1,1 Lacedaemonii, more ingenii humani quo plura habent eo ampliora cupientes, non
contenti accessione Atheniensium opum uires sibi duplicatas, totius Asiae imperium adfectare coeperunt ; sed maior pars sub
regno Persarum erat. 2 Itaque Hercylides, dux in hanc militiam electus, cum uideret
sibi aduersus duos praefectos Artaxerxis regis, Pharnabazum et Tisaphernen, maximarum gentium uiribus succinctos dimicandum,
pacificandum cum altero statuit. 3 Aptior uisus Tisaphernes, uir et industria
potior et militibus Cyri quondam regis instructior, in conloquium uocatur et, statutis condicionibus, ab armis dimittitur.
4 Hanc rem Pharnabazus apud communem regem criminatur ut Lacedaemonios Asiam
ingressos non reppulerit armis, sed inpensis regiis aluerit, 5 merceturque ab his
ut differant bella, quae gerant, tamquam non ad unius summam imperii detrimentum omne perueniat. 6 Indignum ait bella non perfici, sed redimi, hostem pretio, non armis submoueri. 7 His uocibus regem Tisapherni alienatum hortatur ut in locum eius naualis belli ducem eligat
Conona Atheniensem, qui, amissa bello patria, Cypri exulabat ; 8 quippe
Atheniensibus, etsi fractae sint opes, manere tamen naualem usum, nec, si eligendus sit ex uniuersis, meliorem alium esse.
9 Acceptis igitur quingentis talentis, iussus est Conona classi praeficere.
2,1 His cognitis, Lacedaemonii et ipsi a rege Aegypti Hercynione auxilia naualis belli per legatos
petunt, 2 a quo centum triremes et sexcenta milia modium frumenti missa ; a
ceteris quoque sociis ingentia auxilia contracta sunt. 3 Sed tanto exercitui et
contra tantum ducem deerat dignus imperator. 4 Itaque postulantibus sociis
Agesilaum, regem tunc Lacedaemoniorum, propter responsa oraculi Delphici diu Lacedaemonii an eum summae rei praeponerent
deliberauerunt, 5 quibus futurus imperii finis denuntiabatur, cum regium
clandicasset imperium ; erat enim pede claudus. 6 Ad postremum statuerunt melius
esse incessu regem quam imperio regnum claudicare. 7 Postquam Agesilaum cum
ingentibus copiis in Asiam misere, non facile dixerim quod aliud par ducum tam bene conparatum fuerit. 8 Quippe aetas, uirtus, consilium, sapientia utrique prope una, gloria quoque rerum gestarum
eadem ; 9 quibus cum paria omnia fortuna dederit, inuictum tamen ab altero utrumque
seruauit. 10 Magnus igitur amborum apparatus belli, magnae res gestae fuere. 11 Sed Cononem seditio militum inuadit, quos praefecti regis fraudare stipendio soliti
erant, eo instantius debita poscentibus quo grauiorem sub magno duce militiam praesumebant. 12 Itaque Conon, diu rege per epistulas frustra fatigato, ad postremum ipse ad eum pergit, 13 a cuius aspectu et conloquio prohibitus est, quod eum more Persarum adorare nollet ;
14 agit tamen cum eo per internuntios et queritur opulentissimi regis bella inopia
dilabi, et qui exercitum parem hostibus habeat, pecunia uinci, qua praestet, inferioremque eum ea parte uirium inueniri, qua
longe superior sit. 15 Postulat dari sibi ministrum inpensae, quia pluribus id
mandare perniciosum sit. 16 Dato stipendio, ad classem remittitur, nec moram
agendis rebus facit ; multa fortiter, multa feliciter agit, agros hostiles uastat, urbes expugnat et quasi tempestas quaedam
cuncta prosternit. 17 Quibus rebus territi, Lacedaemonii ad patriae subsidium
reuocandum ab Asia Agesilaum decernunt.
3,1 Interim Pisandrus, ab Agesilao proficiscente dux patriae relictus, ingentem classem summis
uiribus instruit, fortunam belli temptaturus. 2 Nec non et Conon, tunc primum cum
hostium exercitu concursurus, magna cura suos ordinat. 3 Summa igitur non ducum
tantum in eo proelio quam uulgi aemulatio fuit. 4 Nam et ipse dux Conon non tam
Persis quam patriae studebat, 5 et sicuti, adflictis Atheniensium rebus, auctor
amissae dominationis fuerat, sic uolebat idem haberi redditae patriamque uincendo recipere, quam uictus amiserat ; 6 eo speciosius quod ne ipsorum quidem Atheniensium, sed alieni proelii uiribus dimicet,
pugnaturus periculo regis, uicturus praemio patriae, gloriamque diuersis artibus quam priores ciuitatis suae duces
consecuturus, 7 quippe illos uincendo Persas patriam defendisse, se Persas uictores
faciendo restituturum patriam esse. 8 Porro Pisandrus pro coniunctione Agesilai
etiam uirtutum aemulator erat contendebatque, ne a rebus gestis eius et gloriae splendore decederet, neu tot bellis ac
saeculis quaesitum imperium breuis momenti culpa subuerteret. 9 Eadem militum et
omnium remigum cura erat, quos maior sollicitudo cruciabat, non tam ne ipsi quaesitas opes amitterent, quam ne pristinas
Athenienses reciperent. 10 Sed quanto maius proelium fuit, tanto et clarior
uictoria Cononis. 11 Victi Lacedaemonii fugam capesserunt ; praesidia hostium
Athenis deducuntur, 12 populo, restituta dignitate, condicio seruilis eripitur,
multae quoque ciuitates recipiuntur.
4,1 Hoc initium Atheniensibus resumendae potentiae et Lacedaemoniis habendae finis fuit. 2 Namque ueluti cum imperio etiam uirtutem perdidissent, contemni a finitimis coepere.
3 Primi igitur Thebani, Atheniensibus auxiliantibus, bellum his intulere, 4 quae ciuitas ex finitimis incrementis uirtute Epaminondae ducis ad spem imperii
Graeciae erecta est. 5 Fit itaque terrestre proelium eadem Lacedaemoniorum fortuna
qua pugnatum aduersus Conona nauali proelio fuerat. 6 In eo bello Lysander, quo
duce Athenienses uicti a Lacedaemoniis fuerant, interficitur. 7 Pausanias quoque,
alter dux Lacedaemoniorum, proditionis accusatus in exilium abiit. 8 Igitur
Thebani, potiti uictoria, uniuersum exercitum ad urbem Lacedaemoniorum ducunt, facilem expugnationem rati, quoniam deserti a
sociis omnibus erant. 9 Quod metuentes Lacedaemonii regem suum Agesilaum ex Asia,
qui ibi magnas res gerebat, ad defensionem patriae arcessunt. 10 Occiso enim
Lysandro, nullius alterius fiduciam ducis habebant. 11 Cuius quoniam serus aduentus
erat, conscripto exercitu, obuiam hosti procedunt. 12 Sed uictis aduersus paulo
ante uictores nec animus neque uires pares fuere ; prima itaque congressione funduntur. 13 Deletis iam suorum copiis superuenit rex Agesilaus qui, restituto proelio, non difficulter
recenti et multis expeditionibus indurato milite hostibus uictoriam eripuit ; ipse tamen grauiter sauciatur.
5,1 Quibus rebus cognitis, Athenienses uerentes ne iterum Lacedaemoniis uictoribus in pristinam
sortem seruitutis redigerentur, exercitum contrahunt 2 eumque in auxilium
Boeotiorum per Iphicraten, XX quidem annos natum, sed magnae indolis iuuenem, duci iubent. 3 Huius adulescentis supra aetatem uirtus admirabilis fuit, 4 nec umquam ante cum Athenienses inter tot tantosque duces aut spei maioris aut indolis
maturioris imperatorem habuerunt, 5 in quo non imperatoriae tantum, uerum et
oratoriae artes fuere. 6 Conon quoque, audito reditu Agesilai, et ipse ex Asia ad
depopulandos Lacedaemoniorum agros reuertitur, 7 atque ita, undique belli formidine
circumstrepente, clausi Spartani ad summam desperationem rediguntur. 8 Sed Conon,
uastatis hostium terris, Athenas pergit, ubi magno ciuium gaudio exceptus plus tamen tristitiae ipse ex incensa et diruta a
Lacedaemoniis patria quam laetitiae ex recuperata post tantum temporis cepit. 9
Itaque quae incensa fuerant praedarum sumptu et exercitu Persarum restituit ; quae diruta, refecit. 10 Fatum illud Athenarum fuit ut ante a Persis crematae manibus eorum, et nunc a Lacedaemoniis
dirutae ex spoliis Lacedaemoniorum restituerentur, 11 uersaque uice haberent nunc
socios, quos tunc hostes habuerant, et hostes nunc paterentur, cum quibus iuncti tunc artissimis societatis uinculis fuerant.
6,1 Dum haec geruntur, Artaxerxes, rex Persarum, legatos in Graeciam mittit per quos iubet omnes
ab armis discedere ; qui aliter fecisset, eum se pro hoste habiturum ; ciuitatibus libertatem suaque omnia restituit. 2 Quod non Graeciae laboribus adsiduisque bellorum interneciuis odiis consulens fecit,
3 sed ne occupato sibi Aegyptio bello, quod propter auxilia aduersus praefectos
suos Lacedaemoniis missa susceperat, exercitus sui in Graecia detinerentur. 4 Fessi
igitur tot bellis, Graeci cupide paruere. 5 Hic annus non eo tantum insignis fuit,
quod repente pax tota Graecia facta est, sed etiam eo, quod eodem tempore urbs Romana a Gallis capta est. 6 Sed Lacedaemonii, securis insidiantes, absentiam Arcadum speculati, castellum eorum expugnant
occupa-toque praesidium inponunt. 7 Itaque, armato instructoque exercitu, Arcades,
adhibitis in auxilium Thebanis, amissa bello repetunt. 8 In eo proelio Archidamus,
dux Lacedaemoniorum, uulneratus ; 9 qui, cum caedi suos iam ut uictos uideret, per
praeconem corpora interfectorum ad sepulturara poposcit 10 - hoc est enim signum
apud Graecos uictoriae traditae -, qua confessione contenti Thebani signum parcendi dedere.
7,1 Paucis deinde post diebus, neutris quicquam hostile facientibus, cum quasi tacito consensu
indutiae essent, Lacedaemoniis alia bella aduersus finitimos gerentibus, Thebani, Epaminonda duce, occupandae urbis eorum
spem ceperunt. 2 Igitur principio noctis taciti Lacedaemona proficiscuntur ; non
tamen adgredi incautos potuerunt. 3 Quippe senes et cetera inbellis aetas, cum
aduentum hostium praesensissent, in ipsis portarum angustiis armati occurrunt ; 4
et aduersus XV milia militum non amplius centum iam effetae aetatis uiri pugnae se offerunt. 5 Tantum animorum uiriumque patriae et penatium conspectus subministrat, tantoque praesentia quam
recordatione sui maiores spiritus largiuntur. 6 Nam, ut uidere inter quae et pro
quibus starent, aut uincendum sibi aut moriendum censuerunt. 7 Pauci igitur
sustinuere senes aciem cui par ante dies uniuersa iuuentus esse non potuit. 8 In eo
proelio duo duces hostium cecidere, 9 cum interim, Agesilai aduentu nuntiato,
Thebani recessere. 10 Nec bellum diu dilatum, siquidem Spartanorum iuuentus, senum
uirtute et gloria incensa, teneri non potuit, quin ex continenti acie decerneret. 11 Cum uictoria Thebanorum esset, Epaminonda, dum non ducis tantum, uerum et fortissimi militis
officio fungitur, grauiter uulneratur. 12 Quo audito, et his ex dolore metus, et
illis ex gaudio stupor inicitur atque ita uelut ex placito consensu a proelio disceditur.
8,1 Post paucos deinde dies Epaminonda decedit, cum quo uires quoque rei publicae ceciderunt.
2 Nam sicuti telo si primam aciem praefregeris, reliquo ferro uim nocendi
sustuleris, sic illo, uelut mucrone teli, ablato duce Thebanorum, rei quoque publicae uires hebetatae sunt, ut non tam illum
amisisse quam cum illo interisse omnes uiderentur. 3 Nam neque hunc ante ducem
ullum memorabile bellum gessere, nec postea uirtutibus, sed cladibus insignes fuere, ut manifestum sit patriae gloriam et
natam et extinctam cum eo fuisse. 4 Fuit autem incertum uir melior, an dux esset.
5 Nam et imperium non sibi semper, sed patriae quaesiuit, 6 et pecuniae adeo parcus fuit ut sumptus funeri defuerit. 7 Gloriae quoque non cupidior quam pecuniae, quippe recusanti omnia imperia ingesta sunt, 8 honoresque ita gessit ut ornatum non accipere, sed dare ipsi dignitati uideretur. 9 Iam litterarum studium, iam philosophiae doctrina tanta ut mirabile uideretur unde tam
insignis militiae scientia homini inter litteras nato. 10 Neque ab hoc uitae
proposito mortis ratio dissensit. 11 Nam ut relatus in castra semianimis uocem
spiritumque collegit, id unum a circumstantibus requisiuit, num cadenti sibi scutum ademisset hostis. 12 Quod ut seruatum audiuit adlatumque, ueluti laborum gloriaeque socium, osculatus est, iterum
quaesiuit, utri uicissent. 13 Vt audiuit Thebanos, bene habere se rem dixit atque
ita uelut gratulabundus patriae exspirauit.
9,1 Huius morte etiam Atheniensium uirtus intercidit, 2
siquidem amisso, cui aemulari consueuerant, in segnitiam torporemque resoluti, 3
non ut olim in classem et exercitus, sed in dies festos apparatusque ludorum reditus publicos effundunt 4 et cum actoribus nobilissimis poetisque theatra celebrant, frequentius scenam quam castra
uisentes uersificatoresque meliores quam duces laudantes. 5 Tunc uectigal publicum,
quo antea milites et remiges alebantur, cum urbano populo diuidi coeptum. 6 Quibus
rebus effectum est ut, inter uitia Graecorum, sordidum et obscurum antea Macedonum nomen emergeret, 7 et Philippus, obses triennio Thebis habitus, Epaminondae et Pelopidarum uirtutibus eruditus,
regnum Macedoniae Graeciae et Asiae ceruicibus ueluti iugum seruitutis inponeret.
M YO S C def.
1,5 quae gerant pi D : quam gerant t
See. quae gerat Rue. Gal.
7 alienatum - eligat om. i.
2,1 post aegypti sign. Rue. || hercynione Q2 Z
edd. : inercinioni A1 GQ1 mercinioni A2 inercioni V
hercinione PX heresniona i herciomona D.
4 tunc om. t.
6 incessu tp D : ingre- i.
10 fuere i D Rue. : -runt tp
Gal. See.
11 regis tp D Gal. See. : -ii i
See.
13 nollet A2 VQ p D Gal. See. :
-lit A1 G i -luit Rue.
16 *** post prosternit sign. Rue.
3,1 pisandrus ti D See. : -der p
Rue. Gal. || patriae secl. Rue.
3 ordinat suos trans. t || non ducum tantum in eo proelio quam uulgi
aemulatio tpi See. : in eo p. tam D. em- q. militum D n. D. t. in eo p. aequa u. aem- Rue. n. tam D. in eo p. q. u. [militum] aem- Gal.
6 alieni proelii tpi See. : -nis pro ipsis D -ni populi
Rue. -ni imperii Gal.
8 neu G2 pi edd. : ne ut AG1
VQ ne D.
9 militum et omnium remigum Gal. See. : et o. regum t m. et o.
regum pi D o. m. et remigum Rue. || non tam ne tp D
Gal. See. : non tam EF ne tam L [non tam] ne Rue.
11 capesserunt tpi See. : -ssunt D Rue. Gal.
4,7 proditionis - lacedaemoniorum om. X D.
8 uictoria pi D Rue. : -am t
Gal. See.
5,5 tantum - oratoriae om. D || magnae post artes add. i Rue.
6,1 geruntur ti : agu- p D.
6 securis PZ i D Rue. Gal. : -i t X See.
8 uulneratus t D See. : -tur pi
Rue. Gal. || poposcit i D Rue. : poscit tp
Gal. See.
7,12 et ante his om. tp See. || ex placito tpi : explicato D ex tacito Rue. Gal.
8,9 iam - uideretur om. t.
9,3 apparatusque pi D Rue. Gal. : -uque t See.
6 uitia ZX i D Rue. Gal. : ot- t p See.
7 pelopidarum W : -ae edd.