a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Junianus Justinus
Abrégé des Histoires Philippiques de Trogue Pompée.
texte établi et traduit par Marie-Pierre Arnaud-Lindet.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Liber XXXVI

1 2 3 4

1,1 Recuperato paterno regno Demetrius, et ipse rerum successu corruptus, uitiis adulescentiae in segnitiam labitur tantumque contemptum apud omnes inertiae, quantum odium ex superbia pater habuerat, contraxit. 2 Itaque cum ab imperio eius passim ciuitates deficerent, ad abolendam segnitiae maculam bellum Parthis inferre statuit ; cuius aduentum non inuiti Orientis populi uidere et propter Arsacidae, regis Parthorum, crudelitatem et quod ueteri Macedonum imperio adsueti noui populi superbiam indigne ferebant. 4 Itaque cum et Persarum et Elymaeorum Bactrianorumque auxiliis iuuaretur, multis proeliis Parthos fudit. 5 Ad postremum tamen pacis simulatione deceptus capitur traductusque per ora ciuitatium populis, qui desciuerant, in ludibrium fauoris ostenditur. 6 Missus deinde in Hyrcaniam benigne et iuxta cultum pristinae fortunae habetur. 7 Dum haec aguntur, interim in Syria Trypho, qui se tutorem Antiocho, Demetrii priuigno, substitui a populo laborauerat, occiso pupillo regnum Syriae inuadit. 8 Quo diu potitus tandem exsolescente fauore recentis imperii ab Antiocho, puero admodum, Demetrii fratre, qui in Asia educabatur, bello uincitur, rursusque regnum Syriae ad subolem Demetrii reuertitur. 9 Igitur Antiochus, memor quod et pater propter superbiam inuisus et frater propter segnitiam contemptus fuisset, ne in eadem uitia incideret, recepta in matrimonium Cleopatra, uxore fratris, ciuitates, quae initio fraterni imperii defecerant, summa industria persequitur, domitasque rursus regni terminis adicit ; 10 Iudaeos quoque, qui a Macedonico imperio sub Demetrio patre armis se in libertatem uindicauerant, subegit. Quorum uires tantae fuere, ut post hunc nullum Macedonum regem tulerint domesticisque imperiis usi Syriam magnis bellis infestauerint.

2,1 Namque Iudaeis origo Damascena, Syriae nobilissima ciuitas, unde et Assyriis regibus genus et reginae Samiramidi fuit. 2 Nomen urbi a Damasco rege inditum, in cuius honorem Syri sepulcrum Arates, uxoris eius, pro templo coluere, deamque exinde sanctissimae religionis habent. 3 Post Damascum Azelus, mox Adores et Abrahames et Israhel reges fuere. 4 Sed Israhelem felix decem filiorum prouentus maioribus suis clariorem fecit. 5 Itaque populum in decem regna diuisum filiis tradidit, omnesque ex nomine Iudae, qui post diuisionem decesserat, Iudaeos appellauit colique memoriam eius ab omnibus iussit, cuius portio omnibus accesserat. 6 Minimus aetate inter fratres Ioseph fuit, cuius excellens ingenium fratres ueriti clam interceptum peregrinis mercatoribus uendiderunt. 7 A quibus deportatus in Aegyptum, cum magicas ibi artes sollerti ingenio percepisset, breui ipsi regi percarus fuit. 8 Nam et prodigiorum sagacissimus erat et somniorum primus intellegentiam condidit, nihilque diuini iuris humanique ei incognitum uidebatur, 9 adeo ut etiam sterilitatem agrorum aute multos annos prouiderit ; perissetque omnis Aegyptus fame, nisi monitu eius rex edicto seruari per multos annos fruges iussisset ; 10 tantaque experimenta eius fuerunt, ut non ab homine, sed a deo responsa dari uiderentur. 11 Filius eius Moyses fuit, quem praeter paternae scientiae hereditatem etiam formae pulchritudo commendabat. 12 Sed Aegyptii, cum scabiem et uitiliginem paterentur, responso moniti eum cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. 13 Dux igitur exulum factus sacra Aegyptiorum furto abstulit, quae repetentes armis Aegyptii domum redire tempestatibus conpulsi sunt. 14 Itaque Moyses Damascena, antiqua patria, repetita montem Sinam occupat, in quo septem dierum ieiunio per deserta Arabiae cum populo suo fatigatus cum tandem uenisset, septimum diem more gentis Sabbata appellatum in omne aeuum ieiunio sacrauit, quoniam illa dies famem illis erroremque finierat. 15 Et quoniam metu contagionis pulsos se ab Aegypto meminerant, ne eadem causa inuisi apud incolas forent, cauerunt ne cum peregrinis conuiuerent ; quod ex causa factum paulatim in disciplinam religionemque conuertit. 16 Post Moysen etiam filius eius Arruas sacerdos sacris Aegyptiis, mox rex creatur ; semperque exinde hic mos apud Iudaeos fuit, ut eosdem reges et sacerdotes haberent, quorum iustitia religioni permixta incredibile quantum coaluere.

3,1 Opes genti ex uectigalibus opobalsami creuere, quod in his tantum regionibus gignitur. 2 Est namque uallis quae continuis montibus uelut muro quodam ad instar castrorum clauditur -spatium loci ducenta iugera ; nomine Aricus dicitur- ; 3 in ea silua est ubertate et amoenitate insignis, siquidem palmeto et opobalsameto distinguitur. 4 Et arbores opobalsami similem formam piceis arboribus habent, nisi quod sunt humiles magis et in uinearum morem excoluntur. 5 Hae certo anni tempore balsamum sudant. 5 Sed non minor loci eius apricitatis quam ubertatis admiratio est ; quippe cum toto orbe regionis eius ardentissimus sol sit, ibi tepidi aeris naturalis quaedam ac per-petua opacitas inest. 6 In ea regione latus lacus est, qui propter magnitudinem aquae et inmobilitatem Mortuum Mare dicitur. 7 Nam neque uentis mouetur resistente turbinibus bitumine, quo aqua omuis stagnatur, neque nauigationis patiens est, quoniam omnia uita carentia in profundum merguntur ; nec materiam ullam sustinet, nisi quae alumine illinatur. 8 Primum Xerxes, rex Persarum, Iudaeos domuit ; postea cum ipsis Persis in dicionem Alexandri Magni uenere diuque in potestate Macedonici imperii subiecti Syriae regno fuere. 9 A Demetrio cum desciuissent, amicitia Romanorum petita primi omnium ex Orientalibus libertatem acceperunt, facile tunc Romanis de alieno largientibus.

4,1 Per eadem tempora, quibus in Syria regni mutatio inter nouos reges alternabatur, in Asia rex Attalus florentissimum ab Eumene patruo acceptum regnum caedibus amicorum et cognatorum suppliciis foedabat, nunc matrem anum, nunc Beronicen sponsam maleficiis eorum necatas confingens. 2 Post hanc scelestam uiolentiae rabiem squalidam uestem sumit, barbam capillumque in modum reorum submittit, non in publicum prodire, non populo se ostendere, non domi laetiora conuiuia inire aut aliquod signum sani hominis habere, prorsus ut poenas pendere manibus interfectorum uideretur. 3 Omissa deinde regni administratione hortos fodiebat, gramina serebat et noxia innoxiis permiscebat, eaque omnia ueneni suco infecta uelut peculiare munus amicis mittebat. 4 Ab hoc studio aerariae artis fabricae se tradit, cerisque fingendis et aere fundendo procudendoque oblectatur. 5 Matri deinde sepulcrum facere instituit, cui operi intentus morbum ex solis feruore contraxit et septima die decessit. Huius testamento heres populus Romanus tunc instituitur. 6 Sed erat ex Eumene Aristonicus, non iusto matrimonio, sed ex paelice Ephesia, citharistae cuiusdam filia, genitus, qui post mortem Attali uelut paternum regnum Asiam inuasit. 7 Cum multa secunda proelia aduersus ciuitates, quae metu Romanorum tradere se eidem nolebant, fecisset iustusque iam rex uideretur, Asia Licinio Crasso consuli decernitur, 8 qui intentior Attalicae praedae quam bello, cum extremo anni tempore inordinata acie proelium conseruisset, uictus poenas inconsultae auaritiae sanguine dedit. 9 In huius locum missus Perpenna consul prima congressione Aristonicum superatum in potestatem suam redegit Attalicasque gazas, hereditarias populi Romani, nauibus inpositas Romam deportauit. 10 Quod aegre ferens successor eius M'. Aquilius consul ad eripiendum Aristonicum Perpennae, ueluti sui potius triumphi munus esse deberet, festinata uelocitate contendit. 11 Sed contentionem consulum mors Perpennae diremit. 12 Sic Asia Romanorum facta cum opibus suis uitia quoque Romam transmisit.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


M YO def. ;
ab 1,1 recuperato usque ad 2,16 sacerdotes def. PZX

1,5 traductusque ti : addu- CD.
6 deinde in ti : dein CD.
7 haec ante dum trans. CD || in syria ti : per -am CD.
9 recepta ti : acc- CD.
10 a CD Rue. Gal. : in t See. om. i || subegit ti See. : subigit CD Rue. Gal. || hunc i CD Rue. Gal. : haec t See. || usi syriam ti : ut siriam et CD.

2,1 et reginae samiramidi Rue. : ex -na semirami AGV See. ex -na seminarum Q et -nae samiramis EL et -nae samirami FS et -nae samiramidis CD et -nae semiramidi Gal.
2 arates i : arathis t ariarathes CD atarathes Rue. See. atharates Gal.
3 azelus ti : z- CD || et abrahames et israhel ti et preius et abramas CD.
4 israhelem ti : preium CD.
9 agrorum ante om. CD.
10 dari om. CD Rue.
11 eius moyses ti : autem iosepho moses CD.
12 hic post sed add. CD || cum ante aegyptii trans. CD.
14 sinam VQ FL See. : sinan AG synam E sina S syneum CD sinaeum Rue. Gal. || septimum diem . . . sabbata appellatum ti : -us -es . . . -tum -usCD || finierat ti : -ebat CD.
16 etiam om. CD || ab haberent rursus inc. PZX || religioni i CD Rue. Gal. : -ne tp See.

3,2 castrorum tpi : orto- CD horto- Rue. Gal. || nomine tpi :-men CD || aricus p See. : arcus t ricis EF ricus L eruchis CD om. S ericus Rue. hiericus Gal.
3 et ante ubertate add. t edd.
4 arboribus secl. Rue.
5 flatu post aeris add. See. ; ** sign. Rue.
6 latus lacus AG pi Rue. See. : lacus CD Gal. om. VQ || est om. CD || et ante aquae trans. CD.
7 alumine t Gal. See. : lu- pi CD bitu- Rue. || inlinatur uel illinatur Rue. Gal. : illustratur (-antur ELS) W incrustatur See. et alii alia, uide adn.
8 cum tpi : quem C1 quam C2 D || uenere tpi : fuere CD || subiecti tpi : -to CD.

4,1 anum p CD : nam AG manu i om. VQ || necatas i CD Rue. Gal. : -am tp See.
2 scelestam tpi Gal. See. : -ae CD Rue.
4 cerisque AG CD : ceter- VQ pi.
5 tunc om. CD.
7 eidem tpi See. : ei CD Rue. Gal. || consuli om. CD.
9 missus om. CD.
10 M' edd. : m. i CD marcus tp.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Copyright © Marie-Pierre Arnaud-Lindet 2003. Tous droits réservés.

Le matériel et les informations contenues dans le site peuvent être utilisées seulement à des fins privées en autant que la propriété des droits est reconnue. Toute autre utilisation est strictement interdite. Pour fins de précision, la modification, le téléchargement, la publication, la reproduction sur un autre site, la diffusion sur Internet ou l'utilisation à des fins publiques ou commerciales du matériel et/ou informations se retrouvant sur ce site est strictement prohibée sans l'accord préalable de l'auteur.

FORUM ROMANUM