a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Junianus Justinus
Abrégé des Histoires Philippiques de Trogue Pompée.
texte établi et traduit par Marie-Pierre Arnaud-Lindet.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Liber XV

1 2 3 4

1,1 Perdicca et fratre eius, Eumene, ac Polyperconte ceterisque ducibus diuersae partis occisis finitum certamen inter successores Alexandri Magni uidebatur, cum repente inter ipsos uictores nata discordia est. 2 Quippe postulantibus Ptolomeo et Cassandro et Lysimacho ut pecunia in praeda capta prouinciaeque diuiderentur, Antigonus negauit se in eius belli praemia socios admissurum, in cuius periculum solus descenderit ; 3 et ut honestum aduersus socios bellum suscipere uideretur, diuulgat se Olympiadis mortem a Cassandro interfectae ulcisci uelle et Alexandri, regis sui, filium cum matre obsidione Amphipolitana liberare. 4 His cognitis Ptolomeus et Cassander inita cum Lysimacho et Seleuco societate bellum terra marique enixe instruunt. 5 Tenebat Ptolomeus Aegyptum cum Africae parte maiore et Cypro et Phoenice. Cassandro parebat Macedonia cum Graecia. 6 Asiam et partem Orientis occupauerat Antigonus, cuius filius Demetrius prima belli congressione a Ptolomeo apud Galamam uincitur. 7 In quo proelio maior Ptolomei moderationis gloria quam ipsius uictoriae fuit ; 8 siquidem et amicos Demetrii non solum cum suis rebus, uerum etiam additis insuper muneribus dimisit et ipsius Demetrii priuatum omne instrumentum ac familiam reddidit adiecto honore uerborum, 9 non se propter praedam, sed propter dignitatem inisse bellum, indignatum quod Antigonus deuictis diuersae factionis ducibus solus communis uictonae praemia corripuisset.

2,1 Dum haec aguntur, Cassander ab Apollonia rediens incidit in Abderitas qui propter ranarum muriumque multitudinem relicto patrio solo sedes quaerebant ; 2 ueritus ne Macedoniam occuparent facta pactione in societatem eos recepit agrosque iis ultimos Macedoniae adsignat. 3 Deinde, ne Hercules, Alexandri filius, qui annos XIV excesserat, fauore paterni nominis in regnum Macedoniae uocaretur, occidi eum tacite cum matre Barsine iubet corporaque eorum terra obrui, ne caedes sepultura proderetur, 4 et quasi parum facinoris in ipso primum rege, mox in matre eius Olympiade ac filio admisisset, 5 alterum quoque filium cum matre Roxane pari fraude interfecit, scilicet quasi regnum Macedoniae, quod adfectabat, aliter consequi quam scelere non posset. 6 Interea Ptolomeus cum Demetrio nauali proelio iterato congreditur et amissa classe hostique concessa uictoria in Aegyptum refugit. 7 Demetrius filium Ptolomei Leontiscum et fratrem Menelaum amicosque eius cum priuati instrumenti ministerio pari prouocatus antea munere, Aegyptum remittit ; 8 et ut appareret eos non odiis, sed dignitatis gloria accensos, donis muneribusque inter ipsa bella contendebant. 9 Tanto honestius tunc bella gerebantur quam nunc amicitiae coluntur. 10 Hac uictoria elatus Antigonus regem se cum Demetrio filio appellari a populo iubet. 11 Ptolomeus quoque, ne minoris apud suos auctoritatis haberetur, rex ab exercitu cognominatur. 12 Quibus auditis Cassander et Lysimachus et ipsi regiam sibi maiestatem uindicauerunt. 13 Huius honoris ornamentis tam diu omnes abstinuerunt quam diu filii regis sui superesse potuerunt. 14 Tanta in illis uerecundia erat ut cum opes regias haberent, regum tamen nominibus aequo animo caruerint quoad Alexandro iustus heres fuit. 15 Sed Ptolomeus et Cassander ceterique factionis alterius duces cum carpi se singulos ab Antigono uiderent, dum priuatum singulorum, non commune uniuersorum bellum ducunt nec auxilium ferre alter alteri uolunt, quasi uictoria unius, non omnium foret, 16 per epistulas se inuicem confirmantes tempus, locum coeundi condicunt bellumque communibus uiribus instruunt. 17 Cui cum Cassander interesse propter finitimum bellum non posset, Lysimachum cum ingentibus copiis in auxilium sociis mittit.

3,1 Erat hic Lysimachus inlustri quidem Macedoniae loco natus, sed uirtutis experimentis omni nobilitate clarior, 2 quae tanta in illo fuit ut animi magnitudine philosophiam ipsam uiriumque gloria omnes, per quos Oriens domitus est, uicerit. 3 Quippe cum Alexander Magnus Callisthenen philosophum propter salutationis Persicae interpellatum morem insidiarum, quae sibi paratae fuerant, conscium fuisse iratus finxisset 4 eumque truncatis crudeliter omnibus membris abscisisque auribus ac naso labiisque deforme ac miserandum spectaculum reddidisset, 5 insuper in cauea cum cane clausum ad metum ceterorum circumferret : 6 tunc Lysimachus, audire Callisthenen et praecepta ab eo uirtutis accipere solitus, miseratus tanti uiri non culpae, sed libertatis poenas pendentis, uenenum ei in remedia calamitatium dedit. 7 Quod adeo Alexander aegre tulit, ut eum obici ferocissimo leoni iuberet. 8 Sed cum ad conspectum eius concitatus leo impetum fecisset, manum amiculo inuolutam Lysimachus in os leonis inmersit abreptaque lingua feram exanimauit. 9 Quod cum nuntiatum regi esset, admiratio in satisfactionem cessit, carioremque eum propter constantiam tantae uirtutis habuit. 10 Lysimachus quoque magno animo regis ueluti parentis contumeliam tulit. 11 Denique omni ex animo huius facti memoria exturbata postea in India insectanti regi quosdam palantes hostes, cum a satellitum turba equi celeritate desertus esset, solus ei per inmensas harenarum moles cursus comes fuit. 12 Quod idem antea Philippus, frater eius, cum facere uoluisset, inter manus regis expirauerat. 13 Sed Lysimachum desiliens equo Alexander hastae cuspide ita in fronte uulnerauit, ut sanguis aliter cludi non posset quam diadema sibi demptum rex adligandi uulneris causa capiti eius inponeret. 14 Quod auspicium primum regalis maiestatis Lysimacho fuit. 15 Sed et post mortem Alexandri, cum inter successores eius prouinciae diuiderentur, ferocissimae gentes quasi omnium fortissimo adsignatae sunt. 16 Adeo etiam consensu uniuersorum palmam uirtutis inter ceteros tulit.

4,1 Priusquam bellum inter Ptolomeum sociosque eius aduersum Antigonum committeretur, repente ex Asia maiore digressus Seleucus nouus Antigono hostis accesserat. 2 Huius quoque et uirtus clara et origo admirabilis fuit ; 3 siquidem mater eius Laodice, cum nupta esset Antiocho, claro inter Philippi duces uiro, uisa sibi est per quietem ex concubitu Apollinis concepisse, 4 grauidamque factam munus concubitus a deo anulum accepisse, in cuius gemma anchora sculpta esset, iussaque donum id filio, quem peperisset, dare. 5 Admirabilem fecit hunc uisum et anulus, qui postera die eiusdem sculpturae in lecto inuentus est, et figura anchorae, quae in femore Seleuci nata cum ipso paruulo fuit. 6 Quamobrem Laodice anulum Seleuco eunti cum Alexandro Magno ad Persicam militiam, edocto de origine sua, dedit. 7 Vbi post mortem Alexandri occupato regno Orientis urbem condidit, ibi quoque geminae originis memoriam consecrauit. 8 Nam et urbem ex Antiochi patris nomine Antiochiam uocauit et campos uicinos urbi Apollini dicauit. 9 Originis eius argumentum etiam in posteris mansit, siquidem filii nepotesque eius anchoram in femore ueluti notam generis naturalem habuere. 10 Multa in Oriente post diuisionem inter socios regni Macedonici bella gessit. 11 Principio Babyloniam cepit ; inde auctis ex uictoria uiribus Bactrianos expugnauit. 12 Transitum deinde in Indiam fecit, quae post mortem Alexandri, ueluti ceruicibus iugo seruitutis excusso, praefectos eius occiderat. 13 Auctor libertatis Sandrocottus fuerat, sed titulum libertatis post uictoriam in seruitutem uerterat ; 14 siquidem occupato regno populum quem ab externa dominatione uindicauerat ipse seruitio premebat. 15 Fuit hic humili quidem genere natus, sed ad regni potestatem maiestate numinis inpulsus. 16 Quippe cum procacitate sua Nandrum regem offendisset, interfici a rege iussus salutem pedum ceieritate quaesierat. 17 Ex qua fatigatione cum somno captus iaceret, leo ingentis formae ad dormientem accessit sudoremque profluentem lingua ei detersit expergefactumque blande reliquit. 18 Hoc prodigio primum ad spem regni inpulsus contractis latronibus Indos ad nouitatem regni sollicitauit. 19 Molienti deinde bellum aduersus praefectos Alexandri elephantus ferus infinitae magnitudinis ultro se obtulit et ueluti domita mansuetudine eum tergo excepit duxque belli et proeliator insignis fuit. 20 Sic adquisito regno Sandrocottus ea tempestate, qua Seleucus futurae magnitudinis fundamenta iaciebat, Indiam possidebat, 21 cum quo facta pactione Seleucus conpositisque in Oriente rebus in bellum Antigoni descendit. 22 Adunatis igitur omnium sociorum copiis proelium committitur ; in eo Antigonus occiditur, Demetrius, filius eius, in fugam uertitur. 23 Sed socii profligato hostili bello denuo in semet ipsos arma uertunt et, cum de praeda non conuenirent, iterum in duas factiones diducuntur. 24 Seleucus Demetrio, Ptolomeus Lysimacho iunguntur. Cassandro defuncto Philippus filius succedit. 25 Sic quasi ex integro noua Macedoniae bella nascuntur.

Précédente

Table des matières

Suivante
   



M YO S C def.

1,6 partem pi D Rue. : -es t Gal. See. || galamam tpi : calamen D.
9 praedam - propter om. t.

2,1 abderitas tp D : auderiates i audariatas edd.
2 recepit tp D : -cipit i.
5 interfecit t p D : -ficit ZX i.
8 et om. i || odiis Rue. Gal. : -ii W See.
16 locum coeundi p D See. : locum eundi t locatus coeundi EF loca iusque coeundi L Rue. locumque coeundi Gal.

3,7 aegre alexander trans. pi Rue. Gal.
11 postea in india ego : post india t postea inuidia p post in india i edd. post eas insidias D || quosdam tp D Gal. See. : quondam i Rue. || turba equi Qp.c. See. : turbaeque AGVQa.c. turbequi p turba sui i custodia equi D turba equi sui Rue. Gal. || ei secl. Rue. || cursus tp D Gal. See. : -su i Rue.
13 ex ante equo add. i Rue. || inponeret A2 Q2 pi edd. : inponebat A1 G2 VQ1 inponebant G1 poneret D.
15 alexandri mortem trans. t See. || ei ante gentes add. FL Rue. || ei post gentes add. V2.

4,1 digressus W Gal. See. : deg- Rue.
2 et ante uirtus om. t Gal. See.
4 grauidamque factam W Gal. See. : -da -ta Rue. || A deo tp D Gal. See. : ab eo i Rue. || donum id i D Rue. Gal. : D. t See. id D. p.
5 anchorae om. t .
12 a ante ceruicibus add. pi Rue.
16 nandrum tpi : alexandrum D.
17 somno tpi : summo D || profluentem tpi : def- D.
19 eum tpi : eundem D.
23 hostili om. t || arma om. D || uertunt tpi : -ntur D || conuenirent t E2 D Gal. See. : -niret E1 FL Rue. -niunt p.
24 eius post filius add. D.


Précédente

Table des matières

Suivante
   


Copyright © Marie-Pierre Arnaud-Lindet 2003. Tous droits réservés.

Le matériel et les informations contenues dans le site peuvent être utilisées seulement à des fins privées en autant que la propriété des droits est reconnue. Toute autre utilisation est strictement interdite. Pour fins de précision, la modification, le téléchargement, la publication, la reproduction sur un autre site, la diffusion sur Internet ou l'utilisation à des fins publiques ou commerciales du matériel et/ou informations se retrouvant sur ce site est strictement prohibée sans l'accord préalable de l'auteur.

FORUM ROMANUM