius partitionis simile est, quae
celeritate gaudet.
XCIII. Clausula quoque e longis firmissima est, sed
venit et in breves, quamvis habeatur indifferens ultima. Neque enim ego
ignoro in fine pro longa accipi brevem, quia videtur aliquid vacantis
temporis ex eo quod insequitur accedere: aures tamen consulens meas
intellego multum referre verene longa sit quae cludit an pro longa. Neque
enim tam plenum est "dicere incipientem timere" quam illud "ausus est
confiteri": atqui si nihil refert brevis an longa sit ultima, idem pes
erit, verum nescio quo modo sedebit hoc, illud subsistet.
XCIV. Quo moti
quidam longae ultimae tria tempora dederunt, ut illud tempus quod brevis e
loco accipit huic quoque accederet. Nec solum refert quis cludat pes, sed
cludentem quis antecedat.
XCV. Retrorsum autem neque plus tribus, iique si
non ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit tam poetica
observatio) neque minus duobus (alioqui pes erit, non numerus). Potest
tamen vel unus esse, dichoreus si unus est, qui constat e duobus choreis,
itemque paean, qui est ex choreo et pyrrhichio (quem aptum initiis putant),
vel contra, qui est ex tribus brevibus et longa, cui clausulam adsignant:
XCVI. de quibus fere duobus scriptores huius artis locuntur, alii omnes +ut
quocumque sint quoque+ temporum quod ad rationem pertineat paeanas
appellant.
XCVII. Est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel iambo et
cretico, stabilis in clausulis et severus. Spondius quoque, quo plurimum
est Demosthenes usus, non eodem modo semper [prae] se habet: optime
praecedet eum creticus, ut in hoc: "de qua ego nihil dicam nisi depellendi
criminis causa". Non nihil est, quod supra dixi multum referre, unone verbo
sint duo pedes comprehensi an uterque liber. Sic enim fit forte "criminis
causa", more "archipiratae", mollius si tribrachys praecedat,
"facilitates", "temeritates".
XCVIII. Est enim quoddam ipsa divisione
verborum latens tempus, ut in pentametri medio spondio, qui nisi alterius
verbi fine, alterius initio constat, versum non efficit. Potest, etiam si
minus bene, praeponi anapaestos: "muliere non solum nobili verum etiam
nota".
XCIX. cum anapaestos et creticus, iambus quoque, qui est utroque
syllaba minor: praecedet enim tres longas brevis. Sed et spondius iambo
recte praeponitur: "isdem in armis fui". cum spondius, et bacchius: sic
enim fiet ultimus dochmius: "in armis fui".
C. Ex iis quae supra probavi
apparet molosson quoque clausulae convenire, dum habeat ex quocumque pede
ante se brevem: "illud scimus, ubicumque sunt esse pro nobis".
CI. Minus
gravis erit spondius, praecedentibus +et pyrrhichio,+ ut "iudicii Iuniani",
et adhuc peius priore paeane, ut "Brute dubitavi", nisi potius hos esse
volumus dactylum et bacchium. duo spondii non fere se iungi patiuntur, quae
in versu quoque notabilis clausula est, ni cum id fieri potest ex tribus
quasi membris: "cur de perfugis nostris copias comparat is contra nos?" -
una syllaba, duabus, una.
CII. Ne dactylus quidem spondio bene praeponitur,
quia finem versus damnamus in fine orationis. Bacchius et cludit et sibi
iungitur: "venenum timeres", vel choreum et spondium ante se amat: "ut
venenum timeres". Contrarius quoque qui est cludet, nisi si ultimam
syllabam longam esse volumus, optimeque habebit ante se molosson: "civis
Romanus sum", aut bacchium: "quod hic potest nos possemus".
CIII. Sed
verius erit cludere choreum praecedente spondio, nam hic potius est
numerus: "nos possemus" et "Romanus sum". Cludet et dichoreus, id est idem
pes sibi ipse iungetur, quo Asiani sunt usi plurimum; cuius exemplum Cicero
ponit: "patris dictum sapiens temeritas fili comprobavit".
CIV. Accipiet
ante se choreus et pyrrhichium: "omnis prope cives virtute gloria dignitate
superabat". Cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimae creticum facit:
"muliercula nixus in litore". Habebit ante se bene creticum et iambum,
spondium male, peius choreum. Cludit amphibrachys:
CV. "Q. Ligarium in
Africa fuisse", si non eum malumus esse bacchium. Non optimus est
trochaeus, si ulla est ultima brevis, quod certe sit necesse est: alioqui
quo modo cludet, qui placet plerisque, dichoreus? Illa observatione ex
trochaeo fit anapaestos.
CVI. Idem trochaeus praecedente longa fit paean,
quale est "si potero" et "dixit hoc Cicero", "obstat invidia". Sed hunc
initiis dederunt. Cludet et pyrrhichius choreo praecedente, nam sic paean
est. Sed omnes hi qui in breves excidunt minus erunt stabiles nec alibi
fere satis apti quam ubi cursus orationis exigitur et clausulis non
intersistitur.
CVII. Creticus et initiis optimus: "quod precatus a dis
inmortalibus sum", et clausulis: "in conspectu populi Romani vomere
postridie". Apparet vero quam bene eum praecedant vel anapaestos vel ille
qui videtur fini aptior paean. Sed et se ipse sequitur: "servare quam
plurimos". Sic melius quam choreo praecedente: "quis non turpe duceret?"
(si ultima brevis pro longa sit: sed fingamus sic: "non turpe duceres".)
CVIII. Sed hic est illud inane quod dixi: paulum enim morae damus inter
ultimum atque proximum verbum, et "turpe" illud intervallo quodam
producimus: alioqui sit exsultantissimum et trimetri finis: "quis non turpe
duceret?" sicut illud "ore excipere liceret" si iungas lascivi carminis
est, sed interpunctis quibusdam et tribus quasi initiis fit plenum
auctoritatis.
CIX. Nec ego, cum praecedentis pedes posui, legem dedi ne
alii essent, sed quid fere accideret, quid in praesentia videretur optimum
ostendi. Qui non optime est sibi iunctus anapaestos, ut qui sit pentametri
finis vel rhythmos qui nomen ab eo traxit: "nam ubi libido dominatur,
innocentiae leve praesidium est" (nam synaliphe facit ut duae ultimae
syllabae pro una sonent), melior fiet praecedente spondio vel bacchio, ut
si idem mutes "leve innocentiae praesidium est".
CX. Non me capit, ut a
magnis viris dissentiam, paean qui est ex tribus brevibus et longa (nam est
et ipse una plus brevi anapaestos): "facilitas" et "agilitas". Qui quid ita
placuerit his non video, nisi quod illum fere probaverunt quibus loquendi
magis quam orandi studium fuit.
CXI. Nam et ante se brevibus gaudet
pyrrhichio vel choreo: "mea facilitas", "nostra facilitas", ac praecedente
spondio tamen plane finis est trimetri, cum sit per se quoque. Ei
contrarius principiis merito laudatur: nam et primam stabilem et tres
celeres habet. Tamen hoc quoque meliores alios puto.
CXII. Totus vero hic locus non ideo tractatur a nobis ut oratio, quae ferri
debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac perpendendis syllabis consenescat;
nam id cum miseri, tum in minimis occupati est: neque enim qui se totum in
hac cura consumpserit potioribus vacabit, si quidem relicto rerum pondere
ac nitore contempto "tesserulas" " ut ait Lucilius, struet et vermiculate
inter se lexis committet.
CXIII. Nonne ergo refrigeretur sic calor et
impetus pereat, ut equorum cursum delicati minutis passibus frangunt?
CXIV.
Quasi vero fecerint sint in compositione deprensi, sicut poema nemo
dubitaverit spiritu quodam initio fusum et aurium mensura et similiter
decurrentium spatiorum observatione esse generatum, mox in eo repertos
pedes. Satis igitur in hoc nos componet multa scribendi exercitatio, ut ex
tempore etiam similia fundamus.
CXV. Neque vero tam sunt intuendi pedes
quam universa comprensio, ut versum facientes totum illum decursum, non sex
vel quinque partes ex quibus constat versus, aspiciunt: ante enim carmen
ortum est quam observatio carminis, ideoque illud "Fauni vatesque
canebant".
CXVI. Ergo quem in poemate locum habet versificatio, eum in
oratione compositio.
Optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta
desiderant, et fragosis offenduntur, levibus mulcentur, [et] contortis
excitantur, et stabilia probant, clauda deprendunt, redundantia ac nimia
fastidiunt. Ideoque docti rationem componendi intellegunt, etiam indocti
voluptatem. Quaedam vero tradi arte non possunt.
CXVII. Mutandus est casus
si durius is quo coeperamus feratur: num in quem transeamus ex quo praecipi
potest? Figura laboranti compositioni variata saepe succurrit, quae cum
orationis, tum etiam sententiae: num praescriptum eius rei unum est?
Occasionibus utendum et cum re praesenti deliberandum est.
CXVIII. Iam vero
spatia ipsa, quae in hac quidem parte plurimum valent, quod possunt nisi
aurium habere iudicium? cur alia paucioribus verbis satis plena vel nimium,
alia pluribus brevia et abscisa sint? cur in circumductionibus, etiam cum
sensus finitus est, aliquid tamen loci vacare videatur? "Neminem vestrum
ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc
opinionem populi Romani fuisse".
CXIX. cur "hosce" potius quam "hos"? Neque
enim erat asperum. Rationem fortasse non reddam, sentiam esse melius. cur
non satis sit "sermonem vulgi fuisse"? Compositio enim patiebatur:
ignorabo, sed ut audio hoc, animus accipit plenum sine hac geminatione non
esse:
CXX. ad sensus igitur referenda sunt. Nequis satis forte, quid
severum, quid iucundum sit intellegent; facient quidem natura duce melius
quam arte, sed naturae ipsi ars inerit.
CXXI. Illud prorsus oratoris, scire ubi quoque genere compositionis sit
utendum. Ea duplex observatio est: altera quae ad pedes refertur, altera
quae ad comprensiones quae efficiuntur e pedibus.
CXXII. Ac de his prius.
Diximus igitur esse incisa membra circumitus. Incisum, quantum mea fert
opinio, erit sensus non expleto numero conclusus, plerisque pars membri.
Tale est enim quo Cicero utitur: "Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia
superabat? At egebas". Fiunt autem etiam singulis verbis incisa: "diximus,
testes dare volumus": incisum est "diximus".
CXXIII. Membrum autem est
sensus numeris conclusus, sed a toto corpore abruptus et per se nihil
efficiens. "O callidos homines" perfectum est, sed remotum a ceteris vim
non habet, ut per se manus et pes et caput: "o rem excogitatam". Quando
ergo incipit corpus esse? cum venit extrema conclusio: "quem quasi nostrum
fefellit id vos ita esse facturos?" Quam Cicero brevissimam putat. Itaque
fere incisa et [in] membra mutila sunt et conclusionem utique desiderant.
CXXIV. Perihodo plurima nomina dat Cicero: ambitum, circumitum,
comprensionem, continuationem, circumscriptionem. Genera eius duo sunt:
alterum simplex, cum sensus unus longiore ambitu circumducitur, alterum
quod constat membris et incisis, quod plures sensus habet: "aderat
ianitor carceris, [et] carnifex praetoris" reliqua.
CXXV. Habet perihodos
membra minime duo; medius numerus videtur quattuor, sed recipit frequenter
et plura. Modus eius a Cicerone aut quattuor senariis versibus aut ipsius
spiritus modo terminatur. Praestare debet ut sensum concludat: sit aperta,
ut intellegi possit, non inmodica, ut memoria contineri. Membrum longius
iusto tardum, brevius instabile est.
CXXVI. Vbicumque acriter erit et
instanter et pugnaciter dicendum membratim caesimque dicemus: nam hoc in
oratione plurimum valet; adeoque rebus accommodanda compositio ut asperis
asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum dicente aeque audientem
inhorrescere.
CXXVII. Membratim plerumque narrabimus, aut ipsas perihodos
maioribus intervallis et velut laxioribus nodis resolvemus, exceptis quae
non docendi gratia sed ornandi narrantur, ut in Verrem Proserpinae raptus:
hic enim lenis et fluens contextus decet.
CXXVIII. Perihodos apta
prohoemiis maiorum causarum, ubi sollicitudine commendatione miseratione
res eget, item communibus locis et in omni amplificatione, sed poscitur tum
austera si accuses, tum fusa si laudes. Multum et in epilogis pollet.
CXXIX. Totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis
genus, cum iudex non solum rem tenet, sed etiam captus est oratione et se
credit actori et voluptate iam ducitur. Historia non tam finitos numeros
quam orbem quendam contextumque desiderat. Namque omnia eius membra conexa
sunt, +et quoniam lubrica est ac fluit+, ut homines, qui manibus invicem
adprehensis gradum firmant, continent et continentur.
CXXX. Demonstrativum
genus omne fusiores habet liberioresque numeros, iudiciale et contionale ut
materia varium est, sic etiam ipsa conlocatione verborum.
Vbi iam nobis pars ex duabus quas modo fecimus secunda tractanda est. Nam
quis dubitat alia lenius alia concitatius, alia sublimius alia pugnacius,
alia ornatius alia gracilius esse dicenda:
CXXXI. gravibus, sublimibus,
ornatis longas magis syllabas convenire, ita ut lenia spatium, sublimia et
ornata claritatem quoque vocalium poscant? his contraria magis gaudere
brevibus, argumenta partitiones iocos et quidquid est sermoni magis simile?
CXXXII. Itaque componemus prohoemium varie atque ut sensus eius postulabit.
Neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit et
optimam compositionem esse prohoemii ut est apud Asinium dixit: "si,
Caesar, ex omnibus mortalibus qui sunt ac fuerunt posset huic causae
disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit":
CXXXIII. non
quia negem hoc +aut+ bene esse compositum, sed quia legem hanc esse
componendi in omnibus principiis recusem. Nam iudicis animus varie
praeparatur: tum miserabiles esse volumus, tum modesti, tum acres, tum
graves, tum blandi, tum flectere, tum ad diligentiam hortari. Haec ut sunt
diversa natura, ita dissimilem componendi quoque rationem desiderant. An
similibus Cicero usus est numeris in exordio pro Milone, pro Cluentio, pro
Ligario?
CXXXIV. Narratio fere tardiores atque, ut sic dixerim, modestiores
desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos. Nam et verbis, ut saepius pressa
est, ita interim insurgit, sed docere et infigere animis res semper cupit?
quod minime festinantium opus est: ac mihi videatur tota narratio constare
longioribus membris, brevioribus perihodis.
CXXXV. Argumenta acria et
citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non +dum ita ut+
trochaeis (quae celeria quidem sed sine viribus sunt), verum iis qui sunt
brevibus longisque non tamen plures longas quam brevis habent.
CXXXVI. Iam
illa sublimia spatiosas clarasque voces habent; amant amplitudinem dactyli
quoque ac paeanis, etiam si maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus
tamen satis plenI. Aspera contra iambis maxime concitantur, non solum quod
sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae
res lenitati contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et a
brevibus in longas nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab
longis in breves cadunt.
CXXXVII. summissa, qualia in epilogis sunt, lentas
et ipsa, sed minus exclamantis exigunt.
Vult esse Celsus aliquam et +superiorem+ compositionem, quam equidem si
scirem non docerem: sed sit necesse est tarda et supina; verum nisi ex
verbis atque sententiis per se si id quaeritur, satis odiosa esse non
poterit.
CXXXVIII. Denique, ut semel finiam, sic fere componendum quo modo
pronuntiandum erit. An non in prohoemiis plerumque summissi, nisi cum in
accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus, in
narratione pleni atque expressi, in argumentis citati atque ipso etiam motu
celeres sumus, [ut] in locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, in
epilogis plerumque deiecti et infracti?
CXXXIX. Atqui corporis quoque motus
sua quaedam habet tempora, et ad signandos pedes non minus saltationi
quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum. Quid? non vox et
gestus accommodatur naturae ipsarum de quibus dicimus rerum? Quo minus id
mirere in pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi, lenia duci,
acria currere, delicata fluere.
CXL. Itaque +tragoediae ubi recesset
adfectatus etiam tumor rerum et+ spondiis atque iambis maxime continetur:
"en impero Argis, sceptra mihi liquit Pelops".
At ille comicus aeque senarius, quem trochaicum vocant, pluribus choreis,
qui trochaei ab aliis dicuntur, pyrrhichiisque decurrit, sed quantum
accipit celeritatis, tantum gravitatis tatis amittit:
CXLI. "quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem?"
Aspera vero et maledica, ut dixi, etiam in carmine iambis grassantur:
"quis hoc potest videre, quis potest pati,
nisi inpudicus et vorax et aleo?"
CXLII. In universum autem, si sit necesse, duram potius atque asperam
compositionem malim esse quam effeminatam et enervem, qualis apud multos,
et cotidie magis, lascivissimis syntonorum modis saltat. Ac ne tam bona
quidem ulla erit ut debeat esse continua et in eosdem semper pedes ire.
CXLIII. Nam et versificandi genus est unam legem omnibus sermonibus dare,
et id cum manifestae adfectationis est, cuius rei maxime cavenda suspicio
est, tum etiam taedium ex similitudine ac satietatem creat, quoque est
dulcius, magis perdit +atque+ et fidem et adfectus motusque omnis qui est in
hac cura deprensus, nec potest ei credere aut propter eum dolere et irasci
iudex cui putat hoc vacare.
CXLIV. Ideoque interim quaedam quasi solvenda
de industria sunt, et quidem illa maximi laboris, ne laborata videantur.
Sed neque longioribus quam oportet hyperbatis compositioni serviamus, ne
quae eius rei gratia fecerimus propter eam fecisse videamur, et certe
nullum aptum atque idoneum verbum permutemus gratia levitatis.
CXLV. Neque
enim ullum erit tam difficile quod non commode inseri possit, nisi quod in
evitandis eius modi verbis non decorem compositionis quaerimus, sed
facilitatem. Non tamen mirabor Latinos magis indulsisse compositioni quam
Atticos, quo minus in verbis habeant venustatis et gratiae, nec vitium
duxerim si Cicero a Demosthene paulum in hac parte descivit.
CXLVI. Sed
quae sit differentia nostri Graecique sermonis explicabit summus liber.
Compositio (nam finem imponere egresso destinatum modum volumini festino)
debet esse honesta iucunda varia.
CXLVII. Eius tres partes: ordo coniunctio
numerus. Ratio in adiectione detractione mutatione: usus pro natura rerum
quas dicimus: cura ita magna ut sentiendi atque eloquendi prior sit:
dissimulatio curae praecipua, ut numeri sponte fluxisse [arcessisse], non
arcessiti et coacti esse videantur.