| |
| |
|
ed. J.C. Schmitt (Leipzig: Teubner 1898)
Liber I
TITVLI
|
I. De praeceptis rei rusticae.
Pars est prima prudentiae ipsam, cui praecepturus es, aestimare personam. Neque enim formator
agricolae debet artibus et eloquentia rhetores aemulari, quod a plerisque factum est: qui dum
diserte loquuntur rusticis, adsecuti sunt, ut eorum doctrina nec a disertissimis possit
intelligi. Sed nos recidamus praefationis moram, ne, quos reprehendimus, imitemur. [2]
Dicendum autem nobis est, si diuina fauerint, de omni agricultura et pascuis et aedificiis
rusticis secundum fabricandi magistros et aquae inuentionibus et omni genere eorum, quae uel
facere uel nutrire oportet agricolam ratione uoluptatis et fructus, suis tamen temporibus per
uniuersa distinctis. Sane in primis hoc seruare constitui, ut eo mense, quo ponenda sunt
singula, cum sua omni exequar disciplina.
II. De quattuor rebus, quibus agricultura consistit.
Primo igitur eligendi et bene colendi agri ratio quattuor rebus constat, aere, aqua, terra,
industria. Ex his tria naturalia, unum facultatis et uoluntatis est. Naturae est, quod in
primis spectare oportet, ut eis locis, quae colere destinabis, aer sit salutaris et clemens,
aqua salubris et facilis, uel ibi nascens uel adducta uel imbre collecta, terra uero fecunda
et situ commoda.
III. De aeris probatione.
Aeris igitur salubritatem declarant loca ab infimis uallibus libera et nebularum noctibus
absoluta et habitatorum considerata corpuscula, si eis color sanus, capitis firma sinceritas,
inoffensum lumen oculorum, purus auditus, fauces commeatum liquidae uocis exercent. Hoc
genere benignitas aeris adprobatur. His autem contraria noxium caeli illius spiritum
confitentur.
IIII. De aqua probanda.
Aquae uero salubritas sic agnoscitur. Primum ne a lacunis aut a palude ducatur, ne de
metallis originem sumat, sed sit perspicui coloris neque ullo aut sapore aut odore uitietur,
nullus illi limus insidat, frigus tepore suo mulceat, aestatis incendia frigore moderetur.
Sed quia solet his omnibus ad speciem custoditis occultiorem noxam tectior seruare natura,
ipsam quoque ex incolarum salubritate noscamus. [2] Si fauces bibentium purae sunt, si saluo
capite in pulmonibus ac thorace aut nulla est aut rara causatio. Nam plerumque has noxas
corporis ad inferiorem partem, quae supra sunt corrupta, demittunt, ut uitiato capite ad
pulmones uel stomachum morbi causa decurrat: tunc culpandus aer potius inuenitur. Deinde si
uenter aut uiscera uel latera uel renes nullo dolore aut inflatione uexantur, si uitia nulla
uesciae sunt. Haec atque his similia si apud incolas pro maiori parte constare uideris, nec
de aere aliquid nec de fontibus suspiceris.
V. De qualitate terrarum.
In terris uero quaerenda fecunditas, ne alba et nuda sit gleba, ne macer sabulo sine
admixtione terreni, ne creta sola, ne harenae squallentes, ne ieiuna glarea, ne aurosi
pulueris lapidosa macies, ne salsa uel amara, ne uliginosa terra, ne tofus harenosus atque
ieiunus, ne uallis nimis opaca et solida, sed gleba putris et fere nigra et ad tegendam se
graminis sui crate sufficiens aut mixti coloris, quae etsi rara sit, tamen pinguis soli
adiunctione glutinetur. [2] Quae protulerit, nec scabra sint nec retorrida nec suci naturalis
egentia. Ferat, quod frumentis dandis utile signum sit, ebulum, iuncum, calamum, gramen,
trifolium non macrum, rubos pingues, pruna siluestria. Color tamen non magno opere quaerendus
est, sed pinguedo atque dulcedo. [3] Pinguem sic agnosces. Glebam paruulam dulci aqua
consparges et subiges: si glutinosa est et adhaeret, constat illi inesse pinguedinem. Item
scrobe effossa et repleta, si superauerit terra, pinguis est, si defuerit, exilis, si
conuenerit aequata, mediocris. Dulcendo autem cognoscitur, si ex ea parte agri, quae magis
displicet, glebam fictili uase dulci aqua madefactam iudicio saporis explores. [4] Vineis
quoque utilem per haec signa cognosces. Si coloris et corporis rari aliquatenus atque
resoluti est, si uirgulta, quae protulit, leuia, nitida, procera, fecunda sunt, ut piros
siluestres, prunos, rubos, ceteraque huiusmodi neque intorta neque sterilia neque macra
exilitate languentia. [5] Situs uero terrarum neque planus, ut stagnet, neque praeruptus, ut
defluat, neque obrutus, ut in imum deiecta ualle subsidat, neque arduus, ut tempestates
immodice sentiat et calores: sed ex his omnibus utilis semper est aequata mediocritas et uel
campus apertior et umorem pluuium cliuo fallente subducens uel collis molliter per latera
inclinata deductus uel uallis cum quadam moderatione et aeris laxitate submissa uel mons
alterius culminis defensus obiectu et a molestioribus uentis liber auxilio aliquo uel
sublimis, asper, sed nemorosus et herbidus. [6] Sed cum sint genera terrarum plurima, ut
pinguis aut macra, spissa uel rara, sicca uel umida et ex his pleraque uitiosa, tamen propter
seminum differentiam saepe necessaria maxime, sicut supra dixi, eligendus est pinguis ac
resolutus ager, qui minimum laborem petit, fructum maximum reddit. Secundi meriti est
spissus, qui labore quidem maximo, tamen ad uota respondent. Illud uero deterrimum genus est,
quod erit siccum simul et spissum et macrum uel frigidum: qui ager pestiferi more fugiendus
est.
VI. De industria et necessariis ad rura sententiis.
Sed ubi haec, quae naturalia sunt neque humana ope curari possunt, diligentius aestimaris,
exequi te conuenit partem, quae restat industriae: cuius haec erit cura uel maxima, ut has,
quas subieci, ex omni opere rustico in primis debeas tenere sententias. Praesentia domini
prouectus est agri. Color terrae non magno opere desideretur, quia bonitatis incertus est
auctor. [2] Genera omnium surculorum uel frugum praeclara, sed terris tuis experta,
committee. In nouo enim genere seminum ante experimentum non est spes tota ponenda. Locis
umidis semina citius quam siccis degenerant: quare subinde succurrat electio. Ferrarii,
lignarii, doliorum cuparumque factores necessario habendi sunt, ne a labore solemni rusticos
causa desiderandae urbis auertat. Locis frigidis a meridie uineta ponantur, calidis a
septentrione, temperatis ab oriente uel, si necesse sit, occidente. [3] Operarum ratio unum
modum tenere non potest in tanta diuersitate terrarum: et ideo soli et prouinciae consuetudo
facile ostendet, qui numerus unamquamque rem faciat, siue in surculis, siue in omni genere
satorum. Quae florent, constat non esse tangenda. Bene eligi serenda non possunt, nisi hoc
officium prius eligens adsumat. In rebus agrestibus maxime officia iuuenum congruunt, imperia
seniorum. [4] In uitibus putandis tria consideranda sunt, fructuum spes, successura materies,
locus, qui seruet ac reuocet. Vitem si maturius putes, plura sarmenta, si serius, fructus
plurimos consequeris. De locis deterrimis sicut arbores, ita uites conuenit ad meliora
transferre. Post bonam uindemiam strictius, post exiguam largius puta. In omni opere
inserendi, putandi ac recidendi, duris et acutis utere ferramentis. In uite uel arbore, quae
facienda sunt, perage ante apertionem floris et gemmae. In uineis aratro praetermissa fossor
emendet. Locis calidis, siccis, apricis, pampinandum non est, cum magis uitis optet operiri.
Et ubi uineas Vulturnus exurit aut flatus aliquis regionis inimicus, uitem tegamus
straminibus uel aliunde quaesitis. [5] Ramus laetus, uiridis et sterilis in media olea
abscidendus est, uelut totius arboris inimicus. Sterilitas et pestilentia aequo modo
fugiendae sunt, uel si secum utraeque non fuerint. In pastinato solo inter nouellas uites
omnino nihil est conserendum. Graeci iubent exceptis caulibus, tertio anno, quae libebit,
iniungere. Omnia legumina Graecis auctoribus seri iubentur in sicca terra: faba tantummodo in
umida debet spargi. [6] Domino uel colono confinia possidenti, qui fundum uel agrum suum
locat, damnis suis ac litibus studet. In agro periclitantur interiora, nisi colantur extrema.
Omne triticum solo uliginoso post tertiam sationem in genus siliginis commutatur. Tria mala
aeque nocent, sterilitas, morbus, uicinus. [7] Qui terram sterilem uineis occupat, et
laboribus suis et sumptibus est inimicus. Campi largius uinum, colles nobilius ferunt. Aquilo
uites sibi obiectas fecundat, auster nobilitat. Ita in arbitrio est, plus habeamus an melius.
Necessitas feriis caret. Quamuis temperatis agris serendum sit, tamen si siccitas longa est,
semina occata tutius in agris, quam in horreis seruabuntur. Viae malitia aeque et uoluptatis
et utilitatis aduersa est. [8] Qui agrum colit, grauem tributis creditorem patitur, cui sine
spe absolutionis obstrictus est. Qui arando crudum solum inter sulcos relinquit, suis
fructibus derogat, terrae ubertatem infamat. Fecundior est culta exiguitas quam magnitudo
neglecta. [9] Nigras uites omnino repudies nisi in prouinciis et eius generis, quo
acinaticium fieri consueuit. Longius adminiculum uitis incrementa producit. Teneram et
uiridem uitem ferri acie ne recidas. Omnis incisura sarmenti auertatur a gemma, ne eam
stilla, quae fluere consueuit, extinguat. Pro macie uel soliditate uitium nutrienda sarmenta
putator iniungat. Terra profunda, quod Graeci adserunt, oleae grandes arbores efficit,
fructus minores et aquatos ac seros magisque amurcae proximos. Aer oleas tepidus iuuat et
uentis mediocribus sine ui et horrore perflabilis. [10] Vitis, quae ad iugum colitur, per
aetates ad hoc perducenda est, ut locis molestioribus quattuor pedibus a terra, placidioribus
uero septem summitas eius insurgat. Hortus, qui caelo clementi subiacet et fontano umore
percurritur, prope est, ut liber sit et nullam serendi disciplinam requirat. Subligatio
acerbis uuis facienda est, quando excutiendi aut rumpendi acini nulla formido est. [11]
Ligatura in uitibus locum debet mutare, ne unum semper adsiduitas conterat uinculorum.
Fossorem si apertus uitis oculus uiderit, caecabitur spes magna uindemiae: et ideo, dum est
clausa, fodietur. Terrae altitudinem cum fecunditate, si ad frumenta, duobus pedibus explora,
quattuor uero, si ad arbusta uel uites. Vitis nouella, ut facile incrementum dilecta
consequitur, ita interitum celerem, si neglegatur, incurrit. [12] Modum tene aestimatis
facultatibus tuis in adsumptione culturae, ne superatis uiribus excedente mensura turpiter
deseras, quod arroganter adsumis. Semina plus quam annicula esse non debent, ne uetustate
corrupta non prodeant. Frumentum collis quidem grano robustius, sed mensurae minus refundet.
Omnia, quae seruntur, crescente luna et diebus tepidis sunt serenda. Nam tepor euocat, frigus
includit. [13] Si tibi ager est siluis inutilibus tectus, ita eum diuide, ut loca pinguia
puras reddas nouales, loca sterilia siluis tecta esse patiaris, quia illa naturali ubertate
respondent, haec beneficio laetantur incendii. Sed sic urenda distingues, ut ad incensum
agrum post quinquennium reuertaris. Ita efficies, ut aequaliter uel sterilis gleba cum
fecunditate contendat. [14] Graeci iubent oliuam, cum plantatur et legitur, a mundis pueris
atque uirginibus operandum, credo, recordati arbori huic esse praesulem castitatem. Nomina
frumentorum superfluum est praecipere, quae aut loco subinde aut aetate mutantur. Hoc satis
est, ut eligamus praecipua in ea regione, quam colimus, uel exploremus aduecta. Lupinus et
uicia pabularis, si uirides succidantur et statim supra sectas eorum radices aretur,
stercoris similitudine agros fecundant: quae si ex se aruerint, antequam proscindas, in his
terrae succus aufertur. Ager aquosus plus stercoris quaerit, siccus minus. [15] Calidis,
maritimis, siccis, apricis, campestribus locis omne opus uinearum maturius inchoetur,
frigidis, mediterraneis, umidis, opacis, montanis locis tardius: quod non solum de mensibus
aut diebus dixerim, sed etiam horis operandi. Omne opus rusticum, cum fieri praecipitur,
neque cito est, si ante quindecim dies, neque tarde, si post quindecim fiat. Frumenta omnia
maxime laetantur patenti campo et soluto, et ad solem reclini. [16] Spissa et cretosa et
umida terra bene far et triticum nutrit. Hordeum agro soluto delectatur et sicco: nam si in
lutoso spargatur, inmorietur. Trimenstris satio locis frigidis, niuosis conuenit, ubi
qualitas aestatis umecta est, ceteris raro respondet euentu. Semen trimenstre locis tepidis
melius respondebit, si seratur autumno: si necessitas coget de salsa terra sperare aliquid,
post autumnum plantanda est uel conserenda, ut malitia eius hibernis imbribus eluatur.
Aliquid etiam terrae dulcis uel arenae fluuialis subiciendum est, si illi uirgulta
committimus. [17] Seminarium mediocri terra instituere debemus, ut ad meliorem, quae sata
fuerint, transferantur. Lapides, qui supersunt, hieme rigent, aestate feruescunt. Idcirco
satis arbustis et uitibus nocent. Terra, quae circa arbores mouetur, ita est uicibus
permutanda, ut ei, quae in summo fuerat, ima succedat. [18] In laetandis arboribus crates
faciemus terram prius trunco admouentes et mox laetamen, ut sic opus natura beneficii
alternante cumuletur. Agri praesulem non ex dilectis tenere seruulis ponas, quia fiducia
praeteriti amoris ad inpunitatem culpae praesentis spectat.
VII. De agri electione uel situ.
In eligendo agro uel emendo considerare debebis, ne bonum naturalis fecunditatis colentium
deprauarit inertia et in degeneres surculos uber soli feracis expenderit: quod quamuis
emendari possit insitione meliorem, tamen harum rerum sine culpa melior usus est quam cum spe
corrigendi serus euentus. [2] In seminibus ergo frumentorum praesens emendatio potest esse.
In uinetis maxime considerandum atque uitandum est, quod plerique fecerunt studendo famae
tantum et latitudini pastinorum semina uitium statuentes uel sterilia uel saporis indigni:
quod grandi tibi labore constabit, ut corrigas, si agrum conpares uitiis talibus occupatum.
[3] Positio ipsius agri, qui eligendus est, ea sit. In frigidis prouinciis orienti aut
meridiano lateri ager esse debet obpositus, ne alicuius magni montis obiectu his duabus
partibus exclusis algore rigescat aut per partem septemtrionis remoto aut per occidentis in
uesperam sole dilato. In calidis uero prouinciis pars potius septemtrionis optanda est, quae
et utilitati et uoluptati et saluti aequa bonitate respondeat. [4] Si uicinus est fluuius,
ubi statuimus fabricae sedem parare, eius debemus explorare naturam, quia plerumque, quod
exhalat, inimicum est, a quo, si talis sit, conueniet refugere conditorem. Palus tamen omni
modo uitanda est, praecipue quae ab austro est uel occidente et siccari consueuit aestate,
propter pestilentiam uel animalia inimica, quae generat.
VIII. De aedificio.
Aedificium pro agri merito et pro fortuna domini oportet institui: quod plerumque inmodice
sumptum difficilius est sustinere quam condere. Ita igitur aestimanda eius est magnitudo, ut,
si aliquis casus incurrerit, ex agro, in quo est, unius anni aut ut multum biennii pensione
reparetur. [2] Ipsius autem praetorii situs sit loco aliquatenus erectiore et sicciore quam
cetera propter iniuriam fundamentorum et ut laeto fruatur adspectu. Fundamenta autem hoc modo
ponenda sunt, ut latiora sint ex utraque parte semipedis spatio, quam parietis corpus
increscet. Si lapis uel tofus occurat, facilis causa est conlocandi, in quo sculpi tantum
fundamenti forma debebit, unius pedis altitudine uel duorum. Si solida et constricta
inuenietur argilla, quinta uel sexta pars altitudinis eius, quae supra terram futura est,
fundamentis deputetur. Quod si terra laxior fuerit, modo maioris altitudinis obruantur, donec
munda sine ruderum suspicione occurrat argilla: quae si omnino desit, quartam mersisse
sufficiet. Studendum praeterea, ut hortis et pomariis cingi possit aut pratis. [3] Sed totus
fabricae tractus unius lateris longitudine, in quo frons erit, meridianam partem respiciat in
primo angulo excipiens ortum solis hiberni et paululum ab occidente auertatur hiemali. Ita
proueniet, ut per hiemem sole inlustretur et calores eius aestate non sentiat.
VIIII. De hibernis et aestiuis mansionibus, et pauimentis.
Forma tamen esse debet eiusmodi, ut ad habitationem breuiter collectas et aestati et hiemi
praebeat mansiones. Quae hiemi parantur ita sint constitutae, ut possit eas hiberni solis
totus propemodum cursus hilarare. In his pauimenta obportuna esse debebunt. [2] Primum in
fabricis planis earum obseruandum est, ut aequalis et solida contignatio fiat, ne gradus
ambulantium tremor fabricae titubantis excutiat. Deinde ut axes quernae cum aesculeis non
misceantur. Nam quercus umore concepto, cum se coeperit siccare, torquebitur et rimas in
pauimento faciet: aesculus autem sine uitio durat. [3] Sed si quercu subpetente aesculus
desit, subtiliter quercus secetur et transuersus atque directus duplex ponatur ordo tabularum
clauis frequentibus fixus. De cerro aut fago aut farno diutissime tabulata durabunt, si
stratis super paleis uel filice umor calcis nusquam ad tabulati corpus accedat. [4] Tunc
superstatuminabis rudus, id est, saxa contusa duabus partibus et una calcis temperante
consitues. Hoc cum ad sex digitorum crassitudinem feceris et regula exploraris aequale, si
loca hiemalia sunt, tale pauimentum debebis inponere, in quo uel nudis pedibus stantes
ministri hieme non rigescant. Inducto itaque rudere uel testaceo pauimento congestos et
calcatos spisse carbones cum sabulone et fauilla et calce permiscebis et huius inpensae
crassitudinem sex unciis iubebis inponi: quod exaequatum nigra pauimenta formabit et, si qua
fundentur ex poculis, uelociter rapta desuget. [5] Sed si aestiuae mansiones sunt, orientem
solstitialem et partem septemtrionis aspiciant et uel testaceum, sicut supra diximus,
accipiant pauimentum nel marmora uel tesseras aut scutulas, quibus aequale reddatur angulis
lateribusque coniunctis. Si haec deerunt, supra marmor tusum cernatur aut harena cum calce
inducta leuigetur.
X. De calce et harena.
Praeterea scire est necessarium construenti, quae calcis et harenae natura sit utilis.
Harenae ergo fossiciae genera sunt tria, nigra, rufa, cana: omnes praecipuae, rufa melior,
meriti sequentis est cana, tertium locum nigra possedit. Ex his, quae conprehensa manu edit
stridores, erit utilis fabricanti. Item si panno uel linteo candidae uestis inspersa et
excussa nihil maculae relinquet aut sordis, egreria. [2] Sed si fossilis harena non fuerit,
de fluminibus glarea aut litore colligetur. Marina harena tardius siccatur et ideo non
continue, sed intermissis temporibus construenda est, ne opus onerata corrumpat: camerarum
quoque tectoria salso umore dissoluit. Nam fossiles tectoriis et cameris celeri siccitate
utiles sunt melioresque, si statim, cum effossae sunt, misceantur. Nam diutino sole aut
pruina aut imbre uanescunt. Fluuiales tectoriis magis poterunt conuenire. [3] Sed si uti
necesse sit maris harena, erit commodum prius eam lacuna umoris dulcis inmergi, ut uitium
salis aquis suauibus eluta deponat. Calcem quoque albo saxo duro uel tiburtino aut columbino
fluuiali coquemus aut rubro aut spongia aut postremo marmore. Qui erit ex spisso et duro
saxo, structuris conuenit: ex fistuloso uero aut molliori lapide tectoriis adhibetur utilis.
In duabus harenae partibus calcis una miscenda est. In fluuiali uero harena si tertiam partem
testae cretae addideris, operum soliditas mira praestabitur.
XI. De latericiis parietibus.
Quod si latericios parietes in praetorio facere uolueris, illud seruare debebis, ut perfectis
parietibus in summitate, quae trabibus subiacebit, structura testacea cum coronis
prominentibus fiat sesquipedali altitudine, ut, si corruptae tegulae aut imbrices fuerint,
parietem non possint penetrare perpluuia. Deinde prouidendum est, ut siccis et asperatis
parietibus latericiis inducatur tectorium, quod umidis ac leuibus adhaerere non poterit et
ideo tertio eos prius debebis obducere, ut tectorium sine corruptione suscipiant.
XII. De lumine et altitudine.
In primis studendum est in agresti fabrica, ut multa luce clarescat: deinde ut partes
temporibus diuisas, sicut supra dixi, congruis partibus offeramus, id est, aestiuas
septemtrioni, hibernae meridiano, uernas et autumnales orienti. Mensura uero haec seruanda
est in tricliniis atque cubiculis, ut, quanta latitudo uel longitudo fuerit, in unum
conputetur et eius medietas in altitudinem conferatur.
XIII. De cameris canniciis.
Cameras in agrestibus aedificiis ex ea materia utilius erit formare, quae facile inuenietur
in uilla. Itaque aut tabulis faciemus aut cannis hoc genere. Asseres ligni gallici uel
cupressi directos et aequales constituemus in eo loco, ubi camera facienda est, ita
ordinator, ut inter se sesquipedalis mensura sit uacua. Tunc eos catenis ligneis ex iunipero
aut oliua aut buxo aut cupresso factis ad contignationem suspendemus et binas inter eos
perticas dirigemus tomicibus alligatas. [2] Postea palustrem cannam uel hance crassiorem,
quae in usu est, contusam facta et strictim iuncta crate subnectemus et per omne spatium cum
ipsis asseribus et perticis alligabimus. Dehinc primo inpensa pumicea induemus et trulla
aequabimus, ut inter se cannarum membra constringat. Post harena et calce coaequabimus.
Tertio tusi marmoris puluerem mixtum cum calce ducemus et poliemus ad summum nitorem.
XIIII. De opere albario.
Opus quoque albarium saepe delectat, cui calcem debebimus adhibere, cum multo tempore fuerit
macerata. Ergo ut utilem probes, ascia calcem quasi lignum dolabis. Si nusquam acies eius
offenderit et, quod asciae adhaeret, fuerit molle atque uiscosum, constat albariis operibus
conuenire.
XV. De tectoriis.
Parietem uero tectura sic fiet fortis et nitida. Prima trullis frequentetur inductio. Cum
siccari coeperit, iterum inducatur ac tertio. Post haec tria coria ex marmore grano
cooperiatur ad trullam. Quae inductio ante tam diu subigenda est, ut rutrum, quo calx
subigitur, mundum leuemus. Haec quoque marmoris grani inductio cum siccari incipiet, alius
corium subtilius oportet inponi. Sic et soliditatem custodiet et nitorem.
XVI. De uitanda ualle, quae propter aquas diligi solet.
Vitandum est autem, quod plerique fecerunt aquae causa, uillas infimis uallibus mergere et
paucorum dierum uoluptatem praeferre habitatorum saluti: quod magi metuemus, si prouincia
quam colimus, de morbis aestate suspecta est. Cui si fons desit aut puteus, cisternas
construere conueniat, quibus omnium conduci possit aqua tectorum. Fiunt autem hoc modo.
XVII. De cisternis et malthia frigidaria.
Signinis parietibus magnitudo ea, qua delectaris et cui sufficis, construatur longior magis
quam latior. Huius solum alto rudere solidatum relicto fusoriis loco testacei pauimenti
superfusione leuigetur. Hoc pauimentum omni cura terendum est ad nitores et lardo pingui
decocto adsidue perfricandum. [2] Quod ubi deducto umore siccatum est, ne rimis in alique
parte findatur, etiam parietes simili corio uelentur obducti et ita post duiturnam et solidam
siccitatem aquae praebeatur hospitium. Anguillas sane piscesque fluuiales mitti in his
pascique conueniet, ut horum natatu aqua stans agilitatem currentis imitetur. Sed si
aliquando in quocumque loco pauimenti uel parietis tectura succumbat, hoc genus malthae
adhibebimus, ut umor in exitum nitens possit includi. [3] Rimas et lacunas cisternarum,
piscinas uel puteos sarciemus hoc genere, etsi umor per saxa manabit. Picis liquidae quantum
uolueris, et tantundem sumes unguinis, quod uocamus axungiam uel seuum. Tunc in olla utrumque
miscebis et coques, donec spumet: deinde ab igne remouebis. Cum fuerit eadem refrigerata
permixtio, calcem minutim superadicies et ad unum corpus omnia mixta reuocabis. [4] Cumque
uelut strigmentum feceris, inseres locis corruptis ac manantibus et pressum. Summa densitate
calcabis. Salutare erit aquas illuc per tubos fictiles duci et opertis inmeare cisternis.
Name caelestis aqua ad bibendum omnibus antefertur, ut, etsi fluens adhiberi possit, quae
salubris non est, lauacris debeat et hortorum uacare culturae.
XVIII. De cella uinaria.
Cellam uinariam septemtrioni habere debemus obpositam frigidam uel obscurae proximam, longe a
balneis, stabulis, furno, sterculis, cisternis, aquis et ceteris odoris horrendi: ita
instructam necessariis, ut non uincatur a fructu, sic autem dispositam, ut basilicae ipsius
forma calcatorium loco habeat altiore constructum, ad quod inter duos lacus, qui ad
excipienda uina hincinde depressi sint, gradibus tribus fere ascendatur aut quattuor. Ex his
lacubus canales structi uel tubi fictiles circa extremos parietes currant et subiectis lateri
suo doliis per uicinos meatus manantia uina defundant. [2] Si copia maior est, medium spatium
cupis deputabitur, quas, ne ambulacra prohibeant, asellis altioribus inpositas uel supra
dolia possumus conlocare spatio inter se longiore distantes, ut, si res exigat, curantis
transitus possit admitti. Quod si cupis locum suum deputabimus, is locus ad calcatorii
similitudinem podiis breuibus et testaceo pauimento solidetur, ut, etiamsi ignorata se cupa
diffuderit, lacu subdito excipiantur non peritura uina, quae fluxerint.
XVIIII. De horreo.
Situs horreorum quamuis ipsam septemtrionis desideret partem, et superior et longe ab
omni umore et laetamine et stabulis ponendus est, frigidus, uentosus et siccus, cui
prouidendum structurae diligentia, ne rimis possit abrumpi. Solum igitur omne bipedis
sternatur uel minoribus laterculis, quos suffuso testaceo pauimento debemus imprimere. [2]
Tunc diuisas cellas, si magnus sperabitur seminum modus, grano cuique tribuemus. Si terrae
pauperes minora promittunt uel craticiis podiis erunt discernenda granaria uel uimineis
uasculis redactus tenues congeremus. Sed factis granariis amurca luto mixta parietes
linuntur, cui aridi oleastri folia uel oliuae pro paleis adiciuntur: quo tectorio siccato
rursus amurca respergitur: quae ubi siccata fuerit, frumenta condentur. Haec res
gurgulionibus et ceteris noxiis animalibus inimica est. Aliqui coriandri folia frumentis
miscent ad seruandum profutura. Nihil tamen commodius erit diu custodiendis frumentis, quam
si ex areis in alterum uicinum locum transfusa refrigerentur aliquantis diebus atque ita
horreis inferantur. [3] Negat Columella uentilanda esse frumenta, quia magis miscentur
animalia totis aceruis. Quae si non moueantur, in summitate intra mensuram palmi subsistent
et hoc uelut corrupto corio cetera inlaesa durabunt. Adserit idem noxia animalia ultra
praedictam mensuram non posse generari. Herba conyza sicca, ut Graeci adserunt, substrata
frumentis addit aetati. Ab horreis tamen auster esse debet auersus.
XX. De oleo factorio.
Olearis cella meridianis sit obiecta partibus et contra frigus munita, ut illi per specularia
debeat lumen admitti. Ita et operas, quae hieme futurae sunt, nullus algor inpediet: et
oleum, cum premetur, iutum teporibus frigore non ualebit adstringi. Trapetis et rotulis et
prelo nata est forma, quam consuetudo dictauit. Receptacula olei semper munda sint, ne nouos
sapores infecta ueteri rancore corrumpant. At si quis maiori diligentiae studet, subiectis
hinc inde cuniculis pauimenta suspendat et ignem suggerat fornace succensa. Ita purus calor
olei cellam sine fumi nidore uaporabit, quo saepe infectum colore corrumpitur et sapore.
XXI. De stabulis equorum et boum.
Stabula equorum uel boum, meridianas quidem respiciant partes, non tamen egeant a
septemtrione luminibus, quae per hiemem clausa nihil noceant, per aestatem patefacta
refrigerent. Ipsa stabula propter ungulas animalium ab omni umore suspenda sint. Boues
nitidiores fient, si focum proxime habeant et lumen intendant. Octo pedes ad spatium standi
singulis boum paribus abundant et in porrectione quindecim. Plancae roboreae subponantur
stationibus equorum, ut iacentibus molle sit, stantibus durum.
XXII. De corte.
Cors ad meridiem pateat et obiecta sit soli, quia facilius erit propter ea, quae insunt,
animalia ad aestatis temperandum calorem porticus furcis, asseribus et fronde formari, quae
uel scindulis uel, si copia suppetit, tegulis uel, si facilius et sine inpensa placuerit,
tegentur caricibus aut genestis.
XXIII. De auiariis.
Circa parietes cortis extremos auiaria facienda sunt, quia stercus auium maxime necessarium
est agriculturae excepto anserum laetamine, quod satis omnibus inimicum est. Sed habitacula
ceterarum auium maxime necessaria sunt.
XXIIII. De columbario.
Columbarium uero potest accipere sublimis una turricula in praetorio constituta leuigatis ac
dealbatis parietibus, in quibus a quattuor partibus fenestellae, sicut mos est, breuissimae
fiant, ut columbas solas ad introitum exitumque permittant. Nidi figurentur interius. [2] A
mustelis tutae fiunt, si inter eas uetus spartea proiciatur, qua animalia calciantur, ut eam
secreto non uidentibus aliis unus adtulerit. Non pereunt et neque locum deserunt, si per
omnes fenestras aliquid de strangulati hominis loro aut uinculo aut fune suspendas. Inducunt
alias, si cymino pascantur adsidue uel hirci alarum balsami liquore tangantur. [3] Fetus
frequentant, si hordeum torrefactum uel fabam uel eruum saepe consumant. Triginta autem
columbis uolantibus diurni tres sextarii tritici sufficient aut creturae, ita ut eruum fetus
gratia mensibus praebeamus hibernis. Rutae ramulos plurimis locis oportet contra animalia
inimica suspendere.
XXV. De turturibus.
Sed columbarii cellae duo subiecta cubicula fiant, unum breue et prope obscurum, quo turtures
claudi possint, quos nutrire facillimum est. Nam nihil expetunt, nisi ut aestate, qua sola
maxime pinguescunt, triticum uel milium mulsa maceratum semper accipiant. Semodius unus
diurnus centum uiginti turturibus sufficit. Aqua sane eis frequenter mundior debet offerri.
XXVI. De turdis.
Aliud uero cubiculum turdos nutriat. Qui si alieno tempore saginentur, et uoluptatem cibi et
reditum maximum praestant parcitati beneficium ministrante luxuria. Sit autem locus mundus et
lucidus et undique leuigatus. Transuersae in hoc perticae figuntur, quibus possint post
inclusum uolatum sedere. [2] Rami etiam uirides saepe mutentur. Caricae tunsae mixtis
pollinibus largissime praebeantur. Myrti etiam, si facultas est, lentisci, oleastri, ederae,
arbuti semina interdum ad excludenda fastidia et maxime aqua munda tribuatur. Claudantur
inlaesi et recens capti mixtis aliquibus ante nutritis, quorum societate ad capiendos cibos
pauidam nouae captiuitatis maestitudinem consolentur.
XXVII. De gallinis.
Gallinas educare nulla mulier nescit, quae modo uidetur industria. Hoc de his praecepisse
sufficiat, ut fumo, puluere utantur et cinere. Sint praecipue nigrae aut flaui coloris, albae
uitentur. Vinaciae cibo sterilescunt. Hordeo semicocto et parere saepe coguntur et reddunt
oua maiora. Duobus cyathis hordei bene pascitur una gallina, quae circuit. Subponenda sunt
his semper oua numero inpari luna crescente a decima usque in quintam decimam. [2] Pituita
his nasci solet, quae alba pellicula linguam uestit extremam. Haec leuiter unguibus uellitur
et locus cinere tangitur et allio trito plaga mundata conspergitur. Item allii mica trita cum
oleo faucibus inseritur. Stafis etiam agria prodest, si cibis misceatur adsidue. Si amarum
lupinum comedant, sub oculis illis grana ipsa procedunt. Quae nisi acu leuiter apertis
pelliculis auferantur, extinguunt. [3] Oculos portulace suco forinsecus et mulieris lacte
curemus uel ammoniaco sale, cui mel et cyminum aequale miscentur. Peduclos earum perimit
stafis agria et torrefactum cyminum, paria et pariter tunsa cum uino et amari lupini aqua, si
penetret secreta pennarum.
XXVIII. De pauonibus.
Pauones nutrire facillimum est, nisi eis fures aut animalia inimica formides: qui plerumque
per agros uagati sponte se pascunt pullosque educunt. Altissimis uespere arbores petunt. Vna
his cura debetur, ut incubantes per agrum feminas, quae hoc passim faciunt, a uulpe
custodias. Ideo in insulis breuibus meliori sorte nutriuntur. Vni masculo feminae quinque
sufficiunt. [2] Maculi oua et pullos suos persequuntur uelut alienigenas, priusquam illis
cristarum nascatur insigne. Ab idibus februariis calere incipiunt. Faba leuiter torrefacta in
libidinem prouocantur, si eis quinto quoque die tepida praebeatur. Sex cyathi uni sufficiunt.
Cupidinem coeundi masculus confitetur, quoties circa se amictum caudae gemmantis
incuruat et singularum capita oculata pennarum locis suis exerit cum stridore
procurrens. [3] Si oua pauonum gallinis subponantur, excusatae matres ab incubatione tribus
uicibus per annum fetus edunt. Primus partus quinque ouorum, secundus quattuor, tertius trium
uel duorum esse consueuit. Sed electae, si hoc placuerit, nutrices gallinae sint, quae a
primo incremento lunae nouem diebus habeant nouem oua subposita, quinque pauonina et cetera
sui generis. [4] Decima die omnia gallinacea subtrahantur et alia item gallinacea totidem
recentia subponantur, quot ablata sunt, ut tricesima luna, hoc est, expletis triginta diebus,
possint cum pauonibus ouis aperiri. Oua autem pauonum, quae gallinae subiecta sunt, saepe
manu conuertantur, quia hoc ipsa facere uix ualebit. Vnam partem oui notabis, ut te subinde
conuertisse cognoscas. Maiores tamen gallinas oportet eligere: nam minoribus pauciora
subpones. [5] Natos si ad unam transferre a pluribus uelis, dicit Columella uni nutrici uiginti quinque sufficere: mihi uero, ut bene educi possint, uidentur quindecim satis esse. Primis diebus far hordei conspersum uino pullis dabitur uel undecumque cocta pulticula et refrigerata. Postea adicietur porrum concisum uel caseus recens sed expressus: nam serum pullis nocet. Locustae etiam pedibus ablatis praebentur. [6] Ita pascendi sunt usque ad sextum mensem. Deinde hordeum poteris praebere solemniter. Tricesimo quinto tamen die, postquam nati sunt, et in agrum tuto eici possunt comitante nutrice pascendi, cuius singultu reuocantur ad uillam. Pituitas uero et cruditates his remediis summouebis, quibus gallina curatur. Maximum illis periculum est, cum incipit crista produci: nam patiuntur languores infantum similitudine, cum illis tumentes gingiuas denticuli aperire nituntur.
XXVIIII. De fasianis.
In fasianis nutriendis hoc seruandum est, ut nouelli ad creandos fetus parentur, id est, qui anno superiore sunt editi: ueteres enim fecundi esse non possunt. Ineunt feminas mense martio uel aprili. Duabus unus masculus sufficit, quia ceteras auues salacitate non aequat. Semel in anno fetus creabunt. [2] Viginti fere ouis pariendi ordo concluditur. Gallinae his melius incubabunt, ita ut quindecim fasianina oua nutrix una cooperiat: cetera sui generis subponantur. In subponendo de luna et diebus, quae sunt in aliis dicta, seruemus. Tricesimus dies maturos pullos in lumen emittet. Sed per quindecim dies discocto ac refrigerato leuiter hordei farre pascentur, cui uini imber aspergitur. Post triticum fractum praebebis et locustas et oua formicae. Sane ab aquae prohibeantur accessu, ne eos pituita concludat. [3] Quod si pituitam patientur fasiani, allio cum pice liquida trito rostra eorum debebis adsiduus perfricare uel uitium, sicut gallinis fieri consueuit, auferre. [4] Saginandi haec ratio est, ut unius modii triticea farina in breuissimas offulas redacta clauso fasiano per triginta dies ministrata sufficiat: uel si hordeaceam farinam praebere uolueris, unius et semissis modii farinaper praedictos dies saginam replebit. Obseruandum sane est, ut offulae ipsae oleo leuigentur asperso et ita inserantur faucibus, ne sub infima linguae parte mergantur: quod si euenerit, statim peribunt. Illud quoque magnopere curemus, ut praebeantur noua alimenta digestis, quia eos facillimae onus cibi haerentis extinguit.
XXX. De anseribus.
Anser sane nec sine aqua nec sine herba facile sustinetur: locis consitis inimicus est, quia sata et morsu laedit et stercore. Pullos praestat et plumas, quas et autumno uellamus et uere. Vni masculo tres feminae sufficiunt. Si desit fluuius, lacuna formetur. Si herba non subpetat, trifolium, fenum graecum, agrestia intyba, lactuculas seremus alimento. Albi fecundiores sunt, uarii uel fusci minus, quia de agresti genere ad domesticum transierunt. [2] Incubant a calendis martii usque ad aestiuum solstitium. Plus parient, si gallinis oua subponas. Extremum partum matribus iam uacaturis educare permittimus. Pariturae ad haram perducantur. Cum semel hoc feceris, consuetudinem sponte retinebunt. Gallinis sicut pauonina et anseris oua subpones. Sed anserina oua ne noceantur, subpositis subiciatur urtica. [3] Parui primis decem diebus intus pascendi sunt, postea sereno eos poterimus educere, ubi urtica non fuerit, cuius aculeos formidant. Quattuor mensum bene saginantur: nam melius in tenera aetate pinguescunt. Polenta dabitur in die ter. Large uagandi licentia prohibetur. Loco obscuro claudentur et calido. Sic maiores etiam secundo mense pinguescunt: nam paruuli saepe die tricesimo. Saginantur melius, si ad satietatem milium praebeamus infusum. Inter anserum cibaria legumen omne porrigi potest excepto eruo. [4] Cauendum est etiam, ne pulli eorum setas glutiant. Graeci saginandis anseribus polentae duas partes et furfuris quattuor aqua calida temperant et ingerunt pro adpetentis uoluntate sumenda. Tribus per diem uicibus potu adiuuant. Media quoque nocte aquam ministrant. Peractis uero triginta diebus, si, ut iecur his tenerescat, optabis, tunsas caricas et aqua maceratas in offas uolutabis exiguas et per dies uiginti continuos ministrabis anseribus.
XXXI. De piscinis.
His ordinatis cetera exequenda sunt. Nam piscinae duae uel solo inpressae uel caeso lapide circa uillam esse debebunt, quas facile est aut fonte aut imbre subpleri, ut una ex his usui sit pecoribus uel auibus aquaticis: alia madefaciat uirgas et coria et lupinos et si qua rusticitas consueuit infundere.
XXXII. De fenili, paleario, lignario.
Feni, palearum, ligni, cannarum repositiones nil refert, in qua parte, dummodo siccae sint atque perflabiles et longe remoueantur a uilla propter casum subripientis incendii.
XXXIII. De sterculino.
Stercorum congestio locum suum tenere debebit, qui abundet umore et propter odoris horrenda a praetorii conuertatur aspectu. Vmor abundans hoc praestabit stercori, ut, si qua insunt spinarum semina, putrefiant. Stercus asinorum primum est, maxime hortis: dein ouillum et caprinum et iumentorum: porcinum uero pessimum. Cineres optimi. Sed columbinum feruidissimum ceterarumque auium satis utile excepto palustrium. [2] Stercus, quod anno requieuerit, segetibus utile est nec herbas creat: si uetustius sit, minus proderit. Pratis uero recentia stercora proficient ad uber herbarum. Et maris purgamenta, si aquis dulcibus eluantur, mixta reliquis uicem stercoris exhibebunt et limus, quem scaturiens aqua uel fluuii incrementa respuerint.
XXXIIII. De locis horti et pomarii et sepibus et serendo.
Horti et pomaria domui proxima esse debebunt. Hortus sit sterculino maxime subiectus, cuius eum sucus sponte fecundet, ab area longe situs: nam puluerem palearum patitur inimicum. Felix positio est, cui leniter inclinata planicies cursus aquae fluentis per spatia discreta deriuat. [2] Si fons desit, aut inprimendus est puteus aut, si hoc nequeas, piscina superius construenda, ut illi aquas pluuia conferente hortus per aestiuos rigetur ardores. Si hac omni facultate carueris, semper altius tribus uel quattuor pedibus ad pastini similitudinem fodies hortulum, qui sic cultus neglegat siccitates. [3] Sed huic quamuis contra necessitatem iuta stercore quaelibet terra conueniat, tamen haec genera sunt in electione uitanda, creta, quam argillam dicimus, atque rubrica. Illud quoque custodies in hortis, quos umoris natura non adiuuat, ut diuidas partes et hieme ad meridiem, aestate ad septemtrionem spatia colenda conuertas.
[4] Munitiones multa sunt genera. Alii luto inter formas clauso parietes figuratos ex partibus imitantur. Quibus subpetit, macerias luto et lapide excitant. Plerique sine luto congesta in ordinem saxa componunt. Nonnulli fossis spatia colenda praecingunt: quod uitandum est, quia horto subducit umores, nisi forte locus palustris colatur. Alii spinarum plantas et semina in munitione disponunt. [5] Sed melius erit rubi semina et spinae, quae rubus caninus uocatur, matura colligere et cum farina erui ex aqua macerata miscere: funes dehinc sparteos ueteres hoc genere mixtionis sic inducere, ut intra funes semina recepta seruentur usque ad uerni temporis initia. [6] Tunc ubi sepis futura est, duos sulcos tribus a se pedibus separatos sesquipedis altitudine faciemus et per utrosque funes cum seminibus obruemus leui terra. Ita tricesima die procedunt sentes, quos teneros adminiculis opus est adiuuare: qui inter se per spatia uacua relicta iungentur.
[7] Partes sane horti sic diuidendae sunt, ut hae, in quibus autumno seminabitur, uerno tempore pastinentur: quas seminibus uere conplebimus, autumni tempore debebimus effodere. Ita utraque pastinatio decoquetur beneficio algoris aut solis. Areae faciendae sunt angustiores et longae, id est, duodecim pedum longitudine et sex latitudine, sic propter spatia utrimque purganda diuisae. Margines uero earum locis umidis uel inriguis duobus pedibus erigantur: siccis uno extulisse sufficiet. Inter areas, si umor consueuit effluere, spatia altiora ipis areis esse debebunt, ut facilius ingrediantur aream de superiori parte umor admissus et, ubi sitientem saturauerit, in alias possit exclusus auerti. [8] Serendi tempora licet per menses certa signemus, tamen secundum loci et caeli naturam unusquisque custodiat. Frigidis locis autumnalis satio celerior fiat, uerna uero tardior: calidis autem regionibus et autumnalis serior fieri potest et uerna maturior. Quaecumque serenda sunt, cum crescit luna, seminentur, quae secanda sunt uel legenda, cum minuitur.
XXXV. De remediis horti uel agri.
Contra nebulas et rubiginem paleas et purgamenta pluribus locis per hortum disposita simul omnia, cum nebulas uideris instare, conbure.
Contra grandinem multa dicuntur. Panno russeo mola cooperitur. Item cruentae secures contra caelum minaciter leuantur. Item omne horti spatium alba uite praecingitur uel noctua pennis patentibus extensa suffigitur uel ferramenta, quibus operandum est, seuo unguntur ursino. [2] Aliqui ursi adipem cum oleo tusum reseruant et falces hoc, cum putaturi sunt, ungunt. Sed hoc in occulto debet esse remdium, ut nullus putator intelligat: cuius tanta uis esse perhibetur, ut neque gelu neque nebula neque aliquo animali possit noceri. Interest, ut res profanata non ualeat.
Contra culices et limaces uel amurcam recentem uel ex cameris fulginem spargimus.
Contras formicas, si in horto habent foramen, cor noctuae admoueamus: si foris ueniunt, omne horti spatium cinere aut cretae candore signabimus.
[3] Contra erucas semina, quae spargenda sunt, semperuiui suco madefiant uel erucarum sanguine. Cicer inter olera propter multa portenta serendum est. Aliqui cinerem de fico super erucas spargunt. Item squillam uel in horto serunt uel certe suspendunt. Aliqui mulierem menstruantem nusquam cinctam solutis capillis nudis pedibus contra erucas et cetera hortum faciunt circumire. Aliqui fluuiales cancros pluribus locis intra hortum crucifigunt.
[4] Contra animalia, quae uitibus nocent, cantharides quas in rosis inuenire consueuimus, oleo mersas resolui patieris in tabem et, cum putandae sunt uites, hoc oleo falces perunges. Extinguuntur cimices amurca et felle bubulo lectis aut locis perunctis uel foliis ederae tritis ex oleo uel incensis sanguisugis.
[5] Vt olera animalia infesta non generent, in corio testudinis omnia semina, quae sparsurus es, sicca uel mentam locis pluribus, maxime inter caules, sere. Hoc praestare fertur eruum aliquantulum satum, praecipue ubi radices et rapa nascuntur. Vel acre acetum suco hyosciami mixtum fertur olerum pulices necare si spargas.
[6] Campas fertur euincere, qui fusticulos allii sine capitibus per horti omne spatium comburens nidorem locis pluribus excitarit. Si uitibus consulemus, allio trito falces putatoriae feruntur ungendae. Nasci quoque prohibentur, si circa arborum uel uitium crura bitumen et sulfur incendas uel si ablatas de horto uicino campas aqua excoquas et per horti tui spatia uniuersa diffundas.
Ne cantharides uitibus noceant, in cote, qua falces acuuntur, ipsae sunt conterendae.
[7] Democritus adserit neque arboribus neque satis quibuslibet noceri posse a quibuscunque bestiis, si fluuiales cancros plurimos uel marinos, quos Graeci paguros nominant, non minus quam decem fictili uasculo in aqua missos tegas et sub diuo statuas, ut decem diebus sole uaporentur. Postea quaecunque inlaesa uolueris esse, perfundas et octonis diebus peractis hoc repetas, donec solide, quae optaueris adolescant.
[8] Formicas abiges origano et sulfure tritis foramen aspergens. Hoc et apibus nocet. Item coclearum uacuas testas si usseris et eo cinere foramen inculces.
Culices galbano infuso fugantur aut sulfure, pulices amurca per pauimentum frequenter aspersa uel cymino agresti cum aqua trito uel cucumeris semen agrestis aqua resolutum saepe infundens uel aquam lupinorum psilotri austeritatibus iutam.
[9] Mures, si amurcam spissam patinae infuderis et in domo nocte posueris, adhaerebunt. Item necabuntur, si helleboro nigro caseum uel panem uel adipes uel polentam permisceas et offeras: et agrestis cucumeris et colocynthidis suffusio sic nocebit.
Aduersus mures agrestes Apuleius adserit semina bubulo felle maceranda, antequam spargas. Nonnulli rododafnes foliis eorum claudunt, qui rosis his, dum in exitum nituntur, intereunt.
[10] Talpas Graeci hoc genere persequuntur. Nucem perforari iubent uel aliquod pomi genus soliditatis eiusdem. Ibi paleas et cedrum cum sulfure sufficienter includi. Tunc omnes paruulos aditus et reliqua spiramenta talparum diligenter adobrui, unum foramen, quod amplum est, reseruari, in cuius aditu nucem intus incensam si poni, ut ab una parte flatus possit accipere, quos ab alia parte diffundat: sic inpletis fumo cuniculis talpas uel fugere protinus uel necari.
[11] Mures rusticos, si querno cinere aditus eorum satures, adtactu frequenti scabies occupabit ac perimet.
Serpentes prope omni austeritate fugantur et nocentes spiritus innocentia fumi graueolentis exagitat. Vramus galbanum uel cerui cornua, radices lilii, caprae ungulas. Hoc genere monstra noxia prohibentur.
[12] Opinio Graecorum est, si nubes locustarum repente surrexerit, latentibus infra texta cunctis hominibus eam posse transire: quod si inobseruantes homines sub aere deprehendant, nullum fructum noceri, si continuo omnes ad texta confugiant. Pelli etiam dicuntur amari lupini uel agrestis cucumeris aqua decocta, si muriae mixta fundatur. Aestimant aliqui locustas uel scorpios fugari posse, si aliqui ex his urantur in medi.
[13] Campas nonnulli ficulneo cinere persequuntur: si permanserint, urina bubula et amurca aequaliter mixta conferueant et, ubi refrixerint, olera omnia hoc imbre consperge. Prasocoridas Graeci uocant animalia, quae solent hortis nocere. Ergo uentriculum ueruecis statim occisi plenum sordibus suis, spatio, quo abundant, leuiter debebis operire. Post biduum reperies ibi animalia ipsa congesta. Hoc cum bis uel tertio feceris, genus omne, quod nocebat, extingues.
[14] Grandini creditur obuiare, si quis crocodili pellem uel hyaenae uel marini uituli per spatia possessionis circumferat et in uillae aut cortis suspendat ingressu, cum malum uiderit imminere. Item si palustrem testudinem dextra manu supinam ferens uineas perambulet et reuersus eodem modo sic illam ponat in terra, ut glebas dorsi eius obiciat curuaturae, ne possit inuerti sed supina permaneat. Hoc facto fertur spatium sic defensum nubes inimica transcurrere. [15] Nonnulli ubi instare malum uiderint, oblato speculo imaginem nubis accipiunt et hoc remedio nubem, seu ut sibi obiecta displiceat seu ut tamquam geminata alteri cedat, auertunt. Item uituli marini pellis in medio uinearum loco uni superiecta uiticulae creditur contra imminens malum totius uineae membra uestisse.
[16] Omnia semina horti uel agri feruntur ab omnibus malis ac monstris tuta seruari, si agrestis cucumeris tritis radicibus ante macerentur. Item equae caluaria sed non uirginis intra hortum ponenda est uel potius asinae. Creduntur enim sua praesentia fecundare, quae spectant.
XXXVI. De area.
Area longe a uilla esse non debet et propter exportandi facilitatem et ut fraus minor timeatur domini uel procuratoris uicinitate suspecta. Sit autem uel strata silice uel saxo montis excisa uel sub ipsa triturae tempore ungulis pecorum et aquae admixtione solidata, clausa deinde et robustis munita cancellis propter armenta, quae, cum teretur, inducimus. Sit circa hanc locus alter planus et purus, in quem frumenta transfusa refrigerentur et horreis inferantur: quae res in eorum durabilitate proficiet. Fiat deinde undecumque proximum tectum, maxime in umidis regionibus, sub quo propter imbres subitos frumenta, si necessitas coegerit, raptim uel munda uel semitrita ponantur. Sit autem loco sublimi et undecumque perflabili, longe tamen ab hortis, uineis atque pometis. Nam sicut radicibus uirgultorum prosunt laetamen et paleae, ita insidentes frondibus has perforant atque arere conpellunt.
XXXVII. De apium castris.
Apibus stationem non longe a domnicalibus uel in horti parte secreta et aprica et a uentis remota et calidiore locare debemus, quae in quadratam constituta mensuram fures et accessus hominum pecudumque submoueat. Sit abundans floribus, quos uel in herbis uel in fructibus uel in arboribus procuret industria. [2] Herbas nutriat origanum, thymum, serpillum, satureiam, melisfyllum, uiolas agrestes, asfodilum, citreaginem, amaracum, hyacinthum, qui iris uel gladiolus dicitur similitudine foliorum, narcissum, crocum ceterasque herbas suauissimi odoris et floris. In fructibus uero sint rosae, lilia, uiolae flauae, rosmarinus, ederae: in arboribus zizyfus, amygdalus, persicus, pirus pomiferaeque arbores, quibus nulla amaritudo respondet flore desucto: siluestria uero glandifera robora, terebinthus, lentiscus, cedrus, tilia, ilex minor et linus. Sed taxi remoueantur inimicae. [3] Primi saporis mella thymi sucus effundit, secundi meriti thymbra, serpillum uel origanum, tertii meriti rosmarinus et satureia. Ceterea ut arbutus et olera saporem rustici mellis efficiunt. Sint autem arbores a septemtrionali parte dispositae. Frutices atque uirgulta ordines suos sub maceriis exequantur. Herbas deinde plano post frutices conseremus. Fons uel riuus huc conueniat otiosus, qui humiles transeundo formet lacunas, quas operiant rara et transuersa uirgulta sedes tutas apibus praebitura, cum sitient. [4] Sed ab his apium castris longe sint omnia odoris horrendi, balneae, stabula, coquinae fusoria. Fugemus praeterea animalia, quae sunt apibus inimica, lacertos et blattas et his similia. Aues etiam pannis et crepitaculis terreamus. Purus custos frequens et castus accedat habens noua aluearia praeparata, quibus excipiatur exanimum rudis iuuentus. [5] Vitetur odor coeni et cancer exustus et locus, qui ad humanam uocem falsa imitatione respondet. Absint et herbae tithymallus, elleorum, thapsia, absinthium, cucumis agrestis et omnis amaritudo conficiendae aduersa dulcedini.
[6] (XXXVIII) Aluearia meliora sunt, quae cortex formabit raptus ex subere, quia non transmittunt uim frigoris aut caloris. Possunt tamen et feruilis fieri. Si haec desint, salignis uiminibus fabricentur uel ligno cauatae arboris aut tabulis more cuparum. Fictilia deterrima sunt, quae et hieme gelantur et aestate feruescunt. [7] (2) Sed inter ea loca, quae muniri debere praecepi, podia ternis alta pedibus fabricentur inducta testaceo et albario opere leuigata propter lacertorum ceterorumque animalium noxam, quibus est moris inrepere: et supra haec podia aluearia conlocentur ita, ut non possint imbre penetrari, spatiolis inter se patentibus segregata. Angustus tamen aditus admittat examina propter frigoris et caloris iniuriam. Sane uentis frigidioribus altus paries resistat, qui locum possit defensis sedibus apricare. [8] (3) Aditus omnes soli obponantur hiberno, qui in uno cortice duo uel tres esse debebunt ea magnitudine, quae apis formam non possit excedere. Sic enim noxiis animalibus ingressu resistetur angusto: uel si apes obsidere uoluerint, exeuntes alio, cum non defuerit, utentur egressu.
XXXVIII (XXXIX). De apibus emendis.
Apes si emendae sunt, prouideamus, ut plena aluearia conparentur: quam rem uel frequentia monstrat commeantis ac remeantis examinis: ex uicina potius quam longinqua regione, ne aeris nouitate temptentur. Si uero longius aduehendae sunt, collo nocte portentur: nec conlocare nec aperire aluearia nisi uespere instante debemus. [2] Speculemur deinde per triduum, ne omne ianuas suas egrediatur examen. Hoc enim signo fugam meditantur adsumere. Contra haec uel cetera suo unaquaeque mense reddemus. Tamen creduntur non fugere, si stercus primogeniti uituli adlinamus oribus uasculorum.
XXXVIIII (XL). De balneis.
Non alienus est, si aquae copia patiatur, patremfamilias de structura balnei cogitare; quae res et uoluptati plurimum conferat et saluti. Itaque balneum constituemus in ea parte, qua calor futurus est, loco ab umore suspenso, ne uligo eum fornacibus uicina refrigeret. Lumina ei dabimus a parte meridiana et occidentis hiberni, ut tota die solis iuuentur et inlustretur aspectu. [2] Suspensuras uero cellarum sic facies. Aream primo bipedis sternis: inclinata sit tamen stratura ad fornacem, ut, si pillam miseris, intro stare non possit, sed ad fornacem recurrat. Sic eueniet, ut flamma altum petendo cellas faciat plus calere. Supra hanc straturam pilae laterculis argilla subacta et capillo constructae fiant distantes a se spatio pedis unius et semissis, altae pedibus binis semis. Super has pilas bipedae constituantur binae in altum atque his superfundantur testacea pauimenta et tunc, si copia est, marmora conlocentur. [3] Miliarum uero plumbeum, cui aerea patina subest, inter soliorum spatia forinsecus statuamus fornace subiecta, ad quod miliarium fistula frigidaria dirigatur et ab hoc ad solium similis magnitudinis fistula procedat, quae tantum calidae ducat interius, quantum fistula illi frigidi liquoris intulerit. Cellae autem sic disponantur, ut quadrae non sint, sed uerbi gratia si quindecim pedibus longae fuerint, decem latae sint: fortius enim uapor inter angusta luctabitur. [4] Soliorum forma pro uniuscuiusque uoluntate fundetur. Piscinales cellae in aestiuis balneis a septemtrione lumen accipiant, in hiemalibus a meridie. Si fieri potest, ita constituantur balneae, ut omnis earum per hortos decurrat eluuies. Camerae in balneis signinae fortiores sunt: quae uero de tubulis fiunt, uirgis ferreis transuersis et ferreis arcubus sustinentur. [5] Sed si tubulos nolis inponere, super arcus ac uirgas bipedas constitues ferreis ancoris conligatas capillo inter se atque argilla subacta cohaerentes et ita inpensam testaceam superinduces: deinde albarii operis nitore decorabis. Possumus etiam, si conpendio studemus, hiberna aedificia balneis inponere: hinc et habitationi teporem submittimus et fundamenta lucramur.
XXXX (XLI). De malthis calidae et frigidae.
Scire conuenit, quoniam de balneis loquimur, quae sint malthae clidariae uel frigidariae, ut, si quando in soliis scissa sint opera, possit repente succurri. Calidariae conpositio talis est. Picem duram, ceram albam ponderibus aequis, stupam, picis liquidae totius ponderis dimidiam partem, testam minutam, florem calcis, omnia simul mixta confundes et incturis curabis inserere. [2] Aliter ammoniacum et sulfur utrumque resolutum line uel infunde iuncturis. Item picem duram, ceram albam et ammoniacum super remissum simul iuncturis adline et cautere cuncta percurre. Item florem calcis cum oleo mixtum iuncturis inline et caue, ne mox aqua mittatur. [3] ALiter sanguini taurino et oleo florem calcis admisce et rimas coniunctionis obducito. Item ficum et picem duram et ostrei testas siccas simul tundes. His omnibus iuncturas diligenter adlines. Item malthae frigidariae, sanguinem bubulum, florem calcis, scoriam ferri pilo uniuersa contundes et ceroti instar efficies et curabis adlinere. Item seuum liquefactum cribellato cineri admixtum frigidae aquae inter rimas labenti, si adlinatur, obsistet.
XXXXI (XLII). De pistrino.
Si aquae copia est, fusoria balnearum debent pistrina suscipere, ut ibi formatis aquariis molis sine animalium uel hominum labore frumenta frangantur.
XXXXII (XLIII). De instrumentis agrestium.
Instrumenta uero haec, quae ruri necessaria sunt, paremus, aratra simplicia uel, si plana regio permittit, aurita, quibus possit contra stationes umoris hiberni sata celsior sulcus adtollere, bidentes, dolabras, falces putatorias, quibus in arbore utamur et uite: [2] item messorias uel fenarias, ligones, lupos id est serrulas manubriatas minores maioresque ad mensuram cubiti, quibus facile est, quod per serram fieri non potest, resecando trunco arboris aut uitis interseri, acus, per quas in pastinis sarmenta merguntur, falces a tergo acutas atque lunatas, cultellos item curuos minores, per quos nouellis arboribus surculi aridi aut extantes facilius amputentur: [3] item falciculas breuissimas tubulatas, quibus silicem solemus abscidere, serrulas minores, uangas, runcones, quibus uepreta persequimur, secures simplices uel dolabratas, sarculos uel simplices uel bicornes uel ascias in auersa parte referentes rastros: item cauteres, castratoria ferramenta atque tonsoria uel quae ad animalia solent pertinere medicinam. [4] Tunicas uero pellicias cum cucullis et ocreas manicasque de pellibus, quae uel in siluis uel in uepribus, rustico operi et uenatorio possint esse communes.
Expletis his, quae pertinent ad generale praeceptum, nunc operas suas singulis mensibus explicabimus et a mense Ianuario faciemus initium.
|