a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Junianus Justinus
Abrégé des Histoires Philippiques de Trogue Pompée.
texte établi et traduit par Marie-Pierre Arnaud-Lindet.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


LIBER HISTORIARVM PHILIPPICARVM ET TOTIVS MVNDI ORIGINES ET TERRAE SITVS.


1 PROLOGVS LIBRI I

Primo uolumine continentur haec :
Imperium Assyriorum a Nino rege usque ad Sardanapallum post quem translatum est per Arbacem ad Medos, usque ad ultimum regem Astyagem ; is a nepote suo Cyro pulsus regno, et Persae regno potiti. Vt Croeso Lydiae regi bellum intulit Cyrus uictumque cepit; hic in excessu dicti Aeolicarum et Ionicarum urbium situs originesque Lydorum et in Italia Tuscorum. Post Cyrum filius Cambyses Aegyptum domuit ; repetitae Aegypti origines urbium. Extincto Cambyse Darius occisis magis regnum Persicum accepit captaque Babylone bella Scythica molitus est.


2 PROLOGVS LIBRI II

Secundo uolumine continentur haec :
Scythiae et Ponti situs originesque Scythiae usque ad bellum, quo est inde pulsus Darius qui post hanc fugam Graeciae bellum intulit per Datim et Tisaphernem, quod soli Athenienses sustinuere. Hic origines Athenarum repe­titae et reges usque ad Pisistrati tyrannidem, qua extincta Marathone uicere Persas. Vt mortuo Dario filius eius Xerxes bellum Graeciae intulit : ac repe­titae origines Thessaliae ; expulsoque Graecia Xerxe bellum ab Atheniensibus translatum in Asiam usque ad Xerxis interitum.


3 PROLOGVS LIBRI III

Tertio uolumine continentur haec :
Vt mortuo Xerxe filius Artaxerxes ultus interfectorem patris Artabanum bellum cum defectore Aegypti habuit, primoque dux eius Achaemenes uictus est, iterum per Bagabaxum Aegyptus recepta. Vt Graecis cum rege pacificatis bella inter ipsos orta sint. Inde repetitae Pelopon­nensium origines : ut ab Herculis posteris Dorico populo sit occupata. Deinde bella Argolica et Messania, coa­litique Sicyone et Corinthio tyranni. Bellum Crisaeum et quod Athenienses primo cum Boeotis, dein cum Peloponnesiis gesserunt.


4 PROLOGVS LIBRI IV

Quarto uolumine continentur res Siculae, ab ultima origine usque ad deletam Syracusis Atheniensium classem.


5 PROLOGVS LIBRI V

Quinto uolumine continentur haec :
Bellum inter Athenienses et Lacedaemonios, quod Deceleicum uocatur, usque ad captas Athenas. Vt expulsi sunt Athe­nis XXX tyranni. Bellum quod Lacedaemonii in Asia cum Artaxerxe gesserunt propter Cyrum adiutum. Hinc repetitum in excessu Cyri cum fratre bellum et Graecorum, qui sub eo militauerunt.


6 PROLOGVS LIBRI VI

Sexto uolumine continentur haec :
Bellum Lacedaemoniorum gestum in Asia cum Persicis praefectis, ducibus belli Dercylide et Agesilao, usque ad proelium nauale factum Cnido : quo uictis illis Athenienses repetiere imperium. Dein bellum Corinthiacum et bellum Boeotium, quo Leuctris et Mantineae uicti Spartani amisere imperium. In Thessalia deinde Iasonis et post illum Alexandri Pheraei coalitum atque extinc­tum imperium. Tum sociale bellum gestum aduersus Athenienses a Chiis et Rhodiis et Byzantiis. Transitus hinc ad res Macedonicas.


7 PROLOGVS LIBRI VII

Septimo uolumine continentur origines Macedonicas regesque a conditore gentis Carano usque ad magnum Philippum ; ipsius Philippi res gestae usque ad captam urbem Mothonen. Additae in excessu Illyriorum et Paeonum origines.


8 PROLOGVS LIBRI VIII

Octauo uolumine contingentur res gestae Philippi Magni post captam urbem Mothonen, a principio belli Phocensis, quod sacrum uocant, usque ad finem eius, interiectumque huic bellum, quod Philippus cum Chalcidicis urbibus gessit, quarum clarissimam deleuit Olynthon. Vt Illyrici reges ab eo uicti sunt, et Thracia atque Thessalia subactae, et rex Epiro datus Alexander erepto Arybba, et frustra Perinthos oppugnata.


9 PROLOGVS LIBRI IX

Nono uolumine continentur haec :
Vt Philippus a Perintho summotus. Byzantii origines, a cuius obsidione summotus Philippus Scythiae bellum intulit. Repetitae inde Scythicae res ab his temporibus, in quibus illa prius finierant, usque ad Philippi bellum, quod cum Athea Scythiae rege gessit. Vnde reuersus Graeciae bellum intulit uictisque Chaeroneae, cum bella Persica moliretur praemissa classe cum ducibus, a Pausania, occupatis angustiis nuptiarum filiae, occisus est, priusquam bella Persica inchoaret. Repetitas res inde Persicae ab Dario Notho, cui successit filius Artaxerxes cognomine Mnemon, qui post fratrem Cyrum uictum pulsaque Cnido per Conona classe Lacedaemoniorum bellum cum Euagora rege Cyprio gessit : originesque Cypri repetit.


10 PROLOGVS LIBRI X

Decimo uolumine continentur Persicae res.
Vt Artaxerxes Mnemon pacificatus cum Euagora rege Cyprio bellum Aegyptium in urbe Ace conpararit, ipse in Cadusis uictus, defectores in Asia purpuratos suos persecutus, primum Dotamen praefectum. - Paphlagonon origo repetita -, deinde praefectum Hellesponti Ariobarzanen, deinde in Syria praefectum Armeniae Oronten, omnibusque uictis decesserit filio successore Ocho. Is deinde occisis optimatibus Sidon accepit. Aegypto bellum ter intulit. Vt post mortem Ochi regnarit Arses, deinde Darius, qui cum Alexandro Macedonum rege bello conflixit.


11 PROLOGVS LIBRI XI

Vndecimo uolumine continentur res gestae Alexandri Magni usque ad interitum regis Persarum Darii, dictaeque in excessu origines et reges Cariae.


12 PROLOGVS LIBRI XII

Duodecimo uolumine continentur Alexandri magni bella a Bactriana et Indica usque ad interitum eius, dictaeque in excessu res a praefecto eius Antipatro in Graecia gestae, et ab Archidamo, rege Lacedaemoniorum, Molossoque Alexandro in Italia, quorum ibi est uterque cum exercitu deletus. Additae his origines Italicae, Apulorum, Lucanorum, Samnitium, Sabinorum, et ut Zopyrion in Ponto cum exercitu periit.


13 PROLOGVS LIBRI XIII

Tertio decimo uolumine continentur haec :
Vt mortuo Alexandro optimates castrorum eius prouinciarum imperia sint partiti ; ut ueterani, qui ab eodem lecti erant in colonias, moliti relictis illis in Graeciam redire a Pithone sint deleti. Bellum Lamiacum, quod Antipater in Graecia gessit. Bellum quo Perdiccas regem Ariarathem occidit ; occisus est. Bellum quo Eumenes Neoptolemum et Crateron occidit. Additae in excessu origines regesque Quirenarum


14 PROLOGVS LIBRI XIV

Quarto decimo uolumine continentur haec :
Bellum inter Antigonum et Eumenen gestum : quem ut Cappadocia expulit Antigonus, sic Phrygia minore Arridaeum et Cliton uictos in Hellesponto nauali bello. Repetitum rursus bellum ab Eumene per Argyraspidas ; quo uictus ab Antigono interiit. Vt in Macedonia Cassander uicto Polyperchonte receptaque a Nicanore Munychia matrem Alexandri Olympiada Pydnae obsessam interfecit.


15 PROLOGVS LIBRI XV

Quinto decimo uolumine continentur haec :
Vt Demetrius Antigoni filius Gazae uictus est ab Ptolomaeo. Vt Cassander in Macedonia filium Alexandri regis interfecit, ac alterum Polyperchon. Vt Cypro Ptolomaeum uicit classe Demetrius idemque ab obsidione Rhodi summotus est. Repetita in excessu origo Rhodiorum. Vnde digressus Demetrius liberauit a Cassandro Graeciam. Dein pater eius Antigonus bellum cum Lysimacho et Seleuco habuit, repetitaeque Seleuci res et regis Indiae Sandrocotti. Vt uictus bello Antigonus interiit reliquiaeque imperii sunt a filio collectae. Cleonymi deinde Spartani res gestae Corcyrae et Illyrico et in Italia, cui ablata Corcyra. Rex Cassander interiit.


16 PROLOGVS LIBRI XVI

Sexto decimo uolumine continentur haec :
Vt mortuo Cassandro ortisque inter filios eius certaminibus Demetrius adiutor alteri adhibitus occiso eo Macedoniae regnum tenuit : quo mox euictus a Pyrro Epiri rege, translatis in Asiam bellis captus a Seleuce decessit. Vt Ptolomaeus nuncupato successore filio Philadelpho decessit. Vt Lysimachus in Ponto captus ac missus a Dromichaete rursus in Asia ciuitates, quae sub Demetrio fuerant, et in Ponto Heracleam occuparit. Repetitae inde Bithyniae et Heracleoticae origines, tyrannique Heracleae Clearchus et Satyrus et Dionysius, quorum filiis interfectis Lysimachus occupauit urbem.


17 PROLOGVS LIBRI XVII

Septimo decimo uolumine continentur haec :
Vt Lysimachus occiso filio Agathocle per nouercam Arsinoen bellum cum rege Seleuco habuit, quo uictus interiit : ultimumque certamen conmilitonum Alexandri fuit. Vt Seleucus amissis in Cappadocia cum Diodoro copiis interfectus est ab Ptolomaeo fratre Arsinoes uxoris Lysimachi, in cuius uicem Ptolomaeus cognomine Ceraunus creatus ab exercitu rex Macedoniam occupauit ; bella cum Antiocho et Pyrro conposuit, datis Pyrro auxiliis, quibus iret contra Romanos defensum Tarentum. Inde repetitae origines regum Epiroticorum usque ad Pyrrum, ipsiusque Pyrri res gestae priusquam in Italiam traiecit.


18 PROLOGVS LIBRI XVIII

Octauo decimo uolumine continentur res a Pyrro Epirota in Italia gestae contra Romanos, postque id bellum transitus eius in Siciliam aduersus Carthaginenses. Inde origines Phoenicum et Sidonos et Veliae Carthaginisque res gestae in excessu dictae.


19 PROLOGVS LIBRI XIX

Vndeuicensimo uolumine continentur res Carthaginensium in Africa per Sabellum Annonem gestae et in Sicilia, cum Selinuntem et Agragantum et Camerinam et Gelam ceperunt ; quo bello Dionysius Syracusanus Siciliae regnum occupauit. Bellum, quod cum eo Poeni per Himilconem gesserunt, qui obsidione Syracusarum exercitum et classem amisit.


20 PROLOGVS LIBRI XX

Vicensimo uolumine continentur res gestae Dionysii Siculi patris. Vt pulsis Poenis Italica bella sit molitus. Inde repetitae origines Venetorum et Graecorum et Gallorum, qui Italiam incolunt. Deductisque Dionysii rebus ad interitum eius dictae quas Anno magnus in Africa gessit.


21 PROLOGVS LIBRI XXI

Vno et uicensimo uolumine continentur haec :
Vt in Sicilia Dionysius filius a patre amisso tractarit imperium. Per Dionysius eiectus bellum cum Siculis gessit, donec amissis liberis et fratribus Corinthum <stetit> ; statim <a Tim>oleonte Carthaginensium bello sit liberata Sicilia mortuoque Sosistrato iterum facta seditione arcessitique a bello Carthaginenses obsederunt Syracusas quo bello Agathocles nanctus imperium est.


22 PROLOGVS LIBRI XXII

Secundo et uicensimo uolumine continentur haec :
Res gestae Agathoclis : ut a Poenis nanctus imperium bellum cum ipsis gessit, primum in Sicilia ; dehinc uictus traiecit in Africam, ubi possessa prouincia Ophellam regem Cyrenarum interfecit. Vt rursus in Siciliam reuersus, occupata totius insulae dominatione, cum reuertisset in Africam, amissis copiis solus inde profugit in Siciliam, belloque ibi repetitus et cum Poenis pacem conposuit et dissidentes a se Siculos subiecit.


23 PROLOGVS LIBRI XXIII

Tertio et uicensimo uolumine continentur haec :
Vt Agathocles domita Sicilia bellum in Italia Bruttiis intulit. Repetitae inde Bruttiorum origines. Omnibus subactis rex seditione filii exheredati ac nepotis oppressus interiit. Inter peregrinos deinde milites eius et Siculos bellum motum, quae causa Pyrrum, regem Epiri, in Siciliam adduxit. Bella quae Pyrrus cum Poenis et Mamertinis ibi gessit et a Sicilia reuersus in Italiam uictusque proelio a Romanis reuertit Epirum.


24 PROLOGVS LIBRI XXIV

Quarto et uicensimo uolumine continentur haec :
Bellum quod inter Antigonum Gonatam et Antiochum Seleuci filium in Asia gestum est. Bellum, quod Ptolomaeus Ceraunus in Macedonia cum Monio Illyrio et Ptolomaeo Lysimachi filio habuit, utque Arsinoen sororem suam imperio Macedonicarum urbium exuit, ipse cum Belgio Gallorum duce congressus interiit. Repetitae inde Gallorum origines qui Illyricum occuparunt ; atque ut ingressi Graeciam Brenno duce Delphis uicti deletique sint.


25 PROLOGVS LIBRI XXV

Quinto et uicensimo uolumine continentur haec :
Vt Antigonus Gallos deleuit, deinde cum Apollodoro, Cassandreae tyranno, bellum habuit. Vt Galli transierunt in Asiam bellumque cum rege Antiocho et Bithunia gesserunt : quas regiones Tyleni occuparunt. Vt Pyrrus ex Italia reuersus regno Macedoniae Antigonum exuerit, Lacedaemona obsederit, Argis interierit ; filiusque eius Alexander Illyricum cum rege Mitylo bellum habuerit.


26 PROLOGVS LIBRI XXVI

Sexto et uicensimo uolumine continentur haec :
Quibus in urbibus Graeciae dominationem Antigonus Gonatas constituerit. Vt defectores Gallos Megaris deleuit regemque Lacedaemonium Area Corinthi interfecit, dehinc cum fratris sui Crateri filio Alexandro bellum habuerit. Vt princeps Achaiae Aratus Sicuonem et Corinthum et Megara occuparit. Vt in Syria rex Antiochus cognomine Soter altero filio occiso, altero rege nuncupato Antiocho decesserit. Vt in Asia filius Ptolomaei regis socio Timarcho desciuerit a patre. Vt frater Antigoni Demetrius occupato Cyrenis regno interiit. Vt mortuo rege Antiocho filius eius Seleucus Callinicus regnum acceperit.


27 PROLOGVS LIBRI XXVII

Septimo et uicensimo uolumine continentur haec :
Seleuci bellum in Syria aduersus Ptolomaeum Tryphonem : item in Asia aduersus fratrem suum Antiochum Hieracem, quo bello Ancurae uictus est a Gallis : utque Galli Pergamo uicti ab Attalo Zielan Bithunum occiderint. Vt Ptolomaeus Adaeum denuo captum interfecerit, et Antigonus Andro proelio nauali Sophrona uicerit. Vt a Callinico fusus in Mesopotamia Antiochus insidiantem sibi effugit Ariamenen, dein postea custodes Tryphonis ; quo a Gallis occiso Seleucus quoque frater eius decessit, maioremque filiorum eius Apaturius occidit.


28 PROLOGVS LIBRI XXVIII

Octauo et uicensimo uolumine continentur haec :
Vt mortuo rege Epiri Alexandro Laodamiam Epirotae occiderint. Dictique in excessu Basternici motus. Vt rex Macedoniae Demetrius sit a Dardanis fusus : quo mortuo tutelam filii eius Philippi suscepit Antigonus, qui Thessaliam in Asia Cariam subiecit et adiutis Achaeis contra regem Spartanum Cleomenem cepit Lacedaemona : amissoque regno Cleomenes Spartanus confugit Alexandriam atque ibi interiit. Dictum in excessu bellum Illyricum quod Romani gessere cum Teuta.


29 PROLOGVS LIBRI XXIX

Vndetricensimo uolumine continentur haec :
Res gestae Philippi regis aduersus Dardanos et Aetolos. Repetitaeque inde Creticae origines ; post cuius insulae societatem Philippus cum Illyriis et Dardanis et rursus Aetolis bello congressus est adiuuantibus Aetolos Romanis : quo finito intulit Attalo bellum.


30 PROLOGVS LIBRI XXX

Tricensimo uolumine continentur haec :
Vt mortuo Ptolomaeo Tryphone filius eius Philopator Antiochum regem uicit Raphiae, ipse amore Agathocleae corruptus decessit relicto filio pupillo, in quem cum Philippo rege Macedonum consensit Antiochus. Philippi deinde gesta in Asia, cum mouisset Attalo bella : a quibus reuersus bellum habuit cum ducibus Romanis Sulpicio et Flaminino, a quibus uictus ; pax. Transitus deinde ad res Antiochi, qui post regnum acceptum persecutus defectores in Mediam Molonem, in Asiam Achaeum, quem obsedit Sardibus, pacata superiore Asia Bactris tenus in bella Romana descendit.


31 PROLOGVS LIBRI XXXI

Vno et tricensimo uolumine continentur haec :
Bellum, quod cum Lacedaemonio Nabide Titus Flamininus et Philopoemen dux Achaeorum gessit. Item bellum, quod cum Antiocho in Achaia per Acilium consulem, et in Asia per Scipionem gestum est, denique Hannibalis ad regem a Carthagine fuga. Bellum cum Aetolis gestum per eundem Acilium, qui Antiochum Graecia expulerat.


32 PROLOGVS LIBRI XXXII

Secundo et tricensimo uolumine continentur haec :
Defectio ab Achaeis Lacedaemoniorum et Messeniorum, qua Philopoemen interiit. Romanorum in Asia duce Manlio aduersus Gallos bellum. Regis Philippi propter ablatas sibi ciuitates alienatus in Romanos animus, et ob hoc alter filiorum Demetrius occisus, concitatique ab eo Basternae transire conati in Italiam. Inde in excessu dictae res Illyricae : ut Galli, qni occuparant Illyricum, rursus redierunt in Galliam : originesque Pannoniorum et incrementa Dacorum per Burobusten regem. In Asia bellum ab rege Eumene gestum aduersus Gallum Ortiagontem, Pharnacem Ponticum et Prusian, adiuuante Prusian Hannibale Poeno. Res gestae Hannibalis post uictum Antiochum et mors. Mortuo Seleuco filio Magni Antiochi successit regno frater Antiochus.


33 PROLOGVS LIBRI XXXIII

Tertio et tricensimo uolumine continentur haec :
Vt cum Perse Philippi filio, rege Macedonum, Romani bellum gesserint : quo capto deleta est Epiros. Achaicae ciuitates ab unitate corporis deductae, inter Achaeos et Lacedaemonios certamine orto. Bellum rursus in Macedonia gestum a Romanis cum Pseudophilippo.


34 PROLOGVS LIBRI XXXIV

Quarto et tricensimo uolumine continentur haec :
Bellum Achaicum, quod Romani per Metellum et Mummium gessere, quo diruta est Corinthos. Bellum regis Eumenis cum Gallograecis et in Pisidia cum Selegensibus. Res quas gessit Syrias rex Antiochus, et rex Aegypti Ptolomaeus [repetitae inde origines rerum Cappadocium] Epiphanes. Vt mortuo Ptolomaeo relicti ab eo filii duo Philometor et Euergetes primum cum Antiocho habuere bellum, quod per Romanos finitum est, deinde inter se, quo maior est expulsus, restitutoque Romani inter fratres regna diuiserunt. Vt mortuo Antiocho rege Syriae Demetrius cognomine Soter, qui Romae fuerat obses, clam fugit occupataque Syria bellum cum Timarcho Medorum rege habuit Ariarathe rege Cappadocum. Repetitae inde origines regum Cappadocum. Vt habita inter Ariarathen et Orophernem regni certamina. Vt mortuo rege Asiae Eumene suffectus Attalus bellum cum Selegensibus habuit et cum rege Prusia.


35 PROLOGVS LIBRI XXXV

Quinto et tricensimo uolumine continentur haec :
Bellum piraticum inter Cretas et Rhodios ; seditio Cnidiorum aduersus Ceramenses. Vt aduersus Demetrium Sotera subornatus est Alexander tamquam genitus Epiphane Antiocho, quo bello uictus Demetrius. inuisum stultitia Alexandrum bello uicit adiuuante Ptolomaeo Philometore, qui eo bello interiit. Vt deinde orta Demetrio bella sint cum Diodoto Tryphone expulsusque a Tryphone regno Syriae Demetrius. Repetit inde superioris Asiae motus factos per Araetheum et Arsacen Parthum


36 PROLOGVS LIBRI XXXVI

Sexto et tricensimo uolumine continentur haec :
Vt Trypho pulso Syria Demetrio captoque a Parthis bellum gessit cum fratre eius Antiocho cognomine Sidete. Vt Antiochus interfecto Hyrcano Iudaeos subegit. Repetita inde in excessu origo Iudaeorum. Vt rex Asiae Attalus Caenos Thracas subegit successoremque imperii Attalum Philometora reliquit. Mortuo denique Philometore regno Asiae occupato bellum cum Romanis gessit, quo captus est.


37 PROLOGVS LIBRI XXXVII

Septimo et tricensimo uolumine continentur haec :
Repetitis regum Ponticorum originibus, ut ultimum Mithridaten Eupatora series imperii deducta sit, atque ut ingressus ille regnum subegit Pontum et Paphlagoniam, priusquam in bella Romana descendit. Dictaeque in excessu regum Bosporanorum et Colchorum origines et res gestae.


38 PROLOGVS LIBRI XXXVIII

Octauo et tricensimo uolumine continentur haec :
Vt Mithridates Eupator occiso Ariarathe Cappadociam occuparit uictoque Nicomede et Maltino Bithyniam. Vt mortuo Ptolomaeo Philometore frater eius Physcon accepto regno Aegypti seditiones populi, deinde bellum cum uxore sua Cleopatra et cum rege Syriae Demetrio habuit. Inde repetitum, ut Demetrius captus sit a Parthis et frater eius uicto in Syria Tryphone bellum Parthis intulerit, qui cum exercitu suo deletus est.


39 PROLOGVS LIBRI XXXIX

Nono et tricensimo uolumine continentur haec :
Vt extincto a Parthis Antiocho Sidete frater eius Demetrius dimissus regnum Syriae recepit suboruatoque in bellum aduersus eum Alexandro Zabineo interiit : filiusque eius Antiochus Grypos uicto Zabinaeo regnum occupauit : dehinc cum fratre suo Antiocho Cyziceno bellum in Syria Ciliciaque gessit. Vt Alexandria mortuo rege Ptolomaeo Physcone filius eius Ptolomaeus Lathyros accepto regno expulsus est a matre Cyprum et in Syria bello petitus ab eadem, suffecto in locum eius fratre Alexandro, donec occisa per Alexandrum matre recepit Aegypti regnum. Vt post Lathyrum filius Alexandri regnarit expulsoque eo suffectus sit Ptolomaeus Nothus. Vt Syriam Iudaei et Arabes terrestribus latrociniis infestarint, mari Cilices piraticum bellum mouerint, quod in Cilicia Romani per Marcum Antonium gesserunt. Vt in Syria Heracleo post mortem regis occuparit imperium.


40 PROLOGVS LIBRI XL

Quadragensimo uolumine continentur haec :
Vt mortuo Grypo rege Cyzicenus cum filiis eius bello congressus interiit, hi deinde a filio Cyziceni Eusebe ; extinctaque regum Antiochorum domo Tigranes Armenius Syriam occupauit, quo mox uicto Romani abstulere eam. Vt Alexandriam post interitum Ptolomaei Lathyri substituti sint eius filii : alteri data Cypros, cui P. Clodii rogatione Romani abstulerunt eam ; alter seditione flagitatus Alexandriae Romam profugit belloque per Gabinium gesto recepit imperium : quo mortuo successit filius, qui cum sorore Cleopatra certamine insumpto et Pompeium magnum interfecit et bellum cum Caesare Alexandriae gessit. Vt successit eius regno soror Cleopatra, quae inligato in amorem suum M. Antonio belli Actiaci fine extinxit regnum Ptolomaeorum.


41 PROLOGVS LIBRI XLI

Vno et quadragensimo uolumine continentur res Parthicae et Bactrianae :
In Parthicis ut est constitutum imperium per Arsacem regem. Successores deinde eius Artabanus et Tigranes cognomine Deus, a quo subacta est Media et Mesopotamia. Dictusque in excessu Arabiae situs. In Bactrianis autem rebus ut a Diodoto rege constitutum imperium est : deinde quo repugnante Scythicae gentes, Saraucae et Asiani, Bactra occupauere et Sogdianos. Indicae quoque res additae, gestae per Apollodotum et Menandrum, reges eorum.


42 PROLOGVS LIBRI XLII

Secundo et quadragensimo uolumine continentur Parthicae res :
Vt praefectus Parthis a Phrate Himerus Mesenis bellum intulit et in Babylonios et Seleucenses saeuit : utque Phrati successit rex Mithridates cognomine Magnus, qui Armeniis bellum intulit. Inde repetitae origines Armeniorum et situs. Vt uaria conplurium regum in Parthis successione imperium accepit Orodes, qui Crassum deleuit et Syriam per filium Pacorum occupauit. Illi successit Phrates, qui et cum Antonio bellum habuit et cum Tiridate. Additae his res Scythicae. Reges Tocharorum Asiani interitusque Saraucarum.


43 PROLOGVS LIBRI XLIII

Tertio et quadragensimo uolumine continentur origines priscorum Latinorum, situs urbis Romae et res usque ad Priscum Tarquinium. Origines deinde Liguriae et Massiliensium res gestae.


44 PROLOGVS LIBRI XLIV

Quarto et quadragensimo uolumine continentur res Hispaniae et Punicae.


Précédente

Table des matières

Suivante
   



CONSPECTUS SIGLORUM

Classe I, famille t

A
=
Parisinus 4950 olim Puteanus. Saec. IX
G
=
Gissensis 79 olim Weingartensis. Saec. IX.
V
=
Vossianus L.Q. 32 olim Floriacensis. Saec. IX.
Q
=
Ashburnhamensis L 29 olim Montepessulanus. Saec. IX.
(B)
=
Ambrosianus L 82 sup. Saec. XIV.


Classe I, famille p

P
=
Brit. Mus. Add. 19 906. anno1290.
Z
=
Harleianus 4822. Saec. XIV.
X
=
Laurentianus 66,19. Saec. XIV.

edd.   =   consensus Rue. Gal. See.
Lon.   =   ed. de Longuerue


1 sardanapallum A2G2VQ : -alum A1G1p || arbacem VQp : orba- A ospa- G || intulit AVQp : tulit G || urbium W Gal. See. : orbum Rue.

2 scythiae — origines om. X || extincta marathone AVQPZ : -am ratione G -am arathone X || ad om. X.

3 ultus AVQp : pulsus G || achaemenes edd. : acthem- t acham- p || bagabaxum edd. : agabaxum tPX agabarum Z || messania p : messia- t || sicyone P : sicione ZX sicrome AGQ sicyomae V || corintho edd. : -hio W.

4 haec post continentur add. X.

5 cyrum adiutum See. : cyricum adiutum t grissum iniutum p ephesum motum Rue. Gal.

6 cnido AVQPZ : -dio GX || pheraei edd. : epirei W || a chiis edd. : achaeis W.

7 paeonum edd. : poen- AGQp paen- V.

8 interiectumque AVQp : interfe- G || quod AVQp : quam G || chalcidicis p : -doniis AVQ -diois G || erepto V : electo AGQPZ delecto X eiecto edd.

9 athea edd. : mathea W || uictisque p See. : -tusque t -torque Rue. Gal. || die post filiae add. Rue. Gal.

10 dotamen edd. : dopanen A dopanem GVQp || paphlagoniae post praefectum add. edd. || paphlagonon AVQ edd. : -naon G -num p || oronten omnibusque edd. : oronti in o- t orontin o- p || sidon accepit W : sidona cepit edd. || arses edd. : -en W || darius p : reus t.

11 magni om. X || in ante excessu om. GX.

12 apulorum AVQPZ : a pop- G pop- X || samnitium edd. : -iacum t -iasicum p || periit t PZ : deleuit X.

13 pithone edd. : phitonet PZ pitone X || lamiacum edd. : lansa- W || ut ante occisus add. edd.

14 arridaeum t : ari- p || uictos p edd. : -tus t || a nicanore munychia ego : ad satorem in ichia t a micanorem in icina p a defectore nicanore munychia edd. || olympiada pydnae edd. : olympiadanae W.

15 polyperchon ut cypro edd. : polipercomites AVQPZ polyperchon ut espro G polypercomites X || repetitaeque p : -ae qua A -ae quam GVQ || cleonymi edd. : et leonimidi t et leonymi p || in ante illyrico add. Rue. Gal. || cui edd. : qui W.

16 euictus t : eiec- p edd. || dromichaete edd. : andromachae t aromiche PZ aromice X || uxorque dionysii post dionysius add. Rue. Gal.

17 regum AVQ PZX : regnum tenuit quo mos euictus G.

18 sidonos AG : sinodes V sidones Q sidoniorum p.

19 sabellum Rue. See. : rub- W ducem belli Gal. || annonem p : annorum t || agragantum edd. : egan- t tagan- p || himilconem edd. : homilc- (om- VQ) t holmic- p.

21 amisso W Rue. Gal. : -sum See. || per dionem edd. : per t perinde p per dionem inde Lon. || stetit statim a timoleonte ego : statim oleonte W abiit ut a timoleonte edd. || sosistratus edd. : pisistrato W || a bello W : ab illo edd. || obsederunt W See. || -rint Rue. Gal.

22 dehinc AGQ Gal. See. : deinde V p || ophellam edd. : ope- W || repetitus W See. : -ito Rue. Gal.

23 bella quae See. || bellaque W Rue. Gal. || in ante epirum add. Rue. Gal.

24 monio W : monun- edd.

25 bithynia Gal. : bithannio ACV bythannio Q bithinia p bithunia Rue. See. || tyleni edd. : fel- W || eius om. p || cum rege ante illyricum trans. p.

26 gonatas AVQ p : conatus G || suo post filio add. GX || habuerit W : -uit edd. || antiocho p : -igono t || callinicus edd. : gallinicum W.

27 tryphonem om. t || sophrona edd. : opro- W || tryphonis edd. : triponio t thriponis p || apaturius edd. epatorios W.

28 basternici edd. : -tarnaci t -ternati p || mortuo p : -ui t || tutelam AVQ p : telam G || antigonus qui edd. : antigonusque W || thessaliam et edd. : thessali in W || subiecit t : subegit p.

29 attalo edd. : aetolis W.

30 ptolomaeo X Rue. See. : pthomae A ptolomae G ptholomae V phtomece Q ptholomaeo p ptolemaeo Z Gal. || tryphone Gal. : utrufphonae A utrupphonae GVQ trithone p truthone Z tritone X truphone Rue. thryphone See. || raphiae edd. : rapie W || ipse amore p : ipocamare t || agathocleae edd. : gathacleae t agathocle p || attalo edd. : aetola AVQ p aetolo G || a quibus uictus p See. : quibus uictus t quo bis uicto Rue. Gal. fortasse recte.

31 nabide edd. nauide t auide p || denique W See. poe- Rue. Gal. || a carthagine Ambr. L 82 sup. edd. : a carthaginem t cartaginem p.

32 in asia om. X || manlio edd. : mambo t PZ ambo X || dacorum p : dacio- AVQ datio- G || burobusten edd. : rubobosten AGV ruboboten Q rubobusten p || gallum edd. : -llium W || mors t : mox p.

33 achaicae edd. aetolicae W.

34 diruta AVQ p : fracta G || corinthos t : -hum p || verba repetitae inde origines rerum cappadocum post ptolomaeus (W) secl. edd. ut interpolata || philometor et euergetes AVQPZ : -eco rete uergetes G -etore segetes X || et post habuit add. edd. || regum AVQPZ : rerum G regnum X || ariarathen edd. : ariathen W || orophernem edd. : orp- W.

35 piraticum edd. : ripa- W || cnidiorum edd. : chidio- t ognio- PX ogino- Z || ut edd. : et W || quo — alexandrum om. G || ut demetrius post demetrius ego add. || interiit. ut deinde maior filiorum eius demetrius post demetrius add. edd. || diodoto edd. : diu thoro t diotoro p.

36 trypho pulso edd. : cypro pulsus W || captoque edd. : -taque W || sidete edd. : sed ut W || asiae om. X || caenos thracas edd. : cenostracas W || aristonicus ante regno add. Gal. : rege frater eius aristonicus add. Rue. See. || captus AVQ p factus G.

37 ad post ut add. edd. || eupatora edd. : neup- t neop- p.

38 eupator G2 : -re AG1VQ p || ariarathe Bon. arathe edd. : aratae AVQ arate G p || physcon edd. : ascon W || aegypti seditiones (s. a. X) om. Z || et frater — parthis om. G.

39 recepit AVQ p : dec- G || dehinc t PZ : deinde X || cyziceno edd. : yzigeno W || alexandria VQ : -drea AG -dro p -driae Rue. Gal. || donec p edd. : ne t || marcum om. t.

40 grypo edd. : cypro W || cyziceni eusebe AVQ PZ : cyriceni eusebem G cirianieseve X || extincta post eusebe ego add. : extincti sunt et ut repetito domestico bello post eusebe add. Rue. See. : extinctis post eusebe add. Gal. || regum PX Gal. : regubi t Z regali Rue. See. || filii edd. : -lia W || flagitatus W See. : exag- Rue. Gal. || romam p : -ae t || filius AGQPZ : -lio GX || insumpto W Gal. See. instituto Rue.

41 arsacem p : assara- t || successores — situs in prol. XLII post et situs transp. Rue. || tigranes W Rue. See. : mithrydates Gal. || diodoto edd. : diu doto t dito doro p || rege constitutum imperium X See. : rege imperium constitutum PZ rege constitutum AGV See. regne constitutum Q regnum constitutum Gal. || repugnante t p : repugnantes Z repugnate X regnante edd.

42 a phrate (prate Rue. Gal.) himerus edd. : apraeteus t PZ aperteus X || mesenis PX edd. : mess- t Z || seleucenses (-sos P) saeuit utque p : seleucaenisse uictusque t || phrati See. : phiratus A phyratis G pyratis VQ phiratis PZ piratis X prati Rue. Gal. || phrates p See. : pra- t Rue. Gal. || tocharorum See. : thocla- AGV thoda- QPZ tocla- X thoca- Rue. Gal. || saraucarum edd. : scardu- W.

43 et ante situs add. p.

Précédente

Table des matières

Suivante
   


Copyright © Marie-Pierre Arnaud-Lindet 2003. Tous droits réservés.

Le matériel et les informations contenues dans le site peuvent être utilisées seulement à des fins privées en autant que la propriété des droits est reconnue. Toute autre utilisation est strictement interdite. Pour fins de précision, la modification, le téléchargement, la publication, la reproduction sur un autre site, la diffusion sur Internet ou l'utilisation à des fins publiques ou commerciales du matériel et/ou informations se retrouvant sur ce site est strictement prohibée sans l'accord préalable de l'auteur.

FORUM ROMANUM