1,1 Siciliam ferunt angustis quondam faucibus Italiae adhaesisse direptamque
uelut a corpore maiore impetu superi maris, quod toto undarum onere illuc uehitur. 2 Est autem terra ipsa tenuis ac fragilis et cauernis quibusdam fistulisque ita penetrabilis ut
uentorum tota ferme flatibus pateat ; 3 nec non et ignibus generandis nutriendisque
soli ipsius naturalis materia, quippe intrinsecus stratum sulphure et bitumine traditur, 4 quae res facit, ut spiritu cum igne in terra interiore luctante frequenter et conpluribus locis
nunc flammas, nunc uaporem, nunc fumum eructet. 5 Inde denique Aetnae montis per
tot saecula durat incendium, 6 et ubi acrior per spiramenta cauernarum uentus
incubuit, harenarum moles egeruntur. 7 Proximum Italiae promuntorium Regium
dicitur, ideo quia Graece abrupta hoc nomine pronuntiantur. 8 Nec mirum, si
fabulosa est loci huius antiquitas, in quem res tot coiere mirae. 9 Primum quod
nusquam alias torrens fretum, nec solum citato impetu, uerum etiam saeuo, neque experientibus modo terribile, uerum etiam
procul uisentibus. 10 Vndarum porro in se concurrentium tanta pugna est, ut alias
ueluti terga dantes uerticibus in imum desidere, alias quasi uictrices in sublime ferri uideas ; nunc hinc fremitum feruentis
aestus, nunc illinc gemitum in uoraginem desidentis exaudias. 11 Accedunt uicini et
perpetui Aetnae montis ignes et insularum Aeolidum, uelut in ipsis undis alatur incendium ; 12 neque enim in tam angustis terminis aliter durare tot saeculis tantus ignis potuisset, nisi et
humoris nutrimentis aleretur. 13 Hinc igitur fabulae Scyllam et Charybdin peperere,
hinc latratus auditus, hinc monstri credita simulacra, dum nauigantes magnis uerticibus pelagi desidentis exterriti latrare
putant undas, quas sorbentis aestus uorago conlidit. 14 Eadem causa etiam Aetnae
montis perpetuos ignes facit. 15 Nam aquarum ille concursus raptum secum spiritum
in imum fundum trahit atque ibi suffocatum tam diu tenet, donec per spiramenta terrae diffusus nutrimenta ignis incendat.
16 Iam ipsa Italiae Siciliaeque uicinitas, iam promuntoriorum altitudo ipsa ita
similis est ut quantum nunc admirationis, tantum antiquis terroris dederit credentibus, coeuntibus in se promuntoriis ac
rursum discedentibus solida intercipi absumique nauigia. 17 Neque hoc ab antiquis
in dulcedinem fabulae conpositum, sed metu et admiratione transeuntium. 18 Ea est
enim procul inspicientibus natura loci, ut sinum maris, non transitum putes, quo cum accesseris discedere ac seiungi
promuntoria, quae ante iuncta fuerint, arbitrere.
2,1 Siciliae primo Trinacriae nomen fuit, postea Sicania cognominata est. 2 Haec a principio patria Cyclopum fuit, quibus extinctis Cocalus regnum insulae occupauit. 3 Postquam singulae ciuitates in tyrannorum imperium concesserunt, quorum nulla terra
feracior fuit, 4 horum ex numero Anaxilaus iustitia cum ceterorum crudelitate
certabat, cuius moderationis haud mediocrem fructum tulit, 5 quippe decedens cum
filios paruulos reliquisset tutelamque eorum Micalo, spectatae fidei seruo, commisisset, tantus amor memoriae eius apud omnes
fuit, ut parere seruo quam deserere regis filios mallent principesque ciuitatis obliti dignitatis suae regni maiestatem
administrari per seruum paterentur. 6 Imperium Siciliae etiam Karthaginienses
temptauere, diuque uaria uictoria cum tyrannis dimicatum. 7 Ad postremum amisso
Hamilcare imperatore cum exercitu aliquantisper quieuere uicti.
3,1 Medio tempore, cum Regini discordia laborarent ciuitasque per dissensionem diuisa in duas
partes esset, ueterani ab altera parte ab Himera in auxilium uocati, pulsis ciuitate contra quos inplorati fuerant et mox
caesis quibus tulerant auxilium, urbem cum coniugibus et liberis sociorum occupauere, 2 ausi facinus nulli tyranno conparandum, quippe ut Reginis melius fuerit uinci quam uicisse.
3 Nam siue uictoribus captiuitatis iure seruissent siue amissa patria exulare
necesse habuissent, non tamen inter aras et patrios lares trucidati crudelissimis tyrannis patriam cum coniugibus ac liberis
praedam reliquissent. 4 Catinienses quoque cum Syracusanos graues paterentur,
diffisi uiribus suis auxilium ab Atheniensibus petiuere ; 5 qui seu studio maioris
imperii, quod Asiam Graeciamque penitus occupauerunt, seu metu factae nuper idem a Syracusanis classis, ne Lacedaemoniis
illae uires accederent, Lamponium ducem cum classe in Siciliam misere, ut sub specie ferendi Catiniensibus auxilii temptarent
Siciliae imperium. 6 Et quoniam prima initia frequenter caesis hostibus prospera
fuerant, maiore denuo classe et robustiore exercitu Lachete et Chariade ducibus Siciliam petiuere ; 7 sed Catinienses siue metu Atheniensium siue taedio belli pacem cum Syracusanis remissis
Atheniensium auxiliis fecerunt.
4,1 Interiecto deinde tempore, cum fides pacis a Syracusanis non seruaretur, denuo legatos Athenas
mittunt, qui sordida ueste, capillo barbaque promissis et omni squaloris habitu ad misericordiam commouendam adquisito
contionem deformes adeunt ; 2 adduntur precibus lacrimae et ita misericordem
populum supplices mouent, ut damnarentur duces, qui ab his auxilia deduxerant. 3
Igitur classis ingens decernitur ; creantur duces Nicias et Alcibiades et Lamachos, tantisque uiribus Sicilia repetitur, ut
ipsis terrori essent in quorum auxilia mittebantur. 4 Breui post tempore reuocato
ad reatum Alcibiade duo proelia pedestria secunda Nicias et Lamachos faciunt ; 5
munitionibus deinde circumdatis hostes etiam marinis commeatibus in urbe clausos intercludunt. 6 Quibus rebus fracti Syracusani auxilium a Lacedaemoniis petiuerunt. 7 Ab his mittitur Gylippus solus, sed in quo instar omnium auxiliorum erat. 8 Is audito in itinere belli iam inclinato statu auxiliis partim in Graecia, partim in Sicilia
contractis opportuna bello loca occupat. 9 Duobus deinde proeliis uictus,
congressus tertio occiso Lamacho et hostes in fugam conpulit et socios obsidione liberauit. 10 Sed cum Athenienses a bello terrestri in nauale se transtulissent, Gylippus classem a
Lacedaemone cum auxiliis arcessit. 11 Quo cognito et ipsi Athenienses in locum
amissi ducis Demosthenen et Eurymedonta cum supplemento copiarum mittunt. 12
Peloponnesii quoque communi ciuitatum decreto ingentia Syracusanis auxilia misere, et quasi Graeciae bellum in Siciliam
translatum esset, ita ex utraque parte summis uiribus dimicabatur.
5,1 Prima igitur congressione naualis certaminis Athenienses uincuntur ; castra quoque cum omni
publica ac priuata pecunia amittunt. 2 Super haec mala cum etiam terrestri proelio
uicti essent, tunc Demosthenes censere coepit ut abirent Sicilia, dum res quamuis adflictae nondum tamen perditae forent.
3 Neque in bello male auspicato amplius perseuerandum ; esse domi grauiora et
forsitan infeliciora bella in quae reseruare hos urbis apparatus oporteat. 4 Nicias
seu pudore male actae rei, seu metu destitutae spei ciuium, seu inpellente fato manere contendit. 5 Reparatur igitur nauale bellum et animi a prioris fortunae procella ad spem certaminis
reuocantur ; 6 sed inscitia ducum, qui inter angustias maris tuentes se Syracusanos
adgressi, facile uincuntur. 7 Eurylochus <…>. Dux in prima acie fortissime
dimicans primus cadit, XXX naues quibus praefuerat incenduntur. 8 Demosthenes et
Nicias et ipsi uicti exercitum in terram deponunt, tutiorem fugam rati itinere terrestri. 9 Ab his relictas CXXX naues Gylippus inuasit, ipsos deinde insequitur ; fugientes partim capit,
partim caedit. 10 Demosthenes amisso exercitu a captiuitate gladio et uoluntaria
morte se uindicat, 11 Nicias autem ne Demosthenis quidem exemplo ut sibi consuleret
admonitus cladem suorum auxit dedecore captiuitatis.
M YO S C def.
1,1 direptamque pi D See. : diremt- AVQ dirempt- G
Gal. dirupt- Rue.
4 spiritu VQ D edd. : -um AG pi || in terra
interiore See. : interruoria At aria As.l. (omnia erasa) inter interita
G1 inter G2 inter interna VQ inter interiora p in
interiora EFD interiora L interiore Rue. Gal.
9 nusquam tp D : numq- i || alias tpi See. : om. D alibi est terribilius Rue. alias tum Gal. || saeuo
tp D : saeuo rex EF uorax L.
10 uerticibus pi D : uergilius AGV uirgilius scribat
Qs.l. om. See. || hinc ... illinc i D Rue. : hic ...
illic tp Gal. See.
11 aetnae montis secl. Rue. Gal. || et secl. Rue. Gal. || in
ipsis i D : in ipsis in A1 G1 ipsis in
A2 G2 VQ ipsis p edd. || alatur tpi : ali uideatur D.
12 et pi Rue. : etiam D om. t
Gal. See.
18 fuerint i D Rue. : -rant tp
Gal. See.
2,3 postquam i D Rue. : post quem tp Gal. See.
3,1 ab altera pi D Rue. : et A. A ex A. GVQ
Gal. Rue.
5 nuper idem i : pridem tp Gal. See.
nuper D Rue.
7 fecerunt p D Rue. : -rant tp
Gal. See.
4,1 adquisito contionem tpi : adquisitionem D.
4 reuocato tpi Gal. See. : u- D Rue.
7 in quo pi : quo t in quem D.
8 in itinere belli D edd. : genere b. tp bello genere b. i.
10 A lacedaemone cum pi D Rue. Gal. : lacedaemonicum
AGQ lacedaemonicam V lacedaemone cum See.
5,3 infeliciora tpi Gal. See. : f- D Rue. || quae
t D : qua pi || reseruare pi D
Rue. : ser- t Gal. See.
4 nicias AVQ pi niceas G neceas D || pudore tpi : pauo- D.
7 eurylochus W : eurymedon edd. || lac. post eurylochus
sign. ego.