15,1 Interea Darius in gratiam uictoris a cognatis suis aureis conpedibus catenisque in uico Parthorum Thara uincitur, 2 credo ita diis inmortalibus iudicantibus ut in terra eorum qui successuri imperio erant, Persarum regnum finiretur. 3 Alexander quoque citato cursu postera die superuenit ; ibi cognouit Darium clauso uehiculo per noctem exportatum. 4 Iusso igitur exercitu subsequi cum sex milibus equitum fugientem insequitur ; in itinere multa et periculosa proelia facit. 5 Emensus deinde plura milia passuum cum nullum Darii indicium repperisset, respirandi equis data potestate, unus e militibus, dum ad fontem proximum pergit, in uehiculo Darium multis quidem uulneribus confossum, sed spirantem adhuc inuenit ; 6 qui applicito captiuo cum ciuem ex uoce cognouisset, id saltim praesentis fortunae habere se solacium dixit quod apud intellecturum locuturus esset. nec incassum postremas uoces emissurus. 7 Perferri haec Alexandro iubet : se nullis in eum meritorum officiis maximorum illi debitorem mori, quod in matre liberisque suis regium eius, non hostilem animum expertus felicius hostem quam cognatos propinquosque sortitus sit ; 8 quippe matri et liberis suis ab eodem hoste uitam datam, sibi a cognatis ereptam, quibus et uitam et regna dederit. 9 Quamobrem gratiam illis eam futuram quam ipse uictor uolet. 10 Alexandro referre se, quam solam moriens potest, gratiam, precari superum inferumque numina et regales deos ut illi terrarum omnium uictori contingat imperium. 11 Pro se iustam magis quam grauem sepulturae ueniam orare. 12 Quod ad ultionem pertineat, iam non suam, sed exempli communemque omnium regum esse causam, quam neglegere illi et indecorum et periculosum esse ; quippe cum in altero iustitiae eius, in altero etiam utilitatis cauaa uersetur. 13 In quam rem unicum pignus fidei regiae, dextram se ferendam Alexandro dare. Post haec porrecta manu expirauit. 14 Quae ubi Alexandro nuntiata sunt, uiso corpore defuncti tam indignam illo fastigio mortem lacrimis prosecutus est corpusque regio more sepeliri et reliquias eius maiorum tumulis inferri iussit.
YO S C def.
ab in exercitu rursus inc. M
a 2,8 producto rursus inc. F
1,1 ab in exercitu rursus inc. M.
8 sui post spem add. i Rue. Gal.
10 pacto i D Rue. : fa- tp Gal. See.
2,1 a prima usque ad 4,12 accessere def. M.
2 lyncestarum W Gal. : lyncestae Rue. lyncestae See.
7 lacedaemonios W : thebanos Rue. Gal.
8 A producto rursus inc. F.
3,1 ab pi Rue. See. : sub t Gal. om. D.
5 increpitis i D Rue. : -patis tp Gal. See.
7 nec deprecatione secl. Gal. || sed * ante usi add. Rue.
8 consilio tp EFS D Gal. : conci- L Rue. See.
4,2 pependisse t D Gal. See. : rep- pi Rue.
5 geniti ... herculis tp D Gal. See. : -tum ... -lem i Rue. || actaeque ... pueritiae W Gal. See. : -amque ... -am Rue.
9 profugorum secl. Rue.
11 haec post ne add. i
5,1 A proficiscens rursus inc. M.
2 et om. D secl. Rue.
4 deorum aras trans. i Rue.
6 adpetitae i D Rue. : p- tp Gal. See.
9 A domo pi : D. t om. D.
12 ad tumulos eorum om. D || eorum W Gal. See. : heroum Rue. uide and.
6,3 sit om. M eras. G.
4 cum - 10 fuit om. M.
5 electos tp D Gal. See. : l- i Rue.
10 adrasteis i D edd. : -resties A -restis GVQ -risteis i.
13 solacia X i D Rue. See. : exemplum Z Gal. om. t P.
7,1 dum - 3 minorem om. M || lyncestarum W Gal. : -a Rue. See.
6 percontatusque i D Rue. : -us tp See. -urque Gal.
10 regem tpi Gal. See. : -ge D -ge in Rue.
8,2 uno die post stadia add. Rue. || una die post stadia add. See.
3 influentis tpi : f- D edd.
4 cum AGMV PX i Rue. See. : tum QZ D Gal.
9,1 CCCC ti D Gal. See. : CCC p Rue. || et p FL D Rue. : ac t E Gal. See.
10 sexaginta unum tp Gal. See. : unum et sexaginta i Rue. LXXX D || post sexaginta sign. Rue. || pedestres tpi Gal. See. : -dites D Rue.
15 et salutari om. t.
10,2 epularum pi D : plurimum t.
7 ex his - 9 putarent om. M.
11 id eum VQ pi D : deum AG || et W See. : in Rue. et in Gal.
12 adplicito i D Rue. : -cato tp Gal. See.
13 ducentes om. i.
11,1 ciliciam i D Rue. : -mque tp Gal. See.
6 uellet ti D : -lit p.
12,3 et ante regni om. tpi.
4 arbitria - 5 et cum om. D.
6 mortem AVQ p EL Gal. See. : -te G F D -ti Rue.
7 ab om. t Gal. See.
8 ait post esse add. Rue.
13,2 cum etiam W : cuius e. edd.
3 liceat pi D : -et t.
7 denis t PZ i D : don- X || post denis sign. Rue. || armeniis tpi Rue. See. : -matis D Gal.
8 nec corporis Q2 L D Rue. : ne c. AGVQ1 p E Gal. See. om. F.
9 et tantum - fusi secl. Rue. Gal.
14,4 post pons sign. Rue. || cydni t : cidni p D cygni i || sociorum W Gal. See. : suor- Rue.
15,1 thara t PZ i : -ri X -r D.
2 iudicantibus ti D : uind- p.
13 porrecta manu pi D Rue. Gal. : porrexit manum (-nu G1) t See.