a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Junianus Justinus
Abrégé des Histoires Philippiques de Trogue Pompée.
texte établi et traduit par Marie-Pierre Arnaud-Lindet.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Liber XXII

1 2 3 4 5 6 7 8

1,1 Agathocles, Siciliae tyrannus, qui magnitudini prioris Dionysii successit, ad regni maiestatem ex humili et sordido genere peruenit. 2 Quippe in Sicilia patre figulo natus non honestiorem pueritiam quam principia originis habuit, 3 siquidem forma et corporis pulchritudine egregius diu uitam stupri patientia exhibuit. 4 Annos deinde pubertatis egressus libidinem a uiris ad feminas transtulit. 5 Post haec apud utrumque sexum famosus uitam latrociniis mutauit. 6 Interiecto tempore, cum Syracusas concessisset adscitusque in ciuitatem inter incolas esset, diu sine fide fuit, 7 quoniam nec in fortunis quod amitteret, nec in uerecundia quod inquinaret habere uidebatur ; 8 in summa gregariam militiam sortitus non minus tunc seditiosa quam antea turpi uita in omne facinus promptissimus erat ; 9 nam et manu strenuus et in contionibus perfacundus habebatur. 10 Breui itaque centurio ac deinceps tribunus militum factus est. 11 Primo bello aduersus Aethnaeos magna experimenta sui Syracusanis dedit 12 Sequenti Campanorum tantam de se spem omnibus fecit ut in locum demortui ducis Damasconis sufficeretur, cuius uxorem adulterio cognitam post mortem uiri in matrimonium recepit. 14 Nec contentus, quod ex inope repente diues factus esset, piraticam aduersus patriam exercuit. 15 Saluti ei fuit quod socii capti tortique de illo negauerunt. 16 Bis occupare imperium Syracusarum uoluit, bis in exilium actus est.

2,1 A Murgantinis, apud quos exulabat, odio Syracusanorum primo praetor, mox dux creatur. 2 In eo bello et urbem Leontinorum capit et patriam suam Syracusas obsidere coepit, 3 ad cuius auxilium Hamilcar, dux Poenorum, inploratus depositis hostilibus odiis praesidia militum mittit. 4 Ita uno eodemque tempore Syracusae et ab hoste ciuili amore defensae et a ciue hostili odio inpugnatae sunt. 5 Sed Agathocles cum uideret fortius defendi urbem quam oppugnari, precibus per internuntios Hamilcarem exorat ut inter se et Syracusanos pacis arbitria suscipiat, peculiaria in ipsum officia sui repromittens. 6 Qua spe inpletus Hamilcar societatem cum eo mutuae potentiae iungit, ut quantum uirium Agathocli aduersus Syracusanos dedisset, tantum ipse ad incrementa domesticae potentiae reciperet. 7 Igitur non pax tantum Agathocli conciliatur, uerum etiam praetor Syracusis constituitur. 8 Tunc Hamilcari expositis insignibus Cereris tactisque in obsequia Poenorum iurat. 9 Deinde acceptis ab eo V milibus Afrorum potentissimos quosque ex principibus interficit, 10 atque ita ueluti rei publicae statum formaturus populum in theatrum ad contionem uocari iubet contracto in gymnasio senatu, quasi quaedam prius ordinaturus. 11 Sic conpositis rebus inmissis militibus populum obsidet, senatum trucidat, cuius peracta caede ex plebe quoque locupletissimos et promptissimos interficit.

3,1 His ita gestis militem legit exercitumque conscribit, quo instructus finitimas ciuitates nihil hostile metuentes ex inprouiso adgreditur, Poenorum quoque socios permittente Hamilcare foede uexat. 2 Propter quod querelas Karthaginem socii non tam de Agathocle quam de Hamilcare detulerunt, 3 hunc ut dominum et tyrannum, illum ut proditorem arguentes, a quo infestissimo hosti fortunae sociorum interposita pactione donatae sint ; 4 si cui ab initio Syracusae in pignus societatis sint traditae, urbs semper Poenis infesta et de imperio Siciliae Karthaginis aemula, nunc insuper ciuitates sociorum eidem titulo pacis addictas. 5 Denuntiare igitur se haec breui ad ipsos redundatura ac propediem sensuros, quantum mali non Siciliae magis quam ipsi Africae adtulerint. 6 His querelis senatus in Hamilcarem accenditur, sed quoniam in imperio esset, tacita de eo suffragia tulerunt et sententias, priusquam recitarentur, in urnam coniectas obsignari iusserunt, dum alter Hamilcar, Gisgonis filius, a Sicilia reuerteretur. 7 Sed haec callida commenta Poenorum et sententias inauditas mors Hamilcaris praeuenit, liberatusque est fati munere, quem per iniuriam ciues inauditum damnauerant. 8 Quae res Agathocli aduersus Poenos occasionem mouendi belli dedit. 9 Prima igitur illi cum Hamilcare, Gisgonis filio, proelii congressio fuit, a quo uictus maiori mole reparaturus bellum Syracusas concessit. 10 Sed secundi certaminis eadem fortuna quae et prioris fuit.

4,1 Cum igitur uictores Poeni Syracusas obsidione cinxissent, Agathocles, cum se neque uiribus parem neque ad obsidionem ferendam instructum uideret, super haec a sociis crudelitate eius offensis desertus esset, 2 statuit bellum in Africam transferre, mira prorsus audacia, ut, quibus in solo urbis suae par non erat, eorum urbi bellum inferret, qui sua tueri non poterat, inpugnaret aliena uictusque uictoribus insultaret. 3 Huius consilii non minus admirabile silentium quam commentum fuit. Populo hoc solum professus, inuenisse se uictoriae uiam ; animos illi tantum in breuem obsidionis patientiam firmarent, uel cui status praesentis fortunae displiceret, dare se ei discedendi liberam potestatem. 4 Cum mille sescenti discessissent, ceteros ad obsidionis necessitatem frumento et stipendio instruit ; L tantum secum talenta ad praesentem usum aufert, cetera ex hoste melius quam ex sociis paraturus. 5 Omnes deinde seruos militaris aetatis libertate donatos sacramento adigit eosque et maiorem partem ferme militum nauibus inponit, ratus exaequata utriusque ordinis condicione mutuam inter eos uirtutis aemulationem futuram ; ceteros omnes ad tutelam patriae relinquit.

5,1 Septimo igitur imperii anno comitibus duobus adultis filiis Archagatho et Heraclida, 2 nullo militum sciente quo ueheretur, cursum in Africam dirigit, cum omnes aut in Italiam praedatum se aut in Sardiniam ituros crederent. Tunc primum, exposito in Africae litore exercitu, consilium suum omnibus aperit. 3 Quo in loco Syracusae positae sint ostendit, quibus aliud nullum auxilium superesset, quam ut hostibus faciant, quae ipsi patiantur. 4 Quippe aliter domi, aliter foris bella tractari. Domi ea sola auxilia esse, quae patriae uires subministrent ; foris hostem etiam suis uiribus uinci, deficientibus sociis et odio diuturni imperii externa auxilia circumspicientibus. 5 Huc accedere quod urbes castellaque Africae non muris cinctae, non in montibus positae sint, sed in planis campis sine ullis munimentis iaceant, quas omnes metu excidii facile ad belli societatem perlici posse. 6 Maius igitur Karthaginiensibus ab ipsa Africa quam ex Sicilia exarsurum bellum, coituraque auxilia omnium aduersus unam urbem nomine quam opibus ampliorem, et quas non adtulerit uires, inde sumpturum. 7 Nec in repentino Poenorum metu modicum momentum uictoriae fore, qui tanta andacia hostium perculsi trepidaturi sint. 8 Accessura et uillarum incendia, castellorum urbiumque contumacium direptionem, tum ipsius Karthaginis obsidionem, 9 quibus omnibus non sibi tantum in alios, sed et aliis in se sentient patere bella. 10 His non solum Poenos uinci, sed et Siciliam liberari posse ; nec enim moraturos in eius obsidione hostes, cum sua urgeantur. 11 Nusquam igitur alibi facilius bellum, sed nec praedam uberiorem inueniri posse ; nam capta Karthagine omnem Africam Siciliamque praemium uictorum fore. 12 Gloriam certe tam honestae militiae tantam in omne aeuum futuram, ut terminari nuIlo tempore obliuionis silentio possit, ut dicatur eos solos mortalium esse qui bella, quae domi ferre non poterant, ad hostes transtulerint ultroque uictores insecuti sint et obsessores urbis suae obsederint. 13 Omnibus igitur forti ac laeto animo bellum ineundum, quo nullum aliud possit aut praemium uictoribus uberius aut uictis monumentum inlustrius dare.

6,1 His quidem adhortationibus animi militum erigebantur, sed terrebat eos portenti religio quod nauigantibus sol defecerat. 2 Cuius rei rationem non minore cura rex quam belli reddebat, adfirmans si priusquam proficiscerentur factum esset, crediturum aduersum profecturis prodigium esse ; nunc, quia egressis acciderit, illis, ad quos eatur, portendere. 3 Porro defectus naturalium siderum semper praesentem rerum statum mutare, certumque se esse et florentibus Karthaginiensium opibus et laboribus aduersisque rebus suis commutationem significari. 4 Sic consolatis militibus uniuersas naues consentiente exercitu incendi iubet, ut omnes scirent auxilio fugae adempto aut uincendum aut moriendum esse. 5 Dein cum omnia, quacumque ingrederentur, prosternerent, uillas castellaque incenderent, obuius ei fuit cum XXX milibus paganorum Hanno, 6 sed proelio commisso duo de Siculis, tria milia de Poenis cum ipso duce cecidere. 7 Hac uictoria et Siculorum animi eriguntur et Poenorum franguntur. 8 Agathocles uictis hostibus urbes castellaque expugnat, praedas ingentes agit, hostium multa milia trucidat. 9 Castra deinde in quinto lapide a Karthagine statuit, ut damna carissimarum rerum uastitatemque agrorum et incendia uillarum de muris ipsius urbis specularentur. 10 Interea ingens tota Africa deleti Poenorum exercitus fama occupatarumque urbium diuulgatur. 11 Stupor itaque omnes et admiratio incessit, unde tanto imperio tam subitum bellum, praesertim ab hoste iam uicto ; admiratio deinde paulatim in contemptum Poenorum uertitur. 12 Nec multo post non Afri tantum, uerum etiam urbes nobilissimae nouitatem secutae ad Agathoclem defecere frumentoque et stipendio uictorem instruxere.

7,1 His Poenorum malis etiam deletus in Sicilia cum imperatore exercitus uelut quidam aerumnarum cumulus accessit. 2 Nam post profectionem a Sicilia Agathoclis in obsidione Syracusarum Poeni segniores redditi ab Antandro, fratre regis Agathoclis, occidione caesi nuntiabantur. 3 Itaque cum domi forisque eadem fortuna Karthaginiensium esset, iam non tributariae tantum ab his urbes, uerum etiam socii reges deficiebant, amicitiarum iura non fide, sed successu ponderantes. 4 Erat inter ceteros rex Cyrenarum Afellas, qui spe inproba regnum totius Africae amplexus societatem cum Agathocle per legatos iunxerat pactusque cum eo fuerat ut Siciliae illi, sibi Africae imperium uictis Karthaginiensibus cederet. 5 Itaque cum ad belli societatem cum ingenti exercitu ipse uenisset. Agathocles blando adloquio et humili adulatione, cum saepius simul cenassent adoptatusque filius eius ab Afella esset, incautum interficit 6 occupatoque exercitu eius iterato Karthaginienses omnibus uiribus bellum cientes magno utriusque exercitus sanguine graui proelio superat. 7 Hoc certaminis discrimine tanta desperatio inlata Poenis est ut, nisi in exercitu Agathoclis orta seditio fuisset, transiturus ad eum Bomilcar, dux Poenorum, cum exercitu fuerit. 8 Ob quam noxam in medio foro a Poenis patibulo suffixus est, ut idem locus monumentum suppliciorum eius esset, qui ante fuerat ornamentum honorum. 9 Sed Bomilcar magno animo crudelitatem ciuium tulit adeo ut de summa cruce ueluti de tribunali in Poenornm scelera contionaretur, 10 obiectans illis nunc Hannonem falsa adfectati regni inuidia circumuentum, nunc Gisgonis innocentis exilium, nunc in Hamilcarem, patruum suum, tacita suffragia, quod Agathoclem socium illis facere quam hostem maluerit. 11 Haec cum in maxima populi contione uociferatus esset, expirauit.

8,1 Interea Agathocles profligatis in Africa rebus, tradito Archagatho filio exercitu in Siciliam recurrit, nihil actum in Africa existimans, si amplius Syracusae obsiderentur. 2 Nam post occisum Hamilcarem, Gisgonis filium, nouus eo a Poenis missus exercitus fuerat. 3 Statim igitur primo aduentu eius omnes Siciliae urbes, auditis rebus quas in Africa gesserat, certatim se ei tradunt, atque ita pulsis e Sicilia Poenis totius insulae imperium occupauit. 4 In Africam deinde reuersus seditione militum excipitur, nam stipendiorum solutio in aduentum patris dilata a filio fuerat. 5 Igitur in contionem uocatos blandis uerbis permulsit : stipendia illis non a se flagitanda esse, sed ab hoste quaerenda ; communem uictoriam, communem praedam futuram. 6 Paulum modo adniterentur, dum belli reliquiae peraguntur, cum sciant Karthaginem captam spes omnium expleturam. 7 Sedato militari tumultu interiectis diebus ad castra hostium exercitum ducit, ibi inconsultius proelium committendo maiorem partem exercitus perdidit. 8 Cum itaque in castra fugisset uersamque in se inuidiam temere commissi belli uideret pristinamque offensam non depensi stipendii metueret, concubia nocte solus a castris cum Archagatho filio profugit. 9 Quod ubi milites cognouere, haud secus quam si ab hoste capti essent, trepidauere, bis se a rege suo in mediis hostibus relictos esse proclamantes, salutemque suam desertam ab eo esse, quorum ne sepultura quidem relinquenda fuerit. 10 Cum persequi regem uellent, a Numidis excepti in castra reuertuntur, conprehenso tamen reductoque Archagatho, qui a patre noctis errore discesserat. 11 Agathocles autem nauibus, quibus reuerterat e Sicilia, cum custodibus earundem Syracusas defertur, 12 exemplum flagitii singulare, rex exercitus sui desertor filiorumque pater proditor. 13 Interim in Africa post fugam regis milites pactione cum hostibus facta, interfectis Agathoclis liberis Karthaginiensibus se tradidere. 14 Archagathus cum occideretur ab Arcesilao, amico antea patris, rogauit eum, quidnam liberis eius facturum Agathoclem putet, per quem ipse liberis careat. Tunc respondit satis habere se quod superstites eos esse Agathoclis liberis sciat. 15 Post haec Poeni ad persequendas belli reliquias duces in Siciliam miserunt, cum quibus Agathocles pacem aequis condicionibus fecit.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


M YO def.

1,1 et ante ex add. CD.
3 et tpi : ei CD || egregius tpi : egrius CD.
11 aethnaeos See. : aethneos t PX aetheos Z aethineos i ethneos CD aetnaeos Rue. Gal. || sui - dedit om. t.
12 sequenti - in lo]cum om. t || † post ducis sign. Rue.
14 quod om. CD.

2,4 ita om. CD.
6 mutuae potentiae CD edd. : metu eius p. ti metu p. eius p || incrementa tpi : c- CD || reciperet CD Rue. : reciperaret A p E1 FS Gal. recuperaret GVQ E2 L See.
7 igitur post non trans. CD || tantum post agathocli trans. CD.
8 insignibus cereris tactisque See. : ignibus cereis tactisque tpi ignibus cereris pactisque CD signis cereris tactisque Gal. ignibus † cereris tactisque Rue.
9 potentissimos - ita secl. Rue.

3,4 si cui i : sicut tp Gal. See. cui CD Rue. || ab initio om. VQ || insuper tpi : s- CD || pacis tpi : -ctis CD.
5 adtulerint tpi Gal. See. : alue- CD Rue.
6 eo tpi : illo CD.
7 sed haec callida om. CD || hamilcaris om. CD.
9 a om. C.

4,1 cum i CD Rue. : quod tp Gal. See.
2 transferre tpi : traicere CD || qui i CD Rue. : et qui AG p Gal. See. et quia VQ || inpugnaret om. CD || uictusque tpi : uictus CD.
3 populo hoc solum tpi : non s. h. CD || se om. CD || firmarent tpi : for- CD || cui tp CD : eius i || discedendi liberamtpi : l. discendi CD.
4 mille sescenti tpi : ad C CD || ad ante obsidionis om. AG || in post et add. CD.
5 omnes deinde seruos tpi : omnis dein seruorum CD || adigit pi CD Rue. : adeg- t Gal. See. || ferme ante partem trans. CD.

5,2 se - tunc om. i || primum tpi : ipse CD.
3 aliud om. CD || superesset tpi : super se CD || quae tpi : -am CD.
4 quippe aliter domi aliter foris tpi : a. q. f. a. d. CD || subministrent tpi : sumministrarent CD || auxilia tpi : auspicia CD.
7 nec pi CD : et t || qui tanta tpi : quanta CD || perculsi tpi : -ussi CD.
10 uinci sed tpi : uicisse CD.
12 obliuionis silentio CD Rue. Gal. : obliuionis tp See. obliuione i || eos post solos trans. CD || esse tpi Gal. See. : fuis- CD Rue. || ultroque tpi : utrosq- CD.

6,3 se esse et i CD Rue. : esset t esse p Gal. esse et See. || et laboribus om. tp.
5 uillas castellaque pi CD Rue. : castella uillasque t Gal. See. || ei ti CD : eis p || dux poenorum add. p post hanno et CD Rue. ante hanno.
6 sed tpi : ubi CD || tria milia tpi : II d CD.

7,1 aerumnarum - 2 post om. i.
4 afellas W ut semp. : ophellas edd. ut semp.
7 agathoclis tpi : -li CD || bomilcar G2 C1 edd. : uom- AG1 VQ pi am- C2 D || dux CD Rue. Gal. : rex tpi See.
8 et ante ob add. CD.

8,2 nouus eo tpi : nouo eos CD.
3 e om. CD Rue.
6 paulum tpi Gal. See. : -lulum CD Rue. || dum tpi : dummodo CD || peraguntur cum sciant tpi : -gantur circumspiciant CD.
7 exercitum om. i CD Rue. || ibi tpi Gal. See. : ubi CD Rue.
9 se om. CD.
10 reductoque om. tp.
11 reuerterat e (a Rue.) sicilia CD Rue. Gal. : reuersus a s. fuerat ti See. fuerat a s. reuersus p fuerat a s. regressus ZX.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Copyright © Marie-Pierre Arnaud-Lindet 2003. Tous droits réservés.

Le matériel et les informations contenues dans le site peuvent être utilisées seulement à des fins privées en autant que la propriété des droits est reconnue. Toute autre utilisation est strictement interdite. Pour fins de précision, la modification, le téléchargement, la publication, la reproduction sur un autre site, la diffusion sur Internet ou l'utilisation à des fins publiques ou commerciales du matériel et/ou informations se retrouvant sur ce site est strictement prohibée sans l'accord préalable de l'auteur.

FORUM ROMANUM