Livii Andronici
Odissia

English

Source: E.H. Warmington, Remains of Old Latin Vol II. (London 1926). .

Liber I

Virum mihi, Camena, insece versutum
(Od. 1, 1)

Pater noster, Saturni filie,
(Od 1, 45)

Mea puer, quid verbi ex tuo ore supra fugit?
(Od. 1, 64)

Neque enim te oblitus sum Laertie noster,
(Od. 1, 65)

argenteo polybro, aureo eglutro
(Od. 1, 136-7)

tuque mihi narrato omnia disertim;
(Od. 1, 169)

Quae haec daps est? Qui festus dies?
(Od. 1, 225-6)

... matrem procitum plurimi venerunt,
(Od. 1, 248)


Liber II

quando dies adveniet quem profata Morta est.
(Od. 2, 99-100)

[aut] in Pylum deveniens aut ibi ommentans
(Od. 2, 317)

tumque remos iussit religare struppis.
(Od. 2, 422)


Liber III

ibidemque vir summus adprimus Patroclus,
(Od. 3, 110)


Liber IV

atque escas habeamus mentionem,
(Od. 4, 213)

partim errant, nequinont Graeciam redire;
(Od. 4, 495)

sancta puer Saturni... regina
(Od. 4, 513)

apud nimpham Atlantis filiam Calipsonem,
(Od. 4, 557)


Liber V

Igitur demum Ulixi cor frixit prae pavore.
(Od. 5, 297)


Liber VI

utrum genua amploctens virginem oraret,
(Od. 6, 141-2)

Ibi manens sedeto donicum videbis me carpento vehentem en domum venisse
(Od. 6, 295-6)


Liber VIII

simul ac dacrimas de ore noegeo detersit,
(Od. 8, 88)

namque nullum peius macerat humanum quamde mare saevum; vires cui sunt magnae topper confringent importunae undae.
(Od. 8, 138-9)

[Venit] Mercurius cumque eo filius Latonas.
(Od. 8, 322-3)

Nexebant multa inter se flexu nodorum dubio;
(Od. 8, 378)

nam divina Monetas filia docuit
(Od. 8, 480-1)


Liber X

Inferus an superus tibi fert deus funera, Ulixes?
(Od. 10, 64)

Topper facit homones ut prius fuerunt,
(Od. 10, 395)


Liber XII

Topper citi ad aedis venimus Circai; simul duona carnem portant ad navis, multam ancillae; vina isdem inserinuntur.
(Od. 12, 16-19)

parcentes praemodum
(Od. 12, 321)


Liber XIII

sic quoque fitum est
(Od. 13, 40)


Liber XVI

quoniam audivi, paucis gavisi;
(Od. 16, 92)


Liber XIX

vestis pulla porpurea ampla
(Od. 19, 225)


Liber XX

cum socios nostros Ciclops impius mandisset,
(Od. 20, 19)


Liber XXI

inque manum suremit hastam
(Od. 21, 433)


Liber XXII

at celer hasta volans perrumpit pectora ferro;
(Od. 22, 91-3)


Liber XXIII

carnis vinumque quod libabant anclabatur;
(Od. 23, 304-5)


Liber XXIV

deque manibus dextrabus
(Od. 24, 534)

FORUM ROMANUM