| ACHILLES |
Si malos imitabo, tum tu pretium pro noxa dabis.
|
| AEGISTHVS |
| I (5) |
nam ut Pergama |
Accensa et praeda per participes aequiter
Partita est
|
| II (3) |
Tum autem lasciuum Nerei simum pecus
Ludens ad cantum classem lustratur . .
|
| III (1) |
Iamne oculos specie laetauisti optabili?
|
| IV (2) |
. . . . nemo haec uostrum ruminetur mulieri.
|
| V (4) |
Sollemnitusque deo litat laudem lubens.
|
| VI (6) |
. . in sedes conlocat se regias:
Clytemnestra iuxtim, tertias natae occupant.
|
| VII (7) |
Ipsus se in terram saucius fligit cadens.
|
| VIII (8) |
Quin quod parere mihi uos maiestas mea
Procat, toleratis temploque hanc deducitis?
|
| AIAX |
Mirum uidetur, quod sit factum iam diu?
|
| ANDROMEDA |
Confluges riui conuentu campum totum inumigant,
|
| DANAE |
. . etiam minitas? mitte ea quae tua sunt magis quam mea.
|
| EQVVS TROIANVS |
da mihi |
Hasce opes, quas peto, quas precor: porrige,
Opitula.
|
| HERMIONA |
Obsecro te, Anchiale, matri ne quid tuae aduorsus fuas.
|
| TEREVS |
| I (1) |
Rarenter uenio.
|
| II (2) |
Nimis pol inpudenter: seruis, praestolas? . . . .
|
| III (3) |
. ego puerum interea ancillae subdam lactantem meae,
. . . ne fame perbitat.
|
| IV (4) |
credito, |
Cum illo sola mea uoluntate numquam limauit caput.
|
| INO |
Terentianus Maurus 1931:
Liuius ille uetus Graio cognomine suae
Inserit Inoni uersus, puto, tale docimen:
Praemisso heroo subiungit namque miuron,
Hymnum quando chorus festo canit ore Triuiae.
Et iam purpureo suras include cothurno,
Balteus et reuocet uolucres in pectore sinus,
Pressaque iam grauida crepitent tibi terga pharetra.
Derige odorisequos ad certa cubilia canes.
|