a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Junianus Justinus
Abrégé des Histoires Philippiques de Trogue Pompée.
texte établi et traduit par Marie-Pierre Arnaud-Lindet.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Liber III

1 2 3 4 5 6 7

1,1 Xerxes, rex Persarum, terror antea gentium, beIlo in Graecia infeliciter gesto etiam suis contemptui esse coepit. 2 Quippe Artabanus, praefectus eius, deficiente cotidie regis maiestate in spem regni adductus cum septem robustissimis filiis regiam uesperi ingreditur - nam amicitiae iure semper illi patebat , trucidatoque rege uoto suo obsistentes filios eius dolo adgreditur. 3 Securior de Artaxerxe, puero admodum, fingit regem a Dario, qui erat adulescens, quo maturius regno potiretur, occisum ; inpellit Artaxerxen parricidium parricidio uindicare. 4 Cum uentum ad domum Darii esset, dormiens inuentus, quasi somnum fingeret, interficitur. 5 Dein cum unum ex regis filiis sceleri suo superesse Artabanus uideret metueretque de regno certamina principum, adsumit in societatem consilii Baccabasum, 6 qui praesenti statu contentus rem prodit Artaxerxi, ut pater eius occisus sit, ut frater falsa parricidii suspicione oppressus, ut denique ipsi pararentur insidiae. 7 His cognitis Artaxerxes, uerens Artabani numerum filiorum, in posterum diem paratum esse armatum exercitum iubet, recogniturus et numerum militum et in armis industriam singulorum. 8 Itaque cum inter ceteros et ipse Artabanus armatus adsisteret, rex simulat se breuiorem loricam habere, iubet Artabanum secum commutare, exuentem se ac nudatum gladio traicit ; tum et filios eius corripi iubet. 9 Atque ita egregius adulescens et caedem patris et necem fratris et se ab insidiis Artabani uindicauit.

2,1 Dum haec in Persis geruntur, interea Graecia omnis ducibus Lacedaemoniis et Atheniensibus in duas diuisa partes ab externis bellis uelut in uiscera sua arma conuertit. 2 Fiunt igitur de uno populo duo corpora, et eorundem castrorum homines in duos hostiles exercitus diuiduntur. 3 Hinc Lacedaemonii communia quondam ciuitatum auxilia ad uires suas trahebant, inde Athenienses et uetustate gentis et gestis rebus inlustres propriis uiribus confidebant. 4 Atque ita duo potentissimi Graeciae populi institutis Solonis et Lycurgi legibus pares ex aemulatione uirium in bellum ruebant. 5 Namque Lycurgus cum fratri suo Polydectae, Spartanorum regi, successisset regnumque sibi uindicare potuisset, Charillo, filio eius, qui natus postumus erat, cum ad aetatem adultam peruenisset, regnum summa fide restituit, 6 ut intellegerent omnes, quanto plus apud bonos pietatis iura quam omnes opes ualerent. 7 Medio igitur tempore, dum infans conualescit tutelamque eius administrat, non habentibus Spartanis leges instituit, non inuentione earum magis, quam exemplo clarior : 8 siquidem nihil lege ulla in alios sanxit, cuius non ipse primus in se documentum daret. 9 Populum in obsequia principum, principes ad iustitiam imperiorum formauit. 10 Parsimoniam omnibus suasit, existimans laborem militiae adsidua frugalitatis consuetudine faciliorem fore. 11 Emi singula non pecunia, sed conpensatione mercium iussit. 12 Auri argentique usum uelut omnium scelerum materiam sustulit.

3,1 Administrationem rei publicae per ordines diuisit : 2 regibus potestatem bellorum, magistratibus iudicia et annuos successores, senatui custodiam legum, populo sublegendi senatum uel creandi quos uellet magistratus potestatem permisit. 3 Fundos omnium aequaliter inter omnes diuisit, ut aequata patrimonia neminem potentiorem altero redderent. 4 Conuiuari omnes publice iussit, ne cuius diuitiae uel luxuria in occulto essent. 5 Iuuenibus non amplius una ueste uti toto anno permissum, nec quemquam cultius quam alterum progredi nec epulari opulentius, ne imitatio in luxuriam uerteretur. 6 Pueros puberes non in forum, sed in agrum deduci praecepit, ut primos annos non in luxuria, sed in opere et in laboribus agerent. 7 Nihil eos somni causa substernere et uitam sine pulmento degere, neque prius in urbem redire quam uiri facti essent, statuit. 8 Virgines sine dote nubere iussit, ut uxores legerentur, non pecuniae, seueriusque matrimonia sua uiri coercerent, cum nullis frenis dotis tenerentur. 9 Maximum honorem non diuitum et potentium, sed pro gradu aetatis senum esse uoluit, nec sane usquam terrarum locum honoratiorem senectus habet. 10 Haec quoniam primo solutis antea moribus dura uidebat esse, auctorem eorum Apollinem Delphicum fingit et inde se ea ex praecepto numinis detulisse, ut consuescendi taedium metus religionis euincat. 11 Dein ut aeternitatem legibus suis daret, iure iurando obligat ciuitatem, nihil eos de eius legibus mutaturos, priusquam reuerteretur, et simulat se ad oraculum Delphicum proficisci, consulturum quid addendum mutandumque legibus uideretur. 12 Proficiscitur autem Cretam ibique perpetuum exilium egit abicique in mare ossa sua moriens iussit, ne relatis Lacedaemonem solutos se Spartani religione iuris iurandi in dissoluendis legibus arbitrarentur.

4,1 His igitur moribus ita breui ciuitas conualuit ut, cum Messeniis propter stupratas uirgines suas in sollemni Messeniorum sacrificio bellum intulissent, grauissima se execratione obstrinxerint, non prius quam Messeniam expugnassent reuersuros, tantum sibi uel de uiribus suis uel de fortuna spondentes. 2 Quae res initium dissensionis Graeciae et intestini belli causa et origo fuit. 3 Itaque cum contra praesumptionem suam annis X in obsidione urbis tenerentur et querelis uxorum post tam longam uiduitatem reuocarentur, 4 ueriti ne hac perseuerantia belli grauius sibi quam Messeniis nocerent, quippe illis quantum iuuentutis bello intercidat, mulierum fecunditate suppleri, sibi et bellis damna adsidua et fecunditatem uxorum absentibus uiris nullam esse ; 5 itaque legunt iuuenes ex eo genere militum qui post ius iurandum in supplementum uenerant ; quibus Spartam remissis, promiscuos omnium feminarum concubitus permisere, 6 maturiorem futuram conceptionem rati si eam singulae per plures uiros experirentur. 7 Ex his nati ob notam materni pudoris Partheniae uocati. 8 Qui cum ad annum XXX peruenissent, metu inopiae (nulli enim pater existebat, cuius in patrimonium successio speraretur) ducem Phalantum adsumunt, filium Arati, qui auctor Spartanis fuerat iuuentutis ad generandam subolem domum remittendae 9 ut, sicuti dudum patrem eius nascendi auctorem habuissent, sic ipsum spei ac dignitatis suae haberent. 10 Itaque nec salutatis matribus, quarum adulterio infamiam collegisse uidebantur, ad sedes inquirendas proficiscuntur ; 11 diuque et per uarios casus iactati tandem in Italiam deferuntur et occupata arce Tarentinorum, expugnatis ueteribus incolis, sedes ibi constituunt. 12 Sed post annos plurimos dux eorum Phalantus per seditionem in exilium proturbatus Brundisium se contulit, quo expulsi sedibus suis ueteres Tarentini concesserant. 13 His moriens persuadet ut ossa sua postremasque reliquias conterant et tacite spargi in foro Tarentinorum curent ; 14 hoc enim modo recuperare illos patriam suam posse Apollinem Delphis cecinisse. 15 Illi arbitrantes eum in ultionem sui ciuium fata prodidisse praeceptis paruere. 16 Sed oracudi diuersa sententia fuerat. 16 Perpetuitatem enim urbis, non amissionem hoc facto promiserat. Ita ducis exulis consilio et hostium ministerio possessio Tarentina Partheniis in aeternum fundata, ob cuius beneficii memoriam Phalanto diuinos honores decreuere.

5,1 Interea Messenii, cum uirtute non possent, per insidias expugnantur. 2 Dein cum per annos octoginta grauia seruitutis uerbera, plerumque et uincula ceteraque captiuitatis mala perpessi essent, post longam poenarum patientiam bellum restaurant. 3 Lacedaemonii quoque eo conspiratius ad arma concurrunt, quod aduersus seruos dimicaturi uidebantur. 4 Itaque cum hinc iniuria, inde indignitas animos acueret, Lacedaemonii de belli euentu oraculo Delphis consulto iubentur ducem belli ab Atheniensibus petere. 5 Porro Athenienses, cum responsum cognouissent, in contemptum Spartanorum Tyrtaeum, poetam claudum pede, misere, 6 qui tribus proeliis fusos eo usque desperationis Spartanos adduxit, ut seruos suos ad supplementum exercitus manumitterent hisque interfectorum matrimonia pollicerentur, 7 ut non numero tantum amissorum ciuium, sed et dignitati succederent. 8 Sed reges Lacedaemoniorum, ne contra fortunam pugnando maiora detrimenta ciuitati infligerent, reducere exercitum uoluerunt 9 ni interuenisset Tyrtaeus, qui conposita carmina exercitui pro contione recitauit, in quibus hortamenta uirtutis, damnorum solacia, belli consilia conscripserat. 10 Itaque tantum ardorem militibus iniecit, ut non de salute, sed de sepultura solliciti tesseras insculptis suis et patrum nominibus dextro bracchio deligarent, 11 ut, si omnes aduersum proelium consumpsisset et temporis spatio confusa corporum liniamenta essent, ex indicio titulorum tradi sepulturae possent. 12 Cum sic animatum reges exercitum uiderent, curant rem hostibus nuntiare ; 13 Messeniis autem non timorem res, sed aemulationem mutuam dedit. 14 Itaque tantis animis concursum est, ut raro umquam cruentius proelium fuerit. 15 Ad postremum tamen uictoria Lacedaemoniorum fuit.

6,1 Interiecto tempore tertium quoque bellum Messenii reparauere ; 2 in cuius auxilium Lacedaemonii inter reliquos socios etiam Athenienses adhibuere ; 3 quorum fidem cum suspectam haberent, superuacaneos simulantes a bello eosdem dimiserunt. 4 Hanc rem Athenienses grauiter ferentes pecuniam, quae erat in stipendium Persici belli ab uniuersa Graecia conlata, a Delo Athenas transferunt, ne deficientibus a fide societatis Lacedaemoniis praedae ac rapinae esset. 5 Sed nec Lacedaemonii quieuere, qui cum Messeniorum bello occupati essent, Peloponnenses inmisere, qui bellum Atheniensibus facerent. 6 Paruae tunc temporis classe in Aegyptum missa uires Atheniensibus erant. Itaque nauali proelio dimicantes facile superantur. 7 Interiecto deinde tempore post reditum suorum aucti et classis et militum robore proelium reparant. 8 Iam et Lacedaemonii omissis Messeniis aduersus Athenienses arma uerterant. 9 Diu uaria uictoria fuit ; ad postremum aequo Marte utrimque discessum. 10 Inde reuocati Lacedaemonii ad Messeniorum bellum, ne medium tempus otiosum Atheniensibus relinquerent, cum Thebanis paciscuntur, ut Boeotiorum imperium his restituerent, quod temporibus belli Persici amiserant, ut illi Atheniensium bella susciperent. 11 Tantus furor Spartanorum erat ut duobus bellis inpliciti suscipere tertium non recusarent, dummodo inimicis suis hostes adquirerent. 12 Igitur Athenienses aduersus tantam tempestatem belli duos duces deligunt, Periclen, spectatae uirtutis uirum, et Sophoclen, scriptorem tragoediarum, 13 qui diuiso exercitu et Spartanorum agros uastauerunt et multas Asiae ciuitates Atheniensium imperio adiecerunt.

7,1 His malis fracti Lacedaemonii in annos XXX pepigerunt pacem, sed tam longum otium inimicitiae non tulerunt. 2 Itaque intra quindecim annos rupto foedere cum contemptu deorum hominumque fines Atticos populantur 3 et, ne praedam potiusquam pugnam expetisse uiderentur, hostes ad proelium prouocant. 4 Sed Athenienses consilio Periclis ducis populationis iniuriam differunt in tempus ultionis, superuacuam pugnam existimantes, cum ulcisci hostem sine periculo possent. 5 Dein interiectis diebus naues conscendunt et nibil sentientibus Lacedaemoniis totam Spartam depraedantur multoque plura auferunt quam amiserant, 6 prorsus ut in conparatione damnorum longe pluris fuerit ultio quam iniuria. 7 Clara quidem haec Periclis expeditio habita, sed multo clarior priuati patrimonii contemptus fuit. 8 Huius agros in populatione ceterorum intactos hostes reliquerant, sperantes adquirere se illi posse aut periculum ex inuidia aut ex suspicione proditionis infamiam. 9 Quod ante prospiciens Pericles et futurum populo praedixerat et ad inuidiae impetum declinandum agros ipsos dono rei publicae dederat, 10 atque ita, unde periculum quaesitum fuerat, ibi maximam gloriam inuenit. 11 Post haec interiectis diebus nauali proelio dimicatum est ; uicti Lacedaemonii fugerunt. 12 Nec cessatum deinceps est, quin aut terra aut mari uaria proeliorum fortuna inuicem se trucidarent. 13 Denique fessi tot malis pacem in annos L fecere, quam non nisi sex annis seruauerunt. 14 Nam indutias, quas proprio nomine condixerant, ex sociorum persona rumpebant, 15 quippe quasi minus periurii contraherent, si ferentes sociis auxilia potius quam si aperto proelio dimicassent. 16 Hinc bellum in Siciliam translatum, quod priusquam expono, de Siciliae situ pauca dicenda sunt.

Précédente

Table des matières

Suivante
   



M YO S C def.

1,2 uesperi tp : -re i om. D.
8 et om. t.
9 et necem fratris om. t Gal.

2,3 communia tpi : -utua D || trahebant pi Rue. Gal. : -ere t See. -ebatur D.
9 formauit i D Rue. : fir- tp Gal. See.
10 assiduae tp D : -ae i.
12 uelut pi D : et ut A1 ut A2 G et VQ.

3,5 permissum tp D : -isit i || nec - opulentius secl. Rue.
8 legerentur pi D Rue. : eleg- AG1 elig- G2 VQ Gal. See.
10 metus tpi : -tu D || euincat pi Rue. Gal. : uincat t euincant D.

4,1 messeniam tp Gal. See. : -senum i -sanam D -senam Rue.
4 fecunditate - adsidua et om. PZt. X, scrips. Zm.g. || bellis tp Gal. See. : bellis in i belli D in bellis Rue. || adsidua VQ pi D : ins- AG.
8 annum pi D Rue. : -nos t Gal. Rue.
10 E ante quarum add. t See.

5,2 captiuitatis i D Rue. : captae ciuitatis tp Gal. See. || restaurant tp D Gal. See. : ins- i Rue.
3 dimicaturi uidebatur tp D : -andum -antur i.
5 claudum ZX i D Rue. Gal. : -do t See. -du P.
6 fusos i D Rue. : -sus tp Gal. See.
8 ciuitati tp D : -atis i || infligerent i D Gal. : infunde- tp See. iniunge- Rue.
9 ni Z D See. : nisi qui Aa.c. Ga.c. nisi Ap.c. Gp.c. i Rue. Gal. cui VQ ne PX.
10 solliciti tessaras pi D : solicitasset t || dextro tp D Gal. See. : -tero i Rue.

6, 10 quod - suspicerent om. X.

7,2 intra quindecim annos pi D : extra XII annos A extra XV annos G Gal. See. XV anno VQ intra XV annum Rue.
4 periclis tp D : -li i.
8 enim ante agros add. i.
10 ibi tp EF Gal. See. : ubi L illi Rue.
14 rumpebant tp D : rupere i.
15 ferentes VQ pi D : ferrent AG || si A V1 Q pi : si ipsi GV2 om. D.


Précédente

Table des matières

Suivante
   


Copyright © Marie-Pierre Arnaud-Lindet 2003. Tous droits réservés.

Le matériel et les informations contenues dans le site peuvent être utilisées seulement à des fins privées en autant que la propriété des droits est reconnue. Toute autre utilisation est strictement interdite. Pour fins de précision, la modification, le téléchargement, la publication, la reproduction sur un autre site, la diffusion sur Internet ou l'utilisation à des fins publiques ou commerciales du matériel et/ou informations se retrouvant sur ce site est strictement prohibée sans l'accord préalable de l'auteur.

FORUM ROMANUM