a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Junianus Justinus
Abrégé des Histoires Philippiques de Trogue Pompée.
texte établi et traduit par Marie-Pierre Arnaud-Lindet.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Liber XII

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

1,1 Alexander in persequendo Dario amissos milites magnis funerum inpensis extulit, reliquis expeditionis eius sociis tredecim milia talentum diuisit. 2 Equorum maior pars aestu amissa, inutiles etiam qui superfuerant facti. 3 Pecunia omnis, CXC milia talentum, Ecbatana congesta eique Parmenio praepositus. 4 Dum haec aguntur, epistulae Antipatri a Macedonia ei redduntur, quibus bellum Agidis, regis Spartanorum, in Graecia, bellum Alexandri, regis Epiri, in Italia, bellum Zopyrionis praefecti eius in Scythia continebatur. 5 Quibus uarie adfectus plus tamen laetitiae cognitis mortibus duorum aemulorum regum quam doloris amissi cum Zopyrione exercitus cepit. 6 Namque post profectionem Alexandri Graecia ferme omnis in occasionem reciperandae libertatis ad arma concurrerat, 7 auctoritatem Lacedaemoniorum secuta, qui Philippi Alexandrique et pacem soli spreuerant et leges respuerant ; dux huius belli Agis, rex Lacedaemoniorum, fuit. 8 Quem motum Antipater contractis militibus in ipso ortu oppressit. 9 Magna tamen utrimque caedes fuit. 10 Agis rex cum suos terga dantes uideret, dimissis satellitibus, ut Alexandro felicitate, non uirtute inferior uideretur, tantam stragem hostium edidit, ut agmina interdum fugaret. 11 Ad postremum etsi a multitudine uictus, gloria tamen omnes uicit.

2,1 Porro Alexander, rex Epiri, in Italiam auxilia Tarentinis aduersus Bruttios deprecantibus sollicitatus, ita cupide profectus fuerat, uelut in diuisione orbis terrarum Alexandro, Olympiadis sororis suae, filio, Oriens, sibi Occidens sorte contigisset, 2 non minorem rerum materiam in Italia, Africa Siciliaque, quam ille in Asia et in Persis habiturus. 3 Huc accedebat, quod, sicut Alexandro Magno Delphica oracula insidias in Macedonia, ita huic responsum Dodonaei Iouis urbem Pandosiam amnemque Acherusium praedixerat. 4 Quae utraque cum in Epiro essent, ignarus eadem et in Italia esse, ad declinanda fatorum pericula peregrinam militiam cupidius egerat. 5 Igitur cum in Italiam uenisset, primum illi bellum cum Apulis fuit, quorum cognito urbis fato breui post tempore pacem et amicitiam cum rege eorum fecit. 7 Erat namque tunc temporis urbs Apulis Brundisium, quam Aetoli secuti fama rerum in Troia gestarum clarissimum ac nobilissimum ducem Diomeden condiderant ; 8 sed pulsi ab Apulis consulentes oracula responsum acceperant, locum qui repetissent perpetuo possessuros. 9 Hac igitur ex causa per legatos cum beIli comminatione restitui sibi ab Apulis urbem postulauerant ; 10 sed ubi Apulis oraculum innotuit, interfectos legatos in urbe sepelierunt, perpetuam ibi sedem habituros. Atque ita defuncti responso diu urbem possederunt. 11 Quod factum cum cognouisset Alexander, antiquitatis fata ueneratus bello Apulorum abstinuit. 12 Gessit et cum Bruttiis Lucanisque bellum multasque urbes cepit ; cum Metapontinis et Poediculis et Romanis foedus amicitiamque fecit. 13 Sed Bruttii Lucanique cum auxilia a finitimis contraxissent, acrius bellum repetiuere. 14 Ibi rex iuxta urbem Pandosiam et flumen Acheronta, non prius fatalis loci cognito nomine quam occideret, interficitur moriensque non in patria fuisse sibi periculosam mortem, propter quam patriam fugerat, intellexit. 15 Corpus eius Thurii publice redemptum sepulturae tradiderunt. 16 Dum haec in Italia aguntur, Zopyrion quoque, praefectus Ponti ab Alexandro Magno relictus, otiosum se ratus si nihil et ipse gessisset, adunato XXX milium exercitu Scythis bellum intulit 17 caesusque cum omnibus copiis poenas temere inlati belli genti innoxiae luit.

3,1 Haec cum nuntiata in Parthia Alexandro essent, simulato maerore propter Alexandri cognationem exercitui suo triduo luctum indixit. 2 Omnibus deinde uelut perpetrato bello reditum in patriam expectantibus coniugesque ac liberos suos animo iam quodam modo conplectentibus ad contionem exercitum uocat. 3 Ibi nihil actum tot egregiis proeliis ait, si incolumis orientalis barbaria relinquatur ; nec se corpus, sed regnum Darii petisse ; persequendosque eos esse, qui a regno defecerint. 4 Hac oratione uelut ex integro incitatis militum animis Hyrcaniam Mardosque subegit. 5 Ibi ei occurrit Thalestris siue Minythyia, Amazonum regina, cum CCC mulieribus XXXV dierum inter confertissimas gentes itinere confecto ex rege liberos quaesitura ; 6 cuius conspectus aduentusque admirationi omnibus fuit et propter insolitum feminis habitum et propter expetitum concubitum. 7 Ob hoc tredecim diebus otio a rege datis, ut est uisa uterum implesse, discessit.

8 Post haec Alexander habitum regum Persarum et diadema insolitum antea regibus Macedonicis, uelut in leges eorum quos uicerat, transiret, adsumit. 9 Quae ne inuidiosius in se uno conspicerentur, amicos quoque suos longam uestem auratam purpureamque sumere iubet. 10 Vt luxum quoque sicut cultum Persarum imitaretur, inter paelicum regiarum greges electae pulchritudinis nobilitatisque noctium uices diuidit. 11 His rebus ingentes epularum apparatus adicit, ne ieiuna et destructa luxuria uideretur, conuiuiumque iuxta regiam magnificentiam ludis exornat, 12 inmemor prorsus tantas opes amitti his moribus, non quaeri solere.

4,1 Inter haec indignatio omnium totis castris erat, a Philippo illum patre tantum degenerasse, ut etiam patriae nomen eiuraret moresque Persarum adsumeret, quos propter tales mores uicerat. 2 Sed ne solus uitiis eorum quos armis subiecerat, succubuisse uideretur, militibus quoque suis permisit, si quarum captiuarum consuetudine tenerentur, ducere uxores, 3 existimans minorem in patriam reditus cupiditatem futuram habentibus in castris imaginem quandam larum ac domesticae sedis ; 4 simul et laborem militiae molliorem fore dulcedine uxorum. 5 In supplementa quoque militum minus exhauriri posse Macedoniam, si ueteranis patribus tirones filii succederent militaturi in uallo in quo essent nati, 6 constantioresque futuri si non solum tirocinia, uerum et incunabula in ipsis castris posuissent. 7 Quae consuetudo in successoribus quoque Alexandri mansit. 8 Igitur et alimenta pueris statuta et instrumenta armorum equorumque iuuenibus data, et patribus pro numero filiorum praemia statuta. 9 Si quorum patres occidissent, nihilo minus pupilli stipendia patrum trahebant, quorum pueritia inter uarias expeditiones militia erat. 10 Itaque a paruula aetate laboribus periculisque indurati inuictus exercitus fuere,neque castra aliter quam patriam neque pugnam aliud umquam quam uictoriam duxere. 11 Haec suboles nomen habuit Epigoni. 12 Parthis deinde domitis praefectus his statuitur ex nobilibus Persarum Andragoras ; inde postea originem Parthorum reges habuere.

5,1 Interea Alexander non regie, sed hostili odio saeuire in suos coepit. 2 Maxime indignabatur carpi se sermonibus suorum patris Philippi patriaeque mores subuertisse. 3 Propter quae crimina Parmenio quoque senex, dignitate regi proximus, cum Philota filio, de utroque prius quaestionibus habitis, interficitur. 4 Fremere itaque omnes uniuersis castris coepere innoxii senis filiique casum miserantes, interdum se quoque non debere melius sperare dicentes. 5 Quae cum nuntiata Alexandro essent, uerens ne haec opinio etiam in Macedoniam diuulgaretur et uictoriae gloria saeuitiae macula infuscaretur, simulat se ex amicis quosdam in patriam uictoriae nuntios missurum. 6 Hortatur milites suis scribere, rariorem habituros occasionem propter militiam remotiorem. 7 Datos fasces epistularum tacite ad se deferri iubet ; 8 ex quibus cognito de se singulorum iudicio in unam cohortem eos qui de rege durius opinati fuerant, contribuit, aut consumpturus eos aut in ultimis terris in colonias distributurus. 9 Inde Drancas, Euergetas uel Parimas, Parapammenos, Adaspios ceterosque populos, qui in radice Caucasi morabantur, subegit. 10 Interea unus ex amicis Darii Bessus uinctus perducitur, qui regem non solum prodiderat, uerum et interfecerat. 11 Quem in ultionem perfidiae excruciandum fratri Darii tradidit, reputans non tam hostem suum fuisse Darium quam amicum eius a quo esset occisus. 12 Et ut his terris nomen relinqueret, urbem Alexandream super amnem Tanaim condidit, intra diem septimum decimum muro sex milium passuum consummato, translatis eo trium ciuitatum populis, quas Cyrus condiderat. 13 In Bactrianis quoque Sogdianisque XII urbes condidit, distributis his, quoscumque in exercitu seditiosos habebat.

6,1 His ita gestis sollemni die amicos in conuiuium uocat, 2 ubi orta inter ebrios rerum a Philippo gestarum mentione praeferre se patri ipse rerumque suarum magnitudinem extollere caelo tenus coepit adsentante maiore conuiuarum parte. 3 Itaque cum unus e senibus, Clitos, fiducia amicitiae regiae, cuius palmam tenebat, memoriam Philippi tueretur laudaretque eius res gestas, adeo regem offendit, ut telo a satellite rapto eundem in conuiuio trucidauerit. 4 Qua caede exultans mortuo patrocinium Philippi laudemque paternae militiae obiectabat. 5 Postquam satiatus caede animus conquieuit et in irae locum successit aestimatio, modo personam occisi, modo causam occidendi considerans, pigere eum facti coepit ; 6 quippe paternas laudes tam iracunde accepisse se quam nec conuicia debuisset, amicumque senem et innoxium a se occisum inter epulas et pocula dolebat. 7 Eodem igitur furore in paenitentiam quo pridem in iram uersus mori uoluit. 8 Primum in fletus progressus amplecti mortuum, uulnera tractare, et quasi audienti confiteri dementiam, adreptumque telum in se uertit peregissetque facinus, nisi amici interuenissent. 9 Mansit haec uoluntas moriendi etiam sequentibus diebus. 10 Accesserat enim paenitentiae nutricis suae et sororis Cliti recordatio, cuius absentis eum maxime pudebat : 11 tam foedam illi alimentorum suorum mercedem redditam, ut, in cuius manibus pueritiam egerat, huic iuuenis et uictor pro beneficiis funera remitteret. 12 Reputabat deinde, quantum in exercitu suo, quantum apud deuictas gentes fabularum atque inuidiae, quantum apud ceteros amicos metum et odium sui fecerit, quam amarum et triste reddiderit conuiuium suum, non armatus in acie quam in conuiuio terribilior. 14 Tunc Parmenion et Philotas, tunc Amyntas consobrinus, tunc nouerca fratresque interfecti, tunc Attalus, Eurylochus, Pausanias aliique Macedoniae extincti principes occurrerunt. 15 Ob haec illi quadriduo perseuerata inedia est, donec exercitus uniuersi precibus exoratus est, precantis, ne ita mortem unius doleat, 16 ut uniuersos perdat quos in ultimam deductos barbariam inter infestas et inritatas beIlo gentes destituat. 17 Multum profuere Callisthenis philosophi preces ; condiscipulatu apud Aristotelen familiaris illi et tunc ab ipso rege ad prodenda memoriae acta eius accitus. 18 Reuocato igitur ad bella animo Chorasmos et Dahas in deditionem accepit.

7,1 Dein, quod primo ex Persico superbiae regiae more distulerat ne omnia pariter inuidiosiora essent, non salutari, sed adorari se iubet. 2 Acerrimus inter recusantes Callisthenes fuit. Quae res et ilIi et multis principibus Macedonum exitio fuit, siquidem sub specie insidiarum omnes interfecti. 3 Retentus tamen est a Macedonibus mos salutandi regis explosa adoratione. 4 Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque Oriente finiret imperium. 5 Cui gloriae ut etiam exercitus ornamenta conuenirent, phaleras equorum et arma militum argento inducit exercitumque suum ob argenteos clipeos Argyraspidas appellauit. 6 Cum ad Nysam urbem uenisset, oppidanis non repugnantibus fiducia religionis Liberi patris, a quo condita urbs erat, parci iussit, laetus non militiam tantum, uerum et uestigia se dei secutum. 7 Tunc ad spectaculum sacri montis duxit exercitum, naturalibus bonis, uite hederaque, non aliter uestiti, quam si manu cultus colentiumque industria exornatus esset. 8 Sed exercitus eius, ubi ad montem accessit, repentino impetu mentis in sacros dei ululatus instinctus cum stupore regis sine noxa discurrit, ut intellegeret non tam oppidanis se parcendo quam exercitui suo consuluisse. 9 Inde montes Daedalos regnaque Cleophidis reginae petit. Quae cum se dedidisset ei, concubitu redemptum regnum ab Alexandro recepit, inlecebris consecuta, quod armis non poterat ; 10 filiumque ab eo genitum Alexandrum nominauit, qui postea regno Indorum potitus est. 11 Cleophis regina propter prostratam pudicitiam scortum regium ab Indis exinde appellata est. 12 Peragrata India cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quod multi populi confugerant, peruenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione eiusdem saxi terrae motu prohibitum. 13 Captus itaque cupidine Herculis acta superare cum summo labore ac periculo potitus saxo omnes eius loci gentes in deditionem accepit.

8,1 Vnus ex regibus Indorum fuit, Porus nomine, uiribus corporis et animi magnitudine pariter insignis, 2 qui bellum iam pridem audita Alexandri opinione in aduentum eius parabat. 3 Commisso itaque proelio exercitum suum Macedonas inuadere iubet, sibi regem eorum priuatum hostem deposcit. 4 Nec Alexander pugnae moram fecit ; sed prima congressione uulnerato equo cum praeceps ad terram decidisset, concursu satellitum seruatur. 5 Porus multis uulneribus obrutus capitur. 6 Qui uictum se adeo doluit ut, cum ueniam ab hoste accepisset, neque cibum sumere uoluerit neque uulnera curari passus sit aegreque sit ab eo obtentum ut uellet uiuere. 7 Quem Alexander ob honorem uirtutis incolumem in regnum remisit. 8 Duas ibi urbes condidit; unam Nicaeam, alteram ex nomine equi Bucephalen uocauit. 9 Inde Adrestas, Catheanos, Praesidas, Gangaridas caesis eorum exercitibus expugnat. 10 Cum ad Cufites uenisset, ubi eum hostium CC milia equitum opperiebantur, exercitus omnis non minus uictoriarum numero quam laboribus fessus lacrimis eum deprecatur finem tandem bellis faceret ; 11 aliquando patriae reditusque meminisset, respiceret militum annos quibus uix aetas ad reditum sufficeret. 12 Ostendere alius canitiem, alius uulnera, alius aetate consumpta corpora, alius cicatricibus exhausta ; 13 solos se esse qui duorum regum, Philippi Alexandrique, continuam militiam pertulerint. 14 Tandem orare, ut reliquias saltim suas paternis sepulcris reddat, quorum non studiis deficiatur quam annis, ac, si non militibus, uel ipsi sibi parcat, ne fortunam suam nimis onerando fatiget. 16 Motus his tam iustis precibus uelut in finem uictoriae castra solito magnificentiora fieri iussit, quorum molitionibus et hostis terreretur et posteris admiratio sui relinqueretur. 17 Nullum opus laetius milites fecere. Itaque caesis hostibus cum gratulatione in eadem reuerterunt.

9,1 Inde Alexander ad amnem Acesinem pergit ; per hunc in Oceanum deuehitur. 2 Ibi Agensonas Sibosque, quos Hercules condidit, in deditionem accepit. 3 Hinc in Mandros et Sugambros nauigat, quae gentes eum armatis LXXX milibus peditum et LX milibus equitum excipiunt. 4 Cum proelio uictor esset, exercitum ad urbem eorum ducit. 5 Quam desertam a defensoribus cum de muro, quem primus ceperat, animaduertisset, in urbis planitiem sine ullo satellite desiluit. 6 Itaque cum eum hostes solum conspexissent, clamore edito undique concurrunt, si possint in uno capite orbis bella finire et ultionem tot gentibus dare. 7 Nec minus Alexander constanter restitit et unus aduersus tot milia proeliatur. 8 Incredibile dictu est ut eum non multitudo hostium, non uis magna telorum, non tantus lacessentium clamor terruerit, solus tot milia ceciderit ac fugauerit. 9 Vbi uero obrui multitudine se uidit, trunco se, qui propter murum stabat, adplicuit, 10 cuius auxilio tutus cum diu agmen sustinuisset, tandem cognito periculo eius amici ad eum desiliunt, ex quibus multi caesi ; 11 proeliumque tam diu anceps fuit, quoad omnis exercitus muris deiectis in auxilium ueniret. 12 In eo proelio sagitta sub mamma traiectus cum sanguinis fluxu deficeret, genu posito tam diu proeliatus est, donec eum, a quo uulneratus fuerat, occideret. 13 Curatio uulneris grauior ipso uulnere fuit.

10,1 Itaque ex magna desperatione tandem saluti redditus Polyperconta cum exercitu Babyloniam mittit, ipse cum lectissima manu nauibus conscensis Oceani litora peragrat. 2 Cum uenisset ad urbem Ambigeri regis, oppidani inuictum ferro audientes sagittas ueneno armant atque ita gemino mortis uulnere hostem a muris submouentes plurimos interficiunt. 3 Cum inter multos uulneratus etiam Ptolomeus esset moriturusque iam iamque uideretur, per quietem regi monstrata in remedia ueneni herba est, qua in potu accepta statim periculo liberatus est maiorque pars exercitus hoc remedio seruata. 4 Expugnata deinde urbe reuersus in nauem Oceano libamenta dedit, prosperum in patriam reditum precatus ; 5 ac ueluti curru circa metam acto, positis imperii terminis, quatenus aut terrarum solitudines prodire passae sunt aut mare nauigabile fuit, secundo aestu ostio fluminis Indi inuehitur. 6 Ibi in monumenta a se rerum gestarum urbem Barcem condidit arasque statuit relicto ex numero amicorum litoralibus Indis praefecto. 7 Inde iter terrestre facturus, cum arida loca medii itineris dicerentur, puteos opportunis locis fieri praecepit, quibus ingenti dulci aqua inuenta Babyloniam redit. 8 Ibi multae deuictae gentes praefectos suos accusauerunt, quos sine respectu amicitiae Alexander in conspectu legatorum necari iussit. 9 Filiam post haec Darii regis Statiram in matrimonium recepit ; sed et optimatibus Macedonum lectas ex omnibus gentibus nobilissimas uirgines tradidit, ut communi facto crimen regis leuaretur.

11,1 Tunc ad contionem exercitum uocat et promittit se aes alienum omnium propria inpensa soluturum, ut praedam praemiaque integra domos ferant. 2 Insignis haec munificentia non summa tantum, uerum etiam titulo muneris fuit nec a debitoribus magis quam a creditoribus gratius excepta, quoniam utrisque exactio pariter ac solutio difficilis erat. 3 XX milia talentum in hos sumptus expensa. 4 Dimissis ueteranis exercitum iunioribus supplet. Sed retenti ueteranorum discessum aegre ferentes missionem et ipsi flagitabant nec annos, sed stipendia sua numerari iubebant, pariter in militiam lectos pariter sacramento solui aequuin censentes. 6 Nec iam precibus, sed conuicio agebant, iubentes eum solum cum patre suo Hammone inire bella, quatenus milites suos fastidiat. 7 Contra ille nunc castigare milites, nunc lenibus uerbis monere, ne gloriosam militiam seditionibus infuscarent. 8 Ad postremum cum uerbis nihil proficeret, ad corripiendos seditionis auctores e tribunali in contionem armatam inermis ipse desiluit et nemine prohibente tredecim correptos manu sua ipse ad supplicium duxit. 9 Tantam uel illis moriendi patientiam metus regis uel huic exigendi supplicii constantiam disciplina militaris dabat.

12,1 Inde separatim auxilia Persarum in contione adloquitur. 2 Laudat perpetuam illorum cum in se tum in pristinos reges fidem ; sua in illos beneficia commemorat ut numquam quasi uictos, sed ueluti uictoriae socios habuerit, denique se in illorum, non illos in gentis suae morem transisse, adfinitatibus conubiorum uictos uictoribus miscuisse. 3 Tum quoque ait custo-diam corporis sui non Macedonibus tantum se, uerum et illis crediturum. 4 Atque ita mille ex his iuuenes in numerum satellitum legit auxiliorumque portionem formatam in disciplinam Macedonum exercitui suo miscet. 5 Quam rem aegre Macedones tulerunt, iactantes hostes suos in officium suum a rege subiectos. 6 Tunc uniuersi flentes regem adeunt ; orant suppliciis suis potius saturaret se quam contumeliis. 7 Qua modestia obtinuerunt ut undecim milia militum ueteranorum exauctoraret ; 8 sed et ex amicis dimissi senes Polypercon, Clitos, Gorgias, Polydamas, Amadas, Antigenes. 9 Dimissis Crateros praeponitur, iussus praeesse Macedonibus in Antipatri locum, Antipatrumque cum supplemento tironum in locum eius euocat. 10 Stipendia reuertentibus ueluti militantibus data. 11 Dum haec aguntur, unus ex amicis eius Hephaestion decedit, dotibus primo formae pueritiaeque, mox obsequiis regi percarus. 12 Quem contra decus regium Alexander diu luxit tumulumque ei duodecim milium talentum fecit eumque post mortem coli ut deum iussit.

13,1 Ab ultimis litoribus Oceani Babyloniam reuertenti nuntiatur legationes Karthaginiensium ceterarumque Africae ciuitatium, sed et Hispaniarum, Siciliae, Galliae, Sardiniae, nonnulas quoque ex Italia aduentum eius Babyloniae opperiri. 2 Adeo uniuersum terrarum orbem nominis eius terror inuaserat, ut cunctae gentes ueluti destinato sibi regi adularentur. 3 Hac igitur ex causa Babyloniam festinanti, uelut conuentum terrarum orbis acturo, quidam ex magis praedixit ne urbem introiret, testatus hunc locum ei fatalem fore. 4 Ob haec omissa Babylonia in Borsipam urbem trans Euphraten, desertam olim, concessit. 5 Ibi ab Anaxarcho philosopho conpulsus est rursus magorum praedicta contemnere ut falsa et incerta et, si fatis constent, ignota mortalibus ac si naturae debeantur, inmutabilia. 6 Reuersus igitur Babyloniam multis diebus otio datis intermissum olim conuiuium sollemniter instituit ; 7 totusque in laetitiam effusus cum diei noctem peruigilem iunxisset, recedentem iam e conuiuio Medius Thessalus instaurata comisatione et ipsum et sodales eius inuitat. 8 Accepto poculo media potione repente uelut telo confixus ingemuit 9 elatusque conuiuio semianimis tanto dolore cruciatus est, ut ferrum in remedia posceret tactumque hominum uelut uulnera indolesceret. 10 Amici causas morbi intemperiem ebrietatis disseminauerunt, re autem uera insidiae fuerunt, quarum infamiam successorum potentia oppressit.

14,1 Auctor insidiarum Antipater fuit, qui cum carissimos amicos eius interfectos uideret, Alexandrum Lyncestarum, generum suum, occisum, 2 se magnis rebus in Graecia gestis non tam gratum apud regem quam inuidiosum esse, 3 a matre quoque eius Olympiade uariis se criminationibus uexatum. 4 Huc accedebant ante paucos dies supplicia in praefectos deuictarum nationum crudeliter habita. 5 Ex quibus rebus se quoque a Macedonia non ad societatem militiae, sed ad poenam uocatum arbitrabatur. 6 Igitur ad occupandum regem Cassandrum filium dato ueneno subornat, qui cum fratribus Philippo et Iolla ministrare regi solebat, 7 cuius ueneni tanta uis fuit, ut non aere, non ferro, non testa contineretur, nec aliter ferri nisi in ungula equi potuerit ; praemonito filio, ne alii quam Thessalo et fratribus crederet. 8 Hac igitur causa apud Thessalum paratum repetitumque conuiuium est. 9 Philippus et Iollas praegustare ac temperare potum regis soliti iu aqua frigida uenenum habuerunt, quam praegustatae iam potioni supermiserunt.

15,1 Quarto die Alexander indubitatam mortem sentiens agnoscere se fatum domus maiorum suorum ait, nam plerosque Aeacidarum intra XXX annum defunctos. 2 Tumultuantes deinde milites insidiisque perire regem suspicantes ipse sedauit eosque omnes, cum prolatus in editissimum urbis locum esset, ad conspectum suum admisit osculandamque dexteram suam flentibus porrexit. 3 Cum lacrimarent omnes, ipse non sine lacrimis tantum, uerum sine ullo tristioris mentis argumento fuit, ut quosdam inpatientius dolentes coinsolatus sit, quibusdam mandata ad parentes eorum dederit : 4 adeo sicuti in hostem, ita et in mortem inuictus animus fuit. 5 Dimissis militibus circumstantes amicos percontatur, uideanturne similem sibi reperturi regem. 6 Tacentibus cunctis tum ipse, ut hoc nesciat, ita illud scire uaticinarique se ac paene oculis uidere dixit, quantum sit in hoc certamine sanguinis fusura Macedonia, quantis caedibus, quo cruore mortuo sibi parentatura. 7 Ad postremum corpus suum in Hammonis templum condi iubet. 8 Cum deficere eum amici uiderent, quaerunt, quem imperii faciat heredem. Respondit "dignissimum". 9 Tanta illi magnitudo animi fuit ut, cum Herculem filium, cum fratrem Arridaeum, cum Roxanen uxorem praegnantem relinqueret, oblitus necessitudinum dignissimum nuncuparit heredem : 10 prorsus quasi nefas esset uiro forti alium quam uirum fortem succedere, aut tanti regni opes aliis quam probatis relinqui. 11 Hac uoce ueluti bellicum inter amicos cecinisset aut malum Discordiae misisset, ita omnes in aemulationem consurgunt et ambitione uulgi tacitum fauorem militum quaerunt. 12 Sexta die praeclusa uoce exemptum digito anulum Perdiccae tradidit, quae res gliscentem amicorum dissensionem sedauit. 13 Nam etsi non uoce nuncupatus heres, iudicio tamen electus uidebatur.

16,1 Decessit Alexander mense uno, annos tres et XXX natus, uir supra humanam potentiam magnitudine animi praeditus. 2 Qua nocte eum mater Olympias concepit, uisa per quietem est cum ingenti serpente uolutari, nec decepta somnio est, nam profecto maius humana mortalitate opus utero tulit ; 3 quam cum Aeacidarum gens ab ultima saeculorum memoria et regna patris, fratris, mariti ac deinceps maiorum omnium inlustrauerint, nullius tamen nomine quam filii clarior fuit. 4 Prodigia magnitudinis eius ipso ortu nonnulla apparuere. 5 Nam ea die qua natus est, duae aquilae tota die perpetes supra culmen domus patris eius sederunt, omen duplicis imperii, Europae Asiaeque, praeferentes. 6 Eadem quoque die nuntium pater eius duarum uictoriarum accepit, alterius belli Illyrici, alterius certaminis Olympici, in quod quadrigarum currus miserat, quod omen uniuersarum terrarum uictoriam infanti portendebat. 7 Puer acerrimis litterarum studiis eruditus fuit. 8 Exacta pueritia per quinquennium sub Aristotele doctore, inclito omnium philosophorum, creuit. 9 Accepto deinde imperio regem se terrarum omnium ac mundi appellari iussit 10 tantamque fiduciam sui militibus fecit, ut illo praesente nullius hostis arma nec inermes timuerint. 11 Itaque cum nuIlo hostium umquam congressus est quem non uicerit, nullam urbem obsedit quam non expugnauerit, nullam gentem adiit quam non calcauerit. 12 Victus denique ad postremum est non uirtute hostili, sed insidiis suorum et fraude ciuili.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


YO S C def.

1,4 A om. t p i || eius W Gal. See. : ipsius Rue.
7 qui om. AGV1.

2,3 iuxta ante urbem add. Gal. || fatales post praedixerat add. Rue.
7 fama MG2 i D Rue. Gal. : dum F. AG1 V p dudum F. Gal. || ac X i D Rue. : et t PZ Gal. See.
10 sepelierunt i Rue. : -ierant tp Gal. See. -iunt D.
15 thurii W Gal. : -ini Rue. See.

3,7 ut tp D Gal. See. : ubi i Rue.
11 destructa W : adstricta Rue. destricta See. restricta Gal.

4,4 et laborem pi D Gal. Rue. : ex -re t See. || dulcedine pi D Rue. Gal. : -nem t See.
10 aliter castra trans. tp See. || neque - quam om. i.

5,1 et ante alexander add. t See. || regie ego : regio W edd. || odio ti D Gal. See. : more p Rue. uide adn.
2 philippi patris trans. t Gal. See.
4 interdum tp D Gal. See. : -mque i Rue.
5 macedoniam tp D Gal. See. : -ia i Rue.
6 remotiorem militiam trans. t.
9 drancas ti D See. : trancas p drangas Rue. Gal. || post uel sign. See. || parimas parapammenos (-nes Z) adaspios tp D : parim pammenos (-moenos L) adaspios i arimaspos parapamesadas edd.
12 ut his t PX D See. : in hiis Za.c. ut in hiis Zp.c. huius EFLp.c. hutus La.c. ut in his Rue. Gal. || translatis tp D : -to i || eo trium i Rue. Gal. : earum t D in eo trium p in ea trium ZX in eam trium See.
13 XII W Gal. See. : VII Rue.

6,1 uocat pi D Rue. : conu- t Gal. See.
6 dolebat pi D : duce- t
8 et om. t See.
15 mortem i D Rue. : -e tp Gal. See.
17 accitus tp FLp.c. D Gal. See. : -ti E1 Rue. -tis La.c. E2 .
18 chorasmos Z i : car- t cher- PX thor- D.

7,1 ex persico - more post essent trans. Rue.
3 mos i D Rue. : modus tp Gal. See.
5 ob argenteos clipeos i D Rue. : ab -eis -eis tp Gal. See.
6 cum - 11 appellata est def. M.
8 eius secl. Rue.
9 quod armis pi D : ui quod A quod G1 quod ui G2 quod uirtute VQ.
12 A peragrata rursus inc. M.
13 eius omnes loci ti D : omnes loci p o. L. e. Rue. o. e. L. Gal. See.

8,9 catheanos edd. : gesteannos A1 gestianos A2 gesteanos GMVQ sapteanos p sateanos i scateanos D || praesidas AQ p See. : -ides GM D -idias V i -ios Rue. Gal. || gangaridas tp edd. : cantaridas i gantaredos D.
10 cufites t p i : cufices ZX cofites D sophitem Rue. cuphites Gal. sophitis See. || peditum et XX milia post milia add. edd.
11 respiceret ti D Gal. See. : -tque p Rue.
14 tandem W Rue. Gal. : -ntum See. || tam ante studiis add. A Rue. Gal.
17 hostibus W Gal. See. : -iis Rue.

9,2 ibi pi D : ubibi AM ubi G ubi hi VQ || agensonas sibosque edd. : acensanas sileosque t accensonas sibosque p agesinas sirosque i agenos sebosque D.
3 in mandros edd. : in ambros AVQ mambros GM mandros pi D || sugambros tpi : singambros D sudracas edd.
5 desiluit D Rue. : -liit tp Gal. See. -lit i.
6 possint GMV1 Q D Gal. See. : -ssit A -ssunt p -ssent V2 i Rue.
9 trunco - propter om. X || tum post qui add. t Gal. See.

10,2 cum - 12,12 jussit def. M || ambigeri tp : ambi i edd. ambiregi D .
4 nauem VQ D See. : -e AG -es pi Rue. Gal.
6 mo]numenta - 12,3 crediturum def. i || barcem AVQ p edd. : parcem G bartem ZX bastemostem D.
10 tradidit A2 V D Gal. See. : tradit A1 GQ p Rue.

11,1 tunc Qp.c. p D Rue. : hunc A Qa.c. hinc GV Gal. See. || exercitum G D Rue. : -us VQ p Gal. See.
2 debitoribus - quam om. p || a ante creditoribus om. p See.

12,3 tum D : hunc A1 VQPZ1 X1 hinc A2 Z2 X2 Rue. See. nunc G Gal.
4 ab atque rursus inc. i.
6 saturaret tpi Gal. See. : sotiaret D saturet Rue.
8 dimissi -es tpi : detentis senex D || ammadas (amadas VQ Z adamas Gal.) om. D.

13,1 ab ab ultimis rursus inc. M || galliae om.D || galliae siciliae trans. Rue. Gal.
2 gentes ueluti D Gal. See. : uelut G. tpi G. uelut Rue.
9 tanto dolore pi D : re t.

14,1 qui cum W Gal. See. : quippe c. Rue.
3 se secl. Rue. Gal.
7 potuerit pi D : -terat AQ1 V -terit GMQ2.
8 ex ante causa add. D Rue.

15,1 maiorum suorum W Gal. See. : suae Rue.
2 perire tp D Gal. See: : -isse i Rue.
9 nuncuparit ti Gal. See. : -ret p D Rue.

16,1 mense uno et W : mense uno et Rue. mensem unum Gal. mense iunio See.
5 tota die secl. Rue.
6 alterius ... alterius D : -ra ... -ra t Gal. See. -rae ... -rae pi -rum ... -rum Rue.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Copyright © Marie-Pierre Arnaud-Lindet 2003. Tous droits réservés.

Le matériel et les informations contenues dans le site peuvent être utilisées seulement à des fins privées en autant que la propriété des droits est reconnue. Toute autre utilisation est strictement interdite. Pour fins de précision, la modification, le téléchargement, la publication, la reproduction sur un autre site, la diffusion sur Internet ou l'utilisation à des fins publiques ou commerciales du matériel et/ou informations se retrouvant sur ce site est strictement prohibée sans l'accord préalable de l'auteur.

FORUM ROMANUM