a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Junianus Justinus
Abrégé des Histoires Philippiques de Trogue Pompée.
texte établi et traduit par Marie-Pierre Arnaud-Lindet.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Liber XXXV

1 2

1,1 Demetrius occupato Syriae regno nouitati suae otium periculosum ratus ampliare fines regni et opes augere finitimorum bellis statuit. 2 Itaque Ariarathi, regi Cappadociae, propter fastiditas sororis nuptias infestus fratrem eius Orophernen per iniuriam regno pulsum supplicem recepit, datumque sibi honestum belli titulum gratulatus restituere eum in regnum statuit. 3 Sed Orophernes ingrato animo inita cum Antiochensibus pactione, offensis tunc Demetrio, pellere ipsum regno, a quo restituebatur , consilium cepit. 4 Quo cognito Demetrius uitae quidem eius, ne Ariarathes metu fraterni belli liberaretur, pepercit, ipsum autem conprehensum uinctum Seleuciae custodiri iubet. 5 Nec Antiochenses indicio territi a defectione destiterunt. 6 Itaque adiuuantibus et Ptolomeo, rege Aegypti, et Attalo, rege Asiae, et Ariarathe Cappadociae, bello a Demetrio lacessiti subornant propolam quendam, sortis extremae iuuenem, qui Syriae regnum uelut paternum armis repeteret, 7 et ne quid contumeliae deesset, nomen ei Alexandri inditur genitusque ab Antiocho rege dicitur. 8 Tantum odium Demetrii apud omnes erat ut aemulo eius non uires tantum regiae, uerum etiam generis nobilitas consensu omnium tribueretur. 9 Igitur Alexander admirabili rerum uarietate, pristinarum sordium oblitus, totius ferme Orientis uiribus succinctus bellum Demetrio infert uictumque uita pariter ac regno spoliat. 10 Quamquam nec Demetrio animus in propulsando bello defuit. Nam et primo proelio hostem fugauit et regibus bellum restituentibus multa milia in acie cecidit. 11 Ad postremum tamen inuicto animo inter confertissimos fortissime dimicans cecidit.

2,1 Initio belli Demetrius duos filios apud Gnidium hospitem suum cum magno pondere auri commendauerat, ut belli periculis eximerentur et, si ita fors tulisset, paternae ultioni seruarentur. 2 Ex his maior, Demetrius, annos pubertatis egressus audita Alexandri luxuria, quem insperatae opes et alienae felicitatis ornamenta uelut captum inter scortorum greges desidem in regia tenebant, auxiliantibus Cretensibus securum ac nihil hostile metuentem adgreditur. 3 Antiochenses quoque ueterem patris offensam nouis meritis correcturi se ei tradunt ; sed et milites paterni fauore iuuenis accensi prioris sacramenti religionem noui regis superbiae praeferentes signa ad Demetrium transferunt. 4 Atque ita Alexander, non minore impetu fortunae destructus quam elatus, primo proelio uictus interficitur ; deditque poenas et Demetrio, quem occiderat, et Antiocho, cuius mentitus originem fuerat.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


M YO def.

1,2 infestus tp CD Gal. See. || -ensus i Rue.
4 autem tpi : tamen CD || uinctum W See. : -mque Gal. secl. Rue.
5 defectione tpi : fac- CD.
6 lacessiti t PZ i : -t CD -tis X || propolam Cp.c. D : propalam tp propalant i propolant Ca.c. balam edd. || regnum post paternum trans. CD.
7 et om. CD.

2,1 gnidium ti CD See. : gui- i cni- Rue. Gal. || auri ante pondere trans. CD || commendauerat tpi : man- CD || ut ante et add. CD || fors tpi : so- CD || paternae ultioni tpi : et u. p.
2 audita tpi : cogni- CD || et om. CD.
3 ueterem . . . offensam tpi : -ra -a CD.
4 elatus tpi : -urus CD || tempore post primo add. CD || demetrio tpi : antiocho CD.


Précédente

Table des matières

Suivante
   


Copyright © Marie-Pierre Arnaud-Lindet 2003. Tous droits réservés.

Le matériel et les informations contenues dans le site peuvent être utilisées seulement à des fins privées en autant que la propriété des droits est reconnue. Toute autre utilisation est strictement interdite. Pour fins de précision, la modification, le téléchargement, la publication, la reproduction sur un autre site, la diffusion sur Internet ou l'utilisation à des fins publiques ou commerciales du matériel et/ou informations se retrouvant sur ce site est strictement prohibée sans l'accord préalable de l'auteur.

FORUM ROMANUM