a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Junianus Justinus
Abrégé des Histoires Philippiques de Trogue Pompée.
texte établi et traduit par Marie-Pierre Arnaud-Lindet.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Liber VII

1 2 3 4 5 6

1,1 Macedonia ante a nomine Emathionis regis, cuius prima uirtutis experimenta in illis locis extant, Emathia cognominata est. 2 Huius sicuti incrementa modica, et ita termini perangusti fuere. 3 Populus Pelasgi, regio Bottia dicebatur. 4 Sed postea uirtute regum et gentis industria subactis primo finitimis, mox populis nationibusque, imperium usque extremos Orientis terminos prolatum. 5 In regione Paeonia, quae nunc portio est Macedoniae, regnasse fertur Telegonus, pater Asteropaei, cuius Troiano bello inter clarissimos uindices urbis nomen accepimus. 6 Ex alio latere in Europa regnum Europus nomine tenuit. 7 Sed et Caranus : cum magna multitudine Graecorum sedes in Macedonia responso oraculi iussus quaerere, cum Emathiam uenisset, urbem Edessam, non sentientibus oppidanis propter imbrium et nebulae magnitudinem, gregem caprarum imbrem fugientium secutus, occupauit ; 8 reuocatusque in memoriam oraculi quo iussus erat ducibus capris imperium quaerere, regni sedem statuit ; 9 religioseque postea obseruauit, quocumque agmen moueret, ante signa easdem capras habere, coeptorum duces habiturus, quas regni habuerat auctores. 10 Vrbem Edessam oh memoriam muneris Aegaeas, populum Aegeadas uocauit. 11 Pulso deinde Mida - nam is quoque portionem Macedoniae tenuit - aliisque regibus pulsis, in locum omnium solus successit 12 primusque, adunatis gentibus uariorum populorum, ueluti unum corpus Macedoniae fecit, crescentique regno ualida incrementorum fundamenta constituit.

2,1 Post hunc Perdicca regnauit, cuius et uita inlustris et mortis postrema, ueluti ex oraculo, praecepta memorabilia fuere. 2 Siquidem senex moriens Argeo filio monstrauit locum quo condi uellet, ibique non sua tantum, sed et succedentium sibi in regnum ossa poni iussit, 3 praefatus, quoad ibi conditae posterorum reliquiae forent, regnum in familia mansurum ; 4 creduntque hac superstitione extinctam in Alexandro stirpem, quia locum sepulturae mutauerit. 5 Argeus, moderate et cum amore popularium administrato regno, successorem filium Philippum reliquit, qui, inmatura morte raptus, Aeropum, paruulum admodum, instituit heredem. 6 Sed Macedonibus adsidua certamina cum Thracibus et Illyriis fuere quorum armis, ueluti cotidiano exercitio, indurati, gloria bellicae laudis finitimos terrebant. 7 Igitur Illyrii infantiam regis pupilli contemnentes, bello Macedonas adgrediuntur. 8 Qui, proelio pulsi, rege suo in cunis prolato et pone aciem posito, acrius certamen repetiuere, 9 tamquam ideo uicti antea fuissent, quod bellantibus sibi regis sui auspicia defuissent, 10 futuri uel propterea uictores, quod ex superstitione animum uincendi ceperant ; 11 simul et miseratio eos infantis tenebat, quem, si uicti forent, captiuum de rege facturi uidebantur. 12 Conserto itaque proelio, magna caede Illyrios fudere, ostenderuntque hostibus suis priore bello regem Macedonibus, non uirtutem defuisse. 13 Huic Amyntas succedit et propria uirtute et Alexandri filii egregia indole insigniter clarus ; 14 cui Alexandro tanta omnium uirtutum naturae ornamenta extitere ut etiam Olympio certamine uario ludicrorum genere contenderet.

3,1 Cum interim Darius, rex Persarum, turpi ab Scythia fuga submotus, ne ubique deformis militiae damnis haberetur, mittit cum parte copiarum Magabasum ad subigendam Thraciam ceteraque eius tractus regna, quibus pro ignobili momento erat accessura Macedonia. 2 Qui, breui tempore executo regis imperio, legatis ad Amyntam, regem Macedoniae, missis, obsides in pignus futurae pacis dari sibi postulabat. 3 Sed legati benigne excepti, inter epulas ebrietate crescente, rogant Amyntam ut apparatui epularum adiciat ius familiaritatis, adhibitis in conuiuium suis ac filii uxoribus ; id apud Persas haberi pignus ac foedus hospitii. 4 Quae ut uenerunt, Persis eas petulantius contrectantibus, filius Amyntae Alexander rogat patrem, respectu aetatis ac grauitatis suae abiret e conuiuio, pollicitus se hospitum temperaturum iocos. 5 Quo digresso, mulieres quoque paululum e conuiuio euocat, cultius exornaturus gratioresque reducturus. 6 In quarum locum matronali habitu exornatos iuuenes opponit, eosque petulantiam legatorum ferro, quod sub ueste gerebant, conpescere iubet. 7 Atque ita interfectis omnibus, ignarus rei Magabasus, cum legati non redirent, mittit eo cum exercitus parte Bubarem, ut in bellum facile et mediocre, 8 dedignatus ipse ire, ne dehonestaretur proelio tam foedae gentis. 9 Sed Bubares, ante bellum amore filiae Amyntae captus, omisso bello, nuptias facit depositisque hostilibus animis in adfinitatis iura succedit.

4,1 Post discessum a Macedonia Bubaris, Amyntas rex decedit, cuius filio et successori Alexandro cognatio Bubaris non Darii tantum temporibus pacem praestitit, uerum etiam Xerxen adeo conciliauit, ut, cum Graeciam, ueluti tempestas quaedam, occupasset, inter Olympum Haemumque montes totius regionis eum imperio donauerit. 2 Sed nec uirtute minus quam Persarum liberalitate regnum ampliauit. 3 Per ordinem deinde successionis, regnum Macedoniae ad Amyntam, fratris eius Menelai filium, peruenit. 4 Hic quoque insignis industria et omnibus imperatoriis uirtutibus instructus fuit, 5 qui ex Eurydice tres filios sustulit, Alexandrum, Perdiccam et Philippum, Alexandri Magni Macedonis patrem, et filiam Euryonem, ex Gygaea autem Archelaum, Arridaeum, Menelaum. 6 Cum Illyriis deinde et cum Olynthiis grauia bella gessit. 7 Insidiis etiam Eurydices uxoris, quae nuptias generi pacta, occidendum uirum regnumque adultero tradendum susceperat, occupatus fuisset, ni filia paelicatum matris et sceleris consilia prodidisset. 8 Functus itaque tot periculis, senex decessit, regno maximo ex filiis Alexandro tradito.

5,1 Igitur Alexander, inter prima initia regni, bellum ab Illyriis, pacta mercede et Philippo fratre dato obside, redemit. 2 Interiecto quoque tempore, per eundem obsidem cum Thebanis gratiam pacis reconciliat. Quae res Philippo maxima incrementa egregiae indolis dedit, 3 siquidem, triennio Thebis obses habitus, prima pueritiae rudimenta in urbe seueritatis antiquae et in domo Epaminondae, summi et philosophi et imperatoris, deposuit. 4 Nec multo post Alexander insidiis Eurydices matris adpetitus occumbit, 5 cui Amyntas in scelere deprehensae propter communes liberos, ignarus eisdem quandoque exitiosam fore, pepercerat. 6 Frater quoque eius Perdicca pari insidiarum fraude decipitur. 7 Indignum prorsus libidinis causa liberos a matre uita pri-uatos, quam scelerum suorum suppliciis liberorum contemplatio uindicauerat. 8 Perdiccae hoc indignior caedes uidebatur quod ei apud matrem misericordiam ne paruulus quidem filius conciliauerat. 9 Itaque Philippus diu non regem, sed tutorem pupilli egit. 10 At ubi grauiora bella inminebant serumque auxilium in expectatione infantis erat, conpulsus a populo regnum suscepit.

6,1 Vt est ingressus imperium, magna de illo spes omnibus fuit et propter ipsius ingenium, quod magnum spondebat uirum, et propter uetera Macedoniae fata, 2 quae cecinerant, uno ex Amyntae fillis regnante, florentissimum fore Macedoniae statum, cui spei scelus matris hunc residuum fecerat. 3 Principio regni, cum hinc caedes fratrum indigne peremptorum, inde hostium multitudo, hinc insidiarum metus, inde inopia continui belli et exhausti regni inmaturam aetatem tironis urgerent, 4 bella, quae, uelut conspiratione quadam ad opprimendam Macedoniam multarum gentium, ex diuersis locis uno tempore confluebant, quoniam omnibus par esse non poterat, dispensanda ratus, 5 alia interposita pactione conponit, alia redimit, facillimis quibusque adgressis, quorum uictoria et militum trepidos animos firmaret et contemptum sibi hostium demeret. 6 Primum illi cum Atheniensibus certamen fuit ; quibus per insidias uictis, metu belli grauioris, cum interficere omnes posset, incolumes sine pretio dimisit. 7 Post hos, bello in Illyrios translato, multa milia hostium caedit. Vrbem nobilissimam Larissam capit. 8 Hinc Thessaliam non praedae cupiditate, sed quod exercitui suo robur Thessalorum equitum adiungere gestiebat, nihil minus quam bellum metuentem, inprouisus expugnat, 9 unum-que corpus equitum pedestriumque copiarum inuicti exercitus fecit. 10 Quibus rebus feliciter prouenientibus, Olympiadam, Neoptolemi, regis Molossorum, filiam, uxorem ducit, 11 conciliante nuptias fratre patrueli, auctore uirginis, Arryba, rege Molossorum, qui sororem Olympiadis Troada in matrimonio habebat ; quae causa illi exitii malorumque omnium fuit. 12 Nam dum regni incrementa adfinitate Philippi adquisiturum se sperat, proprio regno ab eodem priuatus in exilio consenuit. 13 His ita gestis, Philippus, iam non contentus submouere bella, ultro etiam quietos lacessit. 14 Cum Mothonam urbem oppugnaret, in praetereuntem de muris sagitta iacta dextrum oculum regis effodit. 15 Quo uulnere nec segnior in bellum nec iracundior aduersus hostes factus est, 16 adeo ut, interiectis diebus, pacem deprecantibus dederit, nec moderatus tantum, uerum etiam mitis aduersus uictos fuerit.

Précédente

Table des matières

Suivante
   



M YO S C def.

1,2 et ita i D : ita tp See. ita et Rue. Gal.
5 telegonus W Rue. Gal. : pe- See. || accepimus pi D Rue. : accip- t Gal. See.
11 pulsis om. D.

2,4 mutauerit A2 GVQ2 p D Gal. See. : mutuerit A1 mutaerit Q1 mutarit i Rue.
5 et - administrato om. i || popularium t PZ i D : -li X.
8 pone t D : pugnae ante p ante i.
14 naturae VQ2 pi D Rue. : -a AGQ1 Gal. See. || contenderet i D Rue. : -derit t PZ -dit X.

3,1 magabasum A p See. : magnabasum G magabarum V megabarum Q megabaxum i farnabaxum D magabaxum Rue. Gal.
3 suis ac filii i D Rue. Gal. : suum filiis et tp See.
4 quae AVQ PZ i D : qui GX || persis eas ego : persas eas D om. tpi Gal. persis Rue. See. || E om. t See.
5 paululum t D Gal. See. : paulum pi Rue.
6 opponit tpi : subpo- D.

4,5 euryonem ti : eurionem p euryonen ZX See. erripen D eurynoen Rue. Gal. || gygaea edd. : cingnea AG cignea VQ chigeam PX chigneam Z ichea i ichinea D.

5,3 thebis triennio trans. t Gal. See.
7 A ante scelerum add. D Rue. Gal.

6,1 fata - 2 macedoniae om. i.
2 cui tp D : cuius i.
3 regni pi D Rue. Gal. : rerum t.
7 urbem - capit post 8 expugnat trans. Rue. Gal. et post 9 fecit See. || larissam tpi : -is D.
12 se sperat pi Rue. Gal. : sp. t See. sp. se D.
14 mothonam GQ t edd. : mothan- AV mathan- i oton- D.


Précédente

Table des matières

Suivante
   


Copyright © Marie-Pierre Arnaud-Lindet 2003. Tous droits réservés.

Le matériel et les informations contenues dans le site peuvent être utilisées seulement à des fins privées en autant que la propriété des droits est reconnue. Toute autre utilisation est strictement interdite. Pour fins de précision, la modification, le téléchargement, la publication, la reproduction sur un autre site, la diffusion sur Internet ou l'utilisation à des fins publiques ou commerciales du matériel et/ou informations se retrouvant sur ce site est strictement prohibée sans l'accord préalable de l'auteur.

FORUM ROMANUM