a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Junianus Justinus
Abrégé des Histoires Philippiques de Trogue Pompée.
texte établi et traduit par Marie-Pierre Arnaud-Lindet.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Liber XXV

1 2 3 4 5

1,1 Inter duos reges, Antigonum et Antiochum, statuta pace cum in Macedoniam Antigonus reuerteretur, nouus eidem repente hostis exortus est. 2 Quippe Galli, qui a Brenno duce, cum in Graeciam proficisceretur, ad terminos gentis tuendos relicti fuerant, ne soli desides uiderentur, peditum XV milia, equitum tria milia armauerant 3 fugatisque Getarum Triballorumque copiis Macedoniae inminentes legatos ad regem miserunt, qui pacem ei uenalem offerrent, simul et regis castra specularentur. 4 Quos Antigonus pro regali munificentia ingenti apparatu epularum ad cenam inuitauit. 5 Sed Galli expositum grande auri argentique pondus admirantes atque praedae ubertate sollicitati infestiores quam uenerant reuertuntur. 6 Quibus et elephantos ad terrorem uelut inusitatas barbaris formas rex ostendi iusserat, et naues onustas copiis demonstrari, 7 ignarus quod, quibus ostentatione uirium metum se inicere existimabat, eorum animos ut ad opimam praedam sollicitabat. 8 Itaque legati reuersi ad suos omnia in maius extollentes opes pariter et neglegentiam regis ostendunt ; 9 referta auro et argento castra, sed neque uallo fossaue munita ; et quasi satis munimenti in diuitiis haberent, ita eos omnia officia militaria intermisisse, 10 prorsus quasi ferri auxilio non indigerent, quoniam abundarent auro.

2,1 Hac relatione auidae gentis animi satis ad praedam incitabantur ; 2 accedebat tamen et exemplum Belgi, qui non magno ante tempore Macedonum exercitum cum rege trucidauerat. 3 Itaque consentientibus omnibus nocte castra regis adgrediuntur, qui praesentiens tantam tempestatem signum pridie dederat, ut omnibus rebus ablatis in proxima silua taciti se occultarent. 4 Neque aliter seruata castra quam quod deserta sunt, siquidem Galli, ubi omnia uacantia nec sine defensoribus modo, uerum etiam sine custodibus uident, non fugam hostium, sed dolum arbitrantes, diu intrare portas timuerunt. 5 Ad postremum integris et intactis munimentis scrutantes potius quam diripientes castra occupauerunt. 6 Tunc ablatis quae inuenerant ad litus conuertuntur. Ibi dum naues incautius diripiunt, a remigibus et ab exercitus parte, quae eo cum coniugibus et liberis confugerant, nihil tale metuentes trucidantur, 7 tantaque caedes Gallorum fuit, ut Antigono pacem opinio huius uictoriae non a Gallis tantum, uerum etiam a finitimorum feritate praestiterit. 8 Quamquam Gallorum ea tempestate tantae fecunditatis iuuentus fuit ut Asiam omnem uelut examine aliquo inplerent. 9 Denique neque reges Orientis sine mercennario Gallorum exercitu ulla bella gesserunt, neque pulsi regno ad alios quam ad Gallos confugerunt. 10 Tantus terror Gallici nominis et armorum inuicta felicitas erat, ut aliter neque maiestatem suam tutam neque amissam recuperare se posse sine Gallica uirtute arbitrarentur. 11 Itaque in auxilium a Bithyniae rege inuocati regnum cum eo parta uictoria diuiserunt eamque regionem Gallograeciam cognominauerunt.

3,1 Dum haec in Asia geruntur, interim in Sicilia Pyrrhus a Poenis nauali proelio uictus ab Antigono, Macedoniae rege, supplementum militum per legatos petit, 2 denuntians, ni mittat, redire se in regnum necesse habere, incrementa rerum, quae de Romanis uoluerit, de ipso quaesiturum. 3 Quod ubi negatum legati retulerunt, dissimulatis causis repentinam fingit profectionem. 4 Socios interim parare bellum iubet, arcis Tarentinae custodiam Heleno filio et amico Miloni tradit. 5 Reuersus in Epirum statim fines Macedoniae inuadit ; cui Antigonus cum exercitu occurrit uictusque proelio in fugam uertitur. 6 Atque ita Pyrrhus Macedoniam in deditionem accepit et ueluti damna amissae Siciliae Italiaeque adquisito Macedoniae regno pensasset, relictum Tarenti filium et amicum arcessit. 7 Antigonus autem cum paucis equitibus, fugae comitibus, repente fortunae ornamentis destitutus amissi regni speculaturus euentus Thessalonicam se recepit ut inde cum conducta Gallorum mercennaria manu bellum repararet. 8 Rursus ab Ptolomeo, Pyrrhi filio, funditus uictus ; cum septem comitibus fugiens non iam reciperandi regni spem, sed salutis latebras ac fugae solitudines captat.

4,1 Igitur Pyrrhus in tanto fastigio regni conlocatus iam nec eo, ad quod uotis perueniendum fuerat, contentus Graeciae Asiaeque regna meditatur. 2 Neque illi maior ex imperio quam ex bello uoluptas erat, nec quisquam Pyrrhum, qua tulisset imperium, sustinere ualuit. 3 Sed ut ad deuincenda regna inuictus habebatur, ita deuictis adquisitisque celeriter carebat. Tanto melius studebat adquirere imperia quam retinere. 4 Itaque cum copias Chersoneso transposuisset, legationibus Atheniensium et Achaeorum Messeniorumque excipitur. 5 Sed et Graecia omnis admiratione nominis eius, simul et rerum aduersus Romanos Poenosque gestarum adtonita aduentum eius expectabat. 6 Primum illi bellum aduersus Spartanos fuit, ubi maiore mulierum quam uirorum uirtute exceptus et Ptolomeum fillum et exercitus partem robustissimam amisit ; 7 quippe oppugnanti urbem ad tutelam patriae tanta multitudo feminarum concurrit, ut non fortius uictus quam uerecundius recederet. 8 Porro Ptolomeum filiam eius adeo strennum et manu fortem fuisse tradunt ut urbem Corcyram cum sexagesimo ceperit, idem proelio nauali quinqueremem ex scapha cum septimo insiluerit captamque tenuerit, 9 in oppugnatione quoque Spartanorum usque in mediam urbem equo procucurrerit ibique concursu multitudinis interfectus sit. 10 Cuius corpus ut relatum patri est, dixisse Pyrrhum ferunt, aliquanto tardius eum, quam timuerit ipse uel temeritas eius meruerit, occisum esse.

5,1 Repulsus ab Spartanis Pyrrhus Argos petit ; ibi dum Antigonum in urbe clausum expugnare conatur, inter confertissimos uiolentissime dimicans saxo de muris ictus occiditur. 2 Caput eius Antigono refertur, qui uictoria mitius usus filium eius Helenum cum Epirotis sibi deditum in regnum remisit eique insepulti patris ossa in patriam referenda tradidit. 3 Satis constans inter omnes auctores fama est nullum nec eius nec superioris aetatis regem conparandum Pyrrho fuisse, raroque non inter reges tantum, uerum etiam inter inlustres uiros aut uitae sanctioris aut iustitiae probatioris uisum fuisse, 4 scientiam certe rei militaris in illo uiro tantam fuisse, ut cum Lysimacho, Demetrio, Antigono, tantis regibus, bella gesserit, inuictus semper fuerit, 5 Illyriorum quoque, Siculorum Romanorumque et Karthaginiensium bellis numquam inferior, plerumque etiam uictor extiterit ; 6 qui patriam certe suam angustam ignobilemque fama rerum gestarum et claritate nominis sui toto orbe inlustrem reddiderit.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


M YO def.

1,1 nouus tpi : -uos CD || eidem tpi : et de CD.
2 tria tpi : IIII CD || armauerant pi CD Rue. : -runt t Gal. See.
3 regis post castra trans. CD.
4 apparatu post epularum trans. CD || inuitauit tpi : -at CD.
5 atque tpi : exq- CD.
6 inusitatas VQ2 p F2L CD Rue. : inuis- AGQ1 EF1 S Gal. See. || et om. tp.
7 ut om. CD.
8 extollentes tpi Gal. See. : -lunt CD Rue.
9 neque tpi Rue. See. : ne CD nec Gal. || fossaue tpi See. : neque fossa CD Rue. Gal.
10 auro ante abundarent trans. t Gal. See.

2,1 gentis tpi : gest- CD || belgi pi CD : -lli AGV -lgii Q.
5 diripientes tpi : -ruentes CD.
6 tunc pi CD Rue. Gal. : nu- t See. || incautius tpi :-ti CD || a om. CD || ab tpi Gal. See. : ea CD Rue. || confugerant tpi : -at CD.
7 huius tpi : illius CD || a om. CD.
8 examine aliquo tpi : -men -ot CD.
10 inuicta felicitas tp CD Gal. See. : -ae -atis i Rue. || aliter om. CD Rue. Gal. || hi post neque add. CD Rue. Gal. || illi ante amissam add. CD Rue. et post amissam Gal. || recuperare tpi : -cipere CD || gallica tpi : galli CD.

3,2 quaesiturum tpi : -rus CD.
6 ita om. CD || siciliae italiaeque tpi : siciliaeque CD || pensasset tpi : -ans CD || relictum om. CD.
7 euentus tp CD : -um i || ut om. D.
8 funditus tp : -turi CD || solitudines pi CD : -nisque AVQ1 -nesque G -nis Q2.

4,2 quisquam i CD Rue. Gal. : quicq- t See. quemq- p.
3 deuincenda tpi : eunda CD || carebat tpi See. : excide- CD Rue. Gal. || enim post tanto add. CD Rue. Gal.
4post chersoneso sign. Rue. uide adn.
5 et ante graecia om. CD || gestarum tpi : -a CD.
6 illi tpi : itaque CD || ubi ante maiore om. t See.
7 tanta post multitudo trans. CD.
8 idem tpi See. : -mque CD Gal. itemque Rue. || ex om. CD.
9 procucurrerit tpi : -rit CD || concursu tpi : tumultu Cs.l. D om. Ct..
10 meruerit tpi :-uisset CD.

5,1 saxo - 2 usus om. C1 scr. C3.
2 insepulti tp Gal. See. : s- i CD Rue.
3 satis tpi : -isque CD || raroque non tpi : ratusque CD || tantum - iustitiae om. C1 scr. C3 et primum post probatioris add. simulq. del.
6 fama rerum gestarum tpi : ex r. g. f. CD.


Précédente

Table des matières

Suivante
   


Copyright © Marie-Pierre Arnaud-Lindet 2003. Tous droits réservés.

Le matériel et les informations contenues dans le site peuvent être utilisées seulement à des fins privées en autant que la propriété des droits est reconnue. Toute autre utilisation est strictement interdite. Pour fins de précision, la modification, le téléchargement, la publication, la reproduction sur un autre site, la diffusion sur Internet ou l'utilisation à des fins publiques ou commerciales du matériel et/ou informations se retrouvant sur ce site est strictement prohibée sans l'accord préalable de l'auteur.

FORUM ROMANUM