Lygdami
Elegiae
This text comes from an unknown edition.

[ 1, 2, 3, 4, 5, 6 ]

Tibullus (III.1-6):


I

Martis Romani festae venere kalendae
    - exoriens nostris hic fuit annus avis -
et vaga nunc certa discurrunt undique pompa
    perque vias urbis munera perque domos.
Dicite, Pierides, quonam donetur honore
    seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.
Carmine formosae, pretio capiuntur avare:
    gaudeat, ut digna est, versibus illa meis.
Lutea sed niveum involvat membrana libellum,
    pumex et canas tondeat ante comas,
summaque praetexat tenuis fastigia chartae
    indicet ut nomen littera facta tuum,
atque inter geminas pingantur cornua frontes:
    sic etenim comptum mittere oportet opus.
Per vos, auctores huius mihi carminis, oro
    Castaliamque umbram Pieriosque lacus,
ite domum cultumque illi donate libellum,
    sicut erit: nullus defluat inde color.
Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,
    an minor, an toto pectore deciderim.
Sed primum meritam larga donate salute
    atque haec submisso dicite verba sono:
"Haec tibi vir quondam, nunc frater, casta Neaera,
    mittit et accipias munera parva rogat,
teque suis iurat caram magis esse medullis,
    sive sibi coniunx sive futura soror;
sed potius coniunx: huius spem nominis illi
    auferet extincto pallida Ditis aqua."


II

Qui primus caram iuveni carumque puellae
    eripuit iuvenem, ferreus ille fuit;
durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,
    vivere et erepta coniuge qui potuit.
Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro
    ingenio: frangit fortia corda dolor;
nec mihi vera loqui pudor est vitaeque fateri,
    tot mala perpessae, taedia nata meae.
Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram
    candidaque ossa supra nigra favilla teget,
ante meum veniat longos incompta capillos
    et fleat ante meum maesta Neaera rogum;
sed veniat carae matris comitata dolore:
    maereat haec genero, maereat illa viro.
Praefatae ante meos manes animamque precatae
    perfusaeque pias ante liquore manus,
pars quae sola mei superabit corporis, ossa
    incinctae nigra candida veste legent
et primum annoso spargent collecta lyaeo,
    mox etiam niveo lacte parent,
post haec carbaseis umorem tollere velis
    atque in marmorea ponere sicca domo.
Illic quas mittit dives Panchaia merces
    Eoique Arabes, dives et Assyria,
et nostri memores lacrimae fundantur eodem:
    sic ego componi versus in ossa velim.
Sed tristem mortis demonstret littera causam
    atque haec in celebri carmina fronte notet:
LYGDAMVS HIC SITVS EST: DOLOR HVIC ET CVRA NEAERAE,
    CONIVGIS EREPTAE, CAVSA PERIRE FVIT.


III

Quid prodest caelum votis implesse, Neaera,
    blandaque cum multa tura dedisse prece,
non ut marmorei prodirem e limine tecti,
    insignis clara conspicuusque domo,
aut ut multa mei renovarent iugera tauri
    et magnas messes terra benigna daret,
sed tecum ut longae sociarem gaudia vitae
    inque tuo caderet nostra senecta sinu,
tum cum permenso defunctus tempore lucis
    nudus Lethaea cogerer ire rate?
Nam grave quid prodest pondus mihi divitis auri,
    arvaque si findant pinguia mille boves?
Quidve domus prodest Phrygiis innixa columnis,
    Taenare sive tuis, sive Caryste tuis,
et nemora in domibus sacros imitantia lucos
    aurataeque trabes marmoreumque solum?
Quidve in Erythraeo legitur quae litore concha
    tinctaque Sidonio murice lana iuvat,
et quae praeterea populus miratur? In illis
    invidia est: falso plurima vulgus amat.
Non opibus mentes hominum curaeque levantur
    nec Fortuna sua tempora lege regit.
Sit mihi paupertas tecum iucunda, Neaera:
    at sine te regum munera nulla volo.
O niveam quae te poterit mihi reddere lucem!
    O mihi felicem terque quaterque diem!
At si, pro dulci reditu quaecumque voventur,
    audiat aversa non meus aure deus,
nec me regna iuvant nec Lydius aurifer amnis
    nec quas terrarum sustinet orbis opes.
Haec alii cupiant; liceat mihi paupere cultu
    securo cara coniuge posse frui.
Adsis et timidis faveas, Saturnia, votis,
    et faveas concha, Cypria, vecta tua.
Aut si fata negant reditum tristesque sorores,
    stamina quae ducunt quaeque futura neunt,
me vocet in vastos amnes nigramque paludem
    dives in ignava luridus Orcus aqua.


IV

Di meliora ferant, nec sint mihi somnia vera,
    quae tulit hesterna pessima nocte quies.
Ite procul vani falsique avertite visus,
    desinite in nobis quaerere velle fidem.
Divi vera monent, venturae nuntia sortis
    vera monent Tuscis exta probata viris;
somnia fallaci ludunt temeraria nocte
    et pavidas mentes falsa timere iubent;
et natum in curas hominum genus omina noctis
    farre pio placant et saliente sale!
Et tamen, utcumque est, sive illi vera moneri,
    mendaci somno credere sive volent,
efficiat vanos noctis Lucina timores
    et frustra inmeritum pertimuisse velit,
si mea nec turpi mens est obnoxia facto
    nec laesit magnos impia lingua deos.
Iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis
    mundum cacruleo laverat amne rotas,
nec me sopierat menti deus utilis aegrae:
    Somnus sollicitas deficit ante domos.
Tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu,
    pressit languentis lumina sera quies.
Hic iuvenis casta redimitus tempora lauro
    est visus nostra ponere sede pedem.
Non illo quicquam formosius ulla priorum
    aetas, heroum nec tulit ulla domus.
Intonsi crines longa cervice fluebant,
    stillabat Syrio myrtea rore coma.
Candor erat qualem praefert Latonia Luna,
    et color in niveo corpore purpureus,
ut iuveni primum virgo deducta marito
    inficitur teneras ore rubente genas,
et cum contexunt amarantis alba puellae
    lilia et autumno candida mala rubent.
Ima videbatur talis inludere palla:
    namque haec in nitido corpore vestis erat.
Artis opus rarae, fulgens testudine et auro
    pendebat laeva garrula parte lyra.
Hanc primum veniens plectro modulatus eburno
    felices cantus ore sonante dedit;
sed postquam fuerant digiti cum voce locuti,
    edidit haec dulci tristia verba modo:
"Salve, cura deum: casto nam rite poetae
    Phoebusque et Bacchus Pieridesque favent;
sed proles Semelae Bacchus doctaeque sorores
    dicere non norunt quid ferat hora sequens;
at mihi fatorum leges aevisque futuri
    eventura pater posse videre dedit;
quare ego quae dico non fallax accipe vates
    quodque deus vero Cynthius ore feram.
Tantum cara tibi quantum nec filia matri,
    quantum nec cupido bella puella viro,
pro qua sollicitas caelestia numina votis,
    quae tibi securos non sinit ire dies
et, cum te fusco Somnus velavit amictu,
    vanum nocturnis fallit imaginibus,
carminibus celebrata tuis formosa Neaera
    alterius mavultl esse puella viri,
diversasque suas agitat mens impia curas,
    nec gaudet casta nupta Neaera domo.
A crudele genus nec fidum femina nomen!
    A pereat, didicit fallere si qua virum!
Sed flecti poterit: mens est mutabilis illis;
    tu modo cum multa bracchia tende fide.
Saevus Amor docuit validos temptare labores,
    saevus Amor docuit verbera posse pati.
Me quondam Admeti niveas pavisse iuvencas
    non est in vanum fabula ficta iocum;
tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora
    nec similes chordis reddere voce sonos,
sed perlucenti cantum meditabar avena
    ille ego Latonae filius atque Iovis.
Nescis quid sit amor, iuvenis, si ferre recusas
    immitem dominam coniugiumque ferum.
Ergo ne dubita blandas adhibere querellas:
    vincuntur molli pectora dura prece.
Quod si vera canunt sacris oracula templis,
    haec illi nostro nomine dicta refer:
hoc tibi conigium promittit Delius ipse;
    felix hoc, alium desine velle virum."
Dixit, et ignavus defluxit corpore somnus.
    A ego ne possim tanta videre mala!
Nec tibi crediderim votis contraria vota
    nec tantum crimen pectore inesse tuo:
nam te nec vasti genuerunt aequora ponti
    nec flammam volvens ore Chimaera fero
nec canis anguinea redimitus terga caterva,
    cui tres sunt linguae tergeminumque caput,
Scyllaque virgineam canibus succincta figuram,
    nec te conceptam saeva leaena tulit,
barbara nec Scythiae tellus horrendave Syrtis,
    sed culta et duris non habitanda domus
et longe ante alias omnes mitissima mater
    isque pater quo non alter amabilior.
Haec deus in melius crudelia somnia vertat
    et iubeat tepidos inrita ferre Notos.


V

Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,
    unda sub aestivum non adeunda Canem,
nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,
    cum se purpureo vere remittit humus.
At mihi Persephone nigram denuntiat horam:
    immerito iuveni parce nocere, dea.
Non ego temptavit nulli temeranda virorum
    audax laudandae sacra docere deae,
nec mea mortiferis infecit pocula sucis
    dextera nec cuiquam trita venena dedit,
nec nos sacrilegos templis admovimus ignes,
    nec cor sollicitant facta nefanda meum,
nec nos insanae meditantes iurgia mentis
    impia in adversos solvimus ora deos.
Et nondum cani nigros laesere capillos,
    nec venit tardo curva senecta pede:
natalem primo nostrum videre parentes,
    cum cecidit fato consul uterque pari.
Quid fraudare iuvat vitem crescentibus uvis
    et modo nata mala vellere poma manu?
Parcite, pallentes undas quicumque tenetis
    duraque sortiti tertia regna dei.
Elysios olim liceat cognoscere campos
    Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus,
cum mea rugosa pallebunt ora senecta
    et referam pueris tempora prisca senex.
Atque utinam vano nequiquam terrear aestu!
    Languent ter quinos sed mea membra dies.
At vobis Tuscae celebrantur numina lymphae
    et facilis lenta pellitur unda manu.
Vivite felices, memores et vivite nostri,
    sive erimus seu nos fata fuisse velint.
Interea nigras pecudes promittite Diti
    et nivei lactis pocula mixta mero.


VI

Candide Liber, ades - sic sit tibi mystica vitis
    semper, sic hedera tempora vincta feras -
aufer et, ipse, meum, pariter medicande, dolorem:
    saepe tuo cecidit munere victus amor.
Care puer, madeant generoso pocula baccho,
    et nobis prona funde Falerna manu.
Ite procul durum curae genus, ite labores;
    fulserit hic niveis Delius alitibus.
Vos modo proposito dulces faveatis amici,
    neve neget quisquam me duce se comitem,
aut si quis vini certamen mite recusat,
    fallat eum tecto cara puella dolo.
Ille facit dites animos deus, ille ferocem
    contundit et dominae misit in arbitrium,
Armenias tigres et fulvas ille leaenas
    vicit et indomitis mollia corda dedit.
Haec Amor et maiora valet; sed poscite Bacchi
    munera: quem vestrum pocula sicca iuvant?
Convenit ex aequo nec torvus Liber in illis
    qui se quique una vina iocosa colunt,
nunc venit iratus nimium nimiumque severis:
    qui timet irati numina magna, bibat.
Quales his poenas qualis quantusque minetur,
    Cadmeae matris praeda cruenta docet.
Sed procul a nobis hic sit timor, illaque, si qua est,
    quid valeat laesi sentiat ira dei.
Quid precor a demens? Venti temeraria vota,
    aeriae et nubes diripienda ferant.
Quamvis nulla mei superest tibi cura, Neaera,
    sis felix et sint candida fata tua.
At nos securae reddamus tempora mensae:
    venit post multos una serena dies.
Ei mihi, difficile est imitari gaudia falsa,
    difficile est tristi fingere mente iocum,
nec bene mendaci risus componitur ore,
    nec bene sollicitis ebria verba sonant.
Quid queror infelix? Turpes discedite curae:
    odit Lanaeus tristia verba pater.
Gnosia, Theseae quondam periuria linguae
    flevisti ignoto sola relicta mari:
sic cecinit pro te doctus, Minoi, Catullus
    ingrati referens impia facta viri.
Vos ego nunc moneo: felix, quicumque dolore
    alterius disces posse cavere tuos.
Nec vos aut capiant pendentia bracchia collo
    aut fallat blanda sordida lingua fide;
etsi perque suos fallax iuravit ocellos
    Iononemque suam perque suam Venerem,
nulla fides inerit: periuria ridet amantum
    Iuppiter et ventos inrita ferre iubet.
Ergo quid totiens fallacis verba puellae
    conqueror? Ite a me, seria verba, precor.
Quam vellem tecum longas requiescere noctes
    et tecum longos pervigilare dies,
perfida nec merito nobis inimica merenti,
    perfida, sed, quamvis perfida, cara tamen!
Naida Bacchus amat: cessas, o lente minister?
    Temperet annosum Marcia lympha merum.
Non ego, si fugit nostrae convivia mensae
    ignotum cupiens vana puella torum,
sollicitus repetam tota suspiria nocte.
    Tu, puer, i, liquidum fortius adde merum.
Iam dudum Syrio madefactus tempora nardo
    debueram sertis implicuisse comas.

FORUM ROMANUM