a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Titus Maccius Plautus
Fragmenta.
edited by W.M. Lindsay (Oxford: Clarendon Press, 1903).

[Acharistio] [Addictus] [Agroecus] [Artemo] [Astraba] [Bacaria] [Boeotia] [Caecus vel Praedones] [Calceolus] [Carbonaria] [†Cesistio†] [Colax] [Commorientes] [Condalium] [Cornicula] [Dyscolus] [Faeneratrix] [Fretum] [Frivolaria] [Fugitivi] [Hortulus] [Lenones gemini] [Lipargus] [Nervolaria] [P<h>ago] [Parasitus medicus] [Parasitus piger] [Plocinus] [Saturio] [Schematicus] [Sitellitergus] [Trigemini] [Fabularum incertarum fragmenta] [Vocabula] [Fragmenta dubia et suspecta] [Vocabula dubia et suspecta]



                         ACHARISTIO

I. Quam ego tanta pauperaui per dolum pecunia. (Nonius 157)

II. Panem et polentam, uinum, murrinam. (
Plinius N. H. 14, 92)


                         ADDICTVS

Opu’ facere nimio quam dormire mauolo: ueternum metuo. (‘Servius’ ad Verg. Georg. 1, 124)


                         AGROECVS

Quasi lupus ab armis ualeo, clunis infractos fero. (Paulus 61)


                         ARTEMO

I. Nunc mihi licet quiduis loqui: nemo hic adest superstes. (Festus 305)

II. —<mu>lionum nauteam fecisset— (Festus 165)

III. rauim. (Festus 274)


                         ASTRABA

I. Sequere adsecue, Polybadisce: meam spem cupio consequi.
PO. sequor hercle equidem: nam lubenter meam speratam consequor. (
Varro Ling. Lat. 6, 73)

II. Axitiosae annonam caram e uili concinnant uiris. (
Varro Ling. Lat. 7, 66)

III. Quasi tolleno aut pilum graecum reciprocas plana uia. (Festus 274)

IV. . . Terebratus multum sit et supscudes addite. (Festus 306)

V. Terebra tu quidem pertundis. (Nonius 62)

VI. Dare pedibus protinam sese ab his regionibus (Nonius 376)

VII. apluda. (Gellius 11, 7, 5)


                         BACARIA

PARASITVS. Quis est mortalis tanta fortuna adfectus umquam
qua nunc ego sum, quoiius haec uentri portatur pompa?
uel nunc qui mi in mari acipenser latuit antehac, quoius ego
latus in latebras reddam meis dentibus et manibus. (
Macrobius Sat. 3, 16, 1)


                         BOEOTIA

I. PARASITVS. Vt ilIum di perdant primus qui horas repperit
quique adeo primus statuit hic solarium,
qui mihi comminuit misero articulatim diem!
nam me puero uenter erat solarium,
multo omnium istorum optumum et uerissumum.
ubi is te monebat, esses, nisi quom nihil erat;
nunc etiam quod est non estur, nisi Soli lubet.
itaque adeo iam oppletum oppidum est solariis:
maior pars populi | aridi reptant fame. (Gellius 3, 3, 3
)

II. Vbi primum accensus clamarat meridiem. (
Varro Ling. Lat. 6, 89)


                         CAECVS vel PRAEDONES

I. Nil quicquam factum nisi fabre nec quicquam positum sine loco;
auro, ebore, argento, purpura, picturis, spoliis,
tum statuis (Charisius 199)

II. Neque eam inuito a me umquam abduces. (Charisius 202)

III. Spectaui ludos magnufice atque opulenter. (Charisius 209)

IV. . . . . Plure altero tanto quanto eius fundust uelim. (Charisius 211)

V. Ita sunt praedones: prosum parcunt nemini. (Charisius 211)

VI. In peregre [est]. (Charisius 212)

VII. A. Velim te arbitrari factum.
B. Sedulum; si summouentur hostes, remouentur lap[id]es. (Charisius 219)

VIII. . . . Si non strenue fatetur ubi sit aurum,
membra exsicemus serra. (Charisius 219)

IX. Nil feci secus quam me decet. (Charisius 220)

X. A. Quis tu es qui ducis me?   B. mu.   A. perii hercle! Afer est. (Charisius 240)


                         CALCEOLVS

Molluscam nucem
super eius dixit impendere tegulas. (
Macrobius Sat. 3, 18, 9)


                         CARBONARIA

I. Ego pernam, sumen, sueres, spetile, callum, glandia. (Festus 330)

II. Patibulum ferat per urbem, deinde adfigatur cruci. (Nonius 221)

III. . . Secundum eampse aram aurum apscondidi.(Priscianus 1, 516)


                         †CESISTIO†

Dis stribula aut de lumbo opscena uiscera. (
Varro Ling. Lat. 7, 67)


                         COLAX

I. Batiolam auream octo pondo habebam, accipere noluit. (Nonius 545)

II. Qui data fide firmata fidentem fefellerint,
subdoli subsentatores, regi qui sunt proxumi,
qui aliter regi dictis dicunt, aliter in animo | habent. (M. Caesar ad Frontonem 2, 10, p. 33 Nab.)

III. Si me tu hodie inuitaueris numquarn quicquam . . . (Schol. Veron. Verg. Aen. 2, 670)

IV. Nexum. (
Varro Ling. Lat. 7, 105)


                         COMMORIENTES

Saliam in puteum praecipes. (Priscianus 1, 280)


                         CONDALIVM

I. Tum crepusculo fere ut amant. lampades accendite. (
Varro Ling. Lat. 7, 77)

II. Pro! (Festus 229)


                         CORNICVLA

I. Quid cessamus ludos facere? circus noster ecce adest! (
Varro Ling. Latin. 5, 153)

II. Qui regi latrocinatu’s annos decem Demetrio. (
Varro Ling. Lat. 7, 52; Nonius 134)

III. Pulchrum et luculentum hoc nobis hodie euenit proelium. (Nonius 63)

IV. Mihi Lauerna in furtis celebrassit manus. (Nonius 134)

V. Qui amant ancillam meam Phidullium oculitus. (Nonius 147)

VI. Em te opsecro,
Lyde, pilleum meum, mi sodalis, mea Salubritas. (Nonius 220)

VII. Face olant aedes arabice. (Diomedes 383)


                         DYSCOLVS

Virgo sum: nondum didici nupta uerba dicere. (Festus 170)


                         FAENERATRIX

I. Heus tu! in barbaria quod dixisse dicitur
libertus suae patronae, id ego dico <tibi>:
‘Libertas salue! uapula Papiria.’ (Festus 372)

II. Quae ego populabo probe. (Diomedes 401)


                         FRETVM

Nunc illud est quod ‘responsum Arreti’ ludis magnis dicitur:
peribo si non fecero: si faxo, uapulabo. (Gellius 3, 3, 7)


                         FRIVOLARIA

I. Commodo dictitemus. (Charisius 193)

II. Is mihi erat bilis, aqua intercus, querquera tussis. (Paulus 256)

III. . . Sequimini me hac sultis legiones omnes Lauernae. (Festus 301 cum Paulo 300)

IV. Vbi rorarii estis?   B. adsunt.   A. ubi sunt accensi? C. ecce. . (
Varro Ling. Lat. 7, 58)

V. Agite nunc, supsidite omnes, quasi solent triarii. (
Varro Ling. Lat. 5, 89)

VI. Naue agere, oportet quod agas, non ductarier. (Festus 169)

VII. Superaboque omnis argutando praeficas. (Nonius 66)

VIII. Tunc papillae primulum
fraterculabant—illud uolui dicere,
‘sororiabant.’ <quid> opus est uerbis? (Festus 297 cum Paulo 296)

IX. * * * agnina tene * * * strebulis. (Festus 313)

X. O amice ex multis mi une, Cephalio. (Priscianus 1, 188)


                         FVGITIVI

A. †Agerge†, specta, uide uibices quantas.   B. iam inspexi. quid est? (
Varro Ling. Lat. 7, 63)


                         HORTVLVS

Praeco ibi adsit, cum corona, quique liceat, ueneat. (Festus 306)


                         LENONES GEMINI

Dolet huic puello sese uenum ducier. (Festus 249; Priscianus 1, 231)


                         LIPARGVS

Nil moror mihi fucum in alueo, apibus qui peredit cibum. (Priscianus 1, 522)


                         NERVOLARIA

I. Scobina ego illunc actutum adrasi senem. (
Varro Ling Lat. 7, 68)

II. Prohibentque moenia alia. unde ego fungar mea? (Fesuts 145 cum Paulo 144)

III. Ocissume nos liberi possimus fieri . . (Festus 181)

IV. Producte prodigum esse amatorem addecet. (Festus 229)

V. Vinum sublestissumum (Festus 294)

VI. Insanum ualde uterque deamat. (Nonius 127)

VII. Scrattae, scruppedae, strittabillae, sordidae. (
Varro Ling. Lat. 7, 65)


                         P<H>AGO

<PARASITVS>. Honos syncerasto periit, pernis, glandio. (
Varro Ling. Lat. 7, 61)


                         PARASITVS MEDICVS

I. In conspicillo
adseruabam pallium, opseruabam. (Nonius 84)

II. Cum uirgis caseum radi potest. (Nonius 200)

III. . . . . Addite lopadas, echinos, ostreas (Nonius 551)

IV. . . . Domi reliqui exoletam uirginem. (Priscianus 1, 489)


                         PARASITVS PIGER

I. Inde hic bene potus primulo crepusculo. (
Varro Ling. Lat. 7, 77)

II. Domum ire coepi tramiti dextra uia. (
Varro Ling. Lat. 7, 62)

III. Ambo magna laude, lauti, postremo ambo sumu’ non nauci. (Festus 166)


                         PLOCINVS

Nam coloratum frontem habet, petilus<t>, habrus. (Nonius 149, 204)


                         SATVRIO

I. (Catulinam carnem esitauisse Romanos Plautus in Saturione refert) (Paulus 45)

II. Retrahi nequitur quoquo progressa est semel. (Festus 162)

III. ‘Male tibi euenisse uideo.’ glaber erat tamquam rien. (Festus 277)

IV. Subcenturiatum require qui te delectet domi. (Festus 306)


                         SCHEMATICVS

Nam pater tuo’ numquam cum illa etiam limauit caput. (Nonius 334)


                         SITELLITERGVS

I. Mulier est, uxorculauit, ego noui, scio axitiosa quam sit (
Varro Ling. Lat. 7, 66)

II. †Fitea† mihi insignitos pueros pariat postea
aut uarum aut ualgum aut compernem aut paetum aut brocchum filium. (Festus 375)


                         TRIGEMINI

Nisi fugissem [inquit], medium, credo, praemorsisset . . . (Gellius 6, 9, 7)


                         FABVLARVM INCERTARVM FRAGMENTA

I. Epeum fumificum qui legioni nostrae habet coctum cibum. (
Varro Ling. Lat. 7, 38)

II. Quod uolt densum, ciccum non interduo. (
Varro Ling. Lat. 7, 91)

III. Gannit odiosus omni totae familiae. (
Varro Ling. Lat. 7, 103)

IV (XVII). Licet uos abire curricula. (Paulus 49)

V (XVIII). Iam tibi tuis meritis crassus corius redditust. (Paulus 60)

VI (XIX). Di bene uortant! tene cruminam. inerunt triginta minae. (Paulus 60)

VII (XXI). Nullam ego rem citiorem apud homines esse quam famam reor. (Paulus 61)

VIII (XXII). Stultus est aduorsum aetatem et capitis canitudinem. (Paulus 62)

IX (XXIII). . Conruspare tua consilia in pectore. (Paulus 62)

X (XXIV). Numnam mihi oculi caecultant? estne hic noster Hermio? (Paulus 62)

XI (XXV). Eierauit militiam. (Paulus 77)

XII (XXVI). Sic me subes cottidie quasi fiber salicem. (Paulus 90)

XIII (XXVIII). Init te umquam febris? (Paulus 110)

XIV (XXIX). Neque muneralem legem neque lenoniam
rogata fuerit necrie flocci existumo. (Paulus 143)

XV (XXX). Perfidiose captus edepol neruo ceruices probat. (Festus 165)

XVI (XXXI). Muriaticam autem uideo in uasis stagneis
naricam bonam et canutam et †taguma†
†quinas† fartas, conchas piscinarias. (Festus 166)

XVII (XXXII). Non ego te noui, naualis scriba, columbar inpudens? (Festus 169)

XVIII (XXXIII). Nil deconciliare sibu’s nisi qui persibus sapis. (Festus 217)

XIX (XXXIV). . . . Sacrum an profanum habeas parui penditur. (Paulus 228)

XX (XXXVI). Vix super * * * misero mihi ac * * * <regliscit>. (Festus 278 cum Paulo 279)

XXI (XXXVII). * * * surus * * * non est tibi. (Festus 297 cum Paulo 296)

XXII (XXXVIII). Vlcerosam, compeditam, subuerbustam, sordidam. (Festus 309)

XXIII (XXXIX). Venter suillus * * * scrutillum ego me hodie * * * esa farte biberem. (Festus 333 cum Paulo 332)

XXIV (XLIII). Mittebam uinum pulchrum murrinam. (
Plinius N. H. 14, 92)

XXV (XLIV). (Hortos tutelae Veneris adsignante Plauto.) (
Plinius N. H. 19, 50)

XXVI (XLV). Quid est? hoc rugat pallium: amictus non sum commode. (Gellius 18, 12, 3)

XXVII (XLVI). Exi tu, Daue, age sparge, mundum | esse hoc uestibulum uolo.
Venus uentura est nostra, non hoc pulueret. (Gellius 18, 12, 3)

XXVIII (XLVIII). In pellibus periculum portenditur. (Porphyrio ad Hor. Serm. 1, 6, 22)

XXIX (XLIX) Cilix, Lycisce, Sosio, Stiche, Parmeno,
exite et ferte fustis priuos in manu. (Pseudoacro ad Hor. Serm. 2, 5, 11)

XXX (XLVII). (Dulcia Plautus ait grandi minus apta lieni.) (
Serenus Sammonicus de Med. 425)

XXXI (L). Glirium examina. (Nonius 119)

XXXII (LI). Quid murmurillas tecum et te discrucias? (Nonius 143)

XXXIII (LII). Leuior es quam tippula. (Nonius 180)

XXXIV (LIII). . . . . Nec machaera audes dentes frendere. (Nonius 447)

XXXV (LIV). Inimicus esto, donicum ego reuenero. (Charisius 197)

XXXVI (LVI). . Si qua forte contio est, ubi eum hietare nondum
in mentem uenit. (Diomedes 345)

XXXVII (LVII). Ego illi uenear. (Diomedes 368)

XXXVIII (LVIII). Vinum precemur, nam hic deus praesens adest. (Diomedes 458; Donatus Art. Gramm. 400; Pompeius Comm. 307;
Isidorus Orig. 1, 37, 9; Servius ad Aen. 1, 724)

XXXIX (LIX). Cette patri meo. (Cledonius 59; Pompeius Comm. 240; Mar. Plotius Sacerdos 490; Phocas 436; )

XL (LX). Haec praesepes mea est. (Mar. Plotius Sacerdos 472 cum Probi Catholic. 8)

XLI (LXI). Neque ego ad mensam publicas res clamo neque leges crepo. (
‘Servius’ ad Aen. 1, 738)

XLII (LXII). Et ego te conculcabo ut sus catulos suos. (
‘Servius’ ad Aen. 2, 357)

XLIII (LXIII). Hunc sermonem institi. (
‘Servius’ ad Aen. 4, 533)

XLIV (LXIV). Properate prandium. (
‘Servius’ ad Aen. 9, 399, ad Georg. 4, 170)

XLV (LXV). Corpus tuum uirgis ulmeis inscribam. (
Servius ad Aen. 1, 478)

XLVI (LXVI). Paupera est haec mulier. (
Servius ad Aen. 12, 519)

XLVII (LXVII). Ipsa sibi auis mortem creat. (
Servius ad Aen. 6, 205)

XLVIII (LXVIII). . . Pro laruato te circumferam. (
Servius ad Aen. 6, 229)

XLIX (LXIX). Castrum Poenorum. (
Servius ad Aen. 6, 775)

L (LXX). Dissupabo te tamquam folia farfari. (
Servius ad Aen. 7, 715)

LI (LXXI). Facilis oculos habet. (
Servius ad Aen. 8, 310)

LII (LXXIII). Me<di>cum habet patagus morbus aes. (
Macrobius Sat. 5, 19, 11)

LIII (LXXIV). Qui talis est de gnatabus suis. (Priscianus 1, 293)

LIV (LXXIX). Probus quidem antea iaculator eras. (
Isidorus Orig. 19, 5, 2)

LV (LXXX). Linna cooperta est †textrino Gallia†. (
Isidorus Orig. 19, 23, 3)

LVI (LXXXI). Si quid facturus es
appende in umeris pallium
et †pergat† quantum ualet
tuorum rectum pernicitas. (
Isidorus Orig. 19, 24, 1)

LVII (LXXXII) Aeneis coculis mi excocta est omnis misericordia. (
Isidorus Orig. 20, 8, 1)

LVIII (Dub. IV vel IX) Fortasse ted amare suspicarier. (Donatus ad Ter. Hec. 3, 1, 33)

LIX (Dub. V vel XII) Argentum hinc facite. (Donatus ad Ter. Phorm. 4, 3, 30)


                         VOCABVLA

Acieris; addues; ad exitam aetatem; adfabrum; aeneolo; aequiter; aerumnula(s); alimodi; angina(m) uinaria(m); aristophorum; asperiter; bellitudinem (?); bellule; binominis; Bitienses; blandicella; butubatta; custoditio; glos; herbam do; interluere mare; pullaria(m); scelerare; thocum; uesperna.


                         FRAGMENTA DVBIA ET SVSPECTA

Amoris imber grandibus guttis
non uestem modo permanauit, sed in medullam ultro fluit. (Fronto 2, 2, p. 27 Nab.)

II (VI). Pilleum
quem habuit deripuit eumque ad caelum tollit. (Nonius 220)

III (IX). Numquam ad ciuitatem uenio nisi quom infertur peplum. (
Servius ad Aen. 1, 480)

IV (VI vel XIII). Flocci pendo quid rerum geras. (
Fulgentius Serm. Ant. 38)

V (VII vel XIV). Cistellam mihi ecfers cum crepundiis. (
Fulgentius Serm. Ant. 50)

VI (XVI vel VII). (Plautus . . inducit inter multos amatorem positum dicentem quod solus sit.) (
Servius ad Aen. 4, 82)

VII. Pudens qui facit spes in alias (Commentator Bobiensis in Donati Art. Gramm.)


                         VOCABVLA DVBIA ET SVSPECTA

Coquitare; fucilis; Hannibalem, Hasdrubalem, Hamilcarem; meminens; reboo; penitissuma(e) (-me).


FORUM ROMANUM