1,1 Dum Athenienses in Sicilia bellum per biennium cupidius quam felicius gerunt,
interim concitor et dux eius Alcibiades absens Athenis insimulatur mysteria Cereris initiorum sacra, nullo magis quam
silentio sollemnia, enuntiauisse, 2 reuocatusque a bello ad iudicium, siue
conscientia siue indignitatem rei non ferens, tacitus in exilium Elidem profectus est. 3 Inde, ubi non damnatum se tantum, uerum etiam diris per omnium sacerdotum religiones deuotum
cognouit, Lacedaemona se contulit 4 ibique regem Lacedaemoniorum inpellit turbatis
Atheniensibus aduerso Siciliae proelio ultro bellum inferre. 5 Quo facto omnia
Graeciae regna uelut ad extinguendum commune incendium concurrunt, 6 tantum odium
Athenienses inmoderati imperii crudelitate contraxerant. 7 Darius quoque, rex
Persarum, memor paterni auitique in hanc urbem odii facta cum Lacedaemoniis per Tisaphernen, praefectum Lydiae, societate
omnem sumptum belli pollicetur. 8 Et erat hic quidem titulus cum Graecis coeundi ;
re autem uera timebat, ne uictis Atheniensibus ad se Lacedaemonii arma transferrent. 9 Quis igitur miretur tam florentes Atheniensium opes ruisse, cum ad opprimendam unam urbem
totius Orientis uires concurrerent ? 10 Non tamen inerti neque incruento cecidere
bello sed proeliati ad ultimum, uictores etiam interdum, consumpti magis fortunae uarietate quam uicti sunt. 11 Principio belli omnes ab his etiam socii desciuerant, ut fit : quo se fortuna, eodem etiam
fauor hominum inclinat.
2,1 Alcibiades quoque motum aduersus patriam bellum non gregarii militis opera, sed imperatoris
uirtutibus adiuuat, 2 quippe acceptis V nauibus in Asiam contendit et tributarias
Atheniensium ciuitates auctoritate nominis sui ad defectionem conpellit. 3 Sciebant
enim domi clarum, nec exilio uidebant factum minorem, nec tam ablatum Atheniensibus ducem quam Lacedaemoniis traditum,
partaque cum amissis imperia pensare. 4 Sed apud Lacedaemonios uirtus Alcibiadis
plus inuidiae quam gratiae contraxit. 5 Itaque cum principes uelut aemulum gloriae
suae interficiendum insidiis mandassent, cognita re Alcibiades per uxorem Agidis regis, quam adulterio cognouerat, ad
Tisaphernen praefectum Darii regis, profugit, cui se celeriter officii comitate et obsequendi gratia insinuauit. 6 Erat enim et aetatis flore et formae ueneratione nec minus eloquentia etiam inter
Athenienses insignis, 7 sed in conciliandis amicitiarum studiis quam in retinendis
uir melior, quia morum uitia sub umbra eloquentiae primo latebant. 8 Igitur
persuadet Tisapherni, ne tanta stipendia classi Lacedaemoniorum praeberet ; 9
uocandos enim in portionem muneris Ionios, quorum pro libertate, cum tributa Atheniensibus penderent, bellum susceptum sit,
10 sed nec auxiliis nimis enixe Lacedaemonios iuuandos, quippe memorem esse debere
alienam se uictoriam, non suam instruere, et eatenus bellum sustinendum, ne inopia deseratur. 11 Nam regem Persarum dissentientibus Graecis arbitrum pacis ac belli fore, et quos suis non
possit, ipsorum armis uicturum ; perfecto autem bello statim ei cum uictoribus dimicandum. 12 Domesticis itaque bellis Graeciam obterendam, ne externis uacet, exaequandasque uires partium
et inferiores auxilio leuandos. 13 Non enim quieturos post hanc uictoriam
Spartanos, quia uindices se libertatis Graeciae professi sint. 14 Grata oratio
Tisapherni fuit. Itaque commeatus maligne praebere, classem regiam non totam mittere, ne aut uictoriam daret aut necessitatem
deponendi belli inponeret.
3,1 Interea Alcibiades hanc operam ciuibus uenditabat. 2
Ad quem cum legati Atheniensium uenissent, pollicetur his amicitiam regis, si res publica a populo translata ad senatum
foret, 3 sperans ut aut concordante ciuitate dux belli ab omnibus legeretur aut
discordia inter ordines facta ab altera parte in auxilium uocaretur. 4 Sed
Atheniensibus inminente periculo belli maior salutis quam dignitatis cura fuit. 5
Itaque permittente populo imperium ad senatum transfertur. 6 Qui cum insita genti
superbia crudeliter in plebem consuleret, singulis tyrannidis sibi inpotentiam uindicantibus, ab exercitu Alcibiades exul
reuocatur duxque classi constituitur. 7 Statim igitur Athenas scribit, ex
continenti se cum exercitu uenturum recepturumque a quadringentis iura populi, ni ipsi redderent. 8 Hac denuntiatione optimates territi primo urbem prodere Lacedaemoniis temptauere, dein, cum id
nequissent, in exilium profecti sunt. 9 Igitur Alcibiades intestino malo patria
liberata summa cura classem instruit atque ita in bellum aduersus Lacedaemonios pergit.
4,1 Iam Sesto Mindarus et Pharnabazus, Lacedaemoniorum duces, instructis nauibus expectabant.
2 Proelio commisso uictoria penes Athenienses fuit. In eo bello maior pars
exercitus et omnes ferme hostium duces caesi, naues LXXX captae. 3 Interiectis
quoque diebus, cum bellum Lacedaemonii a mari in terram transtulissent, iterato uincuntur. 4 His malis fracti pacem petiere, quam ne acciperent opera eorum effectum est, quibus ea res
quaestum praebebat. 5 Interea et Syracusanorum auxilia inlatum a Karthaginiensibus
Siciliae bellum domum reuocauit. 6 Quibus rebus destitutis Lacedaemoniis Alcibiades
cum classe uictrici Asiam uastat, multis locis proelia facit, ubique uictor recipit ciuitates quae defecerant, nonnullas
capit et imperio Atheniensium adicit, 7 atque ita prisca nauali gloria uindicata,
adiecta etiam laude terrestris belli, desideratus ciuibus suis Athenas reuertitur. 8 His omnibus proeliis ducentae naues hostium et praeda ingens capta. 9 Ad hunc redeuntis exercitus triumphum effusa omnis multitudo obuiam procedit et uniuersos
quidem milites, praecipue tamen Alcibiaden miratur ; 10 in hunc oculos ciuitas
uniuersa, in hunc suspensa ora conuertit, hunc quasi de caelo missum et uelut ipsam Victoriam contuentur ; 11 laudant quae pro patria, nec minus admirantur quae exul contra gesserit, excusantes ipsi,
iratum prouocatumque fecisse. 12 Enimuero tantum in uno uiro fuisse momenti, ut
maximi imperii subuersi et rursum recepti auctor esset, et unde stetisset eo se uictoria transferret, fieretque cum eo mira
quaedam fortunae inclinatio. 13 Igitur omnibus non humanis tantum, uerum et diuinis
eum honoribus onerant ; certant secum ipsi, utrum contumeliosius eum expulerint an reuocauerint honoratius. 14 Ipsos illi deos gratulantes tulere obuiam, quorum execrationibus erat deuotus, 15 et cui paulo ante omnem humanam opem interdixerant, eum, si queant, in caelo posuisse cupiunt.
16 Explent contumelias honoribus, detrimenta muneribus, execrationes precibus.
17 Non Siciliae illis aduersa pugna in ore est, sed Graeciae uictoria ; non classes
per illum amissae, sed adquisitae ; nec Syracusarum, sed Ioniae Hellespontique meminerunt. 18 Sic Alcibiades numquam mediocribus nec in offensam nec in fauorem studiis suorum exceptus est.
5,1 Dum haec aguntur, et a Lacedaemoniis Lysander classi belloque praeficitur et in locum
Tisaphernis Darius, rex Persarum, filium suum Cyrum Ioniae Lydiaeque praeposuit, qui Lacedaemonios auxiliis opibusque ad spem
fortunae prioris erexit. 2 Aucti igitur uiribus Alcibiaden cum centum nauibus in
Asiam profectum, dum agros longa pace diuites securus populatur et praedae dulcedine sine insidiarum metu sparsos milites
habet, repentino aduentu oppressere ; 3 tantaque caedes palantium fuit, ut plus
uulneris eo proelio Athenienses acciperent quam superioribus dederant, 4 et tanta
desperatio apud Athenienses erat, ut ex continenti Alcibiaden ducem Conone mutarent, 5 arbitrantes uictos se non fortuna belli, sed fraude imperatoris, apud quem plus prior offensa
ualuisset quam recentia beneficia ; 6 uicisse autem eum priore bello ideo tantum ut
ostenderet hostibus quem ducem spreuissent, et ut carius eis ipsam uictoriam uenderet. 7 Omnia enim credibilia in Alcibiade uigor ingenii et morum luxuria faciebat. 8 Veritus itaque multitudinis impetum denuo in uoluntarium exilium proficiscitur.
6,1 Itaque Conon Alcibiadi suffectus, habens ante oculos cui duci successisset, classem maxima
industria exornat ; 2 sed nauibus exercitus deerat, fortissimis quibusque in Asiae
populatione amissis. 3 Armantur tamen senes aut inpuberes pueri, et numerus militum
sine exercitus robore expletur. 4 Sed non magnam bello moram aetas fecit inbellis :
caeduntur passim aut fugientes capiuntur, tantaque strages aut occisorum aut captiuorum fuit, ut Atheniensium deletum non
imperium tantum, uerum etiam nomen uideretur. 5 Quo proelio perditis et desperatis
rebus ad tantam inopiam rediguntur, ut consumpta militari aetate peregrinis ciuitatem, seruis libertatem, damnatis
inpunitatem darent. 6 Ex qua conluuione hominum domini antea Graeciae conscripto
exercitu uix libertatem tuebantur. 7 Iterum tamen fortunam maris experiundam
decernunt. 8 Tanta uirtus animorum fuit ut, cum paulo ante salutem desperauerint,
nunc non desperent uictoriam. 9 Sed neque is miles erat, qui nomen Atheniensium
tueretur, neque eae uires quibus uincere consuerant, neque ea scientia militaris in his quos uincula, non castra
continuerant. Itaque omnes aut capti aut occisi. 10 Cum dux Conon proelio
superfuisset solus, crudelitatem ciuium metuens cum octo nauibus ad regem Cyprium concedit. Euagoras autem <…>.
7,1 Dux Lacedaemoniorum, rebus feliciter gestis fortunae hostium insultat. Captiuas naues cum
praeda bellica in triumphi modum ornatas mittit Lacedaemona 3 ac tributarias
Atheniensium ciuitates quas metus dubiae belli fortunae in fide tenuerat, uoluntarias recipit, nec aliud dicionis
Atheniensium praeter urbem ipsam relinquit. 4 Quae cuncta cum Athenis nuntiata
essent, omnes relictis domibus per urbem discurrere pauidi, alius alium sciscitari, auctorem nuntii requirere ; 5 non pueros inprudentia, non senes debilitas, non mulieres sexus inbecillitas domi tenet : adeo
ad omnem aetatem tanti mali sensus penetrauerat. 6 In foro deinde coeunt atque ibi
perpeti nocte fortunam publicam questibus iterant. 7 Alii fratres aut filios aut
parentes deflent ; cognatos alii, alii amicos cognatis cariores, et cum priuatis casibus querelam publicam miscent : 8 iam se ipsos, iam ipsam patriam perituram miserioremque incolumium quam amissorum
fortunam iudicantes ; 9 sibi quisque ante oculos obsidionem, famem et superbum
uictoremque hostem proponentes ; 10 iam ruinam urbis et incendia, iam omnium
captiuitatem et miserrimam seruitutem recordantes ; 11 feliciores prorsus priores
urbis ruinas ducentes, quae incolumibus filiis parentibusque tectorum tantum ruinae taxatae sint. 12 Nunc autem non classem in quam sicuti pridem confugiant superesse, non exercitum cuius uirtute
seruati pulchriora possent moenia extruere.
8,1 Sic defletae ac prope perditae urbi hostes superueniunt et obsidione circumdata obsessos fame
urgent. 2 Sciebant enim neque ex aduectis copiis multum superesse, et ne nouae
aduehi possent prouiderant. 3 Quibus malis Athenienses fracti post longam famem et
adsidua suorum funera pacem petiuere, quae an dari deberet, diu inter Spartanos sociosque deliberatum. 4 Cum multi delendum Atheniensium nomen urbemque incendio consumendam censerent, negauerunt se
Spartani ex duobus Graeciae oculis alterum eruturos, 5 pacem polliciti si demissa
Piraeum uersus muri bracchia deicerent nauesque, quae reliquae forent, traderent reique publicae ex semet ipsis XXX rectores
acciperent. 6 In has leges traditam sibi urbem Lacedaemonii formandam Lysandro
tradiderunt. 7 Insignis hic annus et expugnatione Athenarum et morte Darii, regis
Persarum, et exilio Dionysii, Siciliae tyranni, fuit. 8 Mutato statu Athenarum
etiam ciuium condicio mutatur. 9 XXX rectores rei publicae constituuntur, qui fiunt
tyranni ; 10 quippe a principio tria milia sibi satellitum statuunt, quantum ex tot
cladibus prope nec ciuium superfuerat, 11 et quasi paruus hic ad continendam
ciuitatem exercitus esset, septingentos milites a uictoribus accipiunt. 12 Caedes
deinde ciuium ab Alcibiade auspicantur ne iterum rem publicam sub obtentu liberationis inuaderet. 13 Quem cum profectum ad Artaxerxen, Persarum regem, conperissent, citato itinere miserunt qui
eum interciperent ; 14 a quibus occupatus, cum occidi aperte non posset, uiuus in
cubiculo in quo dormiebat, crematus est.
9,1 Liberati hoc ultoris metu tyranni miseras urbis reliquias caedibus et rapinis exhauriunt.
2 Quod cum displicere uni ex numero suo, Therameni, didicissent, ipsum quoque ad
terrorem omnium interficiunt. 3 Fit igitur ex urbe passim omnium fuga, repleturque
Graecia Atheniensium exulibus. 4 Quod etiam ipsum auxilium cum miseris eriperetur -
nam Lacedaemoniorum edicto ciuitates exules recipere prohibebantur -, omnes se Argos et Thebas contulere ; 5 ibi non solum tutum exilium egerunt, uerum etiam spem reciperandae patriae receperunt. 6 Erat inter exules Thrasybulus, uir strenuus et domi nobilis, qui audendum aliquid pro
patria et pro salute communi etiam cum periculo ratus, adunatis exulibus castellum Phylen Atticorum finium occupat. 7 Nec deerat quarundam ciuitatum tam crudelis casus miserantium fauor. 8 Itaque et Ismenias, Thebanorum princeps, etsi publicis non poterat, priuatis tamen uiribus
adiuuabat, 9 et Lysias, Syracusanus orator, exul tunc, quingentos milites stipendio
suo instructos in auxilium patriae communis eloquentiae misit. 10 Fit itaque
asperum proelium. Sed cum hinc pro patria summis uiribus, inde pro aliena dominatione securius pugnaretur, tyranni
uincuntur. 11 Victi in urbem refugerunt quam exhaustam caedibus suis etiam armis
spoliant. 12 Deinde cum omnes Athenienses proditionis suspectos haberent, demigrare
eos ex urbe iubent et in bracchiis muri, quae diruta fuerant, habitare, extraneis militibus imperium tuentes. 13 Post haec Thrasybulum corrumpere imperii societatem pollicentes conantur. 14 Quod cum non contigisset, auxilia a Lacedaemoniis petiuere quibus accitis iterato proeliantur.
15 In eo bello Critias et Hippolochus, omnium tyrannorum saeuissimi, cadunt.
10,1 Ceteris uictis cum exercitus eorum, ex quibus maior pars Atheniensium erat, fugeret, magna
uoce Thrasybulus exclamat : cur se uictorem fugiant potius quam ut uindicem communis libertatis adiuuent ? 2 Ciuium illam meminerint aciem, non hostium esse ; nec se ideo arma cepisse ut aliqua uictis
adimat, sed ut adempta restituat ; XXX se dominis, non ciuitati bellum inferre. 3
Admonet deinde cognationis, legum, sacrorum, communium, uetusti per tot bella commilitii, orat misereantur exulum ciuium, si
tam patienter ipsi seruiant ; reddant sibi patriam, accipiant libertatem. 4 His
uocibus tantum promotum est ut reuersus in urbem exercitus XXX tyrannos emigrare Eleusinam iuberet, substitutis decem qui rem
publicam regerent ; 5 qui nihil exemplo prioris dominationis territi eandem uiam
crudelitatis adgressi sunt. 6 Dum haec aguntur, nuntiatur Lacedaemone in bellum
Athenienses exarsisse ; ad quod comprimendum Pausanias rex mittitur. 7 Qui
misericordia exulis populi permotus patriam miseris ciuibus restituit et decem tyrannos ex urbe Eleusinam emigrare ad ceteros
iubet. 8 Quibus rebus cum pax statuta esset, interiectis diebus repente tyranni,
non minus restitutos exules quam se in exilium actos indignantur, quasi uero aliorum libertas sua seruitus esset, et bellum
Atheniensibus inferunt. 9 Sed ad conloquium ueluti dominationem recepturi progressi
per insidias conprehensi ut pacis uictimae trucidantur. Populus, quem emigrare iusserant, in urbem reuocatur. 10 Atque ita per multa membra ciuitas dissipata in unum tandem corpus redigitur, 11 et ne qua dissensio ex ante actis nasceretur, omnes iure iurando obstringuntur, discordiarum
obliuionem fore. 12 Interea Thebani Corinthiique legatos ad Lacedaemonios mittunt
qui ex manubiis portionem praedae communis belli periculique peterent. 13 Quibus
negatis, non quidem aperte bellum aduersus Lacedaemonios decernunt, sed tacitis animis tantam iram concipiunt, ut subesse
bellum intellegi posset.
11,1 Eodem forte tempore Darius, rex Persarum, moritur, Artaxerxe et Cyro filiis relictis. 2 Regnum Artaxerxi, Cyro ciuitates quarum praefectus erat, testamento legauit. 3 Sed Cyro iudicium patris iniuria uidebatur ; itaque occulte aduersus fratrem bellum
parabat. 4 Quod cum nuntiatum Artaxerxi esset, arcessitum ad se fratrem et
innocentiam dissimulatione belli simulantem conpedibus aureis uinxit interfecissetqne, ni mater prohibuisset. 5 Dimissus igitur Cyrus iam non occulte bellum, sed palam, nec per dissimulationem, sed aperta
professione parare coepit ; auxilia undique contrahit. 6 Lacedaemonii memores
Atheniensi bello enixa se eius opera adiutos, uelut ignorantes contra quem bellum pararetur, decernunt auxilia Cyro mittenda,
ubi res eius exegisset, 7 quaerentes apud Cyrum gratiam et apud Artaxerxen, si
uicisset, ueniae patrocinia, cum nihil aduersus eum aperte decreuissent. 8 Sed cum
in bello fors proelii utrumque fratrem pugnae obtulisset, prior Artaxerxes a fratre uulneratur ; 9 quem cum equi fuga periculo subtraxisset, Cyrus a cohorte regia oppressus interficitur. Sic
uictor Artaxerxes et praeda fraterni belli et exercitu potitur. 10 In eo proelio
decem milia Graecorum in auxiiio Cyri fuere, quae et in cornu, in quo steterant, uicerunt et post mortem Cyri neque armis a
tanto exercitu uinci neque dolo capi potuerunt ; 11 reuertentesque inter tot
indomitas nationes et barbaras gentes per tanta itineris spatia uirtute se usque terminos patriae defenderunt.
M YO S C def.
1,1 cereris VQ pi D : cete- AG || initiorum sacra
secl. Rue. || enuntiauisse tp : enuntiauisset i nuntiauisse
D.
5 omnia graeciae regna tp Gal. See. : omnis G. r.
E omnis A G. r. F omnis ad G. r. L omnis G. multitudo D omni graecia
erecta Rue.
8 et - transferrent secl. Rue.
2,1 imperatoris pi D Gal. See. : -res A -riis
GVQ See.
3 partaque pi D Rue. Gal. : parataque t parta qui See. || cum om. D || pensare i D
Rue. : -aret tp See. -antem Gal. -abant Graevius.
9 ionios p D See. : iunior AGQ1 iuuenior
V iuniores Q2 ionis EF iones L Rue. Gal.
4,7 terrestris tp D Gal. See. : terrestri i Rue. || belli secl. Rue.
10 uelut i Rue. : ueluti D ut tp
Gal. See. || contuentur tp D : -etur i.
18 offensam AV pi : -sa GQ -sionem D || fauorem pi D : -re t.
5,4 apud athenienses erat t X Gal. See. : apud
athenienses esset PZ i Rue. fuit atheniensibus D.
6 uicisse pi D : fec- t.
6,6 ex qua i D Rue. Gal. : eaque in t eaque p See.
8 non desperent i : n. -rauerint p D
om. t.
10 proelio tp D See. eo p. i ex eo p.
Rue. Gal. || euagoras W : -am edd. || post autem (at Gal. )
lac. indicaui, uide and.
7,1 lysander ante dux add. Rue. See.
11 ruinae taxatae tp Gal. See. : ruina t. i Rue. t. dampnis D.
8,3 est post deliberatum add. i Rue.
4 negauerunt X i D Rue. : -arunt t PZ Gal. See.
5 in ante piraeum add. i Rue.
7 et ante expugnatione om. t.
9 XXX ante tyranni add. i Rue. See.
9,4 quod tpi : cum D || cum t Gal.
See. : A p unicum i D unicum cum Rue.
fortasse recte.
8 et ismenias pi D : in moenias t.
9 milites om. t.
14 accitis W See. : acceptis Rue. accersitis Gal.
15 critias tpi : citras D || hippolochus p
edd. : hyppolocus A hippolocus G yppolocus VQ hippolitus EF ippolitus L ypolitus
D.
10,3 admonet tp D : -ens i || communium i D Rue. : tum tp See. communium tum Gal.
4 eleusinam i D edd. : -na t -n p.
7 permotus tp D See. : -otus sed et L -ouisset
EF -otus et Rue. Gal.
11,6 enixa se EF D Rue. : enixa t See. enixe se
PZ L Gal. enixe X || se post opera add. As.l..
7 et post quaerentes add. D Rue.
11 tot om. t || indomitas t PZ i D : d- X.