1,1 Eumenes ut Perdiccam occisum, se hostem a Macedonibus iudicatum bellumque
Antigono decretum cognouit, ultro ea militibus suis indicauit, 2 ne fama aut rem in
maius extolleret aut militum animos rerum nouitate terreret ; 3 simul an ut circa
se animati essent cognosceret, sumpturus consilium ex motu uniuersorum. 4
Constanter tamen praefatus est, si cui haec terrori essent, habere eum discedendi potestatem. 5 Qua uoce adeo cunctos in studium partium suarum induxit ut ultra illum omnes hortarentur
rescissurosque se ferro decreta Macedonum adfirmarent. 6 Tunc exercitu in Aeoliam
promoto pecunias ciuita.tibus imperat, recusantes dare hostiliter diripit. 7 Inde
Sardas profectus ad Cleopatram, sororem Alexandri Magni, ut eius uoce centuriones principalesque confirmarentur,
existimaturos ibi maiestatem regiam uerti unde soror Alexandri staret. 8 Tanta
ueneratio magnitudinis Alexandri erat ut etiam per uestigia mulierum fauor sacrati eius nominis quaereretur. 9 Cum reuersus in castra esset, epistulae totis castris abiectae inueniuntur, quibus his qui
Eumenis caput ad Antigonum detulissent, magna praemia definiebantur. 10 His
cognitis Eumenes uocatis ad contionem militibus primo gratias agit quod nemo inuentus esset qui spem cruenti praemii fidei
sacramenti anteponeret, 11 tum deinde callide subnectit confictas has a se
epistulas ad experiundos suorum animos esse. 12 Ceterum salutem suam in omnium
potestate esse, nec Antigonum nec quemquam ducum sic uelle uincere, ut ipse in se exemplum pessimum statuat. 13 Hoc facto et in praesenti labantium animos deterruit et in futurum prouidit ut, si quid
simile accidisset, non se ab hoste corrumpi, sed ab duce temptari milites arbitrarentur. 14 Omnes igitur operam suam certatim ad custodiam salutis eius offerunt.
2,1 Cum interim Antigonus cum exercitu superuenit castrisque positis postera die in aciem
procedit. 2 Nec Eumenes moram proelio fecit ; qui uictus in munitum quoddam
castellum confugit. 3 Vbi cum uideret se fortunam obsidionis subiturum, maiorem
exercitus partem dimisit, ne aut consensu multitudinis hosti traderetur aut obsidio ipsa multitudine grauaretur. 4 Legatos deinde ad Antipatrum, qui solus par Antigoni uiribus uidebatur, supplices mittit, a
quo cum auxilia Eumeni missa Antigonus didicisset, ab obsidione recessit. 5 Erat
quidem solutus ad tempus metu mortis Eumenes, sed nec salutis dimisso exercitu magna spes erat. 6 Omnia igitur circumspicienti optimum uisum est ad Alexandri Magni Argyraspidas, inuictum
exercitum et tot uictoriarum praefulgentem gloria, decurrere. 7 Sed Argyraspides
post Alexandrum omnes duces fastidiebant, sordidam militiam sub aliis post tanti regis memoriam existimantes. 8 Itaque Eumenes blandimentis agere, suppliciter singulos adloqui, nunc conmilitones suos, nunc
patronos appellans, periculorum orientalium socios, nunc refugia salutis suae et unica praesidia, 9 commemorans solos esse quorum uirtute Oriens sit domitus, solos qui militiam Liberi patris, qui
Herculis monumenta superarint ; 10 per hos Alexandrum magnum factum, per hos
diuinos honores et inmortalem gloriam consecutum. 11 Orat ut non tam ducem se quam
conmilitonem recipiant unumque ex corpore suo esse uelint. 12 Receptus hac lege
paulatim imperium, primum monendo singulos, mox quae perperam facta erant blande corrigendo usurpat ; nihil in castris sine
illo agi, nihil administrari sine sollertia illius poterat.
3,1 Ad postremum cum Antigonum uenire cum exercitu nuntiatum esset, conpellit in aciem descendere.
2 Ibi cum ducis imperia contemnunt, hostium uirtute superantur. 3 In eo proelio non gloriam tantum tot bellorum cum coniugibus et liberis, sed et praemia longa
militia parta perdiderunt 4 Sed Eumenes, qui et auctor cladis erat nec aliam spem
salutis reliquam habebat, uictos hortabatur. 5 Nam et uirtute eos superiores fuisse
adfirmabat, quippe ab his V milia hostium caesa, et si in bello perstent, ultro hostes pacem petituros. 6 Damna, quibus se uictos putent, duo milia mulierum et paucos infantes et seruitia esse, quae
melius uincendo possint reparare quam deserendo uictoriam. 7 Porro Argyraspides
neque fugam se temptaturos dicunt post damna patrimoniorum et post coniuges amissas, neque bellum gesturos contra liberos
suos ; 8 ultroque eum conuiciis agitant, quod se post tot annos emeritorum
stipendiorum redeuntes domum cum praemiis tot bellorum ab ipsa missione rursus in nouam militiam inmensaque bella
reuocauerit, 9 et a laribus iam quodam modo suis et ab ipso limine patriae abductos
inanibus promissis deceperit, 10 nunc quoque amissis omnibus felicis militiae
quaestibus ne uictos quidem in misera et inopi senecta quiescere sinat. 11 Ignaris
deinde ducibus confestim ad Antigonum legatos mittunt petentes ut sua reddi iubeat. Is redditurum se pollicetur, si Eumenen
sibi tradant. 12 Quibus cognitis Eumenes cum paucis fugere temptauit ; sed
retractus desperatis rebus, cum concursus multitudinis factus esset, petit ut postremum sibi adloqui exercitum liceret.
4,1 Iussus ab uniuersis dicere facto silentio laxatisque, uinculis prolatam, sicut erat catenatus,
manum ostendit. 2 "Cernitis, milites" inquit, "habitum atque ornamenta ducis uestri, quae mihi non hostium quisquam
inposuit ; nam hoc etiam solacio foret. 3 Vos me ex uictore uictum, uos me ex
imperatore captiuum fecistis, quater intra hunc annum in mea uerba iure iurando obstricti estis. 4 Sed ista omitto neque enim miseros conuicia decent ; 5 unum oro, si propositorum Antigoni in meo capite summa consistit, inter uos me uelitis mori.
6 Nam neque illius interest quemadmodum aut ubi cadam, et ego fuero ignominia
mortis liberatus. 7 Hoc si inpetro, soluo uos iure iurando, quotiens uos sacramento
mihi deuouistis. 8 Aut si ipsos pudet roganti uim adhibere, ferrum huc date et
permittite, quod uos facturos pro imperatore iurastis, imperatorem pro uobis sine religione iuris iurandi facere." 9 Cum non obtineret, preces in iram uertit. 10
"At uos", ait, "deuota capita, respiciant dii periuriorum uindices talesque uobis exitus dent, quales uos ducibus uestris
dedistis. 11 Nempe uos idem paulo ante et Perdiccae sanguine estis aspersi et in
Antipatrum eadem moliti. 12 Ipsum denique Alexandrum, si fas fuisset eum mortali
manu cadere, interempturi, quod maximum erat, seditionibus. agitastis. 13 Vltima
nunc ego perfidorum uictima has uobis diras atque inferias dico : 14 ut inopes
extorresque omne aeuum in hoc castrensi exilio agatis deuorentque uos arma uestra quibus plures uestros quam hostium duces
absumpsistis." 15 Plenus deinde irae custodes suos praecedere ad Antigoni castra
coepit. 16 Sequitur exercitus prodito imperatore suo et ipse captiuus, triumphumque
de se ipse ad uictoris castra ducit, 17 omnia auspicia regis Alexandri et tot
bellorum palmas laureasque una secum uictori tradentes ; 18 et ne quid deesset
pompae, elephanti quoque et auxilia orientalia subsecuntur. 19 Tanto pulchrior haec
Antigono quam Alexandro tot uictoriae fuerunt, ut, cum ille Orientem uicerit, hic etiam eos, a quibus Oriens uictus fuerat,
superauerit. 20 Igitur Antigonus domitores illos orbis exercitui suo diuidit,
redditis eorum quae in uictoria ceperat. 21 Eumenen uerecundia prioris amicitiae in
conspectum suum uenire prohibitum adsignari custodibus praecepit.
5,1 Interea Eurydice, uxor Arridaei regis, ut Polyperconta a Graecia redire in Macedoniam cognouit
et ab eo arcessitam Olympiada, 2 muliebri aemulatione perculsa, abutens ualetudine
uiri cuius officia sibi uindicabat, 3 scribit regis nomine Polyperconti, Cassandro
exercitum tradat in quem regni administrationem rex transtulerit ; eadem et in Asiam Antigono per epistulas nuntiat. 4 Quo beneficio deuinctus Cassander nihil non ex arbitrio muliebris audaciae gerit. 5 Dein profeetus in Graeciam multis ciuitatibus bellum infert. 6 Quarum excidio uelut uicino incendio territi Spartani urbem quam semper armis, non muris
defenderant, tunc contra responsa fatorum et ueterem maiorum gloriam armis diffisi murorum praesidio includunt. 7 Tantum eos degenerauisse a maioribus, ut, cum multis saeculis murus urbi uirtus ciuium fuerit,
tunc eiues saluos se non existimauerint fore, nisi intra muros laterent. 8 Dum haec
aguntur, Cassandrum a Graecia turbatus Macedoniae status domum reuocauit. 9 Namque
Olympias, mater Alexandri regis, cum ab Epiro in Macedoniam prosequente Aeacida, rege Molossorum, ueniret prohiberique
finibus ab Eurydice et Arridaeo rege coepisset, 10 seu memoria mariti seu
magnitudine filii et indignitate rei moti Macedones ad Olympiada transiere, cuius iussu et Eurydice et rex occiditur, sex
annis post Alexandrum potitus regno.
6,1 Sed nec Olympias diu regnauit. Nam cum principum passim caedes muliebri magis quam regio more
fecisset, fauorem sui in odium uertit. 2 Itaque audito Cassandri aduentu diffisa
Macedonibus cum nuru Roxane et nepote Hercule in Pydnam urbem concedit. 3
Proficiscenti Deidamia, Aeacidae regis filia, et Thessalonice priuigna, et ipsa clara Philippi patris nomine, multaeque aliae
principum matronae. speciosus magis quam utilis grex, comites fuere. 4 Haec cum
nuntiata Cassandro essent, statim citato cursu Pydnam uenit et urbem obsidione cingit. 5 Cum fame ferroque urgeretur, Olympias longae obsidionis taedio pacta salute uictori se
tradidit. 6 Sed Cassander ad contionem uocato populo, sciscitaturus quid de
Olympiade fieri uelint, subornat parentes interfectorum, qui sumpta lugubri ueste crudelitatem mulieris accusarent. 7 A quibus accensi Macedoues sine respectu pristinae maiestatis occidendam decernunt,
8 inmemores prorsus quod per filium eius uirumque non solum uitam ipsi inter
finitimos tutam habuissent, uerum etiam tantas opes imperiumque orbis quaesissent. 9 Sed Olympias ubi obstinatos uenire ad se armatos uidet, ueste regali, duabus ancillis innixa
ultro obuiam procedit. 10 Qua uisa percussores adtoniti fortuna maiestatis prioris
et tot in ea memoriae occurrentibus regum suorum nominibus substiterunt, 11 donec a
Cassandro missi sunt, qui eam confoderent, non refugientem gladium sed nec uulnera aut muliebriter uociferantem, sed uirorum
fortium more pro gloria ueteris prosapiae morti succumbentem, ut Alexandrum posses etiam in moriente matre cognoscere. 12 Compsisse insuper expirans capillos et ueste crura contexisse fertur, ne quid posset
in corpore eius indecorum uideri. 13 Post haec Cassander Thessalonicen, regis
Arridaei filiam, uxorem duxit ; filium Alexandri cum matre in arcem Amphipolitanam custodiendos mittit.
M YO S C def.
1,3 an ut circa se See. : an c. se tp ut c. se
i D ut c. se uti Rue. ut quomodo c. se Gal.
5 ultra illum pi Rue. : -ra bellum t
See. -ra eum D -ro bellum Gal.
7 sardas tpi See. : -dis D Rue. Gal. || est
post profectus add. Rue. Gal. || principalesque AG pi D
Gal. See. : -ipesque VQ Rue.
13 milites om. tp Gal. See.
2,2 qui W Gal. See. : quo Rue.
12 primum tp Gal. See. :-mo i
D Rue.
3,2 ibi tpi : ubi D || cum W Rue. See. : dum Gal.
3 uerum ante cum add. D. || cum - liberis post parta trans.
Rue. || sed et tpi : etiam D.
4 et om. tp Gal. See.
10 misera pi D : -ria t.
4,3 quater W : qui ter edd.
7 quotiens ti See. : quo totiens p
Rue. quod quotiens D qui totiens Gal.
12 maximum W Gal. See. : prox- Rue.
15 irae pi D Rue. Gal. : -a t See.
16 de se ipse A1 G p F D
Gal. See. : de se ipso A2 EL Rue. de se VQ.
17 tradentes tp E1 FL D Gal.
See. : -ns E2 Rue.
21 adsignari W Gal. See. :-seruari Rue.
5,10 et rex post occiditur trans. Rue.
6,11 sed nec uulnera A2 i Gal.
See. : sed ne uulnera A1 G p uulnera V1 sed
uulnera V2 Q1 nec uulnera Q2 nec uulnerant D secl.
Rue. || aut om. D.