Ausonii
Praefatiunculae
This text comes from an unknown edition.

1. DOMINO MEO ET OMNIUM THEODOSIO AUGUSTO AUSONIUS TUUS
Agricolam si flava Ceres dare semina terrae,
Gradivus iubeat si capere arma ducem,
solvere de portu classem Neptunus inermem
fidere tam fas est quam dubitare nefas,
insanum quamvis hiemet mare crudaque tellus
seminibus, bello nec satis apta manus.
Nil dubites auctore bono. Mortalia quaerunt
consilium: certus iussa capesse dei.
Scribere me Augustus iubet et mea carmina poscit,
paene rogans: blando vis latet imperio.
Non habeo ingenium, Caesar sed iussit: habebo.
Cur me posse negem, posse quod ille putat?
Invalidas vires ipse excitat et iuvat idem,
qui iubet: obsequium sufficit esse meum.
Non tutum renuisse deo: laudata pudoris
saepe mora est, quotiens contra parem dubites.
Quin etiam non iussa parant erumpere dudum
carmina. Quis nolit Caesaris esse liber,
ne ferat indignum vatem centumque lituras,
mutandas semper deteriore nota?
Tu modo te iussisse, pater Romane, memento
inque meis culpis da tibi tu veniam.

2. AUSONIUS LECTORI SALUTEM
Ausonius genitor nobis, ego nomine eodem:
qui sim, qua secta, stirpe, lare et patria,
adscripsi, ut nosses, bone vir, quicumque fuisses,
et notum memori me coleres animo.
Vasates patria est patri: gens Haedua matri
de patre, Tarbellis set genetrix ab Aquis,
ipse ego Burdigalae genitus: divisa per urbes
quattuor antiquas stirpis origo meae.
Hinc late fusa est cognatio. Nomina multis
ex nostra, ut placitum, ducta domo veniant.
Derivata aliis, nobis ab stemmate primo
et non cognati, sed genetiva placent.
Set redeo ad seriem. Genitor studuit medicinae,
disciplinarum quae dedit una deum
nos ad grammaticen studium convertimus et mox
rhetorices etiam quod satis attigimus.
Nec fora non celebrata mihi, set cura docendi
cultior et nomen grammatici merui,
non tam grande quidem, quo gloria nostra subiret
Aemilium aut Scaurum Berytiumve Probum,
sed quo nostrates, Aquitanica nomina, multos
conlatus, set non subditus, aspicerem;
exactisque dehinc per trina decennia fastis
deserui doctor municipalem operam,
aurea et Augusti palatia iussus adire
Augustam subolem grammaticus docui,
mox etiam rhetor. Nec enim fiducia nobis vana
aut non solidi gloria iudicii.
Cedo tamen fuerint fama potiore magistri, dum
nulli fuerit discipulus melior.
Alcides Atlantis et Aeacides Chironis,
paene Iove iste satus, filius ille Iovis,
Thessaliam Thebasque suos habuere penates: at
meus hic toto regnat in orbe suo.
Cuius ego comes et quaestor et, culmen honorum,
praefectus Gallis et Libyae et Latio,
et prior indeptus fasces Latiamque curulem,
consul, collega posteriore, fui.
Hic ego Ausonius: sed tu ne temne, quod ultro
patronum nostris te paro carminibus.

3. AUSONIUS SYAGRIO
Pectoris ut nostri sedem colis, alme Syagri,
communemque habitas alter ego Ausonium:
sic etiam nostro praefatus habebere libro, differat ut
nihilo, sit tuus anne meus.

FORUM ROMANUM