a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Junianus Justinus
Abrégé des Histoires Philippiques de Trogue Pompée.
texte établi et traduit par Marie-Pierre Arnaud-Lindet.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Praefatio

1 Cum multi ex Romanis etiam consularis dignitatis uiri res Romanas Graeco peregrinoque sermone in historiam contulissent, seu aemulatione gloriae siue uarietate et nouitate operis delectatus uir priscae eloquentiae, Trogus Pompeius, Graecas et totius orbis historias Latino sermone conposuit, ut, cum nostra Graece, Graeca quoque nostra lingua legi possent : prorsus rem magni et animi et corporis adgressus ! 2 Nam cum plerisque auctoribus singulorum regum uel populorum res gestas scribentibus opus suum ardui laboris uideatur, nonne nobis Pompeius herculea audacia orbem terrarum adgressus uideri debet, cuius libris omnium saeculorum, regum, nationum populorumque res gestae continentur? 3 Et quae historici Graecorum, prout commodum cuique fuit, inter se gratiose occupauerunt, omissis quae sine fructu erant, ea omnia Pompeius diuisa temporibus et serie rerum digesta conposuit. 4 Horum igitur quattuor et quadraginta uoluminum - nam totidem edidit -, per otium quo in Vrbe uersabamur, cognitione quaeque dignissima excerpsi, et omissis his, quae nec cognoscendi uoluptate iucunda nec exemplo erant necessaria, breue ueluti florum corpusculum feci ut haberent et qui Graece didicissent, quo admonerentur, et qui non didicissent, quo instruerentur. 5 Quod ad te non cognoscendi magis quam emendandi causa transmisi, simul ut otii mei, cuius et Cato reddendam operam putat, apud te ratio constaret. 6 Sufficit enim mihi in tempore iudicium tuum : apud posteros, cum obtrectationis inuidia decesserit, industriae testimonium habituro.

Précédente

Table des matières

Suivante
   



MYSC def.

1 et nouitate om. X || historias ante orbis trans. AVQ || † ante corporis sign. Rue.
2 opus suum om. D || trogus ante pompeius add. X || herculea tp edd. : periculosa i D.
3 historici tpi : -riae D† || inter se gratiose i D† : inter s.ccegregatio A1 inter se delegato otio A2 inter se gregatio G1V1Q inter segregatim G2V2 inter se praegratiosi p inter se gregata Rue. Gal. iter segregatim See. || quoque ante quae add. D † || ea om. G || omnia tpi† : -ibus D.
4 uoluptate VQ pi D† : -untate AG† || nec exemplo om. i D † || erant om. i † || necessaria† — ueluti om. i D† || quo - et qui om. AG.
5 tam add. tp Rue. See. || ut otii i D Rue.† : ut et otii t OPXT Gal. See. et otii Z† || et cato ti† : cato Dom. p† || † post reddendam sign. Rue. || operam tp EFL D† : rationem F || putat ti D† : -as p† || apud te ratio p : te ratione AEL te ratio G iteratio V intentio Q opera apud te F apud te rationes D || constaret tp : -ent i D.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Copyright © Marie-Pierre Arnaud-Lindet 2003. Tous droits réservés.

Le matériel et les informations contenues dans le site peuvent être utilisées seulement à des fins privées en autant que la propriété des droits est reconnue. Toute autre utilisation est strictement interdite. Pour fins de précision, la modification, le téléchargement, la publication, la reproduction sur un autre site, la diffusion sur Internet ou l'utilisation à des fins publiques ou commerciales du matériel et/ou informations se retrouvant sur ce site est strictement prohibée sans l'accord préalable de l'auteur.

FORUM ROMANUM