a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Junianus Justinus
Abrégé des Histoires Philippiques de Trogue Pompée.
texte établi et traduit par Marie-Pierre Arnaud-Lindet.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Liber I

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

1,1 Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges erat quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio prouehebat. 2 Populus nullis legibus tenebatur, arbitria principum pro legibus erant. 3 Fines imperii tueri magis quam proferre mos erat; intra suam cuique patriam regna finiebantur. 4 Primus omnium Ninus, rex Assyriorum, ueterem et quasi auitum gentium morem noua imperii cupiditate mutauit. 5 Hic primus intulit bella finitimis et rudes adhuc ad resistendum populos terminos usque Libyae perdomuit, 6 Fuere quidem temporibus antiquiores Vezosis Aegyptius et Scythiae rex Tanaus, quorum alter in Pontum, alter usque Aegyptum excessit ; 7 sed longinqua, non finitima gerebant bella, contentique uictoria non imperium sibi, sed populis suis gloriam quaerebant. Ninus magnitudinem quaesitae dominationis continua possessione firmauit. 8 Domitis igitur proximis, cum accessione uirium fortior ad alios transiret et proxima quaeque uictoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit. 9 Postremum bellum illi fuit cum Zoroastre, rege Bactrianorum, qui primus dicitur artes magicas inuenisse et mundi principia siderumque motus diligentissime spectasse. 10 Hoc occiso et ipse decessit, relicto adhuc inpubere filio Ninya et uxore Samiramide.

2,1 Haec neque inmaturo puero ausa tradere imperium nec ipsa palam tractare - tot ac tantis gentibus uix patienter uni uiro, nedum feminae parituris - simulat se pro uxore Nini filium, pro femina puerum. 2 Nam et statura utrique mediocris et uox pariter gracilis et liniamentorum qualitas matri ac filio similis. 3 Igitur bracchia et crura uelamentis, caput tiara tegit ; et ne nouo habitu aliquid occultare uideretur, eodem ornatu et populum uestiri iubet, quem morem uestis exinde gens uniuersa tenet. 4 Sic primis initiis sexum mentita puer esse credita est. 5 Magnas deinde res gessit quarum amplitudine ubi inuidiam superatam putat, quae sit fatetur quemue simulasset. 6 Nec hoc illi dignitatem regni ademit, sed admirationem auxit, quod mulier non feminas modo uirtute, sed etiam uiros anteiret. 7 Haec Babyloniam condidit murumque urbi cocto latere circumdedit, arenae uice bitumine interstrato, quae materia in illis locis passim e terra exaestuat. 8 Multa et alia praeclara huius reginae fuere, siquidem, non contenta adquisitos a uiro regni terminos tueri, Aethiopiam quoque imperio adiecit ; 9 sed et Indis bellum intulit, quo praeter illam et Alexandrum Magnum nemo intrauit. 10 Ad postremum cum concubitum filii petisset ab eodem interfecta est, duos et XXXX annos post Ninum regno potita. 11 Filius eius Ninya, contentus elaborato a parentibus imperio, belli studia deposuit et, ueluti sexum cum matre mutasset, raro a uiris uisus in feminarum turba consenuit. 12 Posteri quoque eius id exemplum secuti responsa gentibus per internuntios dabant. 13 Imperium Assyrii, qui postea Syri dicti sunt, mille trecentis annis tenuere.

3,1 Postremus apud eos regnauit Sardanapallus, uir muliere corruptior. 2 Ad hunc uidendum - quod nemini ante eum permissum fuerat - praefectus ipsius Medis praepositus, nomine Arbactus, cum admitti magna ambitione aegre obtinuisset, inuenit eum inter scortorum greges purpuras colo nentem et muliebri habitu, cum mollitia corporis et oculorum lasciuia omnes feminas anteiret, pensa inter uirginos partientem. 3 Quibus uisis, indignatus tali feminae tantum uirorum subiectum tractantique lanam ferrum et arma habentes parere, progressus ad socios quid uiderit refert, negat se ei parere posse, qui se feminam malit esse quam uirum. 4 Fit igitur coniuratio. Bellum Sardanapallo infertur ; quo ille audito, non ut uir regnum defensurus, sed, ut metu mortis mulieres solent, primo latebras circumspicit, mox deinde cum paucis et inconpositis in bellum progreditur. 5 Victus in regiam se recepit, ubi, extructa incensaque pyra, et se et diuitias suas in incendium mittit, hoc solo imitatus uirum. 6 Post hunc rex constituitur interfector eius, Arbactus, qui praefectus Medorum fuerat ; is imperium ab Assyriis ad Medos transfert.

4,1 Post multos deinde reges per ordinem successionis regnum ad Astyagen descendit. 2 Hic per somnum uidit ex naturalibus filiae, quam unicam habebat, uitem enatam, cuius palmite omnis Asia obumbraretur. 3 Consulti arioli ex eadem fllia nepotem ei futurum, cuius magnitudo praenuntietur, regnique ei amissionem portendi responderunt. 4 Hoc responso exterritus, neque claro uiro neque ciui filiam, ne paterna maternaque nobilitas nepoti animos extolleret, sed ex gente obscura tum temporis Persarum Cambysi, mediocri uiro, in matrimonium tradidit. 5 Ac ne sic quidem somnii metu deposito, grauidam ad se filiam arcessit ut sub aui potissimum oculis partus necaretur. 6 Natus infans datur occidendus Harpago, regis amico et arcanorum participi. 7 Is ueritus, si ad filiam, mortuo rege, uenisset imperium, quia nullum Astyages uirilis sexus genuerat, ne illa necati infantis ultionem, quoniam a patre non potuisset, a ministro exigeret, pastori regii pecoris puerum exponendum, tradit. 8 Forte eodem tempore et ipsi pastori natus filius erat. 9 Eius igitur uxor, audita regii infantis expositione, summis precibus rogat sibi perferri ostendique puerum. 10 Cuius precibus fatigatus pastor, reuersus in siluam, inuenit iuxta infantem canem feminam paruulo ubera praebentem et a feris alitibusque defendentem. 11 Motus et ipse misericordia, qua motam etiam canem uiderat, puerum defert ad stabula, eadem cane anxie prosequente. 12 Quem ubi in manum mulier accepit, ueluti ad notam adlusit, tantusque in illo uigor et dulcis quidam blandientis infantis risus apparuit, ut pastorem ultro rogaret uxor suum partum pro illo exponeret permitteretque sibi, siue fortunae ipsius; siue spei suae, puerum nutrire. 13 Atque ita permutata sorte paruulorum, hic pro filio pastoris educatur, ille pro nepote regis exponitur. 14 Nutrici postea nomen Spargos fuit, quia canem Persae sic uocant.

5,1 Puer deinde cum imperiosus inter pastores esset, Cyri nomen accepit. 2 Mox rex inter ludentes sorte delectus, cum per lasciuiam contumaces flagellis cecidisset, a parentibus puerorum querela regi delata, indignantibus a seruo regio ingenuos homines seruilibus uerberibus adfectos. 3 Ille, arcessito puero et interrogato, cum nihil mutato uultu fecisse se ut regem respondisset ; admiratus constantiam, in memoriam somnii responsique reuocatur 4 Atque ita cum et uultus similitudo et expositionis tempora et pastoris confessio conuenirent, nepotem agnouit, 5 et quoniam defunctus sibi somnio uideretur agitato inter pastores regno, animum minacem dumtaxat in illo fregit. 6 Ceterum Harpago, amico suo, infestus in ultionem seruati nepotis, filium eius interfecit epulandumque patri tradidit. 7 Sed Harpagus, ad praesens tempus dissimulato dolore, odium regis in uindictam occasionemque distulit. 8 Interiecto deinde tempore, cum adoleuisset Cyrus, dolore orbitatis admonitus, scribit ei, ut ablegatus ab auo in Persas fuerit, ut occidi eum paruulum auus iusserit, ut beneficio suo seruatus sit, ut regem offenderit, ut filium amiserit. 9 Hortatur exercitum paret et pronam ad regnum uiam ingrediatur : Medorum transitionem pollicitus. 10 Epistula quia palam ferri nequibat, regis custodibus omnes aditus obsidentibus, exenterato lepori inseritur lepusque in Persas Cyro ferendus fido seruo traditur; addita retia, ut sub specie uenatoris dolus lateret.

6,1 Lectis ille epistulis, eadem somnio adgredi iussus est et praemonitus, ut quem primum postera die obuium habuisset, socium coeptis adsumeret. 2 Igitur antelucano tempore ruri iter ingressus, obuium habuit seruum de ergastulo cuiusdam Medi, nomine Sybaren : 3 huius requisita origine, ut in Persis genitum audiuit, demptis conpedibus adsumptoque comite, Persepolim regreditur. 4 Ibi conuocato populo iubet omnes praesto cum securibus adesse et siluam uiae circumdatam excidere 5 Quod cum strenue fecissent eosdem postera die adparatis epulis inuitat; 6 deinde cum alacriores ipso conuiuio factos uideret, rogat si condicio ponatur utrius uitae sortem legant, hesterni laboris an praesentium epularum ? "Praesentium" ut adclamauere omnes, ait hesterno similem labori omnem uitam acturos quoad Medis pareant; si se secuti sint, hodiernis epulis. 7 Laetis omnibus bellum Medis infert. 8 Astyages, meriti sui in Harpago oblitus, summam belli eidem committit, 9 qui exercitum acceptum statim Cyro per deditionem tradit regisque crutelitatem perfidia defectionis ulciscitur. 10 Quod ubi Astyage audiuit, contractis undique auxiliis, ipse in Persas proficiscitur et, repetito alacrius certamine, pugnantibus suis partem exercitus de tergo ponit et tergiuersantes ferro agi in hostes iubet 11 ac denuntiat suis, ni uincerent, non minus fortes post terga inuenturos, quam a frontibus uiros : proinde uideant fugientibus haec an illa pugnantibus acies rumpenda sit. 12 Ingens post necessitatem pugnandi animus exercitui eius accessit, 13 pulsataque Persarum acies cum paulatim cederet, matres et uxores eorum obuiam occurrunt : orant in proelium reuertantur ; 14 cunctantibus, sublata ueste, obscena corporis ostendunt rogantes, num in uteros matrum uel uxorum uellent refugere. 15 Hac repressi castigatione in proelium redeunt et, facta inpressione, quos fugiebant fugere conpellunt. 16 In eo proelio Astyages capitur, cui Cyrus nihil aliud quam regnum abstulit nepotemque in illo magis quam uictorem egit, eumque maximae genti Hyrcanorum praeposuit. Nam in Medos reuerti ipse noluit. 17 Hic finis imperii Medorum fuit. Regnauerunt annis CCCL.

7,1 Initio regni, Cyrus Sybaren, coeptorum socium quem iuxta nocturnum uisum ergastulo liberauerat comitemque in omnibus rebus habuerat, Persis praeposuit sororemque suam ei in matrimonium dedit. 2 Sed ciuitates, quae Medorum tributariae fuerant, mutato imperio, etiam condicionem suam mutatam arbitrantes, a Cyro defecerunt, quae res multorum bellorum Cyro causa et origo fuit. 3 Domitis deinde plerisque, cum aduersus Babylonios bellum gereret, Babyloniis rex Lydorum Croesus, cuius opes diuitiaeque insignes ea tempestate erant, in auxilium uenit ; uictusque iam de se sollicitus in regnum refugit. 4 Cyrus quoque post uictoriam, conpositis in Babylonia rebus, bellum transfert in Lydiam. 5 Ibi fortuna prioris proelii perculsum iam Croesi exercitum nullo negotio fundit ; Croesus ipse capitur. 6 Sed quanto bellum minoris periculi, tanto et mitior uictoria fuit. 7 Croeso et uita et patrimonii partes et urbs Beroe concessa, in qua etsi non regiam uitam, proximam tamen maiestati regiae degeret. 8 Haec clementia non minus uictori quam uicto utilis fuit, 9 quippe ex uniuersa Graecia, cognito quod inlatum Croeso bellum esset, auxilia uelut ad commune extinguendum incendium confluebant, 10 tantus Croesi amor apud omnes urbes erat passurusque Cyrus graue bellum Graeciae fuit, si quid in Croeso crudelius consuluisset. 11 Interiecto deinde tempore, occupato in aliis bellis Cyro, Lydi rebellauere : 12 quibus iterum uictis arma et equi adempti iussique cauponas et ludicras artes et lenocinia exercere. 13 Ac sic gens industria quondam potens et manu strenua, effeminata mollitie luxuriaque, uirtutem pristinam perdidit et quos ante Cyrum inuictos bella praestiterant, in luxuriam lapsos otium ac desidia superauit.
     14 Fuere Lydis multi ante Croesum reges uariis casibus memorabiles, nullus tamen fortunae Candauli conparandus. 15 Hic uxorem, quam propter formae pulchritudinem deperibat, praedicare omnibus solebat, non contentus uoluptatum suarum tacita conscientia, nisi etiam matrimonii reticenda publicaret, 16 prorsus quasi silentium damnum pulchritudinis esset. 17 Ad postremum, ut adfirmationi suae fidem faceret, nudam sodali suo Gygi ostendit. 18 Quo facto et amicum in adulterium uxoris sollicitatum hostem sibi fecit et uxorem, ueluti tradito alii amore, a se alienauit. 19 Namque breui tempore caedes Candauli nuptiarum praemium fuit et uxor, mariti sanguine dotata, regnum uiri et se pariter adultero tradidit.

8,1 Cyrus, subacta Asia et uniuerso Oriente in potestatem redacto, Scythiis bellum infert. 2 Erat eo tempore regina Scytharum Tamyris, quae non muliebriter aduentu hostium territa, cum prohibere eos transitu Araxis fluminis posset, transire permisit, et sibi faciliorem pugnam intra regni sui terminos rata et hostibus obiectu fluminis fugam difficiliorem. 3 Itaque Cyrus, traiectis copiis, cum aliquantisper in Scythiam processisset, castra metatus est. 4 Dein postera die, simulato metu, quasi refugiens castra deseruisset, ita uini adfatim et ea quae epulis erant necessaria reliquit ; 5 quod cum nuntiatum reginae esset, adulescentulum filium ad insequendum eum cum tertia parte copiarum mittit. 6 Cum uentum ad castra Cyri esset, ignarus rei militaris adulescens, ueluti ad epulas, non ad proelium uenisset, omissis hostibus, insuetos barbaros uino se onerare patitur, 7 priusque Scythae ebrietate quam bello uincuntur. 8 Nam, cognitis his, Cyrus reuersus per noctem saucios opprimit omnesque Scythas cum reginae filio interficit. 9 Amisso tanto exercitu et, quod grauius doleret, unico filio, Tamyris orbitatis dolorem non in lacrimas effudit, sed in ultionis solacia intendit hostesque recenti uictoria exultantes pari insidiarum fraude circumuenit ; 10 quippe, simulata diffidentia propter uulnus acceptum, refugiens Cyrum ad angustias usque perduxit. 11 Ibi, conpositis in montibus insidiis, ducenta milia Persarum cum ipso rege trucidauit. 12 In qua uictoria etiam illud memorabile fuit, quod ne nuntius quidem tantae cladis superfuit. 13 Caput Cyri amputatum in utrem humano sanguine repletum coici regina iubet cum hac exprobratione crudelitatis : "Satia te, inquit, sanguine, quem sitisti cuiusque insatiabilis semper fuisti ". 14 Cyrus regnauit annnis XXX, non initio tantum regni, sed continuo totius temporis successu admirabiliter insignis.

9,1 Huic successit filius Cambyses, qui imperio patris Aegyptum adiecit ; 2 sed, offensus superstitionibus Aegyptiorum, Apis ceterorumque deorum aedes dirui iubet ; 3 ad Hammonis quoque nobilissimum templum expugnandum exercitum mittit, qui tempestatibus et harenarum molibus oppressus interiit. 4 Post haec, per quietem uidit fratrem suum Mergidem regnaturum ; 5 quo somnio exterritus non dubitauit post sacrilegia etiam parricidium facere. 6 Erat enim difficile ut parceret suis, qui cum contemptu religionis grassatus etiam aduersus deos fuerat. 7 Ad hoc tam crudele ministerium magum quendam ex amicis delegit, nomine Cometen 8 Interim ipse gladio sua sponte euaginato in femur grauiter uulneratus occubuit poenasque luit seu imperati parricidii seu perpetrati sacrilegii. 9 Quo nuntio accepto, magus ante famam amissi regis occupat facinus prostratoque Mergide, cui regnum debebatur, fratrem suum subiecit Oropasten. 10 Erat enim et oris et corporis liniamentis persimilis, ac nemine subesse dolum arbitrante, pro Mergide rex Oropasta constituitur ; 11 quae res eo occultior fuit, quod apud Persas persona regis sub specie maiestatis occulitur. 12 Igitur magi ad fauorem populi conciliandum tributa et militiae uacationem in triennium remittunt, 13 ut regnum, quod fraude quaesierant, indulgentiae largitionibus confirmarent. 14 Quae res suspecta primo Hostani, viro nobili et in conjectura sagacissimo, fuit. 15 Itaque per internuntios quaerit de filia, quae inter regias paelices erat, an Cyri filius rex esset. 16 Illa nec se ipsam scire ait nec ex alia posse cognoscere, quia singulae separatim recludantur. 17 Tum pertractare caput dormienti iubet, nam mago Cambyses aures utrasque praeciderat. 18 Factus dein per filiam certior sine auribus regem esse, optimatibus Persarum rem indicat et in caedem falsi regis inpulsos sacramenti religione obstringit. 19 Septem tantum conscii fuere huius coniurationis, qui ex continenti, ne dato in paenitentiam spatio, res per quemcumque narraretur, occultato sub ueste ferro ad regiam pergunt. 20 Ibi, obuiis interfectis, ad magos perueniunt, quibus ne ipsis quidem animus in auxilium sui defuit, 21 siquidem stricto ferro duos de coniuratis interficiunt. 22 Ipsi tamen corripiuntur a pluribus, quorum alterum Gobryas medium amplexus, cunctantibus sociis, ne ipsum pro mago transfoderent, quia res obscuro loco gerebatur, uel per suum corpus adigi mago ferrum jussit. 23 Fortuna tamen ita regente, illo incolumi, magus interficitur.

10,1 Occisis magis, magna quidem gloria recuperati regni principum fuit, sed multo maior in eo, quod, cum de regno ambigerent, concordare potuerunt. 2 Erant enim virtute et nobilitate ita pares, ut difficilem ex his populo electionem aequalitas faceret. 3 Ipsi igitur uiam invenerunt, qua de se iudicium religioni et fortunae committerent, 4 pactique inter se sunt, ut die statuta omnes equos ante regiam primo mane perducerent et cuius equus inter solis ortum hinnitum primus edidisset, is rex esset. 5 Nam et solem Persae unum deum esse credunt et equos eidem deo sacratos ferunt. 6 Et erat inter coniuratos Darius, Hystaspi filius, cui de regno sollicito equi custos ait, si ea res victoriam moraretur, nihil negotii superesse. 7 Per noctem deinde equum pridie constitutam diem ad eundem locum ducit ibique equae admittit, ratus ex uoluptate ueneris futurum quod evenit. 8 Postera die itaque, cum ad statutam horam omnes convenissent, Darii equus, cognito loco, ex desiderio feminae hinnitum statim edidit et, segnibus aliis, felix auspicium domino primus emisit. 9 Tanta moderatio ceteris fuit, ut audito auspicio confestim equis desilierint et Darium regem salutauerint. 10 Populus quoque uniuersus secutus iudicium principum, eundem regem constituit. 11 Sic regnum Persarum septem nobilissimorum uirorum uirtute quaesitum tam levi momento in unum conlatum est. 12 Incredibile prorsus tanta patientia cessisse eos, quod ut eriperent magis, mori non recusaverint. 13 Quamquam praeter formam uirtutemque hoc imperio dignam etiam cognatio Dario juncta cum pristinis regibus fuit. 14 Principio igitur regni, Cyri filiam in matrimonium recepit, regalibus nuptiis regnum firmaturus, ut non tam in extraneum translatum quam in familiam Cyri reuersum uideretur. 15 Interiecto deinde tempore, cum Assyrii desciuissent et Babyloniam occupassent difficilisque urbis expugnatio esset, aestuante rege, unus de interfectoribus magorum, Zopyrus, domi se uerberibus lacerari toto corpore iubet, nasum, aures et labia sibi praecidi, atque ita regi inopinanti se offert. 16 Attonitum et quaerentem Darium causas auctoremque tam foedae lacerationis tacitus quo proposito fecerit edocet, formatoque in futura consilio, transfugae titulo Babyloniam proficiscitur. 17 Ibi ostendit populo laniatum corpus, queritur crudelitatem regis, a quo in regni petitione non uirtute, sed auspicio, non iudicio hominum, sed hinnitu equi superatus sit ; 18 iubet illos ex amicis exemplum capere, quid hostibus cauendum sit ; 19 hortatur, ne moenibus magis quam armis confidant, patianturque se commune bellum recentiore ira gerere. 20 Nota nobilitas uiri pariter et uirtus omnibus erat, nec de fide timebant, cuius ueluti pignora uulnera corporis et iniuriae notas habebant. 21 Constituitur ergo dux omnium suffragio et accepta parua manu semel atque iterum cedentibus ex consulto Persis, secunda proelia facit. 22 Ac postremo uniuersum sibi creditum exercitum Dario prodit urbemque ipsam in potestatem eius redigit. 23 Post haec, Darius bellum Scythis infert, quod sequenti uolumine referetur.

Précédente

Table des matières

Suivante
   



S C def. ; a 1,1 principio rerum inc. Y ; a 4,11 motus et inc. M

1,2 populus - tenebatur W. See. : -li - -antur Rue. Gal. || arbitria - erant secl. Rue.
4 auitum G pi D See. : habitum AVQ natiuum Rue. Gal. || gentium i D : -ibus AG p edd. -ilibus VQ -ium
6 uezosis edd. : uesoris A uizosis GY uizores VQ uesosis OP uezois ZX uexosis EL uexossis FD || aegyptius A2 pi D : -tis A1 V -ti GQ || rex tanaus tpi : erestaneus D.
7 bella gerebant trans. tp Gal. See. || contentique uictoria post quaerebant trans. tp Gal. See. et post uictoria add. imperio abstinebant || non i D : nec tp.
8 cum tpi : quo D.
9 illi om. D.
10 ninya ego : ninia AGV See. nynia Q nini p nino i D Gal. Rue. || samiramide G i Rue. See : samiramine AV samirami Q p semiramide D Gal.

2,1 puero om. t || patienter uni uiro AVQ p : patienter nino uiro G See. parentibus uiro i Rue. Gal. patienter uno D uide adn.
3 uelamentis pi D Rue. Gal. : calciamentis AG See. mentis V1Q uirilis uestis V2.
5 quemue tpi edd. et ante † sign. Rue : quaue causa D.
7 arenae uice i D edd. : arenae pice A arena pice GVQ p || inuenitur post passim add. AG Gal. See. || e terra exaestuat pi D Rue. : et erret xaestatuae A et erectae statuae GVQ et e terra exaestuat Gal. e terra exaestuata See.
8 huius tpi edd : eiusdem D || a ante uiro om. AV Gal. See.
9 quo Q1 pi D Oros. 1,4,5 Rue. : quos quod A1 quos A2G Gal. See. quod V qua Q2 || magnum om. X.
10 duos et XXXX annos i D Oros. 1,4,4 Rue. Gal. : duo et XXX tp See. || qui regnauit LIIII annis post Ninum add. D.
11 ninyas ego : ninya A ninias GO See. ninia VQYP nini ZX ninus i D Rue. Gal.

3,2 admitti tpi : -missus D || purpuras tp Gal. See. : -ram i D Rue.
3 quibus uisis om. D. || tractantique lanam pi D : -ntesque t || et ante negat add. D. || se feminam tpi : femina D || uirum tpi : uir D.
4 mortis tpi : hostis D || primo om. X.
5 recepit tp D Gal. See. ; -cipit i Rue. || extructa incensaque tpi : instructa ingenti D.
6 qui - fuerat secl. Rue.

4,3 ei tpi : eius D.
4 suam post filiam add. t PZ Gal. See. || ex gente tpi : ing- D.
5 ac om. t || ne t edd. : nec pi D || sic t YOXEFD : si PZL.
6 regis amico et arcanorum i Rue. Gal. : r. a. e. amicorum D r. arcanorum tp See. || participi VQ pi D : participis G2 conscio AG1.
7 Astyages post sexus trans. D.
11 a 4,11 motus et inc. M || etiam om. D.
12 uxor - exponeret om. t || suae t : sua p suum i D.
13 ille tpi : hic D.
14 spargos tp D See. : spacos i Rue. Gal.

5,1 imperiosus om. t.
2 astyagi ante regi add. D.
5 dumtaxat post illo trans. D.
7 uindictam occasionemque i D Rue. : -ae -em tp Gal. See.
8 suo tpi : eius D.
9 ut post hortatur add. D.
10 sub om. D.

6,1 iussus est et Rue. : iussus est sed A Gal. iussus sed GVQM p See. iussus et i est iussus et D || habuisset tpi : -beret D.
2 ruri Ap.c.VQ pi D Gal. See. : ruris Aa.c. GM rus Rue. || ingressus tpi : agg- D || fugientem post ergastulo add. D.
4 praesto om. D || adesse i D Rue. : esse tp Gal. See. || et siluam uiae tpi Gal. See. : siluamque D et silvam uillae Rue.
5 et post die add. D.
6 deinde OPX i D Rue. : dein t YZ Gal. See. || si se secuti sint i : si se cuti sint D se secutos tp edd.
9 tradit pi D Rue. : -didit t Gal. See.
13 pulsataque t FD See. : pulsa itaque p EL Rue. Gal. || cum Persarum acies trans. tp Gal. See. || ut post orant add. p D.
16 ducem post maximae add. AGM || decimum post maximae add. VQ.

7,3 de se sollicitus pi D : desolutus t.
6 et om. D || uictoria fuit YOX i D Rue. Gal. : fuit uictoria PZ uictoria AVQM See. om. G.
7 et uita tpi : in uitam D || partes tpi : pars D || beroe YOPZ See. : uero et AVQ uiro et GM urbes boree X bara i Rue. barago D barene Gal.
9 auxilia tpi : multa milia D || confluebant tpi : constitu- D.
10 erat post amor add. D.
13 gens om. G || industria ... potens tpi : -ae... pat- D || praestiterant pi D Rue. Gal. : -erunt t See.
15 deperibat t FD Gal. See. : -iebat p EL Rue.
16 esset pulchritudinis trans D.
17 gygi tpi : giguo Dt. giguus Dmg..
18 et ante amicum om. D || in tpi : ad D || dotatam post amore add. D.
19 tempore breui trans. t OPZ || post est post breui add. Y || uxor tpi : -re D || dotata om. D.

8,2 araxis t See. : arxis p oxxis E soaxis F oaxis LD Rue. Gal.
5 insequendum tp Gal. See. : s- i D pers- Rue. || eum om. D.
8 interficit i D Rue. : -fecit tp Gal. See.
9 doleret i D Rue. : -endum tp Gal. See.
13 sanguine inquit trans. pi
14 admirabiliter insignis t YOPZ i D : -lis fuit X.

9,4 mergidem p D Rue. Gal. : -im ti See.
7 delegit om. D. et post Cometen add. mittit.
10 et oris pi D : decorus t.
11 eo om. D || regis om. X.
12 militiae uacationem W Gal. See. : militiam [uacationem] Rue. || remittunt pi D Rue. : per- t Gal. See.
13 largitionibus tpi : -ne D.
14 hostani ti : ost- D hot- PZX ot- YO.
18 obstringit om. D.
19 quemcumque t D: -emquam pi edd.
21 stricto om. D.
22 uel tpi : illis D.
23 magus interficitur om. D.

10,6 hystaspi tpi Rue. Gal. : ispstasi D1 ipstasis D2 hystaspis See. || moraretur ti Gal. See. : moderetur p Rue. mereretur D || ante post pridie add. D.
12 prorsus om. D || patientia t YOPZ i D : pietate X || cessisse i D Rue. Gal. : ges- tp See.
15 et ante aures add. i Rue.|| praecidi tp D : -dit i || inopinanti tp D Gal. See. : -ato i Rue.
17 integri post regni add. D.
19 ne ip D Rue. : non t Gal. See. || se om. D.
20 corporis om. D.
22 creditum sibi trans. D.


Précédente

Table des matières

Suivante
   


Copyright © Marie-Pierre Arnaud-Lindet 2003. Tous droits réservés.

Le matériel et les informations contenues dans le site peuvent être utilisées seulement à des fins privées en autant que la propriété des droits est reconnue. Toute autre utilisation est strictement interdite. Pour fins de précision, la modification, le téléchargement, la publication, la reproduction sur un autre site, la diffusion sur Internet ou l'utilisation à des fins publiques ou commerciales du matériel et/ou informations se retrouvant sur ce site est strictement prohibée sans l'accord préalable de l'auteur.

FORUM ROMANUM