a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Junianus Justinus
Abrégé des Histoires Philippiques de Trogue Pompée.
texte établi et traduit par Marie-Pierre Arnaud-Lindet.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Liber XVIII

1 2 3 4 5

1,1 Igitur Pyrrhus, rex Epiri, cum iterata Tarentinorum legatione additis Samnitium et Lucanorum precibus, et ipsis auxilio aduersus Romanos indigentibus fatigaretur, non tam supplicum precibus quam spe inuadendi Italiae imperii inductus uenturum se cum exercitu pollicetur ; 2 in quam rem inclinatum semel animum praecipitem agere coeperant exempla maiorum, ne aut inferior patruo suo Alexandro uideretur, quo defensore idem Tarentini aduersus Bruttios usi fuerant, aut minores animos Magno Alexandro habuisse, qui tam longa a domo militia Orientem subegit. 3 Igitur relicto custode regni Ptolomeo filio annos XV nato exercitum in portu Tarentino exponit, duobus paruulis filiis, Alexandro et Heleno, in solacia longinquae secum expeditionis adductis. 4 Cuius audito aduentu consul Romanus Valerius Laeuinus festinans, ut prius cum eo congrederetur, quam auxilia sociorum conuenirent, exercitum in aciem educit. 5 Nec rex, tametsi numero militum inferior esset, certamini moram fecit. 6 Sed Romanos uincentes iam inusitata ante elephantorum forma stupere primo, mox cedere proelio coegit, uictoresque iam noua Macedonum repente monstra uicerunt. 7 Nec hostibus incruenta uictoria fuit. Nam et Pyrrhus ipse grauiter uulneratus est et magna pars militum eius caesa, maioremque gloriam eius uictoriae quam laetitiam habuit. 8 Huius pugnae euentum multae ciuitates secutae Pyrrho se tradunt. 9 Inter ceteras etiam Locri prodito praesidio Romano ad Pyrrhum deficiunt. 10 Ex ea praeda Pyrrhus CC captiuos milites gratis Romam remisit, ut cognita uirtute eius Romani cognoscerent et liberalitatem. 11 Interiectis deinde diebus, cum sociorum exercitus superuenisset iterato proelium cum Romanis facit, in quo par fortuna priori bello fuit.

2,1 Interea Mago, dux Karthaginiensium, in auxilium Romanorum cum centum XX nauibus missus senatum adiit, aegre tulisse Karthaginienses adfirmans quod bellum in Italia a peregrino rege paterentur. 2 Ob quam causam missum se, ut, quoniam externo hoste oppugnarentur, externis auxiliis iuuarentur. 3 Gratiae a senatu Karthaginiensibus actae auxiliaque remissa. 4 Sed Mago Punico ingenio post paucos dies tacitus, quasi pacificator Karthaginiensium, Pyrrhum adiit speculaturus consilia eius de Sicilia, quo eum arcessi fama erat. 5 Nam Romanis eadem causa mittendi auxilia Karthaginiensibus fuerat, ut Romano bello, ne in Siciliam transire posset, Pyrrhus in Italia detineretur. 6 Dum haec aguntur, legatus a senatu Romano Fabricius Luscinus missus pacem cum Pyrrho conponit. 7 Ad quam confirmandam Cineas Romam cum ingentibus a Pyrrho donis missus neminem, cuius domus muneribus pateret, inuenit. 8 Huic continentiae Romanorum simile exemplum isdem ferme temporibus fuit. 9 Nam missi a senatu Aegyptum legati cum ingentia sibi a Ptolomeo rege missa munera spreuissent, interiectis diebus ad cenam inuitatis aureae coronae missae sunt, quas illi ominis causa receptas postera die statuis regis inposuerunt. 10 Igitur Cineas, eum turbatam cum Romanis pacem ab Appio Claudio renuntiasset, interrogatus a Pyrrho qualis Roma esset, respondit regum urbem sibi uisam. 11 Post haec legati Siculorum superueniunt tradentes Pyrrho totius insulae imperium, quae adsiduis Karthaginiensium bellis uexabatur. Itaque relicto Locris Alexandro filio firmatisque sociorum ciuitatibus ualido praesidio in Siciliam exercitum traiecit.

3,1 Et quoniam ad Karthaginiensium mentionem uentum est, de origine eorum pauca dicenda sunt, repetitis Tyriorum paulo altius rebus, quorum casus etiam dolendi fuerunt. 2 Tyriorum gens condita a Phoenicibus fuit, 3 qui terrae motu uexati relicto patriae solo ad Syrium stagnum primo, mox mari proximum litus incoluerunt, 4 condita ibi urbe, quam a piscium ubertate Sidona appellauerunt ; nam piscem Phoenices sidon uocant. 5 Post multos deinde annos a rege Ascaloniorum expugnati, nauibus appulsi Tyron urbem ante annum Troianae cladis condiderunt. 6 Ibi Persarum bellis diu uarieque fatigati uictores quidem fuere, sed adtritis uiribus a seruis suis multitudine abundantibus indigna supplicia perpessi sunt, 7 qui conspiratione facta omnem liberum populum cum dominis interficiunt atque ita potiti urbe lares dominorum occupant, rem publicam inuadunt, coniuges ducunt et, quod ipsi non erant, liberos procreant. 8 Vnus ex tot milibus seruorum fuit, qui miti ingenio senis domini paruulique filii eius fortuna moueretur dominosque non truci feritate, sed pia misericordiae humanitate respiceret. 9 Itaque cum uelut occisos alienasset seruisque de statu rei publicae deliberantibus placuisset regem ex corpore suo creari eumque potissimum quasi acceptissimum diis qui solem orientem primus uidisset, rem ad Stratonem - hoc enim ei nomen erat - dominum occulte latentem detulit. 10 Ab eo formatus, cum medio noctis omnes in unum campum processissent, ceteris in orientem spectantibus, solus occidentis regionem intuebatur. 11 Id primum aliis uideri furor, in occidente solis ortum quaerere. 12 Vbi uero dies aduentare coepit editissimisque culminibus urbis oriens spiendere, expectantibus aliis ut ipsum solem aspicerent, hic primus omnibus fulgorem solis in summo fastigio ciuitatis ostendit. 13 Non seruilis ingenii ratio uisa ; requirentibus auctorem de domino confitetur. 14 Tunc intellectum est, quantum ingenua seruilibus ingenia praestarent, malitiaque seruos, non sapientia uincere. 15 Igitur uenia seni filioque data est, et uelut numine quodam reseruatos arbitrantes regem Stratonem creauerunt. 16 Post cuius mortem regnum ad filium ac deinde ad nepotes transiit. 16 Celebre hoc seruorum facinus metuendumque exemplum toto orbe terrarum fuit. 17 Itaque Alexander Magnus, cum interiecto tempore in Oriente bellum gereret, uelut ultor publicae securitatis, expugnata eorum urbe omnes qui proelio superfuerant, ob memoriam ueteris caedis crucibus adfixit ; 19 genus tantum Stratonis inuiolatum seruauit regnumque stirpi eius restituit, ingenuis et innoxiis incolis insulae adtributis ut exstirpato seruili germine genus urbis ex integro conderetur.

4,1 Hoc igitur modo Tyrii Alexandri auspiciis conditi parsimonia et labore quaerendi cito conualuere. 2 Ante cladem dominorum cum et opibus et multitudine abundarent, missa in Africam iuuentute Vticam condidere. 3 Cum interim rex Tyro decedit filio Pygmalione et Elissa filia, insignis formae uirgine, heredibus institutis. 4 Sed populus Pygmalioni, admodum puero, regnum tradidit. 5 Elissa quoque Acherbae.auunculo suo, sacerdoti Herculis, qui honos secundus a rege erat, nubit. 6 Huic magnae, sed dissimulatae opes erant, aurumque metu regis non tectis, sed terrae erediderat ; 7 quam rem etsi homines ignorabant, fama tamen loquebatur. 8 Qua ineensus Pygmalion oblitus iuris humani auunculum suum eundemque generum sine respectu pietatis occidit. 9 Elissa diu fratrem propter scelus auersata ad postremum dissimulato odio mitigatoque interim uultu fugam tacita molitur adsumptis quibusdam principibus in societatem, quibus par odium in regem esse eandemque fugiendi cupiditatem arbitrabatur. 10 Tunc fratrem dolo adgreditur, fingit se ad eum migrare uelle, ne amplius ei mariti domus cupidae obliuionis grauem luctus imaginem renouet neue ultra amara adinonitio oculis eius occurrat. 11 Non inuitus Pygmalion uerba sororis audiuit, existimans cum ea et aurum Acherbae ad se uenturum. 12 Sed Elissa ministros migrationis a rege missos nauibus cum omnibus opibus suis prima uespera inponit prouectaque in altum conpellit eos onera harenae pro pecunia inuolucris inuoluta in mare deicere. 13 Tunc deflens ipsa lugubrique uoce Acherbam ciet ; orat ut libens opes suas recipiat, quas reliquerit, habeatque inferias, quas habuerat causam mortis. 14 Tunc ipsos ministros adgreditur ; sibi quidem ait optatam olim mortem, sed illis acerbos cruciatus et dira supplicia inminere, qui Acherbae opes, quarum spe parricidium rex fecerit, auaritiae tyranni subtraxerint 15 Hoc metu omnibus iniecto comites fugae accepit. Iunguntur et senatorum in eam noctem praeparata agmina, atque ita sacris Herculis, cuius sacerdos Acherbas fuerat, repetitis exilio sedes quaerunt.

5,1 Primus illis adpulsus terrae Cyprus insula fuit, 2 ubi sacerdos Iouis cum coniuge et liberis deorum monitu comitem se Elissae sociumque fortunae offert pactus sibi posterisque perpetaum honorem sacerdotii. 3 Condicio pro manifesto omine accepta. 4 Mos erat Cypriis uirgines ante nuptias statutis diebus dotalem pecuniam quaesituras in quaestum ad litus maris mittere, pro reliqua pudicitia libamenta Veneri soluturas. 5 Harum igitur ex numero LXXX admodum uirgines raptas nauibus inponi Elissa iubet ut et inuentus matrimonia et urbs subolem habere posset. 6 Dum haec aguntur, Pygmalion, cognita sororis fuga, cum impio beIlo fugientem persequi pararet, aegre precibus matris deorumque minis uictus quieuit ; 7 cui cum inspirati uates canerent non inpune laturum, si incrementa urbis toto orbe auspicatissimae interpellasset, hoc modo spatium respirandi fugientibus datum. 8 Itaque Elissa delata in Africae sinum incolas loci eius aduentu peregrinorum mutuarumque rerum commercio gaudentes in amicitiam sollicitat, 9 dein empto loco, qui corio bouis tegi posset, in quo fessos longa nauigatione socios, quoad proficisceretur, reficere posset, corium in tenuissimas partes secari iubet atque ita maius loci spatium quam petierat, occupat, unde postea ei loco Byrsae nomen fuit. 10 Confluentibus deinde uicinis locorum, qui spe lucri multa hospitibus uenalia inferebant, 11 sedesque ibi statuentibus ex frequentia hominum uelut instar ciuitatis effectum est. 12 Vticensium quoque legati dona ut consanguineis adtulerunt hortatique sunt, urbem ibi conderent ubi sedes sortiti essent. 13 Sed et Afros detinendi aduenas amor cepit. 14 Itaque consentientibus omnibus Karthago conditur statuto annuo uectigali pro solo urbis. 15 In primis fundamentis caput bubulum inuentum est, quod auspicium fructuosae quidem, sed laboriosae perpetuoque seruae urbis fuit ; propter quod in alium locum urbs translata, 16 ibi quoque equi caput repertum, bellicosum potentemque populum futurum significans, urbi auspicatam sedem dedit. 17 Tunc ad opinionem nouae urbis concurrentibus gentibus breui et populus et ciuitas magna facta.

6,1 Cum successu rerum florentes Karthaginis opes essent, rei Maxitanorum Hiarbas decem Poenorum principibus ad se arcessitis Elissae nuptias sub belli denuntiatione petit. 2 Quod legati reginae referre metuentes Punico cum ea ingenio egerunt, nuntiantes regem aliquem poscere, qui cultiores uictus eum Afrosque perdoceat ; 3 sed quem inueniri posse, qui ad barbaros et ferarum more uiuentes transire a consanguineis uelit ? 4 Tunc a regina castigati, si pro salute patriae asperiorem uitam recusarent, cui etiam ipsa uita, si res exigat, debeatur, regis mandata aperuere, dicentes quae praecipiat aliis, ipsi facienda esse, si uelit urbi consultum esse. 5 Hoc dolo capta diu Acherbae uiri nomine cum multis lacrimis et lamentatione flebili iuuocato ad postremum ituram se quo sua et urbis fata uocarent, respondit. 6 In hoc trium mensium sumpto spatio, pyra in ultima parte urbis exstructa, uelut placatura uiri manes inferiasque ante nuptias missura multas hostias caedit et sumpto gladio pyram conscendit 7 atque ita ad populum respiciens ituram se ad uirum, sicut praeceperint, dixit uitamque gladio finiuit. 8 Quamdiu Karthago inuicta fuit, pro dea culta est. 9 Condita est haec urbs LXXII annis ante quam Roma. 10 Cuius uirtus sicut bello clara fuit, ita domi status uariis discordiarum casibus agitatus est. 11 Cum inter cetera mala etiam peste laborarent, cruenta sacrorum religione et scelere pro remedio usi sunt ; 12 quippe homines ut uictimas immolabant et inpuberes, quae aetas etiam hostium misericordiam prouocat, aris admouebant, pacem deorum sanguine eorum exposcentes, pro quorum uita dii rogari maxime solent.

7,1 Itaque aduersis tanto scelere numinibus, cum in Sicilia diu infeliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello amissa maiore exercitus parte graui proelio uicti sunt ; 2 propter quod ducem suum Mazeum cuius auspiciis et Siciliae partem domuerant et aduersus Afros magnas res gesserant, cum parte exercitus quae superfuerat, exulare iusserunt. 3 Quam rem aegre ferentes milites legatos Karthaginem mittunt, qui reditum primo ueniamque infelicis militiae petant, tum denuntient, quod precibus nequeant, armis se consecuturos. 4 Cum et preces et minae legatorum spretae essent, interiectis diebus conscensis nauibus armati ad urbem ueniunt, 5 ibi deos hominesque testati non se expugnatum, sed reciperatum patriam uenire, ostensurosque ciuibus suis non uirtutem sibi priore bellor, sed fortunam defuisse, 6 prohibitis commeatibus obsessaque urbe in summam desperationem Karthaginienses adduxerunt. 7 Interea Karthalo, Mazei exulum ducis filius, cum praeter castra patris a Tyro, quo decimas Herculi ferre ex praeda Siciliensi, quam pater eius ceperat, a Karthaginiensibus missus fuerat, reuerteretur arcessitusque a patre esset, prius se publicae religionis officia executurum quam priuatae pietatis respondit. 8 Quam rem tametsi indigne ferret pater, non tamen uim adferre religioni ausus est. 9 Interiectis deinde diebus Karthalo petito commeatu a populo cum reuersus ad patrem esset ornatusque purpura et infulis sacerdotii omnium se oculis ingereret, tum in secretum abducto pater ait : 10 "aususne es, ne-fandissimum caput, ista purpura et auro ornatus in conspectum tot miserorum ciuium uenire et maesta ac lugentia castra circumfluentibus quietae felicitatis insignibus uelut exultabundus intrare ? Nusquamne te aliis iactare potuisti ? 11 Nullus locus aptior quam sordes patris et exilii infelicis aerumnae fuerunt ? 12 Quid, quod paulo ante uocatus, non dico patrem, ducem certe ciuium tuorum superbe spreuisti ? 13 Quid porro tu in purpura ista coronisque aliud quam uictoriarum mearum titulos geris ? 14 Quoniam igitur tu in patre nihil nisi exulis nomen agnoscis, ego quoque imperatorem me magis quam patrem iudicabo statuamque in te exemplum, ne quis posthac infelicibus miseris patris inludat." 15 Atque ita eum cum ornatu suo in altissimam crucem in conspectu urbis suffigi iussit. 16 Post paucos deinde dies Karthaginem capit euocatoque populo ad contionem exilii iniuriam queritur, belli necessitatem excusat, contentumque uictoria sua punitis auctoribus miserorum ciuium iniuriosi exilii omnibus se ueniam dare dicit. 17 Atque ita decem senatoribus interfectis urbem legibus suis reddidit. 18 Nec multo post ipse adfectati regni accusatus duplicis, et in filio et in patria, parricidii poenas dedit. 19 Huic Mago imperator successit cuius industria et opes Karthaginiensium et imperii fines et bellicae gloriae laudes creuerunt.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


YO def.
a
7,12 superbe inc. S

1,1 ab igitur pyrrus rursus inc. M.
2 coeperant tpi : operante CD || subegit tpi Gal. See. : -egerat Rue.
3 secum post expeditionis trans. CD Rue.
4 festinans tpi : -at CD.
6 inusitata W Rue. : inuis- Gal. See. ex Gronovius || noua post macedonum trans. CD || post monstra uicerunt def. M.
7 est om. CD || habuit tpi : -bere CD.
10 et i CD Rue. : etiam tp Gal. See.
11 facit in quo om. CD. || priori bello tpi : -ris -li CD.

2,1 centum om. CD.
4 arcessi AGQ edd. : arcessiri V i accersiri p accersere CD.
5 eadem tpi : ad ea CD || post in Italia detineretur def. M.
9 rege om. CD.
11 karthaginiensium pi CD : -nsibus t.
12 firmatis tpi : -sque CD.

3,2 gens tpi :-nus CD.
3 patriae V p CD Gal. : -rio AGQ i Rue. See. || ad syrium VQ CD edd. : ad -am AG assyrium pi.
4 sidona p CD Gal. See. : -n t -niam i Rue.
6 fuere tpi : -runt CD.
7 coniuges ducunt om. AG.
8 senis tpi : -io CD.
9 diis tpi : deo CD || enim om. C.
12 aduentare coepit tpi : aduenit recepit CD || expectantibus pi CD Rue. Gal. : sp- t See. || primus tpi : prior CD.
14 quantum (-to Rue.) ingenua seruilibus ingenia tp edd. : quanto dominorum (-itiorum L) i. i quanto dominorum seruilibus i. CD.
15 seni filioque tpi : se in filio CD || est et om. CD.
16 ad tpi : in CD || celebre tpi : ceterum CD.
18 caedis tpi See. : sceleris CD Rue. Gal.
19 germine tpi : genere CD.

4,3 tyro tp CD : multo tyro i mutto tyro edd. (uide adn.).
5 acherbae edd. : acerue AG L2 acerbae VQ i ceruae E cerue F cheruae L1 atherbae CD || sircheus dictus est post suo add. CD.
9 interim tpi : in fratrem CD || tacita i CD Rue. : -to t Gal. See. -te p || esse eandemque tpi : -et tandemque CD.
12 prima uespera tpi : -me -re CD.
13 tunc tpi : tum CD || deflens ipsa tp ZX Gal. See. ipsa deflens p flens ipsa CD Rue. || reliquerit A1GVQ i CD Rue. See. : -erat A2 p Gal. || habeatque tpi : habeba- CD || causam tpi : -as CD.
14 ait post mortem trans. CD || fecerit tpi : -rat CD || post sedes quaerunt def. M
15 cyprus tpi : cithos CD.

5,2 deorum tpi : dei CD || fortunae offert CD Rue. Gal. : praebuit ti See. fortune offeret p.
6 pararet pi Rue. Gal. : parasset t See. praepararet CD.
7 datum tpi : fact- CD.
8 ab itaque elissa rursus inc. M.
12 ibi pi CD : sibi t.
15 inuentum est tpi : inuenerunt CD.
17 tunc om. CD.

6,1 maxitanorum i : muxita- tp mustita- CD.
2 reginae post referre trans. CD.
4 asperiorem tpi : supe- CD || aperuere tpi : peruenere CD || facienda tpi : -dum CD || esse om. i CD.
5 inuocato pi CD : uocato AGMV uocatu Q || sua et p CD : suae ti || uocarent tpi : -cent CD.
6 si ante in add. CD || exstructa pi CD Rue. : ins- t Gal. See.
7 ad om. CD.
10 in ante bello add. CD || fuit om. CD || post discordiar]um des. M.
11 etiam tpi : iam CD.

7,1 infeliciter pi CD : f- t edd.
2 mazeum i CD Rue. : maleum t maceum Z mezeum X malchum Gal. See.
5 ibi pi CD Rue. : ubi t Gal. See.
7 karthalo tpi : karthalus CD || mazei pi CD See. : malei t malchi Gal. See. || exulum CD edd. : -lis tpi || decimas herculi i CD Rue. :-am -is t See. -as -is p Gal.
8 tametsi i CD Rue. : etsi tp Gal. See.
9 reuersus post esset trans.CD || se post oculis trans. CD || ait aususne es tp Gal. See. ait A. es ait EF ait A. esse L A. es ait CD Rue.
12 tuorum om. t || A superbe inc. S.
13 tu om. CD.
14 igitur tu in patre pi CD : in patrem igitur t || iudicabo tpi : cogi- CD.
16 euocatoque tpi : u- CD || contentumque tpi : contemptu- CD || miserorum ciuium secl. Rue.
17 reddidit tpi : reddit CD.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Copyright © Marie-Pierre Arnaud-Lindet 2003. Tous droits réservés.

Le matériel et les informations contenues dans le site peuvent être utilisées seulement à des fins privées en autant que la propriété des droits est reconnue. Toute autre utilisation est strictement interdite. Pour fins de précision, la modification, le téléchargement, la publication, la reproduction sur un autre site, la diffusion sur Internet ou l'utilisation à des fins publiques ou commerciales du matériel et/ou informations se retrouvant sur ce site est strictement prohibée sans l'accord préalable de l'auteur.

FORUM ROMANUM