a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Junianus Justinus
Abrégé des Histoires Philippiques de Trogue Pompée.
texte établi et traduit par Marie-Pierre Arnaud-Lindet.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Liber XLII

1 2 3 4 5

1,1 Post necem Mithridatis, Parthorum regis, Phrahates filius rex statuitur, qui cum inferre bellum in ultionem temptati ab Antiocho Parthici regni Syriae statuisset, Scytharum motibus ad sua defendenda reuocatur. 2 Namque Scythae in auxilium Parthorum aduersus Antiochum, Syriae regem, mercede sollicitati cum confecto bello iam superuenissent et calumnia tardius lati auxilii mercede fraudarentur, dolentes tantum itineris frustra emensum, cum uel stipendium pro uexatione uel alium hostem dari sibi poscerent, superbo responso offensi fines Parthorum uastare coeperunt. 3 Igitur Phrahates, cum aduersus eos proficisceretur, ad tutelam regni reliquit Himerum quendam pueritiae sibi flore conciliatum, quin tyrannica crudelitate oblitus et uitae praeteritae et uicarii officii Babylonios multasque alias ciuitates inportune uexauit. 4 Ipse autem Phrahates exercitum Graecorum, quem bello Antiochi captum superbe crudeliterque tractauerat, in bellum secum ducit, inmemor prorsus quod hostiles eorum animos nec captiuitas minuerat et insuper iniuriarum indignitas exacerbauerat. 5 Itaque cum inclinatam Parthorum aciem uidissent, arma ad hostes transtulere, et diu cupitam captiuitatis ultionem exercitus Parthici et ipsius Phrahatis regis cruenta caede exsecuti sunt.

2,1 In huius locum Artabanus, patruus eius, rex substituitur. Scythae autem contenti uictoria depopulata Parthia in patriam reuertuntur. 2 Sed et Artabanus bello Tochariis inlato in bracchio uulneratus statim decedit. 3 Huic Mithridates filius succedit, cui res gestae Magni cognomen dedere ; quippe claritatem parentum aemulatione uirtutis accensus animi magnitudine supergreditur. Multa igitur bella cum finitimis magna uirtute gessit multosque populos Parthico regno addidit. 5 Sed et cum Scythis prospere aliquotiens dimicauit ultorqne iniuriae parentum fuit. 6 Ad postremum Artoadisti, Armeniorum regi, bellum intulit. 7 Sed quoniam in Armeniam transitum facimus, origo eius paulo altius repetenda est. 8 Neque enim silentio tantum regnum praeteriri fas est, cum fines eius post Parthiam omnium regnorum magnitudinem superent, 9 siquidem Armenia a Cappadocia usque mare Caspium undecies centum milia patet, sed et in latitudinem milia passuum septingenta porrigitur. 10 Condita est autem ab Armenio, Iasonis Thessali comite, quem cum perditum propter insignem periculosamque regno suo uirtutem Pelias rex cuperet, denuntiata militia in Colchos abire iubet pellemque arietis memorabilem gentibus reportare, sperans interitum uiri aut ex periculis tam longae nauigationis aut ex bello tam profundae barbariae. 11 Igitur Iason diuulgata opinione tam gloriosae expeditionis, cum ad eum certatim principes iuuentutis totius ferme orbis concurrerent, exereitum fortissimorum uirorum, qui Argonautae cognominati sunt, conparauit. 12 Quem cum magnis rebus gestis incolumem reduxisset, rursum a Peliae filiis Thessalia magna ui pulsus cum ingenti multitudine, quae ad famam uirtutis eius ex omnibus gentibus cotidie confluebat, comite Medea uxore, quam repudiatam miseratione exilii rursum receperat, et Medo, priuigno ab Aegeo, rege Atheniensium, genito, Colchos repetiuit socerumque Aeetam regno pulsum restituit.

3,1 Magna deinde bella cum finitimis gessit captasque ciuitates partim regno soceri ad abolendam superioris militiae iniuriam, qua filiam eius Medeam abduxerat et filium Aegialeum interfecerat, adiunxit, partim populis, quos secum adduxerat, adsignauit 2 primusque humanorum post Herculem et Liberum, qui reges Orientis fuisse traduntur, eam caeli plagam domuisse dicitur. 3 Populis quibusdam Rhecam et Amphistratum, aurigas Castoris et Pollucis, duces adsignauit 4 Cum Albanis foedus percussit, qui Herculem ex Italia ab Albano monte, cum Geryone extincto armenta eius per Italiam duceret, secuti dicuntur, quique memores Italicae originis exercitum Cn. Pompei bello Mithridatico fratres salutauere. 5 Itaque Iasoni totus ferme Oriens ut conditori diuinos honores templaque constituit, quae Parmenion, dux Alexandri Magni, post multos annos dirui iussit, ne cuiusquam nomen in Oriente uenerabilius quam Alexandri esset. 6 Post mortem Iasonis Medus aemulus uirtutis eius in honorem matris Mediam urbem condidit regnumque ex nomine suo Medorum constituit, sub cuius maiestate Orientis postea imperium fuit. 7 Albanis uicinae Amazones sunt, quarum reginam Thalestrim concubitum Alexandri petisse multi anctores prodidere. 8 Armenius quoque, et ipse Thessalus, unus de numero ducum Iasonis, recollecta multitudine, quae amisso Iasone rege passim uagabatur, Armeniam condidit, 9 a cuius montibus Tigris fluuius modicis primo incrementis nascitur ; interiecto deinde aliquanto spatio sub terras mergitur, atque ita post quinque et XX milia passuum grande iam flumen in regione Sophene emergit ac sic in paludes Euphratis recipitur.

4,1 Igitur Mithridates, rex Parthorum, post bellum Armeniae propter crudelitatem a senatu Parthico regno pellitur. 2 Frater eius Orodes, cum regnum uacans occupasset, Babyloniam, quo Mithridates confugerat, diu obsidet et fame coactos in deditionem oppidanos conpellit. 3 Mithridates autem fiducia cognationis ultro se in potestatem Orodis tradit. 4 Sed Orodes plus hostem quam fratrem cogitans in conspectu suo trucidari iussit. Post haec bellum cum Romanis gessit Crassumque imperatorem cum filio et omni exercitu Romano deleuit. 5 Huius filius Pacorus missus ad persequendas Romani belli reliquias magnis rebus in Syria gestis in Parthiam patri suspectus reuocatur, quo absente exercitus Parthorum relictus in Syria a Cassio, quaestore Crassi, cum omnibus ducibus trucidatur. 6 His ita gestis non magno post tempore Romanis inter Caesarem Pompeiumque ciuile bellum oritur, in quo Parthi Pompeianarum partium fuere et propter amicitiam cum Pompeio bello Mithridatico iunctam et propter Crassi necem, cuius filium in partibus Caesaris esse audierant, quem ultorem patris uictore Caesare futurum deliberabant. 7 Itaque uictis partibus Pompeianis et Cassio et Bruto auxilia aduersus Augustum et Antonium misere, et post belli finem rursum Pacoro duce inita cum Labieno societate Syriam et Asiam uastauere castraque Ventidi, qui post Cassium absente Pacoro exercitum Parthicum fuderat, magna mole adgrediuntur. 8 Sed ille simulato timore diu continuit se et insultare Parthos aliquantisper passus est ; ad postremum in securos laetosque partem legionum emisit, quarum impetu fusi Parthi in diuersa abiere. 9 Pacorus cum fugientes suos abduxisse secum legiones Romanas putaret, castra Ventidi, ueluti sine defensoribus, adgreditur. 10 Tum Ventidius reliqua parte legionum emissa uniiuersam Parthorum manum cum rege ipso Pacoro interficit ; nec ullo bello Parthi umquam maius uulnus acceperunt. 11 Haec cum in Parthia nuntiata essent, Orodes, pater Pacori, qui paulo ante uastatam Syriam, occupatam Asiam a Parthis audierat uictoremque Pacorum Romanorum gloriabatur, repente filii morte et exercitus clade audita ex dolore in furorem uertitur. 12 Multis diebus non adloqui quemquam, non cibum sumere, non uocem emittere, ita ut etiam mutus factus uideretur. 13 Post multos deinde dies, ubi dolor uocem laxauerat, nihil aliud quam Pacorum uocabat ; Pacorus illi uideri, Pacorus audiri uidebatur, cum illo loqui, cum illo consistere ; interdum quasi amissum fiebiliter dolebat. 14 Post longum deinde luctum alia sollicitudo miserandum senem inuadit, quem ex numero XXX filiorum in locum Pacori regem destinet. 15 Multae paelices, ex quibus generata tanta iuuentus erat, pro suis quaeque sollicitae animum senis obsidebant. 16 Sed fatum Parthiae fecit, in qua iam quasi sollemne est reges parricidas haberi ut sceleratissimus omnium, et ipse Phrahates nomine, rex statueretur.

5,1 Itaque statim, quasi nollet mori, patrem interficit ; fratres quoque omnes XXX trucidat. Sed nec in filiis cessant parricidia. 2 Nam cum infestos sibi optimates propter adsidua scelera uideret, ne esset qui nominari rex posset, adultum filium interfici iubet 3 Huic Antonius propter auxilium aduersus se et Caesarem latum bellum cum sedecim ualidissimis legionibus intulit, sed grauiter multis proeliis uexatus a Parthia refugit. 4 Qua uictoria insolentior Phrahates redditus, cum multa crudeliter consuleret, in exilium a populo suo pellitur. 5 Itaque cum magno tempore finitimas ciuitates, ad postremum Scythas precibus fatigasset, Scytharum maxime auxilio in regnum restituitur. 6 Hoc absente regem Parthi Tiridaten quendam constituerant, qui audito aduentu Scytharum cum magna amicorum manu ad Caesarem in Hispania bellum tunc temporis gerentem confugit, obsidem Caesari minimum Phrahatis filium ferens, quem neglegentius custoditum rapuerat. 7 Quo cognito Phrahates legatos statim ad Caesarem mittit, seruum suum Tiridaten et filium remitti sibi postulat. 8 Caesar et legatione Phrahatis audita et Tiridatis postulatis cognitis - nam et ipse restitui in regnum desiderabat, iuris Romanorum futuram Parthiam adfirmans, si eius regnum muneris eorum fuisset - neque Tiridaten dediturum se Parthis dixit, neque aduersus Parthos Tiridati auxilia daturum. 9 Ne tamen per omnia nihil a Caesare obtentum uideretur, et Phrahati filium sine pretio remisit et Tiridati, quoad manere apud Romanos uellet, opulentum sumptum praeberi iussit. 10 Post haec finito Hispaniensi bello cum in Syriam ad conponendum Orientis statum uenisset, metum Phrahati incussit ne bellum Parthiae uellet inferre. 11 Itaque tota Parthia captiui ex Crassiano siue Antoni exercitu recollecti signaque cum his militaria Augusto remissa. 12 Sed et filii nepotesque Phrahatis obsides Augusto dati, plusque Caesar magnitudine nominis sui fecit, quam armis facere alius imperator potuisset.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


M YO F def. ; usque ad 4,12 cibum def. S.

1,1 parthici om. CD.
2 sollicitati tpi : -ant CD || iam ante bello trans. CD Rue. Gal. || uastare tpi : uexare CD.
3 reliquit A2 GVQ E2 L Rue. See. : relinq- A1 p E1 CD Gal. || sibi - praeteritae om. G || uicarii tpi See. : praeclari CD Gal. precarii Rue.
4 superbe crudeliterque tpi : crudeliter superbeque CD.

2,6 artoadisti CD See. : ortoadisti AGV2 ortodisti V1 arthoadisti pi artoasdi Rue. artavasdi Gal.
8 tantum post regnum trans. t See. || eius om. t See.
9 et om. tp See.
10 armenio tpi : -no CD || insignem VQ pi CD : indignam AG || denuntiata militia tpi : denuntiatam italia CD || abire iubet tpi Gal. See. : eum abire iussit CD abire iussit Rue.
12 thessalia magna ui t PZ i See. : th. m. X om. CD th. † m. ui Rue. th. Gal. || medo pi CD : -dio t.

3,1 qua AG Q L See. : que V1 E1 quae V2 E2 quam p quae et CD qua et Rue. Gal. fort. recte || et post filium add. CD.
3 rhecam ego : frudium AG fraudium VQ phrygium E frigium L ericam CD † frygium Rue. † rhecam Gal. erygium See. et alii alia, uide adn.
5 uenerabilius ante nomen trans. CD || quam om. CD.
7 albanis uicinae amazones tpi : -ni -ni -num CD.
8 condidit pi CD Rue. Gal. : -dit t See.
9 emergit E CD edd. : m- tp L.

4,2 cum om. CD || in tpi : ad CD.
3 ultro tpi : -oque CD.
5 gestis tpi : -ssit CD || ducibus om. CD.
6 esse om. CD || deliberabant CD : non delibera- tpi See. non dubitabant Rue. Gal.
7 adgrediuntur tpi : aggreditur CD.
8 iam post securos add. CD Rue. Gal.
9 romanas om. CD.
11 a om. CD.
12 a sumere rursus inc. S || emittere tpi : m- CD.
13 dolor om. CD.

5,2 ne tpi : nec CD || suum post filium add. CD.
3 sedecim uel XVI tpi : XI CD.
4 crudeliter tpi : -tate CD.
5 maxime CD edd. : -imo tpi.
6 sibi post regem add. CD Rue. Gal. || confugit pi CD Rue. : prof- t Gal. See. || caesari tpi : -is CD || phrahatis om. CD.
8 eius tpi : et CD.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Copyright © Marie-Pierre Arnaud-Lindet 2003. Tous droits réservés.

Le matériel et les informations contenues dans le site peuvent être utilisées seulement à des fins privées en autant que la propriété des droits est reconnue. Toute autre utilisation est strictement interdite. Pour fins de précision, la modification, le téléchargement, la publication, la reproduction sur un autre site, la diffusion sur Internet ou l'utilisation à des fins publiques ou commerciales du matériel et/ou informations se retrouvant sur ce site est strictement prohibée sans l'accord préalable de l'auteur.

FORUM ROMANUM