a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Junianus Justinus
Abrégé des Histoires Philippiques de Trogue Pompée.
texte établi et traduit par Marie-Pierre Arnaud-Lindet.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Liber XXXIII

1 2

1,1 Minore quidem rerum motu Romani Macedonicum quam Punicum bellum gesserunt, sed tanto clarius quanto nobilitate Macedones Poenos antecesserunt, quippe cum gloria Orientis domiti, tum et auxilio omnium regum iuuabantur. 2 Itaque Romani et legiones plures numero conscripserunt et auxilia a Masinissa, rege Numidarum, et ceteris omnibus sociis acciuerunt, et Eumeni, regi Bithyniae, denuntiatum ut bellum summis uiribus iuuaret. 3 Persae praeter Macedonicum inuictae opinionis exercitum decennis belli sumptus a patre paratus in thesauris et horreis erat. Quibus rebus inflatus oblitus fortunae paternae ueterem Alexandri gloriam considerare suos iubebat. 4 Prima equitum congressio fuit, qua uictor Perses suspensam omnium expectationem in fauorem sui traxit ; 5 misit tamen legatos ad consulem qui pacem peterent quam patri suo Romani etiam uicto dedissent, inpensas belli lege uicti suscepturus. Sed consul P. Licinius non minus graues quam uicto leges dixit. 6 Dum haec aguntur, metu tam periculosi belli Romani Aemilium Paulum consulem creant eique extra ordinem Macedonicum bellum decernunt ; qui cum ad exercitum uenisset, non magnam moram pugnae fecit 7 Pridie quam proelium consereretur luna nocte defecit, id portentum Persae omnibus praesagantibus finemque Macedonici regni portendi uaticinantibus.

2,1 In ea pugna M. Cato, oratoris filius dum inter confertissimos hostes insigniter dimicat, equo delapsus pedestre proelium adgreditur. 2 Nam cadentem manipulus hostium cum horrido clamore ueluti iacentem obtruncaturus circumsteterat ; at ille citus corpore collecto magnas strages edidit. 3 Cum ad unum opprimendum undique hostes conuolarent, dum procerum quendam petit, gladius ei e manu elapsus in mediam cohortem hostium decidit ; 4 ad quem recuperandum umbone se protegens inspectante utroque exercitu inter hostium mucrones sese inmersit recollectoque gladio multis uulneribus exceptis ad suos cum clamore hostium reuertitur. Huius audaciam ceteri imitati uictoriam peperere. 5 Perses rex fuga cum decem milibus talentum Samothraciam defertur, quem Cn. Octauius ad persequendum missus a consule cum duobus filiis, Alexandro et Philippo, cepit captumque ad consulem adduxit. 6 Macedonia a Carano, qui primus in ea regnauit, usque Persen XXX reges habuit Quorum sub regno fuit quidem annis DCCCCXXIV, sed rerum non nisi CL duobus annis potita. 7 Ita cum in dicionem Romanorum cessisset, magistratibus per singulas ciuitates constitutis libera facta est legesque quibus adhuc utitur, a Paulo accepit. 8 Aetolorum uniuersarum urbium senatus cum coniugibus et liberis qui dubia fide fuerant, Romam missus, ibique, ne in patria aliquid nouaret, diu detentus, aegreque post multos annos legationibus ciuitatium senatu fatigato in patriam quisque suam remissus est.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


M YO def.

1,1 cum om. CD || domiti tum tpi : militum CD || auxilio tpi : -liis CD.
2 et auxilia - acciuerunt om. CD || ut bellum tp Gal. See. : ni bellum i bellum CD Rue.
3 a patre paratus tpi : apparatus CD.
4 qua tpi : quam CD.
5 etiam om. CD || p om. CD.
7 triste ante id add. p CD edd. || portentum tpi : ost- CD.

2,1 m cato G2 p CD Rue. See. : m catho AG1VQ m catonis E catonis FSLp.c. catatonis La.c. m cato catonis Gal.
2 citus pi CD Rue. : -tius t Gal. See.
4 hostium mucrones sese tpi : m. se h. CD || ceteri imitati tpi : cele- immut- CD.
5 paucis et ante decem add. X || milibus t : -lium p -lia i CD || adduxit pi CD Rue. Gal. : du- t See.
6 persen t PZ i CD Rue. Gal. : -seum X See. || DCCCCXXIV AG PZ i DCCCCXXXIV VQ DCCCCXIIII X DCCCCIV CD || nisi tpi : si CD || annis om. CD.
7 cessisset tpi : cepi- CD.
8 qui tp CD Gal. See. : -ia i Rue. || fuerant W Gal. See. : -at Rue. || post X i CD Rue. Gal. : per t PZ See.


Précédente

Table des matières

Suivante
   


Copyright © Marie-Pierre Arnaud-Lindet 2003. Tous droits réservés.

Le matériel et les informations contenues dans le site peuvent être utilisées seulement à des fins privées en autant que la propriété des droits est reconnue. Toute autre utilisation est strictement interdite. Pour fins de précision, la modification, le téléchargement, la publication, la reproduction sur un autre site, la diffusion sur Internet ou l'utilisation à des fins publiques ou commerciales du matériel et/ou informations se retrouvant sur ce site est strictement prohibée sans l'accord préalable de l'auteur.

FORUM ROMANUM