a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Junianus Justinus
Abrégé des Histoires Philippiques de Trogue Pompée.
texte établi et traduit par Marie-Pierre Arnaud-Lindet.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Liber XL

1 2

1,1 Mutuis fratrum odiis et mox filiis inimicitiis parentum succedentibus cum inexpiabili bello et reges et regnum Syriae consumptum esset, ad externa populus auxilia concurrit peregrinosque sibi reges circumspicere coepit. 2 Itaque cum pars Mithridatem Ponticum, pars Ptolomeum ab Aegypto arcessendum censeret, occurreretque quod et Mithridates inplicitus bello Romano esset, Ptolomeus quoque hostis semper fuisset Syriae, 3 omnes in Tigranen, regem Armeniae, consensere, instructum praeter domesticas uires et Parthica societate et Mithridatis adfinitate. 4 Igitur accitus in regnum Syriae per X et VII annos tranquillissimo regno potitus est ; neque bello alium lacessere neque lacessitus inferre alii bellum necesse habuit

2,1 Sed sicut ab hostibus tuta Syria fuit, ita terrae motu uastata est, quo centum septuaginta milia hominum et multae urbes perierunt. Quod prodigium mutationem rerum portendere aruspices responderunt 2 Igitur Tigrane a Lucullo uicto rex Syriae Antiochus, Cyziceni filius, ab eodem Lucullo appellatur. 3 Sed quod Lucullus dederat, postea ademit Pompeius qui poscenti regnum respondit ne uolenti quidem Syriae, nedum recusanti daturum se regem, qui X et VII annos, quibus Tigranes Syriam tenuit, in angulo Ciliciae latuerit, uicto autem eodem Tigrane a Romanis alieni operis praemia postulet 4 Igitur ut habenti regnum non ademerit, ita quo cesserit Tigrani, non daturum, quod tueri nesciat, ne rursus Syriam Iudaeorum et Arabum latrociniis infestam reddat. 5 Atque ita Syriam in prouinciae formam redegit, paulatimque Oriens Romanorum discordia consanguineorum regum factus est.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


M YO def.

1,1 concurrit tpi Gal. See. : decu- CD Rue. || sibi post reges trans. t See.
2 occurreretque tpi : occuparet- CD.
4 X et VII Rue. Gal. : X et VIII AG p See. X et VIIII VQ decem et octo ELS decem et septem F decem septem CD.

2,2 tigrane . . . uicto tpi : -es . . . -or CD || syriae rex trans. CD, et ante syriae add. ex.
3 X et VII G Rue. Gal. : decem et VII A X et VIII V See. X et VIIII Q decem et septem i decem et octo p XVII CD || latuerit tpi :-tens CD.
4 arabum tpi : -biam CD.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Copyright © Marie-Pierre Arnaud-Lindet 2003. Tous droits réservés.

Le matériel et les informations contenues dans le site peuvent être utilisées seulement à des fins privées en autant que la propriété des droits est reconnue. Toute autre utilisation est strictement interdite. Pour fins de précision, la modification, le téléchargement, la publication, la reproduction sur un autre site, la diffusion sur Internet ou l'utilisation à des fins publiques ou commerciales du matériel et/ou informations se retrouvant sur ce site est strictement prohibée sans l'accord préalable de l'auteur.

FORUM ROMANUM