1,1 Graeciae ciuitates, dum imperare singulae cupiunt, imperium omnes
perdiderunt, 2 quippe in mutuum exitium sine modo ruentes, omnibus perire quod
singulae amitterent, non nisi oppressae senserunt. 3 Siquidem Philippus, rex
Macedoniae, uelut e specula quadam libertati omnium insidiatus, dum contentiones ciuitatum alit auxilium inferioribus
ferendo, uictos pariter uictoresque subire regiam seruitutem coegit. 4 Causa et
origo huius mali Thebani fuere, qui cum rerum potirentur, secundam fortunam inbecillo animo ferentes uictos armis
Lacedaemonios et Phocenses, quasi parua supplicia caedibus et rapinis luissent, apud commune Graeciae concilium superbe
accusauerunt. 5 Lacedaemoniis crimini datum quod arcem Thebanam indutiarum tempore
occupassent, Phocensibus, quod Boeotiam depopulati essent : 6 prorsus quasi post
arma et bellum locum legibus reliquissent. 7 Cum iudicium arbitrio uictorum
exerceretur, tanta pecunia damnantur, quanta exsolui non posset. 8 Igitur Phocenses
cum agris, liberis coniugibusque priuarentur, desperatis rebus Philomelo quodam duce ueluti deo irascentes templum Apollinis
Delphis occupauere. 9 Inde auro et pecunia diuites conducto mercennario milite
bellum Thebanis intulerunt. 10 Factum Phocensium, tametsi omnes execrarentur
propter sacrilegium, plus tamen inuidiae Thebanis, a quibus ad hanc necessitatem conpulsi fuerant, quam ipsis intulit. 11 Itaque auxilia his et ab Atheniensibus et a Lacedaemoniis missa. 12 Prima igitur congressione Philomelus Thebanos castris exuit. 13 Sequenti proelio primus inter confertissimos dimicans cecidit et sacrilegii poenas impio
sanguine luit. 14 In huius locum dux Onomarchus creatur.
2,1 Aduersus quem Thebani Thessalique non ex ciuibus suis, ne uictoris potentiam ferre non
possent, sed Philippum, Macedoniae regem, ducem eligunt 2 et externae dominationi,
quam in suis timuerunt, sponte succedunt. 3 Igitur Philippus, quasi sacrilegii, non
Thebanorum ultor esset, omnes milites coronas laureas sumere iubet, atque ita ueluti deo duce in proelium pergit. 4 Phocenses insignibus dei conspectis conscientia delictorum territi abiectis armis fugam
capessunt, poenasque uiolatae religionis sanguine et caedibus suis pendunt. 5
Incredibile quantum ea res apud omnes nationes Philippo gloriae dedit ; 6 illum
uindicem sacrilegii, illum ultorem religionum, quod orbis uiribus expiari debuisse solum qui piacula exigeret extitisse.
7 Dignum itaque qui a diis proximus habeatur, per quem deorum maiestas uindicata
sit. 8 Sed Athenienses audito belli euentu, ne in Graeciam Philippus transiret,
angustias Thermopylarum pari ratione sicuti antea aduenientibus Persis occupauere, sed nequaquam simili aut uirtute aut causa
: siquidem tunc pro libertate Graeciae, nunc pro sacrilegio publico, tunc a rapina hostium templa uindicaturi, nunc aduersus
uindices templorum raptores defensuri ; 10 aguntque propugnatores sceleris cuius
turpe erat alios uindices fuisse, 11 inmemores prorsus quod in dubiis rebus suis
illo deo etiam consiliorum auctore usi fuerant, quod illo duce
tot bella uictores inierant, tot urbes auspicato condiderant, tantum imperium terra marique quaesierant, quod nihil sine
maiestate numinis eius aut priuatae umquam aut publicae rei gesserant. 12 Tantum
facinus admisisse ingenia omni doctrina exculta, pulcherrimis legibus institutisque formata, ut quid posthac suscenseri iure
barbaris possit non haberent.
3,1 Sed nec Philippus melioris fidei aduersus socios fuit. 2 Quippe ueluti timens, ne ab hostibus sacrilegii scelere uinceretur, ciuitates, quarum paulo
ante dux fuerat, quae sub auspiciis eius militauerant, quae gratulatae illi sibique uictoriam fuerant, hostiliter occupatas
diripuit ; 3 coniuges liberosque omnium sub corona uendidit ; 4 non deorum inmortalium templis, non aedibus sacris, non diis penatibus publicis priuatisque, ad
quos paulo ante ingressus hospitaliter fuerat, pepercit : 5 prorsus ut non tam
sacrilegii ultor extitisse quam sacrilegiorum licentiam quaesisse uideretur. 6 Inde
ueluti rebus egregie gestis in Chalcidiam traicit, ubi bello pari perfidia gesto captisque per dolum et occisis finitimis
regibus uniuersam prouinciam imperio Macedoniae adiungit. 7 Deinde ad abolendam
inuidiae famam, qua insignis praeter ceteros tunc temporis habebatur, per regna mittit et opulentissimas ciuitates, 8 qui opinionem sererent regem Philippum magna pecunia locare et muros per ciuitates et
fana ac templa facienda, et ut per praecones susceptores sollicitarent. 9 Qui cum
in Macedoniam uenissent, uariis dilationibus frustrati, uim regiae maiestatis timentes taciti proficiscebantur. 10 Post haec Olynthios adgreditur ; receperant enim per misericordiam post caedem unius duos
fratres eius, quos Philippus ex nouerca genitos ueluti participes regni interficere gestiebat. 11 Ob hanc igitur causam urbem antiquam et nobilem exscindit et fratres olim destinato
supplicio tradit praedaque ingenti pariter et parricidii uoto fruitur. 12 Inde,
quasi omnia quae agitasset animo ei licerent, auraria in Thessalia, argenti metalla in Thracia occupat, 13 et ne quod ius uel fas inuiolatum praetermitteret, piraticam quoque exercere instituit. 14 His ita gestis forte euenit, ut eum fratres duo, reges Thraciae, non contemplatione
iustitiae eius, sed inuicem metuentes, ne alterius uiribus accederet, disceptationum suarum iudicem eligerent. 15 Sed Philippus more ingenii sui ad iudicium ueluti ad bellum inopinantibus fratribus instructo
exercitu superuenit regnoque utrumque non iudicis more, sed fraude latronis ac scelere spoliauit.
4,1 Dum haec aguntur, legati Atheniensium petentes pacem ad eum uenerunt. 2 Quibus auditis et ipse legatos Athenas cum pacis condicionibus misit ; ibique ex commodo
utrorumque pax facta. 3 Ex ceteris quoque Graeciae ciuitatibus non pacis amore, sed
belli metu legationes uenere ; 4 siquidem crudescente ira Thessali Boeotiique orant
ut professum aduersum Phocenses ducem Graeciae exhibeat ; 5 tanto odio Phocensium
ardentes, ut obliti cladium suarum perire ipsi quam non perdere eos praeoptarent, expertamque Philippi crudelitatem pati quam
parcere hostibus suis mallent. 6 Contra Phocensium legati adhibitis Lacedaemoniis
et Atheniensibus bellum deprecabantur, cuius ab eo dilationem ter iam emerant. 7
Foedum prorsus miserandumque spectaculum, Graeciam etiamnunc et uiribus et dignitate orbis terrarum principem, regum certe
gentiumque semper uictricem et multarum adhuc urbium dominam alienis excubare sedibus aut rogantem bellum aut deprecantem ;
8 in alterius ope spem omnem posuisse orbis terrarum uindices, eo usque discordia
sua ciuilibusque bellis redactos, ut adulentur ultro sordidam paulo ante clientelae suae partem, 9 et haec potissimum facere Thebanos Lacedaemomosque, antea inter se imperii, nunc Graeciae
imperantis aemulos. 10 Philippus inter haec uenditatione gloriae suae tantarum
urbium fastidium agitat atque utros potius dignetur aestimat. 11 Secreto igitur
auditis utrisque legationibus his ueniam belli pollicetur, iure iurando adactis responsum nemini prodituros ; illis contra
uenturum se auxiliumque laturum ; utrosque uetat parare bellum aut metuere. 12 Sic
uariato responso securis omnibus Thermopylarum angustias occupat.
5,1 Tunc primum Phocenses captos se fraude Philippi animaduertentes trepidi ad arma confugiunt.
2 Sed neque spatium erat instruendi belli nec tempus ad contrahenda auxilia, et
Philippus excidium minabatur ni fieret deditio. 3 Victi igitur necessitate pacta
salute se dederunt. 4 Sed pactio eius fidei fuit, cuius antea fuerat deprecati
belli promissio. 5 Igitur caeduntur passim rapiunturque ; non liberi parentibus,
non coniuges maritis, non deorum simulacra templis suis relinquuntur. 6 Vnum tantum
miseris solacium fuit quod, cum Philippus portione praedae socios fraudasset, nihil rerum suarum apud inimicos uiderunt.
7 Reuersus in regnum, ut pecora pastores nunc in hibernos, nunc in aestiuos saltus
traiciunt, sic ille populos et urbes, ut illi uel replenda uel derelinquenda quaeque loca uidebantur, ad libidinem suam
transfert. 8 Miseranda ubique facies et excidio similis erat. 9 Non quidem pauor ille hostilis nec discursus per urbem militum erat, non tumultus armorum, non
bonorum atque hominum rapina, sed tacitus maeror et luctus, 10 uerentibus ne ipsae
lacrimae pro contumacia haberentur. 11 Crescit dissimulatione ipsa dolor, hoc
altius demissus quo minus profiteri licet. 12 Nunc sepulcra maiorum, nunc ueteres
penates, nunc tecta in quibus geniti erant quibusque genuerant, considerabant, 13
miserantes nunc uicem suam, quod in eam diem uixissent, nunc filiorum, quod non post eam diem nati essent.
6,1 Alios populos in finibus ipsis hostibus opponit ; alios in extremis regni terminis statuit ;
quosdam bello captos in supplementis urbium diuidit. 2 Atque ita ex multis gentibus
nationibusque unum regnum populumque constituit. 3 Conpositis ordinatisque
Macedoniae rebus, Dardanos ceterosque finitimos fraude captes expugnat. 4 Sed nec a
proximis manus abstinet ; siquidem Arrybam, regem Epiri, uxori suae Olympiadi artissima cognatione iunctum, pellere regno
statuit 5 atque Alexandrum, priuignum eius, uxoris Olympiadis fratrem, puerum
honestae pulchritudinis, in Macedoniam nomine sororis arcessit, 6 omnique studio
sollicitatum in spem regni simulato amore ad stupri consuetudinem perpulit, maiora in eo obsequia habiturus siue conscientiae
pudore siue regni beneficio. 7 Cum igitur ad XX annos peruenis-set, ereptum Arrybae
regnum puero admodum tradit, scelestus in utroque, 8 nam nec in eo ius cognationis
seruauit, cui ademit regnum, et eum, cui dedit, inpudicum fecit ante quam regem.
M YO S C def.
1,3 uelut E D Gal. See. : uelut tp E ueluti
FL ueluti E Rue. || subire tp D Gal. See. : ob i sub Rue.
2,2 in tpi : A D.
6 debuisset i D Rue. : -it tp
Gal. See.
7 qui a AVQ p i See. : quia GX
qui ZD Rue. Gal.
10 aguntque tp D : -t i.
12 suscenseri tpi : -re D || possit - haberent p See. : possit - haberet t posset i possint -
haberent D posset - haberetur Rue. possent - haberent Gal.
3,6 chalcidiam Bongars : cappadociam W Rue. Gal. et
post uerbum sign. thraciam See.
7 inuidiae famam tpi See. : inopiae famem D inuidiae famam
Rue. perfidiae famam Gal.
8 et ut tpi Gal. See. : ut D et [ut] Rue.
11 ob hanc - 4,12 thermopylarum def. i.
4,2 ex om. D.
3 belli metu tp : timore b. D.
4 boeotiique GVQ p : -tique A mendatia D || aduersum
p D : -us t Gal. See. se -um Rue.
8 eo usque D Rue. Gal. : eoque t See. eosque p.
9 graeciae W Gal. : gratiae Rue. Gal.
12 ab angustias rursus inc. i.
5,3 dederunt t D : dedunt pi Rue.
dediderunt See.
6,1 extremis regni terminis pi edd. : e. t e.
r. D.
3 macedoniae G pi D Rue. See. : -ia
AV1 Q1 in -ia V2 Q2 Gal.
6 in spem i D Rue. : spe tp Gal.
See.