a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Junianus Justinus
Abrégé des Histoires Philippiques de Trogue Pompée.
texte établi et traduit par Marie-Pierre Arnaud-Lindet.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Liber XXIII

1 2 3 4

1,1 Agathocles, rex Siciliae, pacificatus cum Karthaginiensibus partem ciuitatium a se fiducia uirium dissidentem armis subegit. 2 Dein quasi angustis insulae terminis clauderetur, cuius imperii partem primis incrementis ne sperauerat quidem, in Italiam transcendit, exemplum Dionysii secutus, qui multas Italiae ciuitates subegerat. 3 Primi igitur hostes illi Bruttii fuere, quia et fortissimi tum et opulentissimi uidebantur, simul et ad iniurias uicinorum prompti. 4 Nam multas ciuitates Graeci nominis Italia expulerant ; 5 auctores quoque suos Lucanos bello uicerant et pacem cum his aequis legibus fecerant. 6 Tanta feritas animorum erat ut nec origini suae parcerent. 7 Namque Lucani isdem legibus liberos suos quibus et Spartani instituere soliti erant. 8 Quippe ab initio pubertatis in silvis inter pastores habebantur sine ministerio seruili, sine ueste quam induerent uel cui incubarent, ut a primis annis duritiae parsimoniaeque sine ullo usu urbis adsuescerent. 9 Cibus his praeda uenatica, potus aut lactis aut fontium liquor erat. Sic ad labores bellicos indurabantur. 10 Horum igitur ex numero L primo ex agris finitimorum praedare soliti, confluente deinde multitudine sollicitati praeda cum plures facti essent, infestas regiones reddebant. 11 Itaque fatigatus querelis sociorum Dionysius, Siciliae tyrannus, sexcentos Afros ad conpescendos eos miserat ; 12 quorum castellum proditum sibi per Bruttiam mulierem expugnauerunt ibique ciuitatem concurrentibus ad opinionem nouae urbis pastoribus statuerunt Bruttiosque se ex nomine mulieris uocauerunt. 13 Primum illis cum Lucanis, originis suae auctoribus, bellum fuit, 14 qua uictoria erecti cum pacem aequo iure fecissent, ceteros finitimos armis subegerunt tantasque opes breui cousecuti sunt, ut perniciosi etiam regibus haberentur. 15 Denique Alexander, rex Epiri, cum in auxilium Graecarum ciuitatium cum magno exercitu in Italiam uenisset, cum omnibus copiis ab his deletus est. 16 Quare feritas eorum successu felicitatis incensa diu terribilis finitimis fuit. 17 Ad postremum inploratus Agathocles spe ampliandi regni a Sicilia in Italiam traiecit.

2,1 Principio opinionis aduentus eius concussi legatos ad eum societatem amicitiamque petentes miserunt. 2 Quos Agathocles ad cenam inuitatos, ne exercitum traici uiderent, et in posterum statuta eis die conscensa naui frustratus est. 3 Sed fraudis haud laetus euentus fuit, siquidem reuerti eum in Siciliam interiectis paucis diebus uis morbi coegit, 4 quo toto corpore conprehensus per omnes neruos articulosque umore pestifero grassante uelut intestino singulorum membrorum bello inpugnabatur. 5 Ex qua desperatione bellum inter filium nepotemque eius regnum iam quasi mortui uindicantibus oritur ; occiso filio regnum nepos occupauit. 6 Igitur Agathocles, cum morbi cura et aegritudo grauiores essent et inter se alterum alterius malo cresceret, desperatis rebus uxorem suam Theoxenam genitosque ex ea duos paruulos cum omni pecunia et familia regalique instrumento, quo praeter illum nemo regum ditior fuit, nauibus inpositos Aegyptum, unde uxorem acceperat, remittit, timens ne praedonem regni sui hostem paterentur. 7 Quamquam uxor diu ne ab aegro diuelleretur deprecata est, ne discessus suus adiungi nepotis parricidio posset et tam cruente haec deseruisse uirum quam ille inpugnasse auum uideretur. 8 Nubendo se non prosperae tantum, sed omnis fortunae inisse societatem, nec inuitam periculo spiritus sui empturam, ut extremos uiri spiritus exciperet et exequiarum officium, in quod profecta se nemo sit successurus, obsequio debitae pietatis inpleret. 9 Discedentes paruuli flebili ululatu amplexi patrem tenebant ; ex altera parte uxor maritum non amplius uisura osculis fatigabat. Nec minus senis lacrimae miserabiles erant. 10 Flebant hi morientem patrem, ille exules liberos ; hi discessu suo solitudinem patris, aegri senis, ille in spem regni susceptos relinqui in egestate lugebat. 11 Inter haec regia omnis adsistentium fletibus tam crudelis discidii inpleta resonabat. 12 Tandem finem lacrimis necessitas profectionis inposuit et mors regis proficiscentes filios insecuta est. 13 Dum haec aguntur, Karthaginienses cognitis quae in Sicilia agebantur, occasionem totius insulae occupandae datam sibi existimantes magnis uiribus eo traiciunt multasque ciuitates subigunt.

3,1 Eo tempore et Pyrrhus aduersus Romanos bellum gerebat, 2 qui inploratus a Siculis in auxilium, sicuti dictum est, cum Syracusas uenisset, rex Siciliae sicut Epiri appellatur. 3 Quarum rerum felicitate laetus Heleno filio Siciliae uelut auitum - nam susceptus ex filia Agathoclis regis erat -, Alexandro autem Italiae regnum destinat. 4 Post haec multa secunda proelia cum Karthaginiensibus facit. 5 Interiecto deinde tempore legati ab Italicis sociis uenere nuntiantes, resisti Romanis non posse deditionemque futuram, nisi subueniat. 6 Anxius tam ambiguo periculo incertusque quid ageret uel quibus primum subueniret, ,in utrumque pronus consultabat ; 7 quippe instantibus hinc Karthaginiensibus, inde Romanis periculosum uidebatur exercitum in Italiam non traicere, periculosius a Sicilia deducere, ne aut illi non lata ope aut hi deserti amitterentur. 8 In hoc aestu periculorum tutissimus portus consiliorum uisus est omnibus uiribus decernere in Sicilia et profligatis Karthaginiensibus uictorem exercitum transponere in Italiam. 9 Itaque conserto proelio cum superior fuisset, quoniam tamen a Sicilia abiret pro uicto fugere uisus est ; 10 ac propterea et socii ab eo defecerunt et imperium Siciliae tam cito amisit quam facile quaesierat. 11 Sed nec in Italia meliore felicitate usus in Epirum reuertitur. Admirabilis utriusque rei casus in exemplum fuit. 12 Nam sicut ante secunda fortuna rebus supra uota fluentibus Italiae Siciliaeque imperium et tot de Romanis uictorias adstruxerat, ita nunc aduersa uelut in ostentationem fragilitatis humanae destruens, quae cumulauerat, Siciliensi ruinae naufragium maris et foedam aduersus Romanos pugnam turpemque ab Italia discessum adiecit.

4,1 Post profectionem a Sicilia Pyrrhi magistratus Hiero creatur, 2 cuius tanta moderatio fuit, ut consentiente omnium ciuitatium fauore dux aduersus Karthaginienses primo, mox rex crearetur. 3 Huius futurae maiestatis ipsa infantilis educatio quasi praenuntia fuit. 4 Quippe genitus erat patre Hieroclito, nobili uiro, cuius origo a Gelone, antiquo Siciliae tyranno, manabat, 5 sed maternum illi genus sordidum atque adeo pudibundum fuit. 6 Nam ex ancilla natus ac propterea a patre uelut dehonestamentum generis expositus fuerat. 7 Sed paruulum et humanae opis egentem apes congesto circa iacentem melle multis diebus aluere. 8 Ob quam rem responso aruspicum admonitus pater, qui regnum infanti portendi canebant, paruulum recolligit omnique studio ad spem maiestatis, quae promittebatur, instituit. 9 Eidem in ludo inter coaequales discenti lupus tabulam in turba puerorum repente conspectus eripuit. 10 Adulescenti quoque prima bella ineunti aquila in clipeo, noctua in hasta consedit. 11 Quod ostentum et consilio cautum et manu promptum regemque futurum significabat. 12 Denique aduersus prouocatores saepe pugnauit semperque uictoriam reportauit. 13 A Pyrrho rege multis militaribus donis donatus est. 14 Pulchritudo ei corporis insignis, uires quoque in homine admirabiles fuere. 15 In adloquio blandus, in negotio iustus, in imperio moderatus, prorsus ut nihil ei regium deesse praeter regnum uideretur.

Précédente

Table des matières

Suivante
   



M YO def.

1,2 incrementis ante imperii trans. CD.
3 tum et opulentissimi om. i.
9 cibus his tpi : cibis CD.
10 sollicitati praeda X i Gal. See. : -ati -dam t PZ -ante -das CD -ante -dam Rue.
12 se om. CD.
14 qua tpi : cuius CD.
15 cum ante magno om. CD.
17 spe - 2,2 agathocles om. X || ampliandi t PZ i : -litudine CD.

2,1 opinionis aduentus eius CD Rue. Gal. : a. opinionis e. tpi. a. opinione e. See.
2 eis CD Rue. Gal. : his tpi See.
6 morbi ti CD : -bo p || et om. AG || aegritudo tp CD : -dinis i || grauiores ti : -r p CD || essent AGQ p FS : -set V EL CD || † post cura sign. Rue. || et inter - cresceret om. CD || theoxenam CD edd. : texenam t theogenam p theonexam i || filios post paruulos add. CD || regum AGVQ2 p EFS : -gnum Q1 L om. CD || impositos CD : -tis tpi.
8 et pi CD : ut t || sit om. CD || obsequio tpi : esset obesser quia CD.
9 lacrimae post miserabiles trans. CD.
10 patris om. CD.
11 haec tpi : ea CD.
13 occupandae om. CD.

3,1 eo tpi Gal. See. : eodem CD Rue.
2 siculis pi CD Rue. Gal. : -cilia t See. || sicuti tpi Gal. See. : sicut supra CD Rue.
4 cum om. CD.
8 profligatis tpi : -fugatis CD.
9 abiret ZX CD Rue. See. : habiret et p obiret EFL abire et t Gal.
10 et ante socii om. tp Gal. See.
11 usus tpi : rursus Ct. D potitus Cs.l..
12 ante tpi Gal. See. : -ea CD Rue. || adstruxerat i CD Rue. Gal. : adtrax- tp See. || siciliensi tpi : -nsis CD.

4,1 a sicilia tpi : siciliae CD.
2 primo i CD Rue. : -mum tp Gal. See. || crearetur tpi : -atur CD.
3 infantilis PZ i CD Rue. : -tis t Gal. See. -tulis X || praenuntia tpi : educatio CD.
4post patre sign. Rue.
9 eidem Gal. See. : idem tp CD idem sic i item Rue. fort. recte.
12 uictoriam reportauit tpi : uictor CD.
15 blandus tpi : magnus CD || erat post moderatus add. X CD.


Précédente

Table des matières

Suivante
   


Copyright © Marie-Pierre Arnaud-Lindet 2003. Tous droits réservés.

Le matériel et les informations contenues dans le site peuvent être utilisées seulement à des fins privées en autant que la propriété des droits est reconnue. Toute autre utilisation est strictement interdite. Pour fins de précision, la modification, le téléchargement, la publication, la reproduction sur un autre site, la diffusion sur Internet ou l'utilisation à des fins publiques ou commerciales du matériel et/ou informations se retrouvant sur ce site est strictement prohibée sans l'accord préalable de l'auteur.

FORUM ROMANUM